장음표시 사용
461쪽
vinxerat, is se in publico tuto statuit esse
non posse t An tum eratis consules, quum, quacumque de re verbum facere coeperatis , aut referre ad senatum ; cunctus ordo reclamabat, ostendebatque, nihil esse vos acturos, nisi prius de me retulissetis quum voS, quamquam foedere obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis ,
3o. Quae lex privatis hominibus esse lex
non videbatur, inusta per servos , incisa per vim, imposita per latrocinium , sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus , capta republica contra omnes leges , nullo scripta more ; hanc qui se metuere dicerent , hos consules, non dicam animi hominum , sed fasti ulli ferre possunt Nam,
si illam legem non putabatis, Pae erat aedintra omnes leges, indemnati civis atque integri capitis, bonorumque tribunitia proscriptio ; hac tamen obstricti pactione tenebamini ; quis vos non modo consules , sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit oppressa praemio , lingua adstricta me cede sin illam vos soli legem putabatis ;quisquam vos consules tunc fuisse, aut nunc esse consulares putet, qui ejus civitatis , in qua in principum numero vultis esse, non leges, non instituta, non jura
moritis Ania quum proficiscebamini paludati in provincias vel emptas, vel ere
462쪽
tas , consules vos quisquam putavit Itaque , credo , Si minus frequentia sua vestrum egressum ornando, atque celebrando, at ominibus saltem bonis, ut consules , non tristissimis, ut hostes, aut proditores prosequebantur. XIV. Tune etiam , immanissimum ac
foedissimum monstrum, ausus es meum
discessum illum, testem sceleris & crudelitatis tuae, maledicti & contumeliae loco ponere Quo quidem tempore cepi, Patres conscripti, fructum immortalem vestri in me & amoris, & judicii; qui non asmurmuratione , sed voce & clamore , abiecti hominis , & semivivi furorem, Petulantiamque fregistis. 32. Tu luctum senatus, tu desiderium equestris ordinis , tu squalorem Italiae, tu
curiae taciturnitItem annuam, tu Silentium
perpetuum judiciorum ac fori, tu cetera illa maledicti loco pones , quae meus discessus reipublicae vulnera inflixit qui si
calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior, quam contumelia, & cum gloria potius esse conjunctus, quam cum Probro putaretur ; atque ille , dolor meus duntaxat, vestrum quidem scelus , ac dedecus haberetur : quum vero (forsitan hoc,
quod dicturus sum, mirabile auditu esse videatur, sed certh id dicam, quod sentio) quum tantis a vobis, Patres conscripti,
463쪽
beneficiis assectus sim , tantis honoribus ;non modo illam calamitatem esse non duco : sed, si quid mihi potest a republica esse sejunctum, quod vix potest; privatim
ad meum nomen augendum, optandam
duco mihi fuisse illam , expetendamque
33. Atque, ut tuum laetissimum diem eum tristissimo meo conferam , utriam tandem hono viro & sapienti optabilius putas , Sic exire a patria, ut omnes sui cives salutem , incolumitatem , reditum precentur, quod mihi accidit ; an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omneS exsecraren tur , male precarentur, unam tibi illam
viam & perpetuam esse vellent Mihi, medius fidius , in tanto omnium mortalium odio, justo praesertim & debito, quaevis fuga potius , quam ulla provincia, esset
XV. Sed perge porro : nam, si illud
meum turbulentissimum tempus profectionis , tuo tranquillissimo praestat, quid conferam reliqua, quae in te dedecoris plena fuerunt , in me dignitatis Me Κalendis Ian.qui dies post obitum, occasumque nostrum reipublicae primus illuxit, frequentissimus senatus concursu Italiae, referente clarissimo atque fortissimo viro , P. Lentulo , consentiente populi Romani atque una voce , revocavit: me idem senatus exteris nationibus ,
464쪽
Honibus, me legatis, magistratibusque nos tris , auctoritate sua, consularibus litteris, non , ut tu, Insuber , dicere ausus es , orbatum patria, sed ut senatus illo ipso tempore appellavit, civem conservatorem reipublicae commendavit et ad meam unius salutem senatus auxilium omnium civium
cuncta ex Italia, qui rempublicam salvam esse vellent, consulis voce & litteris im- Plorandum putavit : mei capitis servandi Causa Romam uno tempore, quasi signo dato, Italia tota convenit: de mea salute P. Lentuli, praestantissimi viri atque optimi consulis, Cn. Pompeii, clarissimi atque invictissimi civis , ceterorumque principum , celeberrimae, & gratissimae conciones fuerunt.
3s. De me senatus ita decrevit, Cneio Pompeio auctore, & ejus sententiae principe, ut, si quis impedisset reditum meum,
in hostium numero putaretur : iisque ver- his ea de me senatus auctoritas declarata est, ut nemini sit triumphus honorificentius, quam mihi salus restitutioque perscripta: de me, quum omnes magistratus promulgassent, praeter unum praetorem ,
a quo non fuit postulandum , fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos plebis, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de collegae Q. Metelli sevntia; quem mecum eadem Tomus VI. V.
465쪽
respublica, quae in tribunatu eius disjunxerat , in consulatu , virtute optimi ac justissimi viri, sapientiaque , conjunXit. 36. Quae lex quemadmodum accepta sit, quid me attinet dicere ex vobis audio , nemini civi ullam , quo minus adesset, satis justam excusationem esse visam et nullis comitiis umquam multitudinem hominum tantam, neque splendidiorem fuisse: hoc certe video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores , vos diribitores , vos custodes fuisse tabellarum et & , quod in honoribus vestrorum propinquorum non facitis vel aetatis exculatione, vel
honoris, id in salute mea, nullo rogante , vos vestra sponte fecistis. XVI. Confer nunc , Epicure noster , ex hara producte, non ex schola , confer, si audes, absentiam tuam cum mea. Obtinuisti provinciam consularem finibus iis , quos lex cupiditatis tuae, non quos lex
generi tui pepigerat: nam lege Caesaris justissima , atque optima, populi liberi planh& versi erant liberi: lege autem ea, quam nomo legem, praeter te & collegam tuum, Putavit, omnis erat tibi Achaia , Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta : ha-hebas exercitum tantum , quantum tibi non senatus aut populus Romanus dederat , sed quantum tua libido conscripserat.
466쪽
38. Quas res gessisti in imperio , exemTitu , provincia consulari quas res gesserit quaero qui ut venit , statim ( nondum
commemoro rapinas , nondum exactas Pecunias , non captas , non imperatas , non neces sociorum , non caedem hospitum, non perfidiam , non immanitatem , non scelera praedico : mox , si videbitur , ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario, disputabo : nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna
imperatoris Quis umquam provinciam
cum exercitu obtinuit , qui nullas ad senatum litteras miserit tantam vero provinciam cum tanto exercitu, Macedoniam Praesertim, quae tantis harbarorum gentihus attingitur, ut semper Macedonicis imperatoribus iidem fines provinciae fuerint, qui gladiorum , atque pilorum : ex qua aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit. quin triumpharit. Est hoc novum: multo illud magis et appellatus est hic vulturius illius
provinciae ( si diis placet imperator.
XVII. Ne tum quidem , Paule noSter, tabellas Romam cum laurea mittere audebas Misi, inquit. Quis umquam rem citavit 3 quis, ut recitarentur, postulavit tnihil enim mea refert , utrum tu, conscientia oppressus scelerum tuorum , nihil umquam ausus sis scribere ad eum ordia
467쪽
nem , quem despexeras , quem assiixeras . quem deleveras: an amici tui tabellas abdiderint , iidemque silentio suo temeritatem , atque audaciam tuam condemnarint.
Atque haud scio , an malim , te videri nullo pudore fuisse in litteris mittendis, amicos tuos plus habuisse & pudoris & consilii , quam aut te videri pudentiorem fuisse , quam soles, aut tuum factum non esse condemnatum judicio amicorum. o. Quod si non tuis nefariis in hune ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses ; quid tandem erat actum aut gestum in illa provincia , de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret vexatio Macedoniae t an oppidorum turpis amissio an sociorum direptio an agrorum depopulatio anmunitio Thessalonicae t an obsessio militaris viae an exercitus nostri interitus , ferro, fame, frigore , pestilentia i Tu vero, qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inventus es, quam Gabinius, sic in provincia paulo tamen , quam ille, demissior. I. Nam ille gurges atque helluo, natus ah domini suo, non laudi atque gloriae ;quum equites Romanos in provincia , quum publicanos, nobiscum & voluntate& dignitate conjunctos , omnes fortunis , multos fama , vitaque privasset ; quum
egisset aliud nihil in illo exercitu , nisi ut
468쪽
urbes depopularetur , agros vastaret , EX-
hauriret domos ; ausus est ( quid enim ille non auderet a senatu supplicationem
per litteras postulare. XVIII. O dii immortales t tune etiam, atque adeo vos , geminae voragines scopulique reipublicae , vos meam fortunam
deprimitis vestram extollitis quum de
me ea senatusconsulta absente facta sint, eae conciones habitae, is motus fuerit municipiorum & coloniarum omnium , ea decreta publicanorum , ea denique generum , nium, quae ego non mquam auderem , sed cogitare non possem vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas sub fritis t 2. An ego, si te & Gabinium cruci iussixos viderem , majore assicerer laetiti 1 ex corporis vestri laceratione , quam assicior ex famae t Nullum est supplicium putandum , quo assici casu aliquo etiam ho- ni viri, fortesque possunt. Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii, Graeci ; quos utinam ita audires, ut Erant audiendi i numquam te in tot flagitia ingurgitasses: verum audis in praesepibus; audis in stupris; audis in cibo & vino. Sed dicunt isti ipsi , qui mala dolore , bona volo ptate definiunt, sapientem , etiam si . in Phalaridis tauro inclusus succensis igni-
469쪽
hus torreatur, dicturum tamen , suave illud esse , seseque ne tantulum quidem
Commoveri: tantam virtutis esse vim voluerunt , ut non posset umquam esse vir
honus non beatus. Quae est igitur poena Fquod supplicium t id , mea sententia , quod accidere nemini potest, nisi nocenti, suscepta fraus , impedita & oppressa mens conscientia , bonorum omnium odium , nota iusti senatus, amissio dignitatis. XIX. Nec mihi ille M. Regulus, quem Carthaginienses, resectis palpebris , illiga- tum in machina , vigilando necaverunt, supplicio videtur affectus; nec C. Marius , quem Italia servata ab illo, demersum in Minturnensium paludibus , Africa devicta ab eodem , expulsum Sc naufragum vidit: fortunae enim ista tela sunt , non culpae supplicium autem est poena peccati. Neque
vero ego, Si umquam vobis mala precarer,
quod saepe feci, in quo Dii immortales
meas preces audiverunt, morbum, aut mortem, aut cruciatum precarer. Thyestea ista exsecratio est, poetae, vulgi animos , non sapientum , moventis :Ut tu nauseabo expulsus , uspiam faxis Mus asperis , Evisceratus latere penderes , ut ait ille , saxa spargens tabo ,
Sanie , sanguine atro. Non ferrem omnino moleste, si ita accum
470쪽
disset : sed id tamen esset humanum. M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa virtute , pietate , gloria militari, periit in mari; qui tamen ob virtutem gloriae laude vivit: in fortuna quadam est illa mors, non in poena, putanda.
d. Quae ea igitur poena quod sup
plicium t quae saxa quae cruces Ecce , duo duces in provinciis populi Romani
habere exercitus , appellari imperatores: horum alterum sic fuisse infirmatum conscientia scelerum & fraudum suarum , ut ex ea provincia , quae fuerit ex omnibus una maxime triumphalis, nullas sit ad senatum litteras mittere ausus. Ex qua provincia modo vir omni dignitate ornatissimus , L. Torquatus, magnis rebus gestis, me referente, absens imperator sit appellatus : unde his paucis annis Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli justissimos triumphos vidimus: ex ea, te imperatore, nuntius ad senatum allatus est nullus. s. Ab altero allatae litterae, recitatae, relatum ad senatum. Dii immortalest id-De ego optarem , Ut inimicus meus ea qua nemo umquam , ignominia notaretur
ut senatus is , qui in eam jam benignitatis consuetudinem venit , ut eos , qui bene rempublicam gesserint , novis honoribus assiciat , & numero dierum , re genere verborum; hujus unius litteris nuntiant
