Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

191쪽

recusationis suae,id est. Depulsionis. Loquitur enim de reo insciante. R cusare etiam est Excusando detrectare, vel Iniquit esse dicere quod petitur. Quintil. Iusiuradum recusant cum ab ipsis exigitur.Cic. pro Cecinna, Quoniam satis recusaui, venio quo vocas. Id est, Quoniam satis docui iniquum

esse quod postulas.

Recuperatores nonnunquam extra ordinem certo numero a principe datur ad iudicandas quasdam causas a curia prius auocatas. Huiusmodi seret erant Aa re apud Graecos. Idque iudicium recuperatorium princeps iubet semel rei decretorium esse. Hoc est. Instar esse aresti. Sunt etiam Recuperatores in curia, qui vulgo Commissarii dicuntur. Et Causae certi cuiusdam generis sunt,quae in recuperatorium modum iudicandae sunt. Id est, uae uniuersae iudicari non possunt,sed partibus iudicandae sunt. In hac lite dipondius tuus agitur, in quam tu acriter incubuisti, magis ut

mihi negotium exhibeas, quam ut rem tuam serves. Idque vel odio mei se cis vel aduersarii mei studio. Id est. Haec nihil ad te pertinet re vera. vel,Perparui tua interest quod inter me & aduersarium meum agitur. Res diu concertata,tandem in disceptabilem modum constituta est, ex ultro citroque dictis in syngrapham a partibus conflandam reserendis. Vulgo vocant Actum i partibus accordatum. Coram disceptatore dato non tam disceptatio quam dimicatio suit:nec taLitigium,quim Iurgium vocari ea concertatio debet.

Causa quae in procinctu superior esse videbatur,in ipso iudicatu conspicu8

inferior apparuit. usque adeor res iudiciaria in contrarium vertit ad extremu, quam prae De ferre videbatur. In exercenda lite aut instruenda salsi se alligare. Suscipere in se litem auctor debet, euentumque praestare. In rem praesentem venire, ibsque vindicare, id est, Digito demtarare rem

petitam.

Contradicere instrumento litis, Contradictaque dissoluere.& Cotradictorum dissolutio Saluationes vulgo dictitur. Quintil. Cic. a.de Orat. Quia neque reprehendi quae contradicuntur, possunt, nisi tua confirmes et neque haec confirmari,nisi illa reprehendas. Contradicere, aliquando est &recusare. Idem pro Plancio Quod in hac causa contradicedum est, in qua hominum ipsorum videtur esse facienda contetio. Et ad Qu. fratrem, Gabiniude ambitu reum secit P. Sylla, contradixit L.Torquatus: omnibusque libentibus non obtinuit. Prouinciae a curia vel in curiam prouocatione ius petentes, sunt quas Re- sortiri dicimus,id est, Iterum de eadem causa ius experiri. Plin. Hi in Betica iura petere iussi sunt. Curtius,Hunc exitum habuit regia totius Orientis,unde tot gentes iura petebant.

Rei damnati qui curiam appellauerunt,ad curiam cum elogiis suis,& cum quaestione perscripta aduehendi sunt. Quaestio criminosissima dici potest,&Testimonia criminosissima, quae reuualde premunt. Conscii de affines criminis,ad quos aliquatum crimen vel

192쪽

quaestio pertinet. Reus semper inficiator confidentissimus, testibus aut indicibus compositis exanimatus est,& ad insantiam redactus. Expressa est tacita ab eo confessio. cum deprehensus inficiari non perseueraret nisi labante fiducia: & velut cooram ab indicibus iugulatus, animum despondere coepit.

Universim testes rogantur ad consuetudinem probandam vel Decuriatim testificantur. Res uniuersim vel decuriatim testata. Cic. in Verrem, uniuersi decreuerunt. Id est, i Sestac,una omnes iudicauerunt. Deferre nomen alicuius ut malefici, est fere quod Denuntiatorem esse dicunt, non iustum accusatorem.

Iudicis sententia in bona possessum missus, ex Liuio lib. 8.bel. Maced . Sic nunc dicas. In bona publice possessiam mittere, eos qui Commissarii dicuntur. Id est Sequestres pignoris praetorii, vel rei interdicto controuersae. Fero tibi iudicem, ni vi bona possessum ieris. Id est, Contendo, de Iudicium tibi dicto ob bona vi rapta, vel ob possessionem vi captam.

Ad umbrare in causa libi aduersarium. Hoc est, Apponere praeuaricatorem. Et Ad umbrare personam petitoris in causa. Hoc est, Vtendum nomen rogare alicuius ad concinnandam calumniam & instruendam. Reuocata testimonia sunt repetita, quae Recolamenta vulgo dicuntur. Et Reuocati testes, qui iterum testificantur. Ex Cicerone & Valerio. Redhibitoria actione iure geti litio nata, emptor fundi couentus ab agnato vel cognato, remancipare tanti coactus est ipsum fundum, quanti mancipio acceperat,cum iustis pretii corollariis,& accessionibus. Iudicium dictare remancipationis pactitiae. Hoc est, Redhibitionis conuentionalis . Amittere e manibus, vel de manibus(ex Cicerone)coguntur praedia sacerdotioq(iocunque titulo quaesita sacerdotes, nisi codicillos emortuae manus

impetrauerint. Hoc est, Remancipationis veniam. Causa saepe retractata & commentata, necdum tamen absoluta est.

Cunctationem deliberandi praecidere vel eximere. Id est, Cogere ad ex teporalem defensionem. Praecidere capita sententiae ob quae curiam appellauit, appellator cogitur.

Hoc est, Praecise edere. Ex Cicerone.

Reo eremodicii iudicato praecisa est intentionis recusatio , dun taxat salua inficiatione. Hoc est, Cum eo tamen , ut saluum sit ius inficiandi quod

petitur.

Ere modicium diplomate vel conuen to remissum, reusque ad eam causae partem unde ceciderat, restitutus est ab integro, cum eo quillem,ut damnum eremodicii sumptusque actori rependeret. Prouocatio diplomate vel conueto inducta cum sententia vel legis actione quam propter curia appellata suerat: Vel cu eo unde nata prouocatio .vel Eremodicium infectum factum est cum eo quod inde natum erat. Inducere litis cognitionem , est Litem expromere,& in consilium mittere.

Quod inspectores facere solent,cum occupandi loci diesque occasio est. Pli-

193쪽

Isonius Postero die causae cognitio variis sermonibus agitata M.Vnde causa eum, si , Duc nondum in consilium mittenda, nodum inductioni matura, nondum inducenda. Actuariorum autem officium est in praefecturis instructas causas promere iudicibus & introducere. Inductiones

autem causarum, muneris sunt praesidum in curia. Comperendinatum reum intra promoeria circuscribere,& Reus intra pomoeria comperendinatus,& Reus comperendinatus ad viam ad curiam. vel

ad aliud iudicium ineundam, vel ad diem vadimonii obeundum. Et Reus ad curiae praetorianae comitatum suae fidei creditus. Ad comitatum consilii relaxatum dicunt.

Dies legitimi ordinis iudicialis vel curriculi causaria, Dilationes vocatur. Curia actori tunc actione submoto, iuris experiundi potestatem eadem de re saluam fore cauit,duntaxat cum eo quicum,apud quenque lege agi ius eo se aeq uum qu e videbi tu r. Curia liberam iurisdictionem habere doctorum opinione existimatur, la quidem certe religione fideque iudicandi obstrictam. Caeteri iudices obnoxio & legitimo iudicatu iunguntur, vinculis legum moreque maiorum astricto. Id est. Non ex animi sententia conscientiaque sua iudicare possunt. Haec causa disceptatione concertata, diiudicata cosecta est. Ex Cicerone in Partit. Illa vero non iudiciali disceptatione,sed conuento transacta. Dies inquirendi postulata& impetrata exiit. Id est,Dilatio praeteriit, non una,sed altera & tertia. Tumultuariae cognitionis res est de copendiariae. Vulgo Summariae dicut Legem in se sciscere testes non refellendi, vulgo Ligare se dicitur. Reiicere reum ad leges suas. Cic. in Verrem . pro Ad suum sorti remittere. Reiicere causam difficilis iudicii ad aliud consilium amplius. Cic. ad Qu.sratrem, Reiectae legationes ad Idus Febr.ca castite .

Postulatum est ab aduocato, ut de ea altercatione ad consessum tribunalitium referret. Ex Cicerone ad Atticum. vulgo, Interrogaret curiam dicunt Cum de admittendis aut reiici edis testimoniis altercatio orta esset, alterius aduocatus vehemen ter contendit, inquisitionis aduersarii rationem habendam nullam esse esseque e litis instrumento reiiciendam ut improbandam. Appellare, est Iudicium dictare. Quintilianus libr.s, Eras pauper, & haeres,& appellabaris magna pecunia a creditoribus. Vbi magnae pecuniae lego. Sic enim Appellatus pecuniae dicitur,ut Arcessitus,& Danatus,& Iudicatus. Modestinus de nautico scenore, Si nemo sit qui a parte promissoris interpellari traiectitiae pecuniae possit. Colum. Nec rursus in totu colonis ius est remittendum. Quin vel optima nomina non appellando fieri mala seria erator AIphius dixisse fertur. Id est, Locupletissimi debitores decoctores fiunt, si diutius non interpellentur, in iudiciumque vocentur. Retractare causam situ & carie obsitam. Id est. Eius exercitationem interpolare,& tanquam situ excusso sacculos exelerare. Veterem lite,& obliuione sepultam denuo in manus sumere, Impetrata venialitem derelictam persequi, veteraque vestigia repetere,ab iisque noua persecutione instituere. Rc-

194쪽

iractare causam sinitam iudicatamque, vel alio modo diremptam, est ipsam litem diplomatis venia iterum tractare & agitare. id enim Retra stare significat. Plin. Capitoni, Interim cum tot egi magnas & graues causas etiam si mihi tenuis ex iis spes est destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est, studii addidero, mecu pariter intercidat. Id est, Nisi emendauero exceptas a scribis actiones meas. Sic hodie aduocati altercatrices suas actiones retractant, quas exceptor actuarius inter agendum in tumultuariis actis exceptat. Exceptores enim sunt qui notis scribun t:& manu, linguae celeritatem aequant. Tranquil . in Tito, E pluribus comperi, notis quoque excipere solitum velocissime. Id memoria sua inuentum esse Seneca dicit libror . Epist. Quid verborum(inquit)notas, quibus quantiis citata excipitur oratio,& celeritatem linguae manus sequitur 3 Opus autem retractatum pro Emendato & Limato dicitur. Cic. ad Atticum, Sed tamen idem ' et Do misi ad te retractatius. Irretractata igitur altercatio est , quod lingua vernacula

vocant Placitum non correctum. Retractare causam etiam est denuo agere & defendere. Idem pro Murena, Tertius est ille locus relictus de ambitu, perpurgatus ab iis qui ante me dixerunt, a me(quoniam ita voluit Murenat retractandus. Id est, Iterum explicandus. Moris est curiae, aduentu matutino vacare recitassis libellis postulator uris, iis iue subscriptione responsitare h/M2 o, hac emptam Hoc crest Adis, vel to-

Instaurare litis ordinem cursumque e re modiciali sentetia iudicatae. Et Liginstaurativa huiusmodi dici potest, quae eremodiciis & sententia rescissis ab integro instauratur. Rescindere enim verbii hoc significat. Cic. in Verrem, Fecerat enim haec egregie primo aduen tu Metellus, ut omnes istius iniurias, quas modo posset, rescinderet. Id est, Iniqua decreta &iudicia irrita saceret.

Lucret. Nec validas valeant aevi rescindere leges. Instaurare iterum & tertium inquirendi diem, Renouare dilationem. Vtenti &fruenti patientiam accommodare. Hoc est Sinere eum seu i. Precabunde deferre summae rei cognitionem curiae. Supplicare curiae, ut principalem causam auocet inter iudicandum prouocationis litem. Deposecere curiam iudicem summae rei. Iugulum causae petere,&cardinem causae labefactare.

Ere modicialem sententiam inducere vel circunscribere venia codicillari,& causae ab integro defendendae litigatorem restituere. Curia actore id postulante, testesque accitos salvos fore recepit, domumque tuto reduces. Id est, In fidem suam recepit. Tutum illis comeatum a reo esse iussit pro imperio. Consiliarius primae sen tentiae & exemplaris, in causis maioribus aut deliberationibus rerum magnarum sententiae praerogatiuae. Centu uiralis curiae duae sunt decuriae maiores. Vna coiugatoru, altera caeli-bu . Haec est enim diuisio summa curiae. Hae in quatuor cosilia diu ita sun i, quae& Classes dici possunt,& Decuriae promiscuae . Classici aute proprie dicetur ii qui sunt primae classis: ut olim apud Romanos Classici Iprie dicebatur os e. P

195쪽

se sectos, vel Ad classicos transisse dici possitnt ii, quibus in magno auditorio

sedere iure suo licet. Caeteri infra classem quodammodo esse videntur. Vicenaria classis, quae memoria nostra conscripta est, Nouat classis nonae aliquandiu obtinuit,diutule etiam infra classem esse proprie existimata est (ut antiqui loquebantur)quasi ascriptitio ru,& superuacanea. Quae nota hominumque opinio ut memoriae eximeretur, pars eoru in alias classes cotributi sunt,&par numerus aliarum classium in illam intercalatus est in supplemetum. Vnde factum, ut inter hos intercalares quasi ue minorum gentium,& antiquos quasique maioru genti si consiliarios nihil iam interesse videatur. Vt olim Patres & Conscripti permiscue appellati sunt. Nome tantum Nouae classis loco haeret. In hominibus autem id dem si referri videri potest, quod maiorum quidam gentium Coscripti dici possimi, in quibus dignitas doctrina,

grauitas atque existimatio priscos mores refert. In aliis omnia pene con traria discrimen luculentu faciun t inter magistratus eorunda auspicioris. Praesidum autem curiae appellatio absoluta apud eos qui religionis antiquae obseruates sunt, solum est quatuor primorum, quibus in magno auditorio praesidere ius est. Sex autem alii qui classes ducunt, non praesides absolute, sed Inquisitionum praesides appellantur. Permagni autem reserre censent Praeside esse curiae.&in classe sua quenque ductorem esse. Quod luculentius discernitur in comitiis curiae, cum in ordinem rediguntur omnes praeter quatuor. Curiatis autem comitiis adoptari unu quenque coscriptoru moris est, qui codicillos regios porrexerunt curiae mandati sibi honoris, quos de ipsos oportet doctrinae stiae specimen sub certis iudicibus sacere, quibus ea prouincia a curia data est. Ad quod non ante admittuntur, quam integrae personae esse Comperti sunt, & post alia quaedam disceptata atque ad disquilitionem curiat vocata, quae adoptandis obstare solent. Ex renuntiatione autem percunctatorii, qui explorare eorum doctrinam iussi sunt, vel admittuntur illi, vel repulsam patiuntur, quod raror accidit. Ante triduum autem aut quatriduli in magnuauditorium prodire supplicabunde soliti sunt, ad legem exploratoriam accipiendam ab eo qui tunc habet auspicia curiae. Id quod est quasi Quaestionem

in conuentu poscere, ut Cicero in a. de Finibus locutus est. caeterii non exsepore agitandam & exercendam, ut ille Leontinus faciebat. Curia facta infecta fecit,& causat ab integro defensitandae prouocatore restituit impendiis prouocatoriae litis mulctatum, & centusse vel gemino aut tergemino, prout prouocationis causa aut hornotina aut bima, trimave c6perta est.

Reo ampliato permissum ut causam diceret, & testimoniu quibus vellet denuntiaret. Id, Recipi ad se iustificandum dicunt. Imperium iudicis detrectare & abnuere,est quod Obedientiam recusare dicunt.&Homo imperii inhibiti detrectator. Litigatori quamlibet frugi vix unquam ratio sumptuu iudicialiu constat. Ea quae litem decernunt, cognitorio munere maiora sunt nisa mandatu in hoc verbis coceptis datum habeat.Quae autem ordinandae liti instituedaeque

196쪽

FOREN SI A.

sunt, cognitor pro potestate transigit. Omnia causae acta curia cum prouocatione circunscribenda censuit. Id est; Irrita secit. Vix est ut vir bonus iudex, muneris sui priuatiqs facere sustineat quod muneris est publici atque necessarii iurisdictione fungentium. Neque enim cadidi est animi, innocentisque viri, id munificentiae atque obsequio acceptum referri velle,quod iuri ac legibus debere se intelligit. Quidam iudices per detrectationem fungedi officii remoras alias super alias comminiscuntur,ita gratia ineuntes ab una parte, ut alteram taedio, stim-ptu,& molestia enecent, auocamenta captantes captatoria atque impudentia. Sicque se posse de multis impune bene aut secus mereri, stipendioru suo tarum corollaria esse censent commoda & luculenta.

Litis iam in medium postae,atque formidolosi exitus . consilium & iudicatum abrumpere, sub velamento supplendi instrumeti, subsidiatiarumque copiarum quae nuper accesserint. Expugnatu decretii cocertatione multa. Id est, Post multam altercatione.

Adversarii duo in soro recte &apte commissi, lanistis cognitoribus improbis vel aduocatis potius, ne dicam iudicibus vicem eorum non dolentibus. Vulgo dicunt, Par bene compositum, ut illud Horatii in i . Serm.- Rupili & Persi par pugnat,uti non Compositus meliu&cum Bitho Bacchius, in itis

Acres concurrunt, magnum spectaculuin uterque .

Soluere consuetudine vel sanctione, legeque.solus princeps potest. Veniam legis dare,Gratiam sanctionis sacere. Tranquit. Edicti gratia secit. Vi imperii ad obsequium redigere pro Imperio coercere. Capite & fortunis cauere ex Plinio, Nexum corporis syngraphae pacto inire, Nexu corporis & sortunarum sese alligare, Fortunas personamque pignori cautionis opponere, Hominem pignoraque obstringere, Possessore possessionesque obligare,m-m n lira . Capite cauere significat, non modo vitae,sed etiam famae discrimine. Cic. pro Quintio, Nam quid iniquius Aquili,quam me, qui caput alterius, fortunas, famamq; defendam, priore loco dicere 3 Et in Verrem, Dilige ter caueret, nequid esset in literis socioru , quod contra suum caput atque existimationem valere posset. Persona autem Latine in hoc significatu dici potest. Idem Philip.ra .Qudd si habe-da cum Antonii latrocinio pacis ratio tuit, mea tamen persona ad istam pace conciliandam minime fuit deligenda. Et in Praetura urbana, Sed ego defensorem in mea persona, no accusatorem maxime laudari velim. Et Philipp. 6, No aliensi suit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscu bellum gereretis, possetis taciti cogitare. de Antoniis&Trebellio loques. Et pro Cluetio Qui supposita persona salsum testamentum obsignandum curarit. Exemplaris memoria antiqui motis ex tabulario repeti solet,cu quippia usu venit agendum aut curiae consulto decernendum. Insignia enim quaedavel acta extant,vel placita curiae, quibus quasi canonibus in medium prolatis formulae concipiuntur eorum quae decernenda sunt uci constituenda . n. iiii.

197쪽

Ad uocati quidam quo iure quaque iniuria clientibus suis morigerantes, litem alienam .suam saepe saciunt, litigatorum animo non causidicorum causas agentes, aut scriptum facientes. Controuersia de iuris aut litis transcriptione. Id est, Super surrogatione. De medio excessit vel reus delatus, vel decoctor. Homo serensi infortunio mactatus, iudiciali offensione calamitosus. Scitis curiae tenentur omnes qui in curiam prouocationis iura petunt, qui in curiam resortitione conueniunt. Scita autem curiae, sanctionum regiaruinstar habent, quoad iisdem de rebus sanctiones promulgatae sint. Quaestio scite solerter, experieterque tractata & ordinata. Id est, Recte atque ordine comparata ad iudicium criminis. Appellationem sine fraude circunducendam curia existimauit, ad suumque forum litigatores reiecti. Prouocatore diem causae non obeunte, si is in iure citetur,& nullus eu aut defendit, aut quippiam eius verbis excusat, commeatu prouocatus post inclamatoris renuntiationem postulat, & ibidem impetrat, nec tamen statim aufert. Expectantur enim dies inducendi commeatus, si intra illos sorte eiusce rei causa affuerit. is inter amicos agitata, non iudicio, non arbitrio, sed arbitratu dirempta est. Satisdaturum se promisit arbitratu eius ad quem res pertinebit,aut iudicis. Ad petitoris postulata defensorem,quae visa fuerint, ad octauum diem respondere iussit. Tuas res tibi habeto agitoque, conditione tua iam non utar.Verba sunt antiqui iuris, quae apta esse possunt in dissoluenda societate,vel in bonorum comunione inter virum & uxorem dirimenda .

Edictum regis huiusmodi verbis sanctum , Qui hoc contra quippiam ausi

fuerint, fraudi capitali futurum. Vulgo dicunt, Suspendii poena luituros Capitalem fraudem edicere, Capitali poena sancire, Fraudem capitalem sanctione interminari, siquis hoc contempserit. Curiae legatis,quae praesentis disceptationis erunt, qua de re tunc agetur, libera mandata curia danda decreuit. Ex Liuio. Id est, Auctoritates seu commissiones curiae subsignandas ad libere disceptandum de iis quae inter partes in re praesenti non conuenient. Additum & cautum in decreto curiae,vel in sententia curiae quas auctoritates ad inquirendum litigatores iam ab officio scribarum abstulissent, quarudies exiisset, earum ut auctoritatum vi, inquisitores dati imperium exercerent, vel inquirerent. Vulgo, Per commissiones iam sublatas dicunt. Quibus testibus denuntiatum testimonium esset, ex eorum ut numero, quot per legem liceret, inquisitor interrogaret. Eius sententiae auctores fuerunt grauissimus quisque coscriptorum atque existimatissimus. Reus potentiae patrocinio, crimini & poenae exemptus, non etiam inuidiae atque ignominiae.

198쪽

FOREN SI A.

Agitandae litis consulta & instruendae. Id est, Consultationes. Curtius, Ibi

singula animi consulta pensando, noctem vigiliis extraxit. Nomina litis impesarum edere in codicillo, Dare declarationem vocant. Liti expensam ferre immodicam pecuniae summa, vicissim autem certare imminueda impedioru summa, inducedisq; nomini b multis & expugedis. Inter expensa litis serenda procedunt aduocationum consulta. Exequi rem iudicatam iussus. Id est, Executor. Exequi mandata curiae iussus, strenue officio iunctus est. Iudex iurisdictionis impos vel impotens, cui Compos opponitur. Id est, Suus partium iudex. Diem a prouocatore indictum die breuiore occupare, est Prouocatori die

inuicem indicta anteuertere. Prouocatori die contractiore anteuertere , vel temporis compendio.

In causis quae in recuperatorium modis in curia iudicantur, seu est operae- pretium iudicibus. In causas extra ordinem per certos decuriatos iudicandis iudices operaepretium capiunt. Sunt autem illae causae certi cuiusda generis. Prouocare aduersarium suum in curiam iudicio prouocatorio , Intimare vulgo dicunt. Frater fratrem arbitrio prouocauit, ni ius aequumque postularet, iudice :tulit notos homines amicosque communes viros experientes. Et qui prouocatus erat non inuitus secit ut restipularetur. Id es Compromissum poenale inire non renuit. Vel sic, Amicus de re apud iudicem ambigenda, compromissoria sponsione quingentorum aureorum amicum prouocauit ad amicos communes, pignusque sponsionis v trinque stipulatum.

Sposione ad arbitros legitimos facta, stipulationeque scripto inita, quod arbitri iudicarint, ita ratum est, si ab iis damnatus non prouocarit . Nec aliter fraudi erit prouocasse ab arbitro ad iudice sui sori, quam si constiterit perperam prouocatum, de recte iudicatum. Tum demum enim commissa sponsio

esse censetur etiam si rursus appellari summa iurisdictio potest. Mihi ad sexagenariam mulctam res rediit si lite diplomatica cecidero. Diplomate prouocator impetrauerat, sibi fraudi ne esset curia appellata, appellatione intra diem constitutu non exercitam proderelicto habuisse videri, si appareret, sontico morbo deletum diem no obseruasse. Sed cum impetrati diplomatis causam curiae non probauisset, cu venia impetrata cecidit, tum sexagenaria fraude sese alligasse visus est. Prouocato enim licet intra nonaginta dies prouocatione no exercita statim prouocatori diem eremodicii dicere. Id est. Prouocationis P derelicto habitae. Quod At Denutiare eremo- dictu Puocationis dici potest, & Vadari ut desertore. In quo teporis articulo nisi prouocat Tuocatoriante uerterit, Iad negatur adit' aequitatis officinae, venia suppliciter peteti prouocationis serius exuscitatae, si appareat interim prouocatu no occupasse. Post voce aute curia appellatis emissam tres mesesqua .

si cosopiri appellatio potest . quibus elapsis, ii prouocatus occasioni immines incautum exceperit prouocationis reum , commissum est illico prouocato eremo dictu,& cognitori regio multa. Sin prouocato abscissa sit ansa ante-

199쪽

uertendi.& ipse prouocationis reus exercedae appellationis diem loginquum denuntiarit, secussa spes est codicillare compedium prouocationis impetrare.& conflictu causae urgere,& quasi repraesentare: quod Anticipare vocant. Prudeles aduocati nihil no e re causae, imperiti non ulla ab re dicut scribu tq:

In articulo causae aduersarium opprimere. Per oppressionem sententiam vel decretum auferre. Teret. Hoccine incipere A Eschinu, ut per oppressionem hac mihi eripere postulet Est enim Opprimere, Anicuertere,& Astutia aduersarium eluctari. Cic. in Divin. Nu qua opprimet ille me consilio, nu quam ullo artificio peruertet, nunquam ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur. Et in Catone, Quoties illum lux, noctu aliquid describere ingressum: quoties nox oppressit, cum mane coepisset Id est, Quoties lux ei anteuertit, & eum praeuenit, deprehendit. Vulgo Super prendere dicunt. Sic oppressa coniuratio , & rerunouarum molitio dicitur, cum immatura deprehenditur. Brutus ad Ciceronem . Cum ab eo qui tyranni nomen asciuit sibi vindices atque oppressores dominationis salui sint. Cic. Philip .s, Omne malum nascens facile opprimitur, inueteratum fit plerunque robustius. Omnes articulos temporum forensium tenere. Id est, occasionum, vel iudicialium oppressionum callentissimum esse.

Ad hoc res iudiciaria rediit, Ad hoc iurisdictionis forma redacta est, ut vincendi ratio non iure solum, sed iniuria etiam constet. Liceat mihi hoc bona curiae venia postulare & exorare, vel Hoc modo ius experiri. Sit hoc placitum curiae, vulgo dicunt. Fugaces litigatores iusta disceptationum tempora extrahendo , & diem edie eximendo, saepe non animalluertunt versuram se sacere dura coditione.& foenerato litis moras impetrare. Sed tanti est litium amantibus negotium exhibere aduersariis. Doctorum est bonorumque iudicum assentiri interdum nec semper cenissere velle. Hoc est. Non suae semper sententiae auctorem esse velle, temporis dispendio, auriumque iam plenarum fastidio. Protinus in curiam ius petere licet, id est damnatis rerum capita lium . In causis autem priuatis non licet , intercedente alio iudicio de prouocatione ius dicente. Dispungere rationes est Compotum( quod aiunt j examinare. Expungere

autem & subscribere, est quod Claudere dicunt & finire.

Commeatus causarum, quae in ordinem voluminis curialis incurretes iudicatae sunt, plerunque venia carent.

Causae post litem contestatam annos x L ferunt, licet a trimatu statim earum institutio iure summo interire censeatur. Actum agere iterum & tertium in iure saepe euenit, cum syngrapha iuridicialiter transacta iisdem verbis. non iisdem tamen temporum interuallis repetitur. Vulgo, Ad audiendum ius ut ante, vocant.

Syngrapha cognitorum chirographo, vel disceptatoris repagularis subscripta. Id est, Iudicis ad repagulum curiae.

200쪽

FORENSI A. 2M

intersationes iudicum & Intersari, Interloqui. Ex Liuio&Quintiliano. Residuae lites & causae, sunt quae penes litium inspectores non modo non iudicatae resident, sed etiam intactae,& tanquam sacrosanctae vel depositae. Residuaris inque litium & plebiscitis& prudentum responsis rei sunt ii, ad quos

earum rerum cura pertinet, cum post multos irritosque libellos eam ob causam porrectos situ & carie in priuatis aedibus tot annos obductae vel iacent, vel pendent, ut pro derelicto habitae, nequicquam miseris &spoliatis, Diu aequae obsurduit, opem implorantibus. Commeatus remeatusque liber extorri datus codicillis regiis, auctoritate curiae comprobatis. Exul lari familiari penatibusve restitutus. Qui codicillos veniales impetrauerunt, eos ipsi porrigere supplicum habitu, aut curiae aut iudici regio debet, ad que criminis cognitio pertinet, eique

impetratorum rationem causamque approbare.

Prouinciae inquisitoriae.&disceptationes peregrinae iustitio curiae maxima ex parte delegatae sunt. Id est, Feriis curiae quae Vacationes dicuntur. Hoc curia sacies, gratiam ab ipso Iustitiae genio numineque uirisdictionis

inibit. In hanc sententiam sere supplices libelli maiores desinunt. Breuiarium litis instructae ab inspectore litis in curia fieri solet . quod&Cdsectarium,& Breue,&Commentarius dici potest. Operian ea pars instrumenti, Testificationes sunt in curia. No minus mete quam oculis instructa lite lustrare inspectoris est diligetis. Qui ad se recepit quod aliti agere sacereve oportebat, euentu rei praestabit. Vertumni numen non in soro tantii Mercuriali sed etiam Iustitiae, praesens& propitium, multum ad rem bene gerendam facit. Suia enim Vertumnum lites habent, ne dicam Mercurium . Idemq; mercaturae in foro Vertumnus,& in iure disceptationi praeesse videri potest. Et lites male vertunt aut ab imperitia, aut ab incuria, aut ab iniquitate, vel inspectorum, vel iudicum, vel cognitorum. vel litis curatorum. Ad lana mam undique metuendum. Quoniasors omnia versat, in foro quoque tum hoc, tum illo.

Vt captus est causae, ita caussaicus vel primi nominis vel secudi, vel quintae classis adhibendus est, ei quidem qui delectum habere possit, cum eo quoque, ut antiquissima sit cura fidei & religionis spectandae in eo quem tutorem oepatronum causae tuae ad optes.

Curia tibi operam tridui aut quatridui dedit. Id est. Causae tuae vacavit. Si tam liberalem darent operam benignamque iudices dum Iustitiae sacris operatur, quam Iunoni de Gratiis litare prolixe plerique adnituntur, melius ageretur cum natione eorum, quibus satis est ius suum obtinere . Sed valeat iam forum de iudicia(aiunt quibus res male cessiti quadoquidem tantii pollet in iure gratia & potentia. Qiror unda vel non imperitoria iudicum haec culpa est, vel vitium potius, ut sententiam rogati, copiose verba tandere possint, non etiam sententia dicere. quos Resolutos parii esse dictat. Ego soluendo magis esse eos homines, quam resoluendo dixerim. Si enim debitu reposcatur muneris sui officium.

habent statim quod soluant, huc illucque libris citandis expatiando, no etia

SEARCH

MENU NAVIGATION