장음표시 사용
521쪽
honore, quis nescit flos enim equitum Romanoriam , ornamentum civitatis , firmamentum reipublicae, publicanorum ordine
continetur. Quis est igitur , qui neget ordinis ejus studium fuisse in honore plancti singulare e neque injuria: vel quod erat Pater is, qui est princeps iamdiu public morum; vel quod is ab sociis unich dii gebatur ; vel quod diligentissimh rogabat; vel quia pro filio supplicabat ; vel quia hujus ipsius in illum ordinem summa o ia quaesturae , tribunatusque constabant ;vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare , & consulere liberis suis arbitra
X. Aliquid praeterea ( timido dico, sed
tamen dicendum est j non enim opibus, non invidiosa gratia , non potentia vix fe-genda, sed commemoratione beneficii, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos : appellavi populum, tribubus submisi me , & supplicavi: ultro mehercules se mihi etiam osterentes, ultro Pollicentes rogavi: valuit causa rogandi, non gratia.
23. Nec si vir amplissimus , cui nihil est, quod roganti concedi jure non PoS- sit , de aliquo , ut dicis, non impetravit,. Ego sum arrogans, quod me valuisse dico.bam, ut omittam illud , quod ego proisto laborabam, qui valebat ipse per sese
522쪽
PRO CN. PLANCTO. rogatio ipsa semper est gratiosissim , quae
est ossicio necessitudinis conjuncta maximme : neque enim ego Sic rogabam , uir
petere viderer , quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia hujus parente semper plurimum essem usus; sed ut quasi porenti,& custodi meo r non potentia mea, sed causa rogationis fuit pratiosa et nemo mei restitutione laetatus eu, nemo injuria doluit , cui non hujus in me misericordi grata fuerit. 26. Etenim , si ante reditum meum 'Cn. Plancio se vulgo viri boni, quum hic tribunatum peteret, ultro offerebant; cui nomen meum absentis honori fuisset , et . meas praesentis preces non putas profuisse tAn Minturnenses coloni, quod C. Marium 'ex civili errore, atque ex impiis manibus eripuerunt; quod tecto receperunt; quod festum inedia , fluctibusque, recrearunt, quod viaticum congesserunt; quod naviagium dederunt; quod eum linquentem terram eam, quam servaverat, votis, ominibus , lacrymisque prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio , quod me , vel vi pulsum , vel ratione cedentem , rem ceperit , juverit, custodierit; his, &. senatui , populoque Romano , ut haberent quem reducerent , conservarit; honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris i . 3
523쪽
X I. Vitia mehercule, res hae , Cneii Plancti, de quibus dixi, tegere potuerunt;
ne tu in ea vita , de qua iam dicam, tot& tanta adjumenta huic honori fuisse mirere. Hic est enim, qui adolescentulus cum A. Torquato profectus in Africam, sic ab illo gravissimo & sanctissimo, at que omni laude & honore dignissimo viro dilectus est, ut & contubernii necessitudo , & adolescentuli modestissimi pudor postulabat : qui, si adesset, non minus ille declararet, quam hic illius frater patruelis, & socer T. Torquatus, illi omni virtute & laude par: qui est quidem cum illo maximis vinculis , & propinquitatis, Massinitatis conjunctus , sed ita magni Tmoris , ut illae necessitudinis cauta leves esse videantur. Fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles hujus Q. Metelli : quibus quum fuerit probatissimus , hodieque sit, omnibus esse se probatum debet sperare. In ea provincia legatus fuit C. Sacerdos , qua virtute, qua constantia vir E L. Flaccus, qui homo qui civis 3 qualem hunc putent, assiduitate , testimonioque declarant. 28. In Macedonia tribunus militum fuit: in eadem provincia postea quaestor. Primum Macedonia sic eum diligit, ut indicant hi principes civitatum suarum ; qui quum missi sint ob aliam causam, tametri,
524쪽
hujus repentino periculo commoti, huic assident, pro hoc laborant: huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos Putant , quam si legationem & mandata sua confecerint. L. vero Apuleius hunctanti facit, ut morem illum majorum, qui praescribit, in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere, ossiciis, benevolentiaque superarit. Tribunus plebis fuit non fortasse tam vehemenS , quam
isti, quos tu jure laudas; sed certe talis, uales si omnes semper fuissent, numquam,
esideratus vehemens esset tribunus.
XII. Omitto illa , quae si minus in scena sunt, at certe, quum fiant prolata, laudantur ; ut vivat cum suis: primum cum parente ( nam meo judicio pietas fundamentum est omnium virtutum ) quem veretur, ut deum ( neque enim multd secus parens liberis amat vero , ut sodalem , ut fratrem , ut aequalem. Quid dicam cum patruo cum assinibus i cum propinquis cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro cujus quantam honoris hujus cupiditatem fuisse creditis , quum videatis luctus societatem Quid de me dicam qui mihi in hujus periculo reus esse videor quid de
his tot viris talibus , quos videtis veste mutata Atqui haec sunt indicia solida, Iudices , & expressa ; haec signa probitatis , non fucata forensi specie , sed domesticis.
525쪽
inusta notis veritatis : facilis est illa occum satio , & blanditia popularis : adspicitur ,
non attrectatur: procul apparet, non excutitur : non in manus sumitur.3o. Omnibus igitur rebus ornatum hominem , tam externis, quam domesticis; nonnullis rebus inferiorem , quam te, generis & nominis, dico; superiorem aliis, municipum , vicinorum , societatum studio , temporum meorum memoria, parem
virtute , integritate , modestia , aedilem factum esse miraris Hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis 3 Iacis adulteria , quae nemo non modo nomine, sed ne suspicione quidem possit abnoscere. Bima ritum appellas, ut verba etiam fingas , nousolum crimina. Ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidinis causa: quoa non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium. Raptam esse mimulam: quod dicitur Atinae factum a juvene, vetere quodam in scenicos jure, maximequctoppidano. O adolescentiam traductam eleganter i cui quidem quum, quod licuerit, objiciatur , tamen ic ipsum falsum reperiatur. Emissus aliquis e carcere, & quidem emissus per imprudentiam, emisimi ut cognostis necessarii hominis, optimique adolescentis rogatu : idem postea Praetoris mandatu requisitus. Atque haec ,
,ec ulla alia, sunt conjecta maledicta tu.
526쪽
ejus vitam , de cujus vos pudore, religione , integritate dubitetis. XIII. Pater vero, inquit, etiam obesse filio debet. O vocem duram , atque in dignam tua probitate, Laterensist Pater ut in judicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud tales viros obesse filio debeat qui si esset tu pissimus, si sordidissimus . tamen ipso nomine patrio valeret apud clementes judices , & misericordes; valeret , inquam, communi sensu omnium , ta diacissima
32. Sed quum sit Cn. Planeius is eques
Romanus, ea primum vetustate equestris ordinis , ut pater, ut avus, ut m/jores
ejus omnes , equites Romani fuerint. summum in praefectura florentissima gradum tenuerint, & dignitatis, & gratiae; deinde ut ipse in legionibus P. Crassi, imperatoris , inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit ; ut postea princeps inter suos , plurimarum rerum sanctissimus & justissimus judex ,
maximarum societatum auctor, plurima-xum magister et si non modo in eo nihil umquam reprehensum , sed laudata sunt Omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater, qui vel minus honestum, & alienum tueri, vel auctoritate sua, vel gratia possit t
527쪽
33. Asperius, inquit, locutus est aliquid aliquando. Immo fortasse liberius. At id ipsum , inquit , non est serendum. Ergo hi ferendi sunt, qui queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse tubinam ille most ubi illa sequitas juris
ubi illa antiqua libertas, quae mali S OPpressa civilibus extollere jam caput, &aliquando recreata , se erigere debebat Equitum ego Romanorum etiam in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam , virum omnibus ingenio, justitia , integritate praestantem , aspere ,& ferociter , & libere dicta commemorem XIV. Consuli P. Nasicae praeco GraniUS,
medio in foro . quum ille , edicto justitio, domum descendens rogasset Granium, quid tristis esset; an quod rejectae auctiones essent Immo vero , inquit , quod legationes. Idem tribuno plebis , potentissimo homini, M. Druso . sed multa in rempublicam molienti, quum ille eum salutauet,
ut fit, dixissetque , Quid agis, Grani Respondit , Immo vero , tu Druse, quid agis Ille L. Crassi, ille M. Antonii voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit imp
ne. Nunc usque eo oppressa vestra arrogantia civitas est , ut, quae fuit olim pre coni in ridendo, nunc equiti Romano in Plorando , non sit concessa libertas.
528쪽
3 . Quae enim umquam fuit Plancio vox contumeliae potius , quam doloris quid est autem umquam questus, nisi quum a sociis, & a se injuriam propulsaret Quum senatus impediretur, quo minus, id quod hostibus semper erat tributum , responsum equitibus Romanis redderetUr; omnibus illa injuria dolori publicanis fuit; sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius : communis ille sensus in aliis forutasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis, quam ceteri, & vultu promptum habuit, & lingua.3s. Quamquam, Iudices ( agnoseo enim ex me permulta in Plancium , quae ab eo numquam dicta sunt, conferuntur. Ego quia dico aliquid aliquando , non studio adductus, sed contentione dicendi , aut lacessitus, & quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid , si non perfacetum , attamen fortasse non rusticum : quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. Ego autem , si quid est, quod mihi scitum esse
videatur, & homine ingenuo dignum atque docto , non aspernor : stomachor vero , quum aliorum non me digna in me conferuntur. Nam quod primus scivit legem de publicanis , tum , quum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit, quod per senatum , si licuisser, dedisset; si in eo crimen est, quia suffra,
529쪽
gium tulit; quis non tulit publicanus 3 si, quia primus scivit; utrum id sortis esse vis, an eius, qui illam legem ferebat si sortis ; nullum crimen est in casu et si confissis ;splendor etiam Plancii , hunc a summo viro principem esse ordinis judicatum. XV. Sed aliquando veniamus ad Causam : in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodalitiis, omnes ambitus leges complexus es : neque enim quidquam aliud in hac lege , nisi edititios sudices, es se- cuius : quod genus judiciorum si est aequum
ulla in re , nisi hac tribuaria ; non intelligo, quamobrem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore, neque eamdem editionem transtulerit in ceteras causas et in ipso denique ambitu ,
rejectionem fieri voluerit judicum alternorum , quumque nullum genuS acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praemtereundum putarit.
3 . Quidi huius rei obscura causa est
an & agitata , quum ista in senatu res agebatur, & disputata hesterno die copiosius a Q. Hortensio cui tum est senatus assensus. Hoc igitur sensimus : cultiscumque trihus largitor esset, & per hanc consensionem, quae magis honeste quam verh sodalitas nominaretur, quam quisque tribum
turpi largitione corrumperet, eum maxime iis hominibus, qui ejus tribus essent,
530쪽
esse notum. Ita putavit senatus , quum reo tribus ederentur eae, quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testes, &judices. Acerbum omnino genus judicii; sed tamen , si vel sua, vel ea, quae maxi-mh esset cuique conjuncta, tribus edere
XVI. Tu autem , Laterensis, quas tribus edidisti Terentinam , credo : fuit id aequum, & certh exspectatum est, & fuit dignum constantia tua : cujus tu tribus venditorem , & corruptorem, & sequestrem Plancium fuisse clamitas ; eam tribum profecto, severissimorum praesertim ho in um& gravissimorum, edere debuisti: At Vol-tiniam : libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari: hanc igitur ipsam cur non edidisti quid Plancio cum Lemonia quid cum Vejentina i quid cum Crustumina nam Metiam, non quae judicam ret, sed quae reiiceretur, esse voluisti. 3'. Dubitatis igitur, Iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio , non ad sententiam legis, sed ad suain spem aliquam de civitate delegerit E dubitatis , quin eas tribus , in quibus magnas necessitudines habet planctus , quum ille non ediderit,. iudicarit ossiciis ab hoc observatas , non largitione t Quid enim potest dicere , cur ista editio non summam habeat acerbitatem , remota ratione illa, quam in decernendo secuti sumus E
