Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

nimus.Terent. Ambula in ius. In iure autem cum dicebant olim, apud praetorem significabant. De quo vocabulo, & de iudiciis, nos in Annotationibus satis diximus. Damnabo te ad curiam mulctae quoque commissae. Id est, Si mecum prouocatione certare sustinueris, praeterquam quod rei controuersae nomine, accessionumque litis damnaseris, etiam solennem poenam temerariae prouocationis pensurus es. In ius auersas vestigiis inficiator, aut iniurius possessor ambulat. Id est, inius inuitus trahitur. Causa dura, atroce,& inuidiae plena molli articulo citra praeuaricatione tractare, causidici est diuersae parti prudenter indulgentis.& tamen integra fide. Molli brachio sed salua seueritate quaestionem exercere, iudicisest popularis, &nihilosecius religiosi. Causae consilio permissae, dies primum pauci in speciem obnuntiationibus exempti deinde etiam menses multi sublati aliis atque aliis forensibus artificiis. Quid sit autem obnuntiatio, nos in Annotationabus diximus.

Stratagemate foreli, eodemq; veteratorio,inserior causa superior facta est. Lingua vernacula Luctam veteris guerrae vocat.

Litigator omni iure lapsus, nullo no praesidio iuris desectus, in procinctu ultimae dimicationis aduersario suo impegit diploma litis decretorium, etsi

commentitia supplicatione ablatum, tame processus ad portum iam tendetis remoram, retro etiam litem in aestum,in altumque fortasse inhibitura.Aqua controuersiae diu ac multum haesit in obicibus praescriptionum. transsatiuisque disceptatiunculis, aegreque tandem superatis obicibus, iudicium constitutum est. Ridiculum est vitium In causidico peregrinum esse in suo soro. Quocirca omneis formularum numeros, ut ungues tenere digitosque suos debet, ad

earumque rationem actiones suas accommodare

Levi momento nonnunquam sensimque labascit fiducia in causae ductu, quae certa in principio fixaque videbatur. Beneficium in ivilicando sequi potius quam ius & aequitatem , indignum emiro bono. Reru iudicataru sorinas ambigue & perplexe concipere(quod non rarissi- mer euenit no lites est dirimere . sed litium semente facere interdii restibile.

Moribus nostris municipalibus simul atque res uxoria patrata est, communitas pecuniae, nominum, aerisque alieni in posterum iuxta praeteritumque rationis praediariae duntaxat in suturum, commissa esse censetur. Dici etiam potest Statim a iustis rei uxoriae peractis, communicatio pecuniae,Tris etiam sui & alieni in praeteritum itidem in posterumque: rei autem praediariae in posterum tantum procedere censetur.

Iuridici quida sesces habere, quida sine fascibus esse dici possunt. Fasces eos

habere dico,qui merum imperiti habent, eiusque insignia. Fascibus aute carere, qui iurisdictionem habent, vel mera, vel mixtam imperio mediocri. Inermis autem & exanguis & pura est iurisdictio, quae ius habet tantu in pigno-

122쪽

ra. Sanguinariu est latrunculatorum imperium, iurisdustionem non habes. Praefecti prouinciolarii,&qui auspiciis principis ius dicunt, Fasces habere regios dici possi int: caeteri aute priuatos, etia n in caput & in fortunas iustam potestatem habeant. Iurisdictio igitur plena esse hodie dici potest, quae ferro ac fascibus insignis est. & viatoribus apparitoribusque succincta. Infimae autem notae iurisdictio. vel cognitio mera potius ieiuna est. & imperio cassa. Potest etiam dici. Iusti tribunalis iurisdictio. & Minoris tribunalis . Quae autem infimae est notae, non ex superiore loco, sed ex aequo planoque ius dicit. Imperium summum , ut apud Sallustiu in Catil. Domi militiaeque imperium summum habere, puto de iis dici debere, a quibus prouocatio non est. Dubiis &euariantibus auspiciis iudiciale certamen inire dici possunt ii,

Qui consultorum responsa ambigua tulerunt. Certis autem auspiciis, extioque laetis nec euariantibus iudicium vel dictare, vel recusare ac depellere eos dicas,qui peritorum auctoritate freti & confirmati, certamen suscipiunt. Comopolitani iudices Castellani, vicani,&agrestes, inter minores iuridicos censentur. Est autem Coinopolis, vicus instar oppidi. Iudices obnoxiae sententiae dici possunt, quos Subalternos aliquando vocamus, significare volentes ab iis prouocari posse. Iudices autem ultimum iudicantes sunt, Aquibus iam non prouocatur. Res autem primum & vltimis

iudicata dici potest, Quae a iudicibus prolata est sublata prouocatione datis.

Causae Regaliorum prima, eadem ultimaque disceptatione in curia exagitantur, vel prima ultimaque sortitione. Curiae consessus panegyricus vel Curiae consilium panegyricum,& Decreta vel aresta curiae panegyrica dici possunt. Quae omnibus decutiis ad maximum auditorium coeuntibus sunt.

Eius causae acti vel defensio non animi est iacentis, aut seotis mollioris. Id est, Egei causidico acri & strenuo. Deformare damnati magistratus dignitatem exauctoratione iudiciali. &eu per ora multitudinis furciferi habitu traducere, nihilq; reliqui sacere quo minus superstes summae suae ignominiae esse possit, ultimaeq; calamitati: cuius animaduersionis exemptu non unum aut altersi memoria nostra extitit. Cum sacerdotia in ter binos tantum controuersiosa sunt, & manus regis

iniecta, alteris morte sublatis manus quoq; tolli caduci iure solet, superstiisque possessio decerni, nisi quispiam intercesserit aduersarius in locum demortui suffectus. Dum causa in media esset actione ilicet consilium dimissum est.Vulgo dicunt, Interim horologium sonuit. Reis consessis.&codicillorum venialium impetratoribus, si laborare contigerit in probandis consilio codicillis, praesentissimum remedium mulsi calice cognitori regio actorique publico propinare vel impingere . Id enim

poculum declamatores atroces tensam efficit Harpocrates. Vnum cedo ex antiqua memoria curiae huius decreti exemplum. Id est,

Nunquam simile decretum huius fuit quod postulas. Melius cum mortalibus actum esset hactenus, in posterumque ageretur, si

123쪽

ubique gentium nominis Gallici aduocationes regiae, quae etiam publicae e se censentur magistratus suos regibus tantum acceptos. id est, publicae famae

elogio, referre, no etiam suffragationibus possent aulicae potentiae:quo nullum auctoramentum maius libertatis esse potest, nec magis obnoxium.

Iustitiae fidem iurisque implorare est Iurisdictionem flagitare.

Ad gratiarum aram clementiaeque iudicialis confugere, Est non tam iure, qua)m deprecatione fretum esse. iLege agere,& rem exequi auspiciis curiae. Id est,sub auctoritate curiae. Quonam modo tranquillo animo esse potest, aut mente satis composta,

qui ita euripis forentibus iactatur, in undisque illis palatinis fluctuatur, ut saepe in scopulos offensionum impingat, ut est vicissitudo eiuscemodi rerum.

Abdicatis a magna matre, iudicium non datur, etiamsi accipere coguntur.

Id est,Communione ciuili interdictis. Plagam in forensi dimicatione acceptam,codicillari medicamento vel sanare vel cicatrice obducta tegere. Quanqua multa sunt vulnera quae splenio magis, quam cicatrice tecta ad extremu evadunt in dispendiu luculentius si obreptum est principi aut iis qui auspiciis eius officinam aequitatis exercent. Reus salsi damnatus, per ignominiam maiorem in modum traductus, ad ultimum numellis versatilibus collo inserto,acarnifice cospicue in soro venalium rotatus est. Reus ad palum stans numellariu . aliquot horis os impudentiae praebuit contumeliis coronae circunstantis,&conuitiis. Alter ad scalas digamorum trigamoriamque expositus est, mitella pictai samanteque conspicuus. Quicquid leges& mores prisci seuere astrinxerunt,mores deteriores, iudicumque indulgentia relaxat. Fidem vadis sponsorisque expedire. Exonerare cautiones vulgo dicunt. vix decimo cuique ratio constat pecuniae in serens negotiatione occupatae.Id est Vix unus e decem litis victor,repetit quod impendit. Multos etiam poenitet victoriae forensis, cum ventum est ad calculum cum forensi ratione ponendum. Et magna sunt pecuniae intertrimenta, quorum calculi non ducuntur in ratione expensarum ineunda.Literae pridie subscriptae quam datae, vel quam in acta relatae. Hoc est, Repetita die subnotatae. Quas Antidatas vulgo dicimus. Quibus opponuntur Postridie subscriptae quam perscriptae. Hoc est Recentiore die subnotatae. Tabularum exemptu ab actuario vel ab officio describere Hoc est, Per manum graphiarii. Similiter editi libelli exemplum ab aduersario exscribere. Aculeata scripta,vulgo Pugetia dictitur, & Actiones causidicorii aculeatae.

Catholicum theorema & axiomaticum inter circunsoraneos homines. Vulgo Vnam maximam vocant inter practicos.

Rationes sumptuarias litium pro potestate inire & arbitrari adhibitis causarum cognitoribus singula capita disceptantibus . Vulgo,Taxare praesenti bus procuratoribus dicunt & summam subductam subscribere. Duobus iudicio ambigetibus, ecce tibi extrasverso tertius rei cotrouersae vindicem se intulit,in amborumq; copias impressionem secit nec opinato.

124쪽

In nassam litis caput temerer inserere, eic meto et si e γγ Abnm. Capite &fortunis in causam penitus insinuare. Id est,Cum periculo secultatum & existimationis penitus in causam se demittere, nec inde pedem referre posse. Vix tandem & post multam conflictationem, caput en assa controuersiaruexerui retrorsusque scarorum more erupi In eii diem cadit eremodicium,vel pensitatio.Cic. In eu die cadit solutio. Omnibus numeris dispendii sorentis iacturam causae sacere. Id est. Cu omnibus damni accessionibus. Omnibus numeris plena victoriam causae auferre mulctae quoque corollario cumulatam, pro modo temporis aestimatae. Qui chirographum cognouerunt, siquid causae aduersus agentem dicturi sunt, interim dependere coguntur,accepto repromitare. Ancipitia nomina tardas, vulgo Mala credita dictitur. Quibus opponii tur Expedita nomina & explicata atq; praesentanea, hoc est, Praesentis exactionis. Addicti ili auctione praedii auctoritas publica non ante sectori datur,quam pretium denumeravit. Vulgo Decretum dicitur. Quarto trinudino auctionem suturam inclamatam oportet, & iustos dies proscriptam antequam ultima licitatio committatur,quam protinus sequitur addictio. Quem diem denuntiari ei necesse est, cuius praedia bona vaeneunt, id est, hypothecae obnoxia. Auctionariorum autem intercetarum ut quisque antiquissimi diei iure pisnoratilio nititur, ita primarum partium exactor esse solet, suique nominis seruator. Absumpto vero in primis dimittedis creditoribus sectionis pretio, ultima nomina abeunt cassa & inania. Primaria nomina secundaria,& tertiaria sunt,prout primo secundo,& tertio loco exigenda sunt. Ad triarios reiecti creditores dici possunt,quorum nomina ambigua sunt, aut in angustu redacta, propter inopia debitoris,&pretiu sectionis exiguit. Aciem instruere causae firmamentorum. Non omnes causae copias una acie i nstructas explicare. Id est, Non omnia simul proferre, quae cautim firmare possunt,quia satis multa videbantur esse in medium edita. Rationes petitoris,&rationes defensoris sunt ea quae vulgo Media vocantur. ut Media de sensionum, Media intentionis: ex quibus quaestiones interdum in causa plures nascuntur. Hoc est, Incidentia. Principes rationes & robur firmamentorum dici possunt, quae Principalia puncta vulgo vocantur. Subsidiariae ac triariae rationes tuc maxime in medium afferuntur. cum causa laborat a principibus rationibus & causae firmamentis, quia fides earum fieri non potest: tumque Causam ad triarios rediisse

prouerbialiter dici potest quo significaturre in discrimine esse. Quippe causa labans & impressione aduersarii veluti loco & gradu moueri coepta, nec tamen adhuc sese ad triarios rediisse dici potest. Prima causae velitatio,& Praeluditi causae, & tanquam piloru coniectus dici potest,cu transsaliuae quaestiones disceptatur,quae veluti prolusiones sunt cer

125쪽

taminis lacessendae dimicationis gratia praecurrentes. Plerunque autem prolusiones scriptae, quali serentariae sunt, velitesque concertatiunculae, ornamento magis causae cedunt, quam instrumento.

Controuersia ultro citroque copiose, diserte , enucleateque scripto disceptata atque er dignitate rei controuersio . Vulgo dicunt,Vtrinque scriptum esse in formam fundi cuppae . Rectae & vsitatae disceptationis hyperbata, &captiosa actionis diuerticula, iudicum intentionem ab eo , qua de re agitur, longe gentium abducentia.

Fallaciter extrauagari vocant.

Sut homines natura cotrouersi & cpse aevi, qui semel vinci utilius esse persuadere sibi nequeut: in quibus identide rebellat pertinacis caluniae vitili, ad causas exanimatas diplomatibus exuscitandas & recoquendas. Qui nisi ter &quater.& tandem accisis viribus fusi,cedere foro iudiciali nequeunt. Hoc quod flagitas, feri nequit saluis auspiciis iuris & aequitatis. vel , nisi sublatis auspiciis iurisdictionis legibus, moribus, &aequitate utentis,& tem

peratae.

Litigator quidam qui sibi callidus videbatur , tamen strategemate forensi

perculsus est opibi sque euersus. Procellae iudiciorum calamitatem multis afferunt. Et turbines necopinati exorientes, longe lateque pauperiem in uberibus patrimoniis faciunt. Turba comes, asseclasque fori iudicialis, vulgo Homines practici vocantur. Homines e conuentu basilicano,id est, Palatii alumni. Patroni causas omne is pretio exaequantes, a cancellis curiae explodendi sunt, ut tali scena indigni. Volo di quaeso, ut ne sint in te dicta quae dixi.Verba sunt eorum qui tueri se velle negant, quae inconsulte, vel iracunde dixerunt,& mulcta deprecantur. Potest & hoc modo enuntiari, Nollem dicta quae mihi irato exciderunt. Vnicam cedo huius rei auctoritatem. Vnum profer testimonium, hoc significat, Nec tabulis, nec testibus eius rei fidem facies.

Prudentis est litigatoris, simul ut intellexit causam suam pessum ire, decidere litem quot assibus possit primo quoque tempore, & iactum litis sacere

potius, quam census naufragium. Curatores testamentorum, Executores dici possunt, ut apud Graecos .l NO

Cum septimo cognitore vitae suae rationem approbare. Id est, Cum septi ma manu sese purgare. Pontificia iura vocant. Vel, Septem laudatores in iudicio excitare. Aresta verbo Graeco dicere malim, quam arresta,sententias curiae, id est. Quae curiae commentanti placita sunt. & elegantius enim & verius sic vocatur. Arrestum enim sermone vernaculo Moram nodosam significat, & porro eundi agendive obicem. At eorum multa ita pronuntiantur, ut non lites

finisse sed lites peperisse dicantur. Quare arrestorum id est,discordias forenses sistentium vocabulum amittunt, litigantium utique culpa frequentius, quam iudicum.

126쪽

po RENSI A. IryLis parum liquido auspicio vel incerto instituta, infeliciter saepe cedit. Hoe

est. Non de sententia iurisconsultorum inchoata. Agnoscere, est quod Aduouere lingua vernacula vocat:Abnuere, quod Dis

diduouere.

Iurisdicendi rationem in meliorem statum vertere, est quod Reformare iustitiam dicimuS. Supplicatores serentarii, gratiosiores aliquanto sunt in foro, ac plures auxiliares e conuentu inveniunt. Auxiliarios autem habere praestat quam consiliarios, totidem pene syllabis.

Iudex diem edixit unum & vicesimum sententiae pronuntiadae, & iterum ex aequo edicta dies sententiae pronuntiandae. Nunc dicunt, Ad audiendii ius, ut prius ad tres hebdomadas. Litigator altercando hoc edictu iudicis expugnauit. Id est, Acriter cocertando abstulit. vel consecutus est. Edicta autem sunt iudicum, quae vulgus Appunctam eta iudicialia vocat. Et Syngrapha edicti, est Perscriptio edicti facta adhibitis litigantibus aut eorum cognitoribus. Ea autem quae aut litigatorum aut cognitorum coflatu constituuntur, nec Edicta nec Acta, sed Transeacta potius conflataque vocanda censuerint. Cic. in Verrem. Edicit statim ut Cat. Decemb. adlit Sthenius Syracusis. Et in Vatinium, Quaero edixeritne Praetor Memmius, ea lege ut adesses die x x x . Sic hodie, Edixit curia ut ad quintum decimum diem inducatur ipse litigator, sacramentoque rogetur. Quod dicunt Vt veniat personaliter ad affirmandum. In ducere enim est intromittere, intro uocare. Plinius in s. Epist. Nepos postulauit,vtTuscilius Nominatus induceretur. Ide alibi. Inductus est Nominatus, egit ipse pro se nullo accusante. Etenim legati vincentinorum non modo non presserunt eu . verum etiam subleuauerunt. Sic inducuntur quotidie rei in curiam, cum quaestiones &iudicia criminum agitantur, id est. Prodire iubentur in conspectum iudicum. Idem lib.y Quam multi,cum lector, aut lyristes,aut comoedus inductus est calceos poscunt. id est.Cum intromissus est comoedus, statim e conuiuio abeunt. Vnde fit, ut Inducere morem, de Introducere, pro eodem dicatur. Cic. in s. de Oratore Quid noster hic Caesarmdnne nouam quadam rationem attulit orationis.&dicendi genus induxit prope singulare Sic Inducuntur causae, Latine loquendo, cum earum cognitio in medium prodit. Plinius libr. 6. Tertio die inducta est cognitio Iulii Tyronis. Codicilliquos ex parte veros esse constabat,ex parte salsi dicebantur. Substituebantur crimini Sempronius eques Romanus. & Euthymus Caesaris libertus. Id est, Eie di x rapta ac lixa . Vnde mi armi m es simae his M. ut in Commentariis nostris scripsimus. Et praesidentium iudiciis arbitrio inducuntur hodie causae, cum agitari earum iudicia coeperunt. Hoc est, Super burellum promi ut vulgo dicunt. Et Causa propediem vel proxime inducenda dici potest cuius iudicium instat. Verum hoc verbum multiplicis usus est apud

antiquos.

Ad aliquem pertinere crime vel secinus dicitur qui in criminissuspicione venit. Liuius, Pecunia e thesauris Proserpinae sublatam dicebat: nec ad quos

127쪽

pertineret facinus,vestigia vlla extare. Discussa est caligo quaestionis antehac obscurissimae, Dilucescere coepit, imo vero omnia iam illustria. Nunc dicimus Casum esse verificatum. In cisi legum nerui, iurisdictionis dignitas pessimdata, nullus iam prope aequum esse censet,iudici se audientem dicto esse. Qui rerum potiuntur, ius dicentibus honorem nullum habent. Acriter acta causa est,atque defensa. Quicquid pro tutela rei disertus patronus ac pro intentionis depulsione apprehenderat, actoris illico aduocatus e manibus illius excutiebat. Id est Congruentibus de validis replicationibus eius exceptiones summouebat,ut inanes & irritas.

Iterum iam & tertium petitor in eadem actione offendit. Id est, Depulsus est iudicio. Causa hominis fugacis faucibus ia premitur, vel obtorto ipse collo ad co-

serendum pedem trahitur. Id est,Omnia iam commeta tergiversatorum cosum psit: vel dimicet, vel manus det necesse est vel eremodicio damnetur. Homo improbus non ante excedere serensi pugna statuit,quam omnium defensionum poenitere eum coepit: tumque demum accessiones rei perditae deprecatus est. Id est, orauit, ut sibi sumptus litis condonarentur. Durum est, negotium habere cum homine in foro praepotenti atque omnibus adminiculis ciuilium necessitudinum & propinquitatum nitenti. Obstrepentes inuicem patronos obturbantesque altercado,praesidis est officium increpare & coercere. Advocatorum quidam consulti,sed non perinde secundi, expeditaeque actionis. Quidam docti illi quidem & diserti in causaru consultationibus, sed

frontis non satis panegyricae, oculosque consessus de circunstantis multitudinis non perserentis. Quidam inter commentantes consultissimi inter causas agentes infantissimi. Sunt qui adscriptitadum prompti & stilo expediti, ad responsitandum consilii praesentanei ad causas actitandas natura facti&explicati: tamen unis aut summum alteris partibus aduocati contenti sint, quibus etiam ipsis non minus ample constat ratio quaestus honorarii.

Cosiliarii pauci sunt in deliberationibus in sententia diceda, in disceptatoris munere soluti &explicati . Vulgo Resolutos appellant. Sunt qui perplexe disserentes. & in censendo longius excurrentes aut huc illucque digredietes ed redire quod agitur, nequeant, nisi saepius commonefacti. Sunt etiam nonnulli sententiae academicae neutram in partem satis vergen tis.

Inspectores causarum, qui & Enarratores dici possunt, soli iure suo, len-nsque instituto, ab actore iuxta reoque vicissim censere possunt, ancipiisque prius sententia disceptare:deinde quid sui sit iudicii semel constituere.

In causis meis tractandis & accurandis hoc colatiore hoc pactore, hoc eodem cautore & astipulatore semper usus sum:neque fidei,diligentiae, consultaeque prudentiae unquam me poenituit. Princeps Barone Comitis nomine ac dignitate affecit, & Comite Ducis appellatione auxit. Macte Ducatu mi is hac esto macte Ducis nomine. Verba sui

regis hominem sic pgere in Ducatum vulgo dicimus.

128쪽

FOREN SI A.

Auctare maiore potentatus fastigio,dici potest. Aliqui etiam Mactare dictit,

ut Lactantius. Quo tamen antiqui fere in malam partem utuntur. In conuento,in syngrapha rei transactae, in foedere, hoc nominatim sanctu est atque perscriptum. Consiliarii quidam censentes in curia & in consiliis, citandis aliis atque aliis iuris enarratoribus gaudent. Alii sanctiones ipsas principum Romanoru, iurisque prudentum prisca resposa, ut locupletiores multo auctoritates laudat. Equidem, quod ad me pertinet iandiu semelque in eorum sententiam transiui, qui literae potius auctoritate nitendum esse, quam literatoris ducunt: Literarid ue iudices loge pluris aestimo,quam qui literatoribus omnia credere instituerunt, ignaris linguae Latinae. Homines quidam facinorosi, legibus, moribus, iudicibus sancti sunt.eoru qui rerum potititur, praesidio&suffragatu . Nam &ipsi metu legum, iustitiaeque reuerentia maiores sunt.

Hic iudex, quaqua doctus, ac iurisdicedi prudes, auctoritate tame semper eguit. Id est, Non optime inter iudices audit,& opinione laborat:nihil eius dignitati atq; opinioni homines tribu sit. Cic. in Bruto, Macer auctoritate semper eguit,sed fuit patronus propemodu diligentissimus. Quinti . lib. s. Na illa

summa cura Ciceronis,securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat, nobis dubitare non audetibus. Id est, Tosi ' ita Ara 'rins m evωCc. Tanta fides adi dignitate orationis secta. Sic Auctoritate valere in aliquo collegio, S. Em r,vel v- i. -m N Et Tabulae vel literae auctoritatis plenae, Auctoritas etiam .est hominis testimonium authoritate praeditum, M. Cicero pro Caelio, Sed cur diutius vos iudices teneo e ipsus iurati religionem auctoritatemque percipite. Et infra, Domus autem illa plena est integritatis, religionis officii, ex qua domo recitatur vobis deuincta iureiurando auctoritas. Sic Auctoritates curiae dici possunt, consulta curiae & placita. Idem in Catii. At nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus se

natusconsultum huiusmodi, verum inclusum in tabulis, tanquam gladium

in vagina reconditum.

Iudiciu litis scriptae in curia constituere,est quod dictit, Concludere in processiim scripti. Quod etiam dicere possis, Prouocatorium iudicium apud acta

constituere, vel Palam in iudicio prouocationem scriptam costituere, ut fit interdu. Quin & litiuscriptarum iudicia non semper solenni formula ita costituuntur,ut ad inquisitionum classes reiiciantur:sed eorum alea in ipsa constitutione repraesentari potest, si alter causidicorum urgens aduersariit, ex teporalis iudicii reii esse contenderit. Quod no sine captione sit, si temere in sese id recepisse compertus sit, horamque consillo exemisse. De prouocatione scripto certare,& De prouocatione inscripta, verborum disceptatione ambigere dici potest. Caeterum raro contingit, ut scriptarum prouocationu costitu tio, in summam controuersiae decretoria inueniatur. quod tum demum accidit, cum ex sententiae recitatione,a qua prouocatu est, de iniurio iudieiot: ii.

129쪽

iniqudque satis liquere potest. Litium aute inscriptaru sere prouocationes esse existimantur in quibus nulla iuridicialis suit lyngrapha, iudicium praecurrens vel edicto iudicis perscripta, vel adi partibus tine iudice conflata. Solet

enim plerunque syngraphae inter partes conuenire, aut eoru cognitores, per eosque cons gnari. Quod quia saepenumero aliquot diebus disceptatur inter eos seorsismque cosultatur, indeque prolatadae rei color tergiversanti quaeritur res ad iudicum disceptatione reuocatur,sicque detrectantes inire quod conuentum est,&subsignare, causam dicere coguntur,aut eremodicium secundum urgentem pronuntiatur.

Qui curia appellauerunt, nonaginta diebus exercere appellationem debet principum sanctionibus, quod pleruque diplomate, interdii libello seciunt. iudici diem ut iniquo dicentes, idque aduersario denuntiates, ut diem ipsum obeat, si in rem suam esse putet iudicium iniurium tueri, ut iure latum.

Prouocationem aduersario renuntiare, & in acta relatam circunscribendi curare, vel e catalogo promulgatarum, ante conflictionem licet.

Prouinciales qui legibus & ciuili iure Romanorum reguntur &disceptat, hoc iure sunt: iod prouocator cum prouocato resortitione agit, impungcertat. At qui moribus disceptare dicuntur,itisque petere,si eo genere in curia certent, sexagenario periculo periclitantur, duntaxat qui prouocarunt. Prouocati autem iniqui iudicii iniurisque,qui Intimati vulgo dicuntur,periculum tantum adeunt sumptuu litis ergo a victore factorum, in utroque

iudicio. Populares quida ad curiam iudiciu protinus resortiutur,quod Immediatdvocant. Quidam non continuo sed altero aut tertio,& deinceps aliqui, prouocationis gradu vel certamine & periculo. Iis autem qui praepropere curia appellant & intersise, si aduersarius praescriptione transsationis uti velit,in te-tio denegatur,&deinceps uti prouocandi iure coguntur. In qua specie prouocatus excipere praeuaricationem potest. Id est, Praescribere prouocanti ob intercisam prouocationis serie, vel quod media & intercedetia prouocationis certamina praeterierit. quod praeuaricatoris est. Reis tame criminis damnatis compendium facere prouocationum licet, rectaque curiam appellare. Arcessere prouocatore prouocatioms proderelicto habitae. Id est, Intra iustos dies non exercitae.

Arcessere actore litis intercisae&obsoletae , ob idque persecutionis emo tuae. Peremptam instantiam appellamus. Qui rei capitalis aut noxae minoris damnati sunt, compendium prouocationum facere, si libet ipsas, possunt,protinus curiam appellando. Id quod noperinde licet ob rem ciuilem damnatis. Devios excessus liticularum quaerere, crebraque prouocationum diuerticula consectari litigatoris est improbi & sugacis. Istum appellatorem spero me ad curiae tribunal prima actione damnati rum, non modo temeratiae litis nomine,sed etiam prouocationis dispediosae atque poenalis .

Actiones causarum in curia quaedam acroamaticae sunt, quaeda exoterim,

130쪽

quae longe plurima est multitudo. Exotericae autem sunt, quae apertis soribus tribunalis aguntur. Acroamaticae, quae occlusis iisdem, intro uocat que tantum ambigentibus, atque eorum aduocationibus. Id quod honori s causa fit litigatorum. Principes classium qui etiam praesides, id est rarae ei vocantur, coscriptorum suae classis industriam & vires ingenii(ut reliqua omitta) perspectas habere debent,&pro cuiusque modulo pensa curialia singulis, id est, inspiciendas causas commentandasque distribuere. Magnum est autem erratum, litigantibusque permolestum(ne quid amplius dicam bubus, quod aiunt, clitellas iniungere. Praediatores homines, sunt iuris praediatorii periti, prudentesque , qui iura nouerunt queis praedia possidentur. quae iura necessitudinis inter patronum& clientem intercedentis: cuiusmodi quantaeque sint obuentiones aduetitiaetandi beneficiarii & fundi censualis: tum vim capitaque legis commissoriae, quae in clientelari fundo ultro citroque valet illa quide, caeterii sine iuris aequatione. Neque enim ut necessitudinis ius mutuum est ita obsequii necessitas utranque in partem aeque pollet. Cic. pro Corn. Balbo, Etenim Quintus Scaevola cum de iure praediatorio consuleretur, homo iurisperitissimus, co-sultores suos nonnunquam ad Fusum & Casellium praediatores reiiciebat.

Idem de lege Agra. Optimo enim iure ea sunt profecto' praedia, quae optima conditione sunt. Multi autem sunt homines egregie praediati, qui praediatores non sunt. Quae sententia retrorsus etiam valet.

Impia fraude se obligasse.&Impiam fraudem admissse dici possunt qui rerum nouarum rei sunt in disciplina Christianismi. Vulgo, dicuntur,

verbo iam longe latius patente quam par erat, inuidiaque flagrante. Sacrilego maledicto se obstringunt ii qui Blasphemiae rei vulgo dicuntur. Personam praetextata in curia deponere, vel in alio collegio , dici possunt qui magistratu curiae se abdicant . . Causae adumbratae &personatae sunt, quae litigatoris nomen praeserunt, ad quem res non pertinet, nisi quatenus pretio personam agit, quam utendam vero aduersario dedit. Iudicis integri & innocentis est, nullum eximiu habere, quem quidem leges in ordinem redegerint in iure experiundo. Nam iurisdictionis rectae genius, una pertica primores cum popularibus metitur ludices quidam flexiloqui & frustratores stipantes se litigantium comita- tu , & ieiuna spe pascentes simul& enecantes ludos sibi faciunt. Procurator interdum fidem mandantis, religionemque verbis suis obstringit iureiurando. Iurare in animam domini vocant. Iurato inficiari vel assentiri articulose commemorata inscriptionibus aduersarii. Respondere vocant Per credit, vel Non credit. Praecidere respodendi cuctatione. Id est, Exigere responsum ex eporale. Causae custodes& pragmaticos appellandos censeo, quos Sollicitatores vocant: qui & Institores causae,& tanquam Argi quidam dici possunt, si strenue munere suo fungantur. i. iii.

SEARCH

MENU NAVIGATION