Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

D CR. NYSENI CONCIONE stur, dicere uidetur, cum Euae consiliarium atque administrum serpetem suisse scribat. Nam hanc bestiam, nempeselyentem, eiusmodi esse feriit, ut si in hiatum, quo irrepit, caput coniecerit; a posteriori parte is non racile ab iis retrahatur, qui hoc ipsum conantur, qu

niam contraria squamarum uis, illorum conatui resistit, qui in contrariam partem eum extrahere nituntur . i igitur ab anteriori parte squamis leuiter facialeq; labentibus, nullo negotio explicatur, hic a post riori parte dissicilis est, qui retrahatur, utpote cum atauersa squamarum uis repugnet. Huius rei narratio, iblud opinor, demonstrat uoluptatem fugiendam esse, quae ingreditur sensimq; irrepit in cosentientem rati ni animum, uitaeq; rimas, quam maxime fieri potest, oppilari oportere . ita enim humanae uitae ratio a b stiarum consuetudine pura integramq; se conseruabit. sin autem aliquem in nos aditum uiamq; inueniet, tuditatuta ea uitae nostrae consuetudine, quae rationis consensu uincta tenetur, ille uoluptatis serpens in uitae commissuris latitabit, uixq; squamis repugnantibus,

ementis latebris extrahetur. squamas porro cum a

ius, occulta quadam significatione tu interpretare multiplicem uoluptatum materiam atque occasionem . nacommuni nomine una bestia est uoluptatis affectus:sed diuersa sunt, uariaq; uoluptatum genera, quae uitae humanae sensibus inhaerent: quoniam serpentis squamae hae uoluptates sunt, quae uariis assectibus quasi maculis distinctae sunt. Itaque si bestiae huius contubernium fugis, tu caue caput, hoc est primum uitii maliq; impetum et ad hoc enim illius, quod a Domino praeceptu est, significatio resertur. Ipse enim, inquit, obseruauit calcaneum tuum, tu obserua caput eius. Ne patefaciast igitur

72쪽

DE ORATIONE DOMINI. Digitur serpenti aditum, ut in interiores partes irrepat, uolubiliqvi illo corporis sui motu incitatus intro ser

tur . Permane in usu uitae necessario, uiuendi cura ea tibi proposita sit, ut rebus quibusvis usus uitae tuae necessarius expleatur, sin autem tecum quoque Euae consiliarius de eo disserit, quod uel aspectu iucundum, uel gustatu suaue est, tuq; praeter panem obsonium eius, modi, quod his sit condimentis instructum, quaeris, iisq; rebus, quae necessitatis finibus non cocluduntur, te ad appetendum incitas ; tum postea plane senties , serpentem hunc eo sensim irrepere, ut plus ipse appetas. Cum a cibis enim ad uitae usum pertinentibus scis . mel sese ad edacitatem contulerit, ad id quoque quod

aspectu iucundum , paulatim manat . nempe cum tu

uasa magnifica quaeras, delicata mancipia, lectos a genteos, strabula mollia, splendida, auroq; intexta imtegumenta , lolia excelsa, tripodas, balnea, crateras , rhyta, uasa ad refrigerandi usum comparata, pocul rum ministros, candelabra, acerras, atque ilia eius.

modi requiras, e quibus illa plus habedi cupiditas imgeneratur . nam ut eiusmodi rebus comparadis neque

quidqua dest, iis quidem uectigalibus opus est, quia

bus ea paretur, quae nos plane expetimus. Quare hunc atque illum flere , eumq; contubernalem deplorare , multorumq; misericordia commoueri oportet, qui sua amittunt, ut illis lacrymis magnificus hic mensae apparatus splendescat. Cum autem serpens his etia sese implicauerit, uentremq; iis rebus expleuerit, quae appetitui consentiunt e satietate iam ipse affectus ad libidinis rabiem quandam serpendo delabitur . Hoc uero est postremum redorum omnium, quae hominibus acci dunt . Itaq; ut ne eiusmodi rei aliqua eueniat, precan- .s G di

73쪽

so GR. NYSENI CONCIONEsdi rationem tibi praescribit facultate panis; quippe cuobsonium illud tibi proponat, quod natura ipsa ad usum tuum comparatum est: aliquid autem eiusmodi est recta mentis conscientia, cuius optimarum cogit tionum habitus est quasi panis condimentum . sin autem gulae etiam sentum delectare uis, condimento tiabi sit fames ac sitis; ne satietatem satietati addas, ne uecrapula appetitus uim remittas; sed ante quam cibum capias, fac in Dei mandatis aliquem sudorem labo remq; ponas : In sudore, inquit ,& labore uesceris pane tuo. Vides quae prima sit Domini condicita. sat est

enim tibi, ut usque ad eum usum tu mente occuperis:

quin etiam ne ad illum quidem usque panis quaerendi curis animum tuum astringas: sed ad eum, qui e temra paneta gignit, qui ceruos pascit, qui omniDus animantibus alimeta praebet, qui manum operit, omneq;*nimal benedictione replet; ad hunc ipsum, inquam, tu hac oratione utere . A te mihi uita est, quaeso a te etiam mihi uitae subsidium contingat; tu da panem , hoc est, ut honestis ego laboribus cibum mihi comparem. Nam si Deus iustitia est, non panem ab illo is consequitur, qui auaritiae studio alimenta sibi parat . Tu assequeris, quod maxime optas, si ex alienis rebus. non opes; si ex aliorum lamentationibus non uectigalia comparabis; si satietate tua nemo esurit; si tuis rerum copiis nemo ingemiscit. Dei panis eiusmodi est, ut iustitia fiuctus sit, pacis spica non ullis permixta aut inquinata GEanii seminibus. sin autem aliena praedia

colis, ob oculosq; iniquitatem tibi ponis, tabulisq; stipulationum consectis, quod iniuria tibi parasti, id fi mum ratumq; sit. si Deum alloqueris, ut panem tibi

det, non Deus quidem, sed alius est certe, qui uocem

tuam

74쪽

DE ORATIONE DOMINI. si

tuam exaudit. nam quae contraria est Deo, natura inia

quitatis studium parit. Qui iustitiam colit, hic a Deo panem accipit: qui uero iniquitati studet, is alitur ab eo, qui omnis est iniquitatis auctor. Itaque qui conscientiae suae rationem habet, a Deo hic panem precatur ; quoniam illud intelligit, nihil cum Beliale Christum habere commune. Si igitur ex rebus male partis munus aliquod defers, canis est remuneratio: donsiq; eiusmodi, qualis est meretricis merces . siq; prae ambitionis studio uel magnificetissima dona tribueris, pro phetam ipse audies, qui rerum eiusmodi munera his uerbis detestatur , c o mihi multitudine uictimarum uestrarum, dicit Dominus e plenus sum: holocausta arietum, & adipem pinguium, & sanguinem uitulorum & agnorum & hircorum nolui . Incensum,inquit, mihi abominatio est. Alio loco qui uitulum inim lat , eum perinde habet, atque illum, qui canem ma-

init. Quare si a Deo panem habes, hoc est ex iustis laboribus ; tu potes ei quoq; primos iustitiae fructus d serre . Atque recte quidem addita est dictio hodie; P nem enim, inquit, substantialem da nobis hodie. ad aliud philosophiae genus spectat haec oratio,ut ex iis scilicet, quae dicis, ipse cognoscas ad diem unum hominis uitam permaneret quod adest, quodq; praesens est, id solum cuiusque estpropriu, spes uero rei futurae incerta est; nos enim ignoramus, quid posterus asserat

dies. Quid est, cur de rebus incertis selliciti sumus ,

cur rerum futurarum curis angimur Sat est, ait, diei malitia sua. Malitiam appellat molestiarum laborem.

Quid est, cur posteri diei molestiis afficimur eamq;ob causam, cum hodie dicat, quae cras futura sunt, ea nos curare prohibet; quas hac una dictione te ita est G a quatur,

75쪽

xν GR. NYSENI CONCIONEsquatur, qui diei tempus tibi dat, is etiam ea tribuet, quae postero die sunt necessaria. Quis in causa est, ut sol exoriatur quis noctis tenebras in lucem reuocat quis ad usum tuum luminis splendorem effundit quis coelum ambit, ut in terris lux appareat Qui haretibi, tamque multa tribuit, is ne auxilii tui indiget, ut ad uitae tuae usum id largiatur, quod illius necessitas postulati quid in uita sua studii bestiarum natura ponit quae coruorum praediae quae aquilarum horrea An non diuina uoluntate, quae cuncta complectitur, uictus omnibus tribuitur e Atq; bos quidem, aut amnus, aut aliud aliquod animal, quod ratione caret,sua natura cum aliquam sui cognitionem habeat, ad id, quod praesens est, se accommodat, nihilq; omnino ea

curans, quae deinceps futura sunt: At nos aliorum c silio indigemus, ut uitam hanc, quae e carne conta eta est , cognoscamus interituram, ad unumq; diem esse permansuram. An non alienis casibus admonemur ean non nostrae uitae exempIis emendamur quam utiliatatem maxime diuitiarum copiae illi diuiti nomini ara tulerunt , qui insana quadam spe cum teneatur, aedita cat , demolitur, colligit, ac uoluptatibus Drfiuitur e qui prae uana quadam fiducia longos annorum circuitus horreis concludit e an nsi una nox spem illam ona

nem inanem sustulit, tanquam illa fuerit falsa quaedam rei inanis species in somniis oblata 8 Vita haec, quae his corporis est astricta sensibus, instantis talum est temporis particeps. quae uero in spe nobis proposita est, illa est animi propria. sed in utriusque uitae usu hominum

mens peccat, cum eam quidem , quae corporis uita est, spe longius producat; illam uero, quae ad animupertinet, ad rerum praesentium traducat uoluptatem.

76쪽

DE ORATIONE DOMINI. 33 Quamobrem a spe, quae certa est ac firmissima, necese sario sese avertit animus ob eam spem, quae in aliqua

rerum specie ostenditiir. nam cum earum rerum, quae

nullam consistendi uim habent, spe nitatur; neq; hoc, neque illud assequitur. Itaque hoc nos praecepto doceamur , tum quid hodie, tum quid in posterum petendum est. panis, qui ad quotidianum usum pertianet, eius, quae speratur, beatae uitae regnum est. cum autem panem dicat, omnia quidem comprehendit, quae corporis necessitati debentur. Quare u haec petiamus , illud supplicis hominis menti perspicuum fit, in

rebus caducis, ad diemq; permanetibus se uersari. Sin autem ea, quae ad animi Dona pertinent, postulamus, haec petitio ad illa spectat, quae perpetua sunt ac sempiterna ; ad quas quidem res dominus eum contueri iubet, qui precatur, ut una cum iis, quae maiora sunt,

rerum minora usus nobis recte cotingat. Petite enim,

inquit, regnum & iustitiam: & haec omnia adiicientur uouis auctore Iesu Christo Domino nostro, cui gloria in perpetuum. Amen. C o N C I o V. D summam ipsam uirtutem progressa iam est oratio, cum precum atque obsecrationis ipsius uerbis ostendat, qualem eum esse uelit, qui supplex ad Deum coniugit. Non amplius fere is naturae humanae finibus contineri uide tur, sed Dei similis ob virtutem ita fiustus est, ut alius hic in eo esse uideatur, quoniam eadem agit, quae agere Dei solius est. Nam propria Dei ac praecipua res est peccatorum remissio; quandoquidem demonstratum est, crimina peccata ue Deum solum condonare posse,

praeterea

77쪽

I CR. NYSENI CONCIONE spraeterea neminem. Quare si in suo aliquis uitae instia tuto sibi diuinae naturae ad imitandum exempla proponet , hic certo quodam genere ille essicitur, cuius limilitudinem diligenti quadam imitatione expressit. It que quid nos petere docet Dominus primum ut cum ab iis rebus, quae in hac uita aguntur, ad Dei similitudinem prope accesserimus, ueniam nobis peccatorum postulemus, tumq; Deum patrem nostrum appellare ne dubitemus; illudq; petamus, ut quae aliquando admisimus, peccata obliuione obruantur perpetua;quasi

qui petit, is minime assequi possit, quae expetit; sed libera petitionis facultas sibi c6ceditur. Etenim haec nobiscum Dominus his uerbis plane disserit. Qui ad illum accedit, qui de aliis optime meritus est, is etiam studeat de aliis bene mereri; qui ad eum, qui bonus

cst, sit etiam ipse bonus ; qui ad tu stum, iustus; qui ad lenem, lenis; qui ad illum qui clemens est, sit etiam

ipse clemens, ct humanus: eodemq; modo in ceteris omnibus, ut qui ad eum accedit, qui optimus est &aequissimus, qui ue bona sua communicat, omniumq;miseretur. haec atque alia id genus, quae in Deo considerantur, cum aliquis mente lustrauerit, hoc pacto

liberam sibi precandi uiam patefacit. Itaque ut malus aliquis cum eo, qui bonus est, familiaritate coniungi nullo modo potest; neque is, qui impuris cogitationum lardibus oblatescit, societatem inire cum illo potest, qui ab omni labe purus est, atque plane integer: ita precantis hominis crudelitas eiusmodi est, ut Dei a se clementiam seiungat. Ergo si quis acerbitate in euutitur, qui nexu aliquo sibi est obligatus, hoc pacto Dei clementiam hic a se alienat. Quae enim humanita is cum crudelisite societas quae benignitatis cum

. acerbitate

78쪽

DE ORATIONE DOMINI. yyacerbitate coniunctio e ac reliqua, quaecunque ex cohatrario malis rebus opposita intelliguntur, haec inter se ita repugnant, ut cohaerere nullo pacto queant: sique harum rerum uni aliquis adhaeserit,a re contraria utiq;

disiungatur necesse est. Nam ut ille,qui mortem obiit, in uiuis esse non potest; quiue uita sevitur, est ab inateritu alienus; sic qui ad Dei benignitatem cofugit, ab

omni crudelitatis genere eum plane uacuum esse oportet. Qui uero ab omnibus iis rebus, quae uitii nomine intelliguntur, totum omnino sese avertit; is hoc habia tu comparato Deus quodammodo efficitur ; cum eas

in se perfecti ossicii partes expleat, quas in Dei natura

mens ipsa contemplatur.bVides ad quem altitudinis gradum precum oratione adhibita Dominus eos pro uehat qui sibi audientes sint; cum scilicet eorum limminum naturam in eam plane mutet, quae diuina est: Deosque illos fieri statuat, qui ad Deum ipsum acce dunt. Quid est, inquit, cur, ut uulgus seruorum solet, metu perculsus,& coscientiae tuae stimulis uexatus Deo supplicas cur in te liberam illam orationis uim contines, quae animi tui libertati inest, quaeue naturae ab ini tio attributa est cur uerbis adularis ei,oui assentationibus se decipi non sinite cur adulationibus de blandi liis plenam orationead eum habes, qui opera factaque intuetur integrum est tibi ac liberum , quodcunque

a Deo commodum est, id omne animi ingenuo acci pere ., Tu sis de teipso iudex, teque salutari sententiae absoluti Cupis a Deo delicta tibi condonari; tu cete ris condona. Deusq; iam sententiam tulit. quod enim cunque iudicium, quod ad te pertineat, de proximo seceris; ea de te feretur sententia. quae uero in te statuis,

eadem Dei iudicio rata tibi ac firma fient ., At quar

79쪽

is GR. NYSENI CONCIONEstione continget, ut pro dignitate satis diuinae uocis e plicaretur magnitudo ; cum id, quod mente comprehenditur, eiusmodi sit, ut oratione exprimi nullo pi ne modo possit. Dimitte nobis debita nostra, quemadmodum & nos dimittimus debitoribus nostris.Nam quod hoc ipso de genere mihi in mente uenit; nullius prudentiae est id ipsum mente contemplari; imprudentius aute multo est,huiusmodi mentis sensum oratione

exponere. Quid enim illud, quod dicitur; ut recte agetibus Deus ad imitatione propitius est (jd quod Paulus his uerbis indicant Imitatores mei estote, queadmodum ego Christo sic contra uult uoluntatis tuae propositum Deo ad bonum exeplo esse: ordinisq; ratio quodam modo reciprocatur; quasi nos dicere audeamus: quemadmodum boni imitatione proposita bonum a secuti sumus: ita speremus fore, ut Deus secta nostra

imitetur, cum aliquid, quod bonum sit, nos perfecerimus; quasi tu quoque Deum ita alloquaris: Quod ego

feci, tu quoquc emce: imitareque seruit tuum tu, qui Dominus es: tuque qui potestate tua omnia tenes,imitare pauperem atque egenum:Ego remisi debita,ne tu

quidem exigas. Supplice ego nsi repuli, ne tu quidem supplicantem reiicias: meum debitorem a me hilarem dimisi, talis etiam tuus existat ; ne scilicet efficias, ut debitor tuus tristior sit, quam meus: pares ambo gratias creditoribus agant: aequalis ab utroque remissio decernatur debitoribus & meo &tuo. meus debitor ille est, ego tuus: qua ego in illum uoluntate sui; eandem etiam tu mihi praesta: ego solui, tu solue: remisi ,

remitte: ego proximo contribulique meo miserico dem admodum me ostendi: tu qui natura clemens es,

candem imitare clementiam. Sed illud ego fiteor,

- - . quae

80쪽

- DE ORATIONE DOMINI. set quae in te peccaui, grauiora illa quide esse, quam quae

contra me ille admisit: hocq; tecu reputa, quanto ipse omni uirtutum genere praestas, tanto aequius est, pe cantibus eam a te tribui ueniam, quae praestantissimae uirtuti tuae maxime conueniat . Ego humanitatem meam exiguam illam quidem ostendi; quoniam non sane amplius a me naturae ratio postulabat. tu uero noimpediris, quo minus uel benignitatis, uel amplae liberalitatis tantum quidem praestare possis, quantum certe uis. Sed nos diligentius accuratiusque consid rem us illam, quae a nobis proposita est, precandi r tionem , ut ex sententiarum indagatione aditus nobis

aliquis fiat ad caelestis uitae disciplina. Itaque inuestigeinus primum, quae debita ea sint, quae hominum g

nus praestare debeat: queue contra illa, quae in potestate nostra sita sunt, ut ea scilicet condonemus. Nam his diligenter indagatis, diuinorum bonorum, quae maxime praestant, aliqua dabitur nobis cognitio. Quare nos inde initium raciamus, ut ea primum commemoremus, quae a mortalibus sunt contra Deum commissa. Poena igitur prima, quae Deo ab homine debetur, est; quoniam cum naturalem Dominum fugerit atque deseruerit, ad aduersarium ab eo desciuit, qui suus Dominus est ac fabricator. Deinde quia liberam sui pol

statem ,uoluntatemque cum scelerata peccati seruitute commutauit, a Deique cultu refugit, ut perniciosa tyrannicaq; potestate teneretur: immo uero quonia conditoris sui pulchritudinem neglexit, ad peccandu que conuersus, facie peccati sordibus deturpauit; huicque sceleri illud proximum iudicatum est, tum quod diuina bona contempsit, tum quod scelerati aduersarii e stam anteposuit; in quo uitii genere id numerabitur,

H quod

SEARCH

MENU NAVIGATION