장음표시 사용
501쪽
quin, quum haec, quae excellunt, me nosse videas, non existimes, mediam illam partem & turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam. Nihil est, quod me hortere ; nihil est , quod invites et admoneri me satis est: admonebit autem nemo alius, nisi reipublicae tempns; quod mihi quidem magis videtur , quam tu umquam arbitratus es, appropinquare,
XXXIX. Ecquid vides, ecquid sentis, lege judiciaria lata, quos posthac iudicessimus habituri non aeque legetur quisquis voluerit; nec, quisquis noluerit, non te getur : nulli conficientur in illum ordinem. nulli eximentur: non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad Simultatem conficietur et
judices sudicabunt ii, quos lex ipsa, non quos hominum libido delegeris. Quod
quum ita sit, mihi crede, neminem invi tus invitabis : res ipsa, & reipublicae tempus aut me ipsum, quod nolim , aut alium quempiam , aut invitabit, aut dehorta-hitur
's. Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo, quae fortasse plerique, damnationeS , expulSiones, neces: denique nullam mihi poenam videtur habere id, quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod hono viro & civi potest. Damnatio ista, quae in tu flagitatur', obtigit P. Rutilio ;
502쪽
quod specimen habuit haec civitas innocentiae et major mihi iudicum & reipublicae poena illa visa est , quam Rutilii. L. Opimius eiectus est e patria , is , qui praetor
consul, maximis rempublicam periculis liberarat: non in eo, cui facta est injuria, sed in iis , qui fecerunt, sceleris ac conmscientiae poena permansit. At contra his Catilina absolutuse emissus etiam ille aut tor tuus provinciae , quum stuprum Bonae
deae pulvinaribus intulisset. Quis suit in tanta civitate, qui illum incesto liberatum,mon eos, qui ita judicarunt, pari scelere
adstrictos arbitraretur . . IX L. An ego exspectem , dum de te quinque re septuaginta tabellae diraeeantur, de quo jampridem omnes moriales
omnium generum, aetatum, ordinum, jumdicaverunt i quis enim te aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum putet i omnes memoriam cons latus tui, facta , mores, faciem denique , ac nomen a republica detestantur: legati, qui una fuere, alienati et tribuni militum inimici: centuriones, & si qui ex tanto exercitu reliqui milites exsistunt, non dimissi abs te, sed dissipati, te oderunt, tibi pestem exoptant, te exsecrantur. Achaiae exhausta : Thessalia vexata: laceratae Athenae: Dyrrachium, & Apollonia exinanitae
Ambracia direpta: Parthini, & Bullidenses
503쪽
illusi: Epirus excisa: Locri, Phocii, Boeotii, exusti: Acarnania, Amphilochia, Perrhaebia , Athamanumque gens, venditat Macedonia condonata barbaris et aetolia amissa: Dolopes , finitimique montani oppidis atque agris exterminati: cives Romani , qui in iis locis negotiantur, te unum, solum, suum depeculatorem, vexam torem , praedonem, hostem , venisse senserunt
s . Ad horum omnium judicia tot, a Jue tanta, domesticum judicium accessitententiae damnationis tuae et occultus adventus , furtivum iter per Italiam, introiatus in urbem delerius ab amicis, nullae ad senatum e provincia litterae, nulla extrinis aestivis gratulatio , nulla triumphi mentio : non modo quid gesseris, sed ne quibus in locis quidem sueris, dicere audes. Ex illo fonte & seminario triumphorum , quum arida folia laureae retulisses, quum ea abjecta ad portam reliquisti, tum
tu ipse de te fecisse videri, pronuntiavisti: qui si nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus ubi sumptus ubi imperium tubi illa uberrima supplicationibus, trium mphisque provincia sin autem aliquid sp
rare volueras , si cogitaras id , quod imperatoris nomen , quod laureati fasces , quod illa tropaea , plena dedecoris & ri-Sus , te commentatum esse declarant, quis
504쪽
te miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum , a te bene rem p U-hlicam esse gestam , neque praesens dicere ausus es
XLI. An tu mihi, cui semper ita persuasum fuerit, non eventis, sed factis, cujusque fortunam ponderari, dicere audes, neque in tabellis paucorum iudicum , sed in sententiis omnium civium, famam noStrapa, fortunamque pendere te indemnatum videri putas , quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatoreS, quem publicani , quem universa civitas, quem lemgati , quem tribuni militares, quem reliqui milites , qui ferrum, qui famem, qui mortim effugerunt, omni cruciatu dignissimum putant cui non apud senatum , non apud ullum ordinem , non apud equites. Romanos, non in urbe, non in halia, maximorum scelerum venia ulla ad ignoscendum dari possiti qui se ipse oderit, qui metuat omnes, qui suam causam nemini committere audeat, qui se ipse condemnet SP. Numquam ego sanguinem expetivitUum et numquam illud extremum , quod posset esse improbis & probis commune,
supplicium legis ac iudicii, sed abjectum ,
contemptum, despectum a ceteris, a te ipso desperatum & relictum , circumspe
505쪽
tantem omnia; quidquid increpuisset, pertimescentem ; dissidentem tuis rebus; sine voce, sine libertate, Sine auctoritate, sine ulla specie consulari; horrentem , trementem, adulantem omnes, videre te volui: vidi . Quare, si tibi evenerit, quod metuis, ne accidat; equidem non moleste feram: sin id tardius sorte fiet, fruar tamen tua indignitate ; nec minus libenter metuentem videbo, ne reus fias, quam reum; nec minus laetabor, quum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum viderem
506쪽
ORATIO TRIGESIMA SEPTIMA.Quum aedilitatem sistit peterens Cneius Planeius O M. APentius Laurensis , creatus aedilis es Plancius , Laterensis praeteritus et qua ilie r Plicta commotus , Plancium de s-dalitiis accusaνit, quod inter cim-bitus erimina , gravissimum erat ,
ut inter majestatis crimina , Perdue lio. Patrocinitim Cicero suscipit , sique chusam diligenter , memor ejus ravoris, quo quaslar in Macedonia Plancius , ejectum lege CZOdia complexus est , fovitque omni genere officii. Acta causa est L. Domitio , Anio Claudio coss. anno urbis 6 sq. Ciceronis Is In ea quaesitor fuit C. FDνius ab accusatore editus , O ipsi quoque judia
507쪽
era edititii: hanc enim Licinia lex facultatem accusatori dabat in er mine de sodalitiis. MANUTIUS.
I. UUM propter egregiam & singularem Cn. Plancti, Iudices, in mea salute custodienda fidem, tam multos & bonos viros ejus honori viderem esse fautores ;capiebam animo non mediocrem voluptatem , quod cujus ossicium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Quum autem audirem , meos partim inimicos , partim invidos, lite accusationi esse fautores, eamdemque
rem adversariam esse in judicio Cn. Plancio , quae in petitione fuisset adjutrix; dolebam , Iudices , & acerbh ferebam, si hujus salus ob eam ipsam causam esset
infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benevolentia , praesidio, custodiaque texisset. 2. Nunc autem vester , Iudices, conspectus , & consessus iste reficit, & recreat mentem meam, quum intueor & Sontem- Plor unumquemque vestrum: video enim hoc in numero neminem, cui mea salus cara non fuerit; cujus non exstet in me summum meritum ; cui non sim obstrictus memoria beneficii sempiterna. Itaque non extimesco, ne Cn. Plancio custodia meae
508쪽
salutis apud eos obsit, qui me ipsum maxime salvum videre voluerunt ; saepiusque,
Iudices, mihi venit in mentem, admirandum esse , M. Laterensem, hominem studi osissimum & dignitatis, & salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse ,
quam metuendum , ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur.3. Quamquam mihi non sumo tantum , Iudices, neque arrogo, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecuturum putem : nisi ejus integerrimam vitam, modestissimos mores , summam fidem, continentiam , pietatem, innocentiam , ostendero; nihil de poena recusabo :sin omnia praestitero , quae sunt a bonis viris expetenda; petam a vobis, Iudices, ut , cujus misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam, me deis Precante , tribuatis. Equidem ad reliquos labores, quos in hac causa majores susci- Pio, quam in ceteris, etiam hanc molestiam assumo , quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cujus ego salutem non secus ac meam tueri debeo; sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura pene, quam de re , reoque dixertant.
II. Quamquam, Iudices , si quid est in
me ipso ita reprehensum , ut id ab hoc sejunctum sit , non me id magnopere
conturbet: non enim timeo, ne, quia Per-
509쪽
raro grati homines reperiantur, idcirco , , quum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit: quae vero ita sunt agitata ab illis , ut aut merita Cneii Plancii erga me minora esse dicerent , quam a me ipso praedicarentUr , aut , Si
essent summa, negarent ea tamen ita magni , ut ego putarem, ponderis apud vos osse debere ; haec mihi sunt tractanda , Iu dices , & modice , ne quid ipse offendam;& tum denique , quum respondero criminibus , ne non tam innocentia reus sua , quam recordatione meorum temporum , defensus esse videatur.
. Sed mihi in causa facili, atque ex plicata , perdissicilis, Iudices, & lubrica
defensionis ratio proponitur: nam , Si tantummodo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro, tantaque amicitia molestum et vetus enim est lex illa justae, veraeque amicitiae, quae mihi cum illo jamdiu Est, ut idem amici semper velint; ne sue est ullum certius amicitiae vinculum, quam consensus, & societas consiliorum, & voluntatum. Mihi autem non modo id est in hac re molestissimum , contra illum dicere , sed multo illud magis, quod in ea lcausa contra dicendum est , in qua quae- ldam hominum ipsorum videtur facienda lesse contentio. -
510쪽
6. Quaerit enim Laterensis, atque hoc uno maxime urget, qua se virtute , qua laude Plancius , qua dignitate superarit. Ita, si cedo illius ornamentis, quae multata magna sunt, non solum hujus dignitatis jactura facienda est, sed etiam largitionis recipienda suspicio est : sin hunc illi antepono , contumeliosa habenda est or tio , & dicendum est id , quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. Ita aut amicissimi hominis existimatio offendendae est , si illam accusationis conditionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda est. IIL Sed ego, Laterensis, caecum me,& praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio, aut ab ullo , dignitate potuisse superari dixero. Itaque discedam ab ea contentione, ad quam tu me vocas , & veniam ad illam, ad quam me causa ipsa deducit. Quid tu an dignitatis judicem putas esse populum Fortasse nonnumquam est. Utinam vero semper esseti sed est perraro; & si quando est, in iis magistratibus est mandandis , quibus salutem suam committi putat: his leviori-hus comitiis, diligentia &. gratia petitorum honos paritur ; non iis ornamentis , quae esse in te videmus. Nam, quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus judex est, qui aut invidet, aut favet.
