Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

38 GR. NYSENI CONCIONEsquod & Dei imaginem obscurauit, &diuinum illud signum corrupit, quod uel in ipsa hominis origine est nobis impressum quod & drachmam amisit,& a patris

mensa recessit, & more porcorum ad lutulentu uitae genus accessit, & pecuniis expetendis se corrumpendum dedit: atque alia quaecunquae id genus peccata, quae uel e sacris litteris, uel contemplationibus cognoscere licet; haec omnia quae orationis uis explicaret Itaque quoniam hominum genus tot tantisque sceleribus si se obstrinxit, quorum scelerum poenas Deo luere debet ; iccirco his precum orationisque praeceptis Dominum nos ad id erudire arbitror, ut in Dei colloquio nos quas integra castaque mente simus, nullam omnino orationis libertatem adhibeamus; etiam si quis ab hominum uitiis sit uel maxime alienus. Nam sortasse

aliquis, qui, ut adolescens ille diues,uitae suae usum optimis praeceptis conformauit,aliquid eiusmodi habet,ut suae uitae disciplina gloriari possit; Deum ita alloquitur et Haec omnia ab adolescentia mea seruaui. & quoniam hic sibi persuasit, nullum plane Dei praeceptum uiolasse, non admodum sibi conuenire putat, ut d bitorum remissione deprecetur; quasi hoc ab iis dumtaxat fieri oporteat, qui peccatis astricti sunt; huiusmodique deprecandi rationem ei conuenire affirmat, qui sceleris labe obsolescit; uel qui nimio auaritiae studio tenetur, hunc ait ueniam deprecari oportere; uel iis denique, qui alicuius uitii sordibus puram mentis inquinarunt conscientiam, omnibus his putat belle commodeque euenire, ut ad misericordiam confugiant. Sin aute Elias ille preclarus est, aut is, qui spiritu ui tuteque Eliae in natis mulierum magnus; aut Petrus,

aut Paulus, aut aliquis denique ex iis, de quibus opti-

82쪽

DE ORATIONE DOMINI. 3s me testantur sacrae litterae: cur is,qui nullis peccatorum laqueis irretitur, eiusmodi utitur uoce, qua petit se a debitorum nexu eximie sed ne quispiam, qui haec non animaduertit, insolenter loquatur,sicut pharisaeus ille, qui ne suam quidem naturam agnoscebat: quandoquidem, sit considerasset, se hominem esse ; illud certe e diuinis litteris cognouisset, hominis scilicet naturam a peccati sordibus minime puram esse: cum in illis seriaptum sit; qui sine peccati labe uel unum diem uitam ducat, in hominibus inueniri posse neminem. Quare qui supplex ad Deum confugit, non eo sane animo hic esse debet, ut bene facta sua consideret, sed communia

naturae humanae malefaetii reminiscatur; quorum ipse aliquam etiam partem tenet, cum illius quoque nat rae sit particeps; ideoque hic Deum iudicem roget, ut illorum delictorum obliviscatur, ueniamque tribuat; quasi in nobis haec naturae humanae uis tamdiu uigeat, quoad singuli nos omnes homines nostram cernimus naturam, quae pelliceo hoc amictu, caducisque huius iuitae foliis induta sit; quorum tegumenta, splendidis nostris indumentis abiectis, male nos ea induimus; quippe cum pro diuino illo amictu nos deliciis,gloria, honoribus uel ad unum diem manentibus, fluxisque huius uitae rerum copis, quasi quibusdam simus indu-

mentis amiciti ac dum etiam hanc perniciosam specim mus regionem, cuius incolendi poena damnati sumus: Cum ad orientem nos conuertimus; non quod eo loci dumtaxat Deum contemplemur; quonia qui ubiq;est, quiue res uniuersas aeque complectitur, is in nullis

partibus separatim praecipueque comprehenditur: sed quia nostra patria in oriente est, eam dico, cuius sedes , in paradis est, e quave nos eiecti sumus: plantauit Ha enim

83쪽

go GR. NYSENI CONCIONE senim Deus paradisum in Eden ad orientem. Itaque

cum nos ad orientem contuemur, memoriaque repetimus quemadmodum ex illustri beatae uitae domicilio expulsi sumus; iure ac merito eiusmodi orationis ue ba proserimus nos, qui tanquam ficulneis huius uitae umbris obtegimur; qui a conspectu Dei depulsi, ad serpentem transfugimus, ad eum scilicet, qui terra uescitur, qui humi serpit, qui pedibus, uentaeque graditur;

ac nobis suadet, ut eadem faciamus, nempe ut rebus terrenis oblectemur, ut ad humiles, abiectasque cogitationes animum nostrum adiiciamus, ut uentre gradiamur , hoc est, ut huius uitae uoluptates consedi mur. Itaque cum in iis uersemur, faciamus nos, ut

prodigus ille, qui post diuturnam calamitatem, quam porcis pascendis sustinuit, ad se rediit: ita cum ad nos ipsi redimus, de patreq; caelesti mente cogitamus, his orationis uerbis recte utimur; Dimitte nobis debita nostra; ut si Moses etia quispiam sit, uel Samuel, uel alius

aliquis qui uirtute excellat; tame quatenus homo est, ille arbitretur hanc precandi rationem sibi conuenire; quoniam cum Adamo qui naturam communicat, is una item cu illo eiectus atque expulsus est. Cum enim (inquit apostolus in Adamo omnes moriamur, eum, precandi modum, qui ob paenitentiam Adamo conueniens est, adhibere omnes debent, qui una cum eo decessere et ut delictorum uenia nobis data, rursum, inquit Apostolus , per gratiam nos a Domino seru mur. Sed haec ita dicta sint, ut qui communioremorandi modum animaduertit, id contempletur, quod sibi propositum est. Sin autem aliquis ueram orationis sententiam inuestigat, non ad communem quidem naturam mentem adiungere eum oportere arbitror. nam quae

84쪽

DE ORATIONE DOMINI. si quae in uita quisque admisit, ut horum peccatorum necessario ueniam a Deo imploret, conscientia satis est. etenim cum in hoc uitae curriculo uaria illa quidem ac multiplex sit nostrae uitae aetio, tum ea, quae in mente uersatur; tum illa quae corporis est consentanea sensibus; difficile equidem, uel potius omnium difficillimum factu esse arbitror, ut ad peccandum non aliquo quis affectu impellatur. Verbi causa cum uita haec u luptaria,quae e corpore constat,sensibus nostris diuerse trahatur, cumque altera, quae animi est, & in mentis impetu, & in cosilii agitatione uersetur; quotusquis est, qui magna, atque adeo excelsa mente praeditus, in utroque uitae genere nullis uitii sordibus obsolestat equis oculorum sensu non peccat quis quod ad auditum attinet, innocens est i quis ab ea, quae propria pecudu est, uentris uoluptate abhorret quis tactu ita purus est, ut a peccati culpa omnino uacete quis occultas sacrarum litterarum significationes non intelligit, quibus demonstratur per renestras ingressam esse momtem e Sensus enim, quorum ope cum ad res externas animus progrediatur; ea quae sibi grata sunt, arripit; hos sacrae litterae fenestras appellant, quibus quidem senestris aditum uiamq; morti patefieri Dominus ostendit. re enim uera ad multiplex mortis genus aditum saepe facit oculus; qui si aut iratum hominem cernit, in eadem is perturbatione incitatur; aut eum uidet, qui secundiore, quam par est, rerum successu utitur, inuidia ardet; aut aliquem intuetur superbia elatum,odio item afficitur; aut aliquam optimi coloris speciem, aut conuenientem oris formam aspicit, totus etiam ad id, quod sibi placuerit, cocupiscendum sese effundit. Morti fenestras aperiunt aures, quarum sensus multas inania

85쪽

GR. NYSENI Co NCIONE sanimum affectiones transmittit, inuidiam, dolorem,

iram, uoluptate, appetitionem, cachinnos, atque alia id genus. uero e gustatu capitur uoluptas, ea omnium malorum quaedam mater est . quis enim non intelligit uentris gulaeque studium esse prope omnium,

quaecunque in uita admittutur, peccatorum radicem

quandoquidem ab hoc ipso studio deliciae, ebrietas,

uentris gulaeque uitium, profusus uitae modus, expleta saturataque epulis appetitio, comessationes, ferini atque absurdi ad turpissima uitia manant impetus. Tangendi item sensus omnium est peccatorum exta mum . quae enim cunque ad corporis uoluntatem delicati uoluptariiq; expetunt homines,omnia morbi sunt eiusmodi, qui tactu con trahuntur: quos quidem sigillatim commemorare tum longum sane est; tum minia me decorum grauioribus sermonibus ea permiscere, quae ab hoc tangendi sensu crimina existunt. Quae autem animo menteque peccata concipiuntur, illa quidem cu innumerabilia sint, quae orationis copia explicaret ex intimis enim animi partibus,inquit Salomo, improbae emanant cogitationes; illasque commemorauit, quarum sordibus nos inquinamur. Quare si umdique & ab omnibus sensibus & intimis animi motibus sunt nobis obiecta peccatorum retia; quis, ut in Sapientiae libro scriptum est, gloriabitur se purum habe re cor quotusquisque est, qui sit a sordibus alienus id quod etiam Iob testatum reliquit. integri purique animi sordes sunt in uoluptate: quae cum in corpore, animo, cogitationibus, sensibus, cdsilii deliberationibus, corporisq; actionibus uersetur; multis uariisq; modis illa in hominum uita implicata insidet.ergo quis ab harum sordium labe puro integroq; est animo quis non animi

86쪽

DE OR ATIONE DOMINI. 63 animi elatione percussus, superbiae quasi pede premitur quem peccatrix manus non concussit e cuius pes ad nequitiam non cucurrite quem immoderatus oculorum sensus non inquinauit & aurium stoliditas non foedauit e quisue gustatus uoluptate irretitus non est e cuiusue animus inanium est agitationum expers Itaque quoniam haec in nobis peiora sunt atque atrociora, qua illa, quae belluarum magis attingunt naturam; omnis plane peccatorum secietas est cum iis omnibus, qui eiusdem sunt naturae participes: iccirco cum ad Deum supplices accedimus, debita nobis condonari rogamus. Sed vox eiusnodi irrita est, atque inanis, nec ad Dei aures peruenit; nisi illud nobiscum conscientia clamitet, rectum esse in alios misericordia uti. nam qui Deo benignitatem misericordiamque conuenire arbitratur, nisi ita putaret, non illud quidem ab

eo rogaret, ut rem ille susciperet, quae minime dec ret , minusque conueniret . aequum enim est, se sinis

illam praestare , qua de honesto prae se fert opinionem; ut a uero iudice nequid audiat eiusmodi; Medice cura teipsum: me ad benignitatem uocas, quam ipse tuis minus tribuis; debita tibi remitti postulas; quid est, cur aere tibi obstrictos eneces syngrapham,quam fecisti, eam coscindi uel deleri tu precaris, qui es maxime in eo diliges, ut qui tibi nexu aliquo obligati sunt, e rum tabulas stipulationum serues: quae debes, tibi condonari petis, cum ipse mutuu impendio augeas. Qui tibi debet, in uinculis est, tu autem in templo; ille aere alieno grauissime premitur, tu debita tibi remitti flagitas et petitionis tuae uox non exauditur, quonia illius qui dolet, atque angitur,clamor loge superat: si quod ad corporis usim attinet, debitum condonabis, ab iis quia

87쪽

ε GR. NYSENI CONCIONEsquidem solutus eris uinculis, quibus anima astricta tenetur: si ueniam tribues, tibi etiam tribuetur: tibi ipse iudex eris, de te ipse statues: quoniam qua uoluntate te erga eum ostendis, qui tibi uipplex est atq; o

noxius et eadem a Deo de te sententia seretur. Alio se mone aliquid eiusmodi Dominus nos docere uidetur, cum hoc ipsum praeceptum narrationis more in uulgus proponat . nam in ea narratione rex quidem introd

citur , qui terribili aspectu in tribunali sedet, seruosq; in iudicium uocat, & quaestionem de omnibus iis r bus instituit,quas eorum quisque dispensasset. Debitor uero quida in ius uocatus,cum ad pedes accidisset, Ioco pecuniaru supplices libellos obtulit, ueniam benigne impetrauit: hic postea aduersus coseruum suum ob exiguum debitum illiberalem se atque inhumanum ostendit. haec sane acerbitas, qua iste aduersus coseruuusus est, fecit ut admodum sibi rex irasceretur, qui to toribus iussit,ut ab edibus regiis illum expelleret,& eo usque supplicium ab illo sumerent, quoad meritas persoluisset poenas. Nam re uera oboli quidam si cum infinitis comparantur talentis, facile illi quidem num rantur; debita haec sunt, quae nobis fratres retribuere debent; quae minina sunt, si cum illis conferuntur delictis, quae aduersus Deum nos admisimus. Damnosa prorius est uel quae ab aliquo datur iniuriae occasio, uel serui nequitia, uel quae parantur corpori insidiae; tu postea ad haec ulcisceda animo accenderis , omnemq; in eo cogitationem adhibes,ut poenam ab iis repetas,a quibus iniuriam acceperis.neque si animus tuus ira in seruum incensus est; ipse cogitas homines non natura, sed ut partim seruos, partim Dominos sectos esse. quoniam homini seruire naturam, quae ratione carentioc

88쪽

DE ORATIONE DOMINI. 6shqc statuit is, qui uniuersa moderatur . nam, ut Dpud prophetam est; omnia subiecisti sub pedibus

eius, oues & boues, & uniuersa pecora campi, uolucres caeli & pisces maris. Haec omnia potestati subiecta esse alio loco ostendit his uerbis propheta; Danti pecoribus alimentum ipsorum, & herbam seruituti hominum . Sed Deus hoc hominem munere ornauit, ut liberae esset uoluntatis, suique iuris . Quare qui aut iure, aut consuetudine tibi subieetiis est, is (quod ad naturae attinet dignitatem pari tecum est condicione; neque ille a te factus est, neque te auctore uiuit; neque quod & animi, & corporis munera exequitur; hoc ipsum abs te habet. Quid igitur est, cur tam uehementer ira ipse ardeas si is aut paulo negligentior fuerit, aut a labore cessauerit, aut sertasse palam liberam in te contumaciam adhibuerit, te ipsum intuearis oportet, qualis erga Dominum sueris, qui te procre uit, atque in lucem edidit; qui omnium rerum mirabilium, quae in hac uniuersitate fiunt, participem te effecit; qui solem ad hominum usum proposuit; qui ex his quattuor rerum principiis, terra, igne, aere &aqua, cuncta ad uitae usum subsidia tribuit; qui mentis uim & cognitionem dedit , ut boni malique dei ctum haberes . Quo sane pacto fit, ut huic Domino minime pareas ut hunc laedas e an non ab huius imperio desciuisti e an non ad peccatum confugisti annon Domini omnino deseruisti domicilium, quod ut coleres atque custodires, cum tibi praeceptum esset, ab co tamen auiugisti an non Deo teste , qui ubique est,

cunctaque cernit; haec, quae enumerata sunt, peccata

admittis e eaque dicis & cogitas, quae dicere & lacere minus decet si talis ipse es, tam multisque nominibus I obstria

89쪽

obstrictus,te magnu aliquid conseruo condonare arbitraris: si quod ille in te peccauit, aequo lenique te ani- lmo ferre demonstras . Quare si ad Deum nos suppli- l. ' ces accessuri sumus, ut misericordiam ab eo, ueniam- ique imploremus ; peccasse nos primum mente repu- temus: ut huius uocis patrocinium uitae nostrae de- imus; vereque dicamus remisisse nos iis , qui nobis ldebent. At quid sibi uult illud, quod iis, quae commemorata sunt, insta adiicitur Ego necessarium a bitror , ne hoc quidem praetermittere, quod a nobis explanetur; ut cum id, quod precibus petimus, nos intellexerimus; animo, non ore solum Deum prec mur. Ne inducas, inquit, not in tentationem , sed libera nos a malo. Quae igitur, fiatres, horum, quae duximus , sententia ac uis est e multis uariisque modis,' ut uariae distinimeq; sunt prauae omnino iustiones, Dominus mihi uidetur Malum appellare, cum multis his nominibus eum uocet, diabolum, beelZebul, mamo- inam, mundi principem, sceleratum mendacii patrem, hominum interfectorem; & quaecunque alia nomina id generis sunt. Iortasse igitur in his nominibus, quae de eo intelliguntur, est etiam tentationis nomen et ad hancq; nos opinionem confirmat illa nominum, quae dicta sunt; consensio. Cum enim dicat; Ne inlidcas nos in tentationem; illud adiecit; sed libera nos a m lo; quasi res eadem utroque significetur nomine . nam si quis in tentationem non cadit, a malo plane remotus est: & qui in tentatione est, cum in malo utique uersari oportet. igitur malum, & tentatio nominis significatione coueniunt. ergo quid nobis haec precandi ratio praecipite ut ab iis scilicet rebus,quae in hoc mun- ldo specuumin nos prorsus auocemus; quonia ut disci- a.

pulis l

90쪽

DE ORATIONE DOMINI. Dpulis ait Dominus, est uniuersus mundus in maligno positus. Itaque qui ea cupiditate tenetur, ut a malo alienus sit; is a mundanis rebus se abducat necesse est. non enim tentatio animum attingere ullo modo potest; nisi hoc reru humanarum studium, quasi aliquam malorum escam ipsa proponens, hamum iis, qui auidiores sunt, iniiceret. Sed aliis exemplis haec sententia magis atque magis aperietur. Saepe uentorum ui ac procellis mare cum agitatur, periculosum est, sed non

iis qui ab eo longe habitant. Ignis habet consumendi vim, sed in materia solum, quae illi subiecta est. Bellum est taeterrimum iis, qui belli socii & participes sunt. Vt igitur qui belli incommoda calamitatesq; fugit; illud maxime precatur, ne in bellu incidat ; qui ignem tumet, ne in igne uersetur, qui mare horrescit, ne sibi nauigandi necessitas imponatur: sic qui mali extimescit

impetum, hoc potissimu precari debet,ne in eo vers tur. Quonia igitur, ut diximus, mundus,inquit Dominus, in malo positus est; tentationumque occasiones a mundanis existunt negotiis: recte quidem optimoq; iure is,qui a malo eripi precatur, illud quoque orat, ut a tentationum uinculis eximatur. Non enim hamum quis absorbuerit, nisi qui prae nimia auiditate esca a traxerit . Iam uero surgamus nos etiam,Deoque dic mus, ne inducas nos in tentationem, hoc est in huius uitae mala; sed libera nos a Malo: qui cum magnam in hoc mundo potentia vimq; obtineat, ab eo nos quo' liberemur, munere ac benignitate Domini nostri Iesu

Christi; quoniam eius est gloria, uis, ac potentia in sempiterna aetatum saecula. Amen .

SEARCH

MENU NAVIGATION