M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

471쪽

hus non crederet postulantibus denegaret e X X. His ego rebus pascor, his delector , his perfruor; quod de vobis hic ordo

opinatur non secius, ac de teterrimis hostibus : quod vos equites Romani , quod ceteri ordines, quod cuncta civitas odit: quod nemo bonus , nemo denique civis est, qui modo se civem esse meminerit, qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur , recordatione denique ipsa consulatus vestri perhorrescat. 6. Haec ego semper de vobis expetivi , haec optavi, haec precatus sum et plura

etiam acciderunt , quam vellem : nam , ut amitteretis exercitum , numquam mehercule optavi. Illud etiam accidit praeter optatum meum ; sed valde ex voluntate et mihi enim non venerat in mentem furorem & insaniam optare vobis , in quam incidistis: atqui fuit optandum: me tamen fugerat, deorum immortalium has esse in impios & consceleratos poenas certi SSimas constitutas. Nolite enim putare , Patres conscripti , ut in scena videtis , homines consceleratos impulsu deorum terrori Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus , suum facinus , suum scelus , sua audacia de sanitate ac mente deturbat: haesunt impiorum furiae , hoe flammae , hae

472쪽

IN L. PISONEM. q

m. Ego te non vecordem, non furiosum , non mente captum, non tragico illo Oreste, aut Athamante dementiorem putem , qui sis ausus primum facere ( nam id est caput) deinde paulo ante, Torquato , gravissimo & sanctissimo viro , premente, confiteri, te provinciam Macedoniam , in quam tantum exercitum tranS-

Portasses, sine ullo milite reliquis Mitto de amissa maxima parte exercitus; sit hoc infelicitatis tuae: dimittendi vero exercitus quam potes afferre causam quam potestatem habuistit quam legem quod senatusconsultum quod jus quod exemplum Quid est aliud furere, non cogno

cere homines , non cognoscere leges , non senatum , non civitatem cruentare

corpus suum major haec est vitae, famae, salutis suae vulneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad neminem, nisi ad ipsum te , pertineret, amici te tui constrin- gendum putarent : praesidium tu populi Romani, custodiam provinciar, injussu populi senatusque dimisisses , si tuae mentis compos futues XXI. Ecce tibi alter, effusa jam maxima praeda, quam ex fortunis publicanorum , ex agris urbibusque sociorum exhauserat, quum partim ejus praedae profundae: libidines devorassent, partim nova quaedam de inaudita luxuries, partim etiam in

473쪽

illis locis , ubi omnia diripuit, emptiones .

partim permutationes ad hunc Tusculanum montem exstruendum et quum jam egeret;

quum illa ejus immensa & intolerabilis aedificatio constitisset ; se ipsum , fasces

suos , exercitum populi Romani, numen interdictumque deorum immortalium, responsa sacerdotum , auctoritatem senatus ,

Iussa populi, nomen ac dignitatem imperii , regi AEgyptio vendidit. as. ouum sines provinciae tantos haberet , quantos voluerat, quantoS optinuerat , quantos mei capitis pretio , periculoque emerat; his se tenere non potuit et

exercitum eduxit ex Syria. Qui licuit existra provinciam Triguit se mercenarium comitem regi Alexandrino. Quid hoc tu pius In AEgyptum venit: signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc bellum . aut hic ordo , aut populus susceperat Cepit Alexandriam. Quid aliud exspectamus a furore ejus , nis, ut ad senatum tantis de rebus gestis litteras mittat Eso. Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae diisque immortalibus eas, quae gravissimae sunt, furore atque insania penderet ; ausus esset ( mitto exire de provincia 3 educere exercitum , hellum sua spontae gerere, in regnum injussu populi aut senatus accedere t quae quum plurimae leges veteres, tum lex Cornelia majestatis, Iulia

Diuitia es di, Coo le

474쪽

IN L. PISONEM. gis

de pecuniis repetundis, planissimh vetant et sed haec omitto. Ille si non acerrimh fureret , auderet, quam provinciam P. Lentulus amicissimus huic ordini, quum & auctoritate senatus, & sorte haberet, interposita religione, sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi adsciscere, quum etiamsi religio non impediret, mos maiorum

tamen , & exempla, & gravissimae legum

Poenae vetarent tXXII. Sed quoniam fortunarum contentionem facere coepimus; de reditu Gabinii omittamus: quem etsi sibi ipse praecidit, ego tamen os ut videam hominis, exspecto. Tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is fuit, ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae viderem et neque enim regio fuit ulla, neque municipium, neque praefectura, aut colonia, ex qua non Publich ad me venerint gratulatum. Quid dicam adventus meos quid effusiones hc-minum ex oppidis quid concursum ex agris patrumfamilias cum conjugibus ac liberis quid eos dies, qui quasi deorum immortalium festi ac solennes, sunt adventa meo , redituque celebrati t r. Unus ille dies mihi quidem immo talitatis instar fuit, quo in patriam redii , tuum senatum egressum vidi, populumque omanum universum; quum mihi ipsa R

475쪽

68 ORATIO

ma prope convulsa sedibus suis, ad complectendum conservatorem suum procedere visa est et quae me ita accepit, ut nommodo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres, omnis for- ,

tunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur . & tecta urbis, ac templa laetari Me consequentibus diebus in ea ipsa domo, qua tu me expuleraS , quam expilaras . quam incenderas, pontificeS, consuleS, Patres conscripti collocaverunt, mihique, quod ante me nemini, pecunia publicI aedificandam domum censuerUnt. 33. Habes reditum meum. Confer nunc vici,sim tuum , quandoquidem , amisso exercitu , nihil incolume domum , praeteros illud pristinum tuum , retulisti: qui primum , qua veneris cum laureatis tuis lictoribus , quis scit quos tum Maeandros , dum omnes solitudines persequeris , quae diverticula flexionesque quaesisti quod te municipium vidit quis amicus invitavit Equis hospes adspexit et nonne tibi nox erat pro die non solitudo pro frequentia pcaupona pro oppido non ut redire ex Macedonia nobilis imperator, sed ut mortuus infamis referri. videretur Romam vero ipsam foedavit adventus tuuS.

XXIII. O familiae non dicam Calpurniae , sed Calventiae ; neque hujus urbis is sed Placentini municipii , neque paterni

476쪽

generis, sed braccatae cognationis dedecus tquemadmodum venisti quis tibi, non dicam horum , aut civium ceterorum , sed tuorum legatorum obviam venit Mecum enim tum L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus, atque iis consiliis , quibus mecum in consulatu meo conjunctus fuit ad conservandam rempublicam , dignior , mecum fuit tum , quum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narrabat: scio item virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum , Q. Marcium, quorum tu legatorum proelio imperator appellatus eras, quum non longe abfuisses , adventu

isto tuo domi fuisse otiosum.ss. Sed quid ego enumero, qui tibi obviam non venerint, qui dico venisse pene neminem , ne de ossiciosissima quidem natione candidatorum , quum vulgo essent& illo ipso , & multis anth diebus admoniti , & rogati. Togulae lictorinus ad po tam praesto fuerunt ; quibus illi acceptis ,

sagula reiecerunt, & catervam imperatori suo novam praebuerunt. Sic iste, tanto exercitu , tanta provincia , triennio post Macedonicus imperator, in urbem se intulit , ut nullius negotiatoris obscurissimi: reditus umquam fuerit desertior : in quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum , reprehendit et quum ego Coelia

477쪽

s o ORATIO

montana porta introisse dixissem, sponsionae me, ni Esquilina introisset, homo promptissimus lacessivit : quasi vero id aut eginscire debuerim, aut vestrum quispiam audierit; aut ad rem pertineat, qua tu Porta introieris, modo ne triumphali; quae portae Macedonicis semper proconsulibus ante toe Patuit: tu inventus es , qui consulari im-Perio praeditus , ex Macedonia non triumphares,

X XIV. At audistis, Patres conscripti , philosophi vocem : negavit, se triumphi cupidum umquam mine. O sceIus , opestis, o labes t quum exstinguebas senatum , vendebas auctoritatem hujus ordinis, addicebas tribuno plebis consulatum tuum, rempublicam evertebas , prodebas caput & salutem meam una mercede provinciae : si triumphum non cupiebas , cujus tandem rei te cupiditate arsisse defendes saepe enim vidi, qui & mihi, & ceteris cupidiores provinciae viderentur, triumphi Domine tegere , atque velare cupiditatem suam. Hoc modo D. Silanus contui in hoc ordine , hoc meus etiam collega dicebat: neque enim quisquam potest exercitum cupere, aperteque petere, ut non Praetexat cupiditatem triumphi.s . Quod si te senatus, populusque Romanus aut non appetentem , aut etiam recusantem hellum suscipere, exercitum

Diui ipses brum Cooste

478쪽

cere coegisset; tamen erat angusti animi atque demissi, justi triumphi honorem

atque dignitatem contemnere inam, ut lavitatis est , inanem aucupari rumorem ut omnes umbras etiam falsae gloriae confectari: sic levis est animi, lucem splendoremque fugientis, justam gloriam, qui est fiuctus verae virtutis honestissimus , repudiare. Quum vero non mod5 non postulante atque cogente, sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio , sed nullo ferente suffragium libero , provincia tibi ista manupretium fuerit non eversae per te, sed proditae civitatis : quumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit, ut, si tu totam rempublicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem, quihus tu finibus velles, redderetur : quum exhauriebas aerarium : quum orbabas Italiam juventute : quum mare vastissimum: hieme transibas : si triumphum contemnem has , quae te, praedo amentissime , nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca

rapiebat S. Non est integrum Cneio Pompeio,

consilio jam uti tuo : erravit enim et non

es arat istam tuam philosophiam : ter jamomo stultus triumphavit. Crasse , pudet me tui : quid est, quod confecto per te formidolosissimo bello , coronam illam

479쪽

lauream tibi tantopere decerni volueris a senatu 3 P. Servili, Q. Metelle , C. Curio, P. Africane , cur non hunc audistis tam doctum hominem , tam eruditum , Prius tuam in istum errorem induceremini t . ipsi Pomptino , necessario meo , jam non est integrum et relisionibus enim susceptis impeditur. O stultos Camillos, Curios , Fabricios , Calatinos , Scipiones , Marcellos, Maximost o amentem Paulum trusticum Marium t nullius consilii patresistorum amborum consulum , qui trium mPharunt lXXV. Sed, quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla & luto fictus Epicureus , dare haec praeclara praecepta sapientiae, clarissimo & summo imperatori, genero suo fertur ille vir, mihi crede , gloria : flagrat, ardet cupiditate justi & magni triumphi: non didicit eadem ista, quae tu et mitte ad eum libellum : sed jam, si ipse coram congredi poteris, meditare, quibus verbis imcensam illius cupiditatem comprimas, atque restinguas: valebis apud hominem v litantem gloriae cupiditate , vir moderatus& constans; apud indoctum eruditus ; apud generum socer : dices enim, ut es homo facetus , ad persuadendum concinnus,

perfectus , politus e schola : Quid est, Caesar, quod te supplicationes toties decrem

480쪽

IN L. PISONEM. Ty

tae , tot dierum, tantopere delectent in quibus homines errore ducuntur: quas dii

negligunt, qui ( ut noster ille divinus dixit Epicurus) neque propitii cuiquam esse solent, neque irati. Non facies fidem scilicet, quum haec disputabis : tibi enim &esie, & fuisse deos videbit iratos.6o. Vertes te ad alteram scholam : disseres de triumpho. Quid tandem habet iste currus quid vincti ante currum duces quid simulacra oppidorum quid aurum quid argentum quid legati in equis , &tribuni quid clamor militum quid tota illa pompa 3 inania sunt ista , mihi crede,

delectamenta pene puerorum , captare plausus , vehi per urbem , conspici volle :quibus ex rebus nihil est, quod solidum tenere ; nihil quod referre ad voluptatem corporiS possiS. 6 I. Quin tu me vides, qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus , T. Didius, innumerabiles alii , levi cupiditate commoti, triumpharunt , ex ea sic redii, ut ad portam Esquilinam, Macedonicam lauream conculcarim et ipse cum hominibus quindecim math vestitis ad portam Coelimontanam Sitiens Pervenerim : quo in loco mihi libertus , praeclaro imperatori, domum ex hac die bi

duo ante conduxerat: quae vacua si non

fuisset, in campo Martio mihi tabernacu-

SEARCH

MENU NAVIGATION