장음표시 사용
491쪽
fuisset , aut ego : nihil opus esse armis
nihil contentione : me posse iterum rempublicam servare, si cessissem: infinitam caedem fore, si restitissem: deinde ad existremum , neque se , neque generum , neque collegam suum , tribuno plebis defuturum. Hic tu , hostis , ac proditor, aliis me inimiciorem , quam tibi, debere esse
dicis tXXXII. Ego C. Caesarem non eadem de republica sensisse , quae me , scio : sed tamen , quod jam de eo , his audientibus, saepe dixi, me ille sui totius consulatus ,
eorumque honorum , quos cum proximis communicavit, socium esse voluit, detulit , invitavit, rogavit. Non sum ego , propter nimiam fortasse constantiae cupiditatem , adductus ad causam : non postulabam, ut ei carissimus essem , cujus egone beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. Adducta res in certamen , te consule, putabatur, utrum , quae superiore anno ille gessisset, manerent , an rem scinderentur. Quid loquar plura si tantum ille in me esse uno roboris & virtutis putavit, ut ea , quae ipse gesserat, comciderent , si ego restitissem ; cur ei non ignoscam , si anteposuit suam salutem meae p8o. Sed praeterita omitto. Me ut Cneius
Pompeius omnibus suis studiis, laboribus,
492쪽
vitae periculis complexus est , quum municipia pro me adiret , Italiae fidem im- Ploraret , P. Lentulo consuli, auctori salutis meae , frequens assideret, senatui sententiam praestaret , in concionibus non
modo se defensorem salutis meae , sed etiam supplicem pro me profiteretur; hujus voluntatis eum , quem multum posse intelligebat, mihi non inimicum esse cognorat, socium sibi & adjutorem C. Caesarem adjunxit. Iam vides , me tibi non
inimicum , sed hostem ; illis , quos describis , non modo non iratum , sed etiam amicum esse debere : quorum alter , id quod meminero semper , aequh mihi suit amicus , ac sibi; alter , id quod obliviscar aliquando , sibi amicior, quam mihi. Deinde hoc ita fit, ut viri fortes, etiamsi ferro inter se cominus decertarint, tamen illud contentionis odium simul cum ipsa pugna , armisque ponant. Atque me ille odisse numquam potuit. ne tum quidem , quum
dissidebamus. Habet hoc virtus ( quam tune de facie quidem nosti ut viros fortes species ejus, & pulchritudo etiam in hoste posita delectet. XXXIII. Equidem dicam ex animo, Patres conscripti, quod sentio , & quod vobis audientibus saepe iam dixi. Si mihi numquam amicus C. Caesar fuisset , sed
semper iratus et si aspernaretur amicitiam
493쪽
meam, seseque mihi implacabilem , inexpiabilemque praeberet, tamen ei, quum tantas res gessisset, gereretque quotidie , non amicus esse non possem ; cujus ego imperio non Alpium vallum contra adscensum transgressionemque Gallorum , non
Rheni fossam , gurgitibus illis redundantem , Germanorum immanissimis gentibus objicio, & oppono. 8a. Persecit ille , ut, si montes resedissent , amnes exaruissent, non natura
praesidio , sed victoria sua, rebusque gestis
Italiam munitam haberemus. Sed , quum me expetat, diligat, omni laude dignum Putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem revocabis sic tuis sceleribus reipu-hlicae praeterita fata refricabis i quod qui dem tu, qui bene nosses coniunctionem meam & Caesaris, eludebas , quum a me trementibus omnino labris , sed tamen , cur tibi nomen non deserrem, requirebaS. Quamquam, quod ad me attinet: Numquam isam imminuam curam infitiando tibi: tamen est mihi considerandum , quantum illi, tantis reipublicae negotiis , tantoque bello impedito , ego homo amicisSimuS , sollicitudinis atque oneris imponam nec despero tamen , quamquam la' et iuventUS , nec perinde , ac debebat, in laudis & gloriae cupiditate versetur, suturos
494쪽
aliquos , qui abjectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam assiicto , tam infirmo , tamenervato reo: qui te ita gesseris, ut timeres , ne indignus beneficio videreris, Misi ejus , a quo missus eras , simillimus exstitisseS. XXXIV. An vero tu parum putaS investigatas esse a nobis labes imperii tui. stragesque provinciae t quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos, sed totis volutationibus corporis, & cubilibus persecuti sumus. Notata a nobis sunt reprima illa scelera in adventu , qtrum, ac cepta pecunia a Dyrrhachinis ob necem hospitis tui Platoris , ejus ipsius do- num evertisti , cujus sanguinem addixeras ; eumque , servis symphoniacis , &aliis muneribus acceptis, timentem , multumque dubitantem confirmasti, & Thessalonicam fide tua venire jussi sti: quem ne majorum quidem more supplicio affecisti, quum miser ille securibus hospitis sui cervices subjicere gestiret; sed ei medico,
quem tecum eduxeras, imperasti, ut veras hominis incideret.
8 . Tum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris , Pleuratus ejus comes ; quem necasti verberibus, summa senectute confectum. Idemque tu Rabocentum , Bessicae gentis principem , quum te
495쪽
trecentis talentis regi Cotto vendidisses , securi percussisti; quum ille ad te legatus in castra venisset, & tibi magna praesidia& auxilia, a Bessis, peditum equitumque
Polliceretur: neque eum solum , sed etiam ceteros legatos , qui simul venerant; quo- Ttam omnium capita regi Cotto vendidisti. Densetetis , quae natio semper obediens huic imperio , etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedonica , C. Sentium praetorem tutata est , nefarium bellum & crudele intulisti ; eisque quum fidelissimis sociis uti posses , hostibus uti
acerrimis maluisti: ita perpetuos defensores Macedoniae , vexatores ac perditores effecisti : vectigalia nostra perturbarunt , urbes ceperunt , vastarunt agros , socios nostros in servitutem abdu3erunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt; Thessalonicenses, quum oppido desperassent, mu
XXXV. A te Iovis Urii fanum anti uissimum barbarorum , sanctissimumque ireptum est et tua scelera dii immortales in nostros milites expiaverunt; qui quum uno genere morbi affigerentur , neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset; dubitabat nemo , quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii ne-yario bello lacessiti , fana vexata , hanc tantam essicerent vastitatem. Cognoscis
496쪽
ex particula parva, scelerum & crudelit
86. Quid avaritiae , quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem Generatim ea, quae maxime nota sunt, dicam. Nonne sestertium centies Scoctogies, quod, quasi vasarii nomine, in venditione mei capitis adscripseras , ex aerario tibi attributum, Romae in quaestu reliquisti nonne quum CC. talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent, ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium , equitem Romanum, hominem ornatissimum,
creditorem, debitoribus suis addixisti nonne , hiberna quum legato praefectoque tram di disses , evertisti miseras funditus civitates ; quae non solum bonis sunt exhaustae, sed etiam nefarias libidinum contumelias, turpitudinesque subierunt Qui modus tibi fuit frumenti aestimandi qui honorarii si quidem potest vi & metu extortum, honorarium nominari: quod quum peraequo omnes, tum acerbissimh Boeotii & Byχantii , Cherronenses , Thessalonica sensit:
unus tu dominus , unus aestimator, unus venditor, tota in provincia, per triennium , frumenti omnis fuisti. XXXVI. Quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones , redempti nes , acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam tantum lo- X v
497쪽
cum aliquem quum mihi notum semiseris, tecum ipse licebit, quot in eo genere, requanta sint crimina, recordere. Quid illam armorum ossicinam ecquid recordaris, quum omni totius provinciae pecore compulso, pellium nomine, omnem quae milium domesticum paternumque renovasti tvideras enim grandis jam puer , bello It Iico , repleri quaestu vestram domum , quum pater armis faciendis tuus praemisset.
Quid i vectigalem provinciam, singulis
rebus, quaecumque venirent, certo Por
torio imposito, servis tuis publicanis a te factam Esse meministi F88. Quid i centuriatus palam venditos quid i per tuum servulum ordines assignatos i quid F stipendium militibus per omnes annos a civitatibus , men3, palam
propositis, esse numeratum Quid illa in Pontum profectio , & conatus tuus t quid debilitatio , atque abjeetio animi tui, Macedonia praetoria nuntiata, quum tu non solum, quod tibi succedetetur, sed quod Gabinio non succederetur , e iunguis remortuus concidisti quid quaestor aedilitius reiectus praepositus legatorum tuorum optimus abs te quisque violatust tribuni militum non recepti et M. Baebius , vir fortis , interfectus jussu tuo 8'. Quid , quod tu toties dissidens ac desperans rehus tuis, in tardibus, lame
498쪽
IN L. PISONEM. gyrtis, luctuque iacuisti quod populari illi
sacerdoti sexcentos ad bestias amicos, se ciosque misisti quid, quod, quum sustentare vix posses moerorem tuum, dolorem que decessionis , Samothraciam te priomum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus, & cum Autobulo, Athamandite, & Timocie, formosis fratribus, conatolisti quid, quod, quum inde te recipiens , in villa Leucadia , quae fuit uxoris Egisthi, jacuisti moerens aliquot dies; atque inde obsoletus Thessalonicam, omnibus inscientibus , noctuque venisti qui quum concursum plorantium, ac tempeStatem querelarum ferre non posses , in
oppidum devium Beroeam profugisti: quom oppido quum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putare S, animos rumor inflasset; quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate , inno- vasti hXXXVII. Mitto autum coronariUm, quod te diutissime torsit, quum modo vel-IES , modo nolles: lex enim generi tui Sc cerni, & accipere vetabat, nisi decreto triumpho. In quo tu, accepta tamen , redevorat1 pecunia, ut in Achaeorum centum talentis, evomere non poteraS : vocabula tantum pecuniarum, re genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data: mitto numerum navium:
499쪽
summamque praedae : mitto rationem exacti, imperatique frumenti et mitto ereptam libertatem populis , ac singulis , qui erant affecti praemiis nominatim, quorum nihi est, quod non sit lege Iulia, ne fieri liceat , sancitum diligenter OI. AEtoliam , quae procul a barbaris
disjuncta gentibus in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur ( o, poena, o furia sociorum i ) decedens , miseram perdidisti. Arsinoam, Stratum, Nau-Pactum, ut modo tute indicasti, nobiles. Urbes, atque plenas, fateris ab hostibucesse captas: quibus autem hostibus t nempe iis , quos tu Ambraciae sedens , primo tu adventu ex oppidis Agrianum, atque Dolopum demigrare, & aras , & secos relinquere coegisti. Hoc tu in exitu, praeclare imperator, quum tibi ad pristinas
clades accessio fuisset AEtoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti: neque ullam Poenam , quae tanto facinori deberetur, non maluisti subire, quam numerum tuo-xum militum , reliquiasque cognoscere.
XXXVIII. Atque ut duorum Epicum
reorum similitudinem in re militari, imperioque videatis: Albucius, quum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est et hic , quum similem exitum spectaret, ita Macedonia tropaea posuit; eaque , quMhellicae laudis, victoriaeque omites Senteta
500쪽
IN L. PIS ONEM.1nsignia & monumenta esse voluerunt se noster hic praeposterus imperator, amillorum oppidorum , caesarum legionum, Provinciae praesidio & reliquis militibus orbatae , ad sempiternum dedecus sui generis di nominis, funesta indicia constituit: idemque, ut esset, quod in basi tropaeorum incidi inscribique posset, Dyrrachium: ut venit, decedens, obsessus est ab iis ipsis militibus , quos paulo anth Torquato rem spondit beneficii causa ab se esse dimissos: quibus quum juratus affirmasset, se, quae deberentur, postero die persoluturum , domum se abdidit: inde nocte intempesta , crepidatus, ueste servili, navem conscendit , Brundisiumque . vitavit , & ultimas Adriatici maris oras petivit.
y3. Quum interim Dyrrachii milites domum , in qua istum esse arbitrabantur, obsidere coeperunt, &, quum latere homminem putarent, ignes circumdederunt et quo metu commoti Dyrrachini, profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. Illi autem statuam , istius persim Iem , quam stare celeberrimo in loco voluerat , ne suavissimi hominis memoria moreretur , deturbant, affigunt, comminuunt , dissipant: sic odium, quod in ipsum attulerant, id in ejus imaginem ac simulacrum profuderunt.
