장음표시 사용
481쪽
lum collocassem et nummus interea mihi, Caesar, neglectis vehiculis triumphalibus , domi manet , & manebit et rationes ad aerarium retuli continuo , sicut tua lex jubebat; neque alia ulla in re legi tuae Parui et quas rationes si cognoris , intelliges , nemini plus , quam mihi, litteras profuisse : ita enim sunt perscriptae scite,& litterath , ut scriba, ad aerarium qui eas retulit, perscriptis rationibus , secum ipse, caput sinistra manu perfricanS, Commmurmuratus Sit, Ratio quidem hercle ap- Paret, argentum Oixsr i. Hac tu oratione
non dubito, quin illum jam adscendentem
XXVI. o tenebrae, o lutum , o sordes , o paterni generis oblite, materni vix memor i ita nescio quid istuc fractum , humile , demissum , sordidum , inferius
etiam est, quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur. L. Cras sus, homo sapientissimus nostrae civitatis , spiculis prope scrutatus est Alpes ; ut , ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret : eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus , C. Cotta, nullo certo hoste, flagravit et eorum neuter triumphavit , quod alteri illum honorem collega , alteri mors ademit. Irrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi , a qua te longe dixisti abhorrere et
482쪽
qui, etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putavit. Tu eruditior, quam Piso ; prudentior , quam Cotta ; abundantior consilio, ingenio , sapientia , quam Crassus , ea contemnis , quae illi idiotae, ut tu appellas, praeclara
63. Quod si reprehendis , quod cupidi
laureae fuerint , quum bella aut parva , aut nulla gessissent; tu, tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis, minime fructum laborum tuorum , praemia periculorum , virtutis insignia contemnere debuisti. Neque vero contempsisti, licet sis Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus convicio verberari noluisti. Iam vides, quandoquidem ita mihimet fui inimicus , ut me tecum compararem, & digressum meum, & absentiam , & reditum ita longe tuo praestitisse, ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint , tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. Nunc etiam in hac quotidiana, assidua, urban que vita splendorem tuum , gratiam , celebritatem domesticam, operam forensem , consilium , auxilium, ainoritatem , sententiam senatoriam , nobis , aut, ut verius dicam , cuiquam es infirmissimo , ac desperatissimo antelaturus 3
XXVII. Age , senatus odit te, quod
483쪽
eum tu facere jure concedis, assiictorem ,& perditorem non modo dignitatis , Mauctoritatis, sed omnino ordinis, ac nominis sui et videre equites Romani non possunt , quo ex ordine vir praestantissimus & ornatissimus , L. IElius est , te consule , relegatus : plebs Romana perditum cupit, in cujus tu infamiam ea , quae per latrones & per servos de me egeraS, contulisti: Italia cuncta, exsecratur , cujus
idem tu superbissimh decreta & preces repudiasti. 6s. Fac huius odii tanti , ac tam universi periculum , si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi , magni ficentissimique ludi , quales non mod5 numquam suerunt, sed ne quomodo fieri quidem posthac possint, possum ullo pacto suspicari. Da te populo , committe ludis. Sibilum metuis ubi sunt vestrae scholae Ne acclametur ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne asserantur times : dolor enim est malum , ut disputas et existimatio , dedecus , infamia , turpitudo , verba sunt atque ineptiae. Sed de hoc non dubito : non audebit accedere ad ludos: convivium publicum non dignitatis gratia inibit ( nisi forte , ut cum patrihus conscriptis, hoc est, cum amoribus suis, coenet o sed planh anitri sui causa. 66. Ludos nobis idiotis relinquet: solet
484쪽
enim in disputationibus suis, oculorum &aurium delectationi abdominis voluptates anteferre : nam , quod vobis iste tantummodo improbus , crudelis olim furuncu-IuS , nunc vero etiam rapax , quod sordidus , quod contumax , quod superbus ,
quod fallax, quod perfidiosus, quod im- Pudens , quod audax esse videatur ; nihil scitote esse luxuriosius , nihil libidinosius, nihil posterius . nihil nequius.
6T. Luxuriam autem in isto nolite hanc cogitare : est enim quaedam , quamquam omnis est vitiosa atque turpis, tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum , nihil elegans , nihil exquisitum( laudabo inimicum ) ne magnopere quidem quidquam , praeter libidines , sumptuosum et toreuma nullum et maximi calices, & hi, ne contemnere suos videatur, Placentini: exstructa mensa, non conchymliis , aut piscibus, sed multa carne subrancida et servi sordidati ministrant ; nonnulli etiam senes: idem coquus, idem atriensis: pistor domi nullus , nulla cella : panis , & vinum a propola, atque de cupat Graeci stipati , quini in lectulis, saepe plures ; ipse solus: bibitur usque eo, dum de solio ministretur : ubi galli cantum audimuit , avum suum revixisse putat: mensam
tolli iubet. XXVIII. Dicet aliquis, Unde tibi haec
485쪽
nota sunt Non mehercule , contumeliae causa describam quemquam , praesertim ingeniosum hominem , atque eruditum , cui generi ego esse iratus, ne si cupiam quidem , possum. Est quidam Graecus, qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam ( sic enim cognovi ) humanus , sed tamdiu ,
quamdiu cum aliis est, aut ipse secum et is quum istum adolescentem jam tum cum hac diis irata fronte vidisset, non sugit ejus amicitiam, quum esset praesertim aP- petitus et dedit se in consuetudinem, sic ut ProrsuS una viveret , nec ferh ab isto umquam discederet. Non apud indoctos, sed, ut ego arbitror, in hominum erudiistissimorum & humanissimorum coetu i
quor. Audistis profecto dici, philosophos
Epicureos omnes res, quae sunt homini expetendae, voluptate metiri : recte, an secus, nihil ad nos ; aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus : sed tamen lubricum genus orationis, adolescenti non acriter intelligenti saepe praecePS. 6s. Itaque admissarius iste , simulatque audivit, a philosopho voluptatem tantopere laudari, nihil ex piseatus est : sic suos sensus voluptarios omnes incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinniit , ut non magistrum virtutis, sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus
primo distinguere , atque dividere illa ,
486쪽
ruemadmodum dicerentur et iste claudus quomodo aiunt ) pilam retinere ; quod
acceperat , testificari; tabulas obsignare velle: Epicurum disertim dicere. Est tamen : dicit, ut opinor, se nullum bonum intelligere posse, demptis corporis voluptatibus. Quid multa Graecus facilis revalde venustus , nimis pugnax contra senatorem populi Romani esse noluit.
XXIX. Est autem hic, de quo loquor, non philosophia solum, sed etiam litteris,
quod fere ceteros Epicureos negligere dicunt , perpolitus. Poema porro facit ita festivum , ita concinnum, ita eleganS, nimhil ut fieri possit argutius: in quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter , non ut impurum, non ut improbum , non ut audacem, sed ut Graeculum, ut assentatorem, ut poetam: devenit, aut potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus , atque advena , quotam sapiens & tanta civitas: revocare se non poterat, familiaritate implicatus ; &simul inconstantiae samam verebatur et rogatus , invitatus, coactus , ita multa ad istum, de isto quoque scripsit, ut omneS libidines, omnia stupra, omnia coenarum conviviorumque genera, adulteria denique ejus, delicatissimis versibus expresserit. I. In quibus, si quis velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri:
487쪽
ex quibus multa a multis lecta, & audita
recitarem , nisi vererer, ne hoc ipsum genuS orationiS, quo nunc utor, ab hujus
loci more abhorreret; & simul de ipso , qui scripsit, detrahi nolo : qui si miliet in
discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior & gravior esse potuisset: sed eum casus in hanc consuetudinem scri-hendi induxit, philosopho valde indignam; si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet, & ossicii, & bene vivendi disciplinam : quam qui profitetur, gravissimmam mihi sustinere personam videtur. 2. Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, quum se philosophum esse diaceret , istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis coeno & sordibus inquinavit: qui modo quum res gestas consulatus mei collaudasset; quae quidem laudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat pene turpis ; Non ulla tibi, inquit, invidia no-etiit , sed versus tui. Nimis magna poena, te consule , constituta est , sive malo poemtae , sive libero. Scripsisti enim , Cedant arma togae. Quid tum Haec res tibi fluctus illos excitavit. At hoc nusquam opinor
scriptum fuisse in illo elogio , quod, te consule, in sepulcro reipublicae incisum est, Velitis , iubearis, tit, quod M. Cicero
vorsum fecerit, sed, qudd vindicarit. XXX. Verumtamen, quoniam te non Aristarchum,
488쪽
Aristarchum, sed Phalarim grammaticum habemus , qui non notam apponas ad malum versum , sed poetam armis persequam re : scire cupio , quid tandem isto in versa reprehendas , Cedant arma togae. Tuae dicis , inquit, togae summum imperatorem esse cessurum. Quid nunc te, asine , litteras doceam non opus est verbis, sed fustibus: non dixi hanc togam , qua sumamictus ; nec arma , scutum & gladium unius imperatoris : sed quod pacis est insigne & otii, toga ; contra autem arma tumultus atque belli; more poetarum locutus , hoc intelligi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. Quaere ex familiari tuo , Graeco illo poeta : probabit genus ipsum, & agnoscet , neque te nihil sapere mirabitur. d. At in illo altero , inquit, haeres,
concedat laurea laudi. Immo mehercule , habeo tibi gratiam et haererem enim, niSi tu expedisses : nam quum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad
portam Esquilinam abiecisti ; indicasti ,
non modo amplissimae , sed etiam minimae laudi lauream concessisse. Atque ista ratione hoc tamen intelligi, Melerate, vis , Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum; ut , si versus mihi nocuerit, ab eo, quem is versus offenderit , videatur
489쪽
mihi pernicies esse quaesita. Omitto, nihil istum versum pertinuisse ad illum : non fuisse meum, quem, quantum potuissem, multis tape orationibus scriptisque decorassem , hunc uno violare versu Sed sit offensus: primo nonne compensabit cum Uno versiculo tot mea volumina laudum suarum t Quod si est commotus , ad perniciem ne non dicam amicissimi , non ita de sua laude meriti, non ita de republica, non consulariS, non senatori S , non
civis , non liberi: in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset XXXI. Tu quid , tu apud quos , tu de quo dicas , intelligis i complecteris amplissimos viros ad tuum, & Gabinii scelus, neque id occulte: nam paulo ante diaxisti, me cum iis confligere, quos despicerem ; non attingere eos , qui plus possent, quibus iratus esse deberem. Quorum quidem ( quis enim non intelligit , quos dicas quamquam non est una causa omnium , tamen est omnium mihi probata. 6. Me Cn. Pompeius , multis obsistentibus eius erga me studio atque amori, semper dilexit , semper sua conjunctione dignissimum iudicavit, semper non modo
incolumem, sed etiam amplissimum, atque ornatissimum voluit esse : vestrae fraudes , vestrum scelus , vestrae criminationes insidiarum mearum , illius periculorum ,
490쪽
nesarie fine , simul eorum , qui familiaritatis licentia , suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus ejus , impulsu vestro , collocaverunt, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt, ut ego Excluderer, omnesque , qui me , qui illius gloriam , qui rempublicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohibe
Quibus rebus est perfectum , ut illi plane suo stare judicio non liceret, quum
certi homines non studium ejus a me alienassent , sed auxilium retardassent. Nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatu S pater, non M. Lucullus venit qui omnes ad eum , multique mortales oratum in Albanum, obsecratumque venerant, ne meas fortunas desereret, cum reipublicae salute conjunctas: quos ille ad te, & ad tuum collegam remisit, ut causam publicam susciperetis , ut ad senatum referretis r. se contra armatum tribunum plebis sine consilio publico decertare nolle : consulibus ex senatusconsulto rempublicam defendentibus , se arma sumpturum.
8. Ecquid infelix recordaris, quid responderis 3 in quo illi omnes quidem, sed
Toryalus praeter ceteros, furebat contumacia responsi tui, te non esse tam fortem , quam ipse Torquatus in consulatu
