장음표시 사용
511쪽
S. Quamquam nihil potes in te, Laterensis o constituere , quod sit proprium laudis tuae, quin id tibi sit commune cum Plancio. Sed hoc totum agetur alio loco et nunc tantum disputo de jure populi, qui& potest , & solet nonnumquam dignos
Praeterire , nec , Si a populo Praeteritus est, quem non oportuit, a judicibus condemnandus est , qui praeteritus non est. Nam si ita esset; quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent judices; vel quod multo etiam minus est ferendum : tum enim magistratum non gerebat is , qui ceperat , si patres auctores non erant facti ; nunc postulatur a vobis , ut ejus exsilio , qui creatus Sit, judicium populi Romani reprehendatis. Itaque quamquam, qua nolui, ianua sum ingressus in causam, sperare videor, tantum abfuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae , te ut Potius objurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut ego eam ulla contumelia coner attingere. IV. Tu continentiam, tu industriam , tu animum in rempublicam, tu virtutem, tu innocentiam , tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse ,& abjectos , & repudiatos putas Vide
tandem, Laterensis, quantum ego a te dissentiam,
512쪽
dissentiam. Si, medius fidius, decem soli essent in civitate viri boni , sapientes , justi , graves , qui te indignum sedilitate
judicavissent , .gravius de te iudicatum putarem , quam est hoc , quod tu metuis, ne a populo judicatum esse videature non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus; facit eos , a quibus est maxime ambitus : denique , si sudicat , non delectu aliquo , aut sapientia ducitur ad judicandum , sed impetu nonnumquam, &quadam etiam temeritate. Non est enim consilium in vulgo , non ratio, non discrimen, non diligentia; semperque sapientes ea, quae populus iecisset , ferenda , non semper laudanda duxerunt. Quare quum te aedilem fieri oportuisse dicis , populi
culpam , non competitori S , accusas.1 o. Ut fueris dignior, quam Plancius; de quo ipso ita tecum contendam paulo post, ut conservem dignitatem tuam: sed, ut fueris dignior , non competitor, a quo es victus, sed populus, a quo es praeteritus , in culpa est. In quo primum illud debes putare, comitiis , praesertim aedilitiis , studium esse populi, non judicium; eblandita illa , non enucleata esse sustragia ; eos , qui suffragium ferant, quid cubque ipsi debeant , considerare saepius , quam quid cuique a republica videatur deis Tomus m. Y
513쪽
heri: sin autem mavis esse iudicium; non tibi id rescindendum est, sed ferendum.1 i. Male judicavit populus: at judicavit. Non debuit: at potuit. Non fero: at multi clarissimi & sapientissimi cives tulerunt: est enim haec conditio liberorum Populorum , praecipueque hujus principis populi , & omnium gentium domini, ac victoris , posse sustragiis vel dare, vel detrahere , quod velit, cuique et nostrum est autem, qui in hac tempestate populi jactemur ac fluctibus , ferre modice populi voluntates , allicere alienas , retinere Partas , placare turbatas et honores si magni non putemus, non servire populo ; sin eos expetamus , non defatigari supplicando. V. Venio nunc ad ipsius populi partes ,
ut illius contra te oratione potiuS, quam
mea, disputem; qui si tecum congrediatur , & si una voce loqui possit, haec dicat : Ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui; sed , quum essetis aeque boni viri, meum beneficium potius ad eum detuli , qui a me contenderat , quam ad Eum , qui mihi non nimis submissh supplicarat. Respondebis , credo , te splendore& vetustate familiae fretum , non valde ambiendum putasse : at vero te ille ad sua instituta , suorumque majorum exemPla revocabit: semper se dicet rogari, semper
sibi supplicari voluisse : M. Sejum , qui ne
514쪽
equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate judicii retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni , praetulisse : praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato , sapientissimo & sanctissimo viro, non dico C. Seranum non stultissimum hominem ( iuit enim & animi satis magni, de . consilii ) sed Cn. Manlium , non solum
ignobilem , verum sine virtute , sine ingenio , vita etiam contempta ac sordida I 3. Desiderarunt te, inquit, oculi mei, quum tu esses Cyrenis: me enim, quam socios, tua sevi virtute malebam ; &, quo plus intererat, eo plus aberas a me ; Certe non videbam. Deinde sitientem me virtutis tuae deseruisti, ac dereliquisti: coe-Peras enim petere tribunatum plebis temporibus iis , quae istam eloquentiam & virtutem requirebant; quam petitionem quum reliquisses, si hoc judicasti, tanta in tempestate te gubernare non posse; de virtute tua dubitavi: si nolle; de voluntate et Sin , quod magis intelligo , temporibus te aliis reservasti ; ego quoque, inquam, re respublica ad ea te tempora revocavi, ad quae tu te ipse servaras. Pete igitur eum magistratum , in quo mihi magnae utilitati Esse possis: aediles quicumque erunt , iidem
mihi sunt grati: tribuni plebis permagni interest , qui sint: quare aut redde mihi,
515쪽
quod ostenderas; aut si, quod mea miniis interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem , etiam negligenter petenti: sed amplissimos honores , ut pro dignitate tua consequare , condiScas censeo mihi paulo diligentius suppli
. VI. Haec populi oratio est, mea vero , Laterensis, haec: Quare victus sis , non debere judicem quaerere , modo ne largitione sis victus : nam , Si , quotiescumque praeteritus erit is, qui non debuerit praeteriri , toties oportebit, eum, qui
factus erit , condemnari; nihil jam est , quod populo supplicetur ; nihil, quod diribitio , nihil quod supplicatio magistratuum , renuntiatio suffragiorum exspectetur et simul ut qui sint professi videro , dicam is . Hic familia consulari est, ille praetoria : reliquos video esse ex equestri loco : sunt omnes sine macula, lunt aeque boni viri , atque integri ; sed servari necesse est gradus : cedat consulari generi praetorium , nec contendat cum praetorio equester locus. Sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentioneS, nulla libertas populi in mandandis magistratibus , nulla exspectatio suffragiorum et nihil, ut plerumque evenit , praeter opinionem accidet: nulla erit posthac varie-
516쪽
ias comitiorum. Sin hoc persaepe accidit, ut& factos aliquos, & non tactos esse miremur : Si campus , atque illae undae comitiorum , ut mare profundum & immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu, ut ad alios accedant , ab aliis autem recedant; in tanto nos impetu studiorum, & motu temeritatis , modum aliquem , & consilium , & rationem requiramus 16. Quare noli me ad contentionem vestram revocare , Laterensis. Etenim , si populo grata est tabella , quae frontes aperit hominum, mentes tegit; datque eam libertatem , ut, quod velint, faciant; promittant autem , quod rogentur : cur tu id
in judicio ut fiat exprimis , quod non sit in campo Hic , quam ille , dignior, perquam grave est dictu . Quomodo igitur est aequius Sic, credo , quod agitur, quod satis est judici; hic factus est. Cur iste potius , quam ego vel nescio, vel non diis eo , vel denique, quod mihi gravissimum
esset sic dicere , sed impune tamen deberem dicere : Non recte. Nam quid assequerer, si illa extrema defensione uterer,
populum , quod voluisset , fecisse , non quod debuistet
VII. Quid , si populi quoque factum
defendo , Laterensis , & doceo , Cneium Plancium non obrepsisse ad honorem , sed eo venisse cursu, qui semper patuerit ho
517쪽
minibus ortis hoc nostro equestri loco Epossumne eripere orationi tuae contentionem vestram , quae tractari sine contumelia non potest , & te ad causam aliquando , crimenque deducere Si , quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit , omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt: nihil dico amplius. Hoc tamen miror, cur tu huic potissimum ira Care , qui longissime a te abfuit. Equidem , si quando, ut fit, jactor in turba , non illum accuso , qui est in summa sacra via , quum ego ad Fabium fornicem impellor; sed eum, qui in me ipsum incurrit , atque incidit. Tu neque Q. Pedio , forti viro , succenses , neque huic A. Plotio, ornatissimo homini , familiari meo ; & ab eo, qui hos dimovit, potiuS, quam ab iis, qui in te ipsum incubuerunt , te depulsum putas. I S. Sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri , familiaeque contentio , qua abs te vincitur et cur enim . non confitear, quod necesse est sed non hic magis, quam ego a meis competitori-hus , & alias, & in consulatus petitione vincebar. Sed vide , ne haec ipsa , quae despicis , huic suffragata sint. Sic enim
conferamus. Est tuum nomen utraque familia consulare. Num dubitas igitur, quin omnes, qui favent nobilitati, qui id Pu-
518쪽
tant esse pulcherrimum , qui imaginibus squi nominibus vestris ducuntur , te aedilem fecerint Equidem non dubito. Sed, si parum multi sunt , qui nobilitatem ament; num ista est nostra culpa t etenim ad caput, & ad fontem utriusque generis
VIII. Tu es ex municipio antiquissimo Tusculano , ex quo plurimae familiae sunt consulares ; in quibus est etiam Juventia : tot e reliquis municipiis omnibus non sunt. Hic est e praefectura Atinati ,
non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana. Quantum interesse vis ad rationem petendi i Primum , utrum magis favere putas Atinates , an TusculanoS ,
suis E alteri ( scire enim hoc propter vicinitatem facile possum ) quum hujus ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem , quum praetorem vidererunt, quod primus ille non modo in eam familiam, sed etiam in praefecturam illam, sellam curulem attulisset ; mirandum in modum laetati sunt: alteros ( credo , quia refertum est municipium consularibus ;nam malevolos non esse certo scio numquam intellexi vehementius municipum
suorum honore laetari.2o. Habemus hoc nos : habent nostra
municipia . Quid ego de me, de fratre meo loquar t quorum honoribus agri pro F
519쪽
pe dicam ipsi, montesque faverunt. Num quando vides Tusculanu in aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe , num de T. Coruncanio , municipe suo , num de tot Fulviis gloriari verbum nemo facit. At, in quemcumque Arpinatem incideris, etiam si nolis , erit tamen tibi fortasse etiam de nobis aliquid , aliquid sed certh de Caio Mario audiendum. Primum igitur hic habuit studia suorum ardentia ; tu tanta , quanta in hominibus jam saturatis honoribus esse potue
a I. Deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines ; sed tamen pauci , si quidem cum Atinatibus conferantur : husus praefectura , plena virorum fortissimorum , sic ut nulla tota Italia frequentior dici possit: quam quidem nunci multitudinem videtis, Iudices, in squalore & luctu supplicem vobis. Hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii ( nam plebem a judicio dimisimus , quae cuncta comitiis adfuit ) quid roboris, quid dignitatis hujus petitioni attulerunt non enim tribum Terentinam , de qua dicam aIio loco , sed dignitatem , sed oculorum conmiectum , sed solidam, & robustam , & asSiduam frequentiam praebuerunt. Iam mUnicipia conjune ione etiam vicinitatis ve
520쪽
IX. Omnia, quae dico de Plancio, dico expertus in nobis: sumus enim finitimi Atinatibus. Laudanda est, vel etiam amanda vicinitas, retinens veterem illum ossicii morem , non infuscata malevolentia , non assueta mendaciis, non fucata , non fallax . non erudita artificio simulationis , vel suburbano, vel etiam urbano et nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus , nemo Casinas , nemo Aquinas : totus ille tractus celeberrimus, VenafranUS,
Allifanus ; tota denique nostra illa aspera, & montuosa, sed fidelis, & simplex ,& fautrix suorum regio , se hujus honore ornari , se augeri dignitate arbitrabatur : iisdemque nunc a municipiis adsunt
equites Romani publice , cum legationis testimonio; nec minore sunt sollicitudine ,
quam tum erant studio et etenim est gravius spoliari fortunis, quam non augeri dignitate. Ergo ut alia in te erant illustriora , Laterensis , quae tibi majores tui reliquerant . sic te Plancius hoc non solum municipii, verum etiam vicinitatis genere vincebat et nisi forte te Lauicana , aut Bovillana , aut Gabina civitas adjuvabat; quibus e municipiis vix sam, qui carnem Latinis petant, inveniuntur.
23. Adjungam , si vis , id , quod tu
etiam huic obesse putas , patrem publicanum : qui ordo quanto adjumento sit ire
