장음표시 사용
92쪽
Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est re
gnum caelorum. N hoc igitur hominu conuentu quis eiusmodi est, qui & hunc Domini sermonem audiat; & ab inanibus humilibusque ccvitationibus e terra una cum eo abductus, ad spiritalem altae contemplationis montem ascendat Hic profecto mons est, qui impendentiu uitio collium cum omnem umbram declinauerit; tum uerae quidem lucis radiis undique collustratus cum sit: inde quasi exalta specula puro ueritatis lumine cuncta prospicium tur, quae sub aspectum non cadunt eorum, qui conua libus conclusi tenentur. qualia uero quataue sint, quae e summo hoc monte aspiciantur, Dominus ipse hoe sermone ostendit, cu beatos dicat eos, qui una secum ascenderunt. Nam ex una quidem parte cum caelorum regnum, ex alteraque caelestis terrae hereditatem quasi digito aliquo ostendat; tum misericordiam, iustitiam, consolationem, & eam,quae omnino cum Deo fit,coniunctionem: & illud, ut Dei scilicet nos contuberna les efficiamur; quod est laborum persecutionumque praemium;cunctaque praeterea proponit, quaecunque id generis alia ex altissimo hoc monte contemplari liacet;
93쪽
po GR. NYSENI CONCIONEscet et Auippe cum has ipsas resi, quarum ex edito iIIo loco prospectus aliquis esse possit,eas uniuersas Dominus quasi digito demonstret. Quoniam igitur in montem Iesus ascendit; nos Esaiam audiamus ita clamantem: Venite, & ascendamus ad montem Domini; sim peccato debilitati sumus, tum manus dissolutas (ita nim prophetiae uerbis tradituo tum genua debilia r
boremus. quandoquidem in summo nos monte constituti eum inueniemus, qui omnem morbum , omnem imbecillitatem sanat; qui languores nostros tulit,& dolores portavit. Itaque nos etiam ascendere properemus; ut in summa cum Esaia spe positi,quasi e sp
cula contemplemur ea bona,quae Dominus illis proponit, qui eam assecuti sunt altitudinem. At nobis quoque aperiat os Dominus; eaque nos doceat, quorum commemoratio omnis est in beatitudine posita. Nos uero id contemplationis initium sectamus, a quo
carum rerum, quas c6memorauimus cognitionis extat principium. Beati, inquit, pauperes spiritu, qu niam ipsorum est regnum caelorum. Si quis auri cupidus serte in litterarum monimenta incidat, quibus au- quo in loco demostretur thesaurus, locusque, ubi summa illa pecuniae uis obruta est, multum illi, qui eius rei assequendae cupiditate trahatur, sudorem laboremque ostendat: num hic laboribus languescet, &in quaestu negligentia utetur, in eoque studio nullum laborem ponere suauius esse ducet, quam opes illas comparare e non sane ita se res habet: sed cum omnes
ad hoc accersierit amicos; tum operis, quam maximas potest, ad auxilium conductis, earum, quae in o
culto latent, diuitiarum uim sibi parabit. Hic est ille ipse thesaurus,statres,quem sacrae ostendunt litterae;sed
94쪽
DE REATA VITA CO M P ARANDA . irmulta est obscuritate abstrusus. nos, qui purissimi auri
appete nies sumus, frequEti precum oratione utamur, ut illae nobis opes apertissimae fiant; atque omnibus mqualiter dispertiatur thesaurus:& totum quisque adipiscatur. Nam uirtutis distributio eiusmodi est; ut qui ea praediti sunt, in omnes illius partitio fiat, & cuique uniuersa insideat; neque in iis, qui illius participes sunt, imminuta appareat. Etenim qui terrenis opibus distribuedis plus sidi assumit,hic eos omnino laedit,quibus cotingere partium debet aequatio. quoniam is, qui partem suam cumulauit, socii utique parti detraxit. Spiritales autem diuitiae idem sane essiciunt, quod se qui cunctis quidem integro oculorum sensu utentibus se impertit, totusque ad unumqueque accedit. Quare cum e suo quisque labore aeque sibi praemium dari spe habeat; aequale ite precum auxilium omnes ad id adhibeant,de quo omnis futura est oratio. Itaque ego sime
illud primu necesse esse arbitror,ut quid ipsa plane beatitudo sit, definiendo explicemus. Est igitur beatitudo, mea quidem sententia,omnium earum rerum,quae sub boni appellationem cadunt, comprehenso; a qua nihil omnino est eorum remotum, quae ad bonum eo petendum plane pertinent. Sed huiussce rei cognitio, contraria appositare, illustrior nobis fiet. Beatitudianis signum est gaudium immortale illud quidem, ac
perpetuum, quod e uirtutibus capitur: contraria uero res,quae beatitudini opponitur, est omnino miseri Ergo quae ex acerbis grauibusque rebus, atque ex iis, quae in inato nobis eueniunt,malis calamitas accipiatur ; mi a plane est. Quae uero in utraque re inest, econtrario distineta est affectio: nam hoc quide uir beatua habet, quod gaudet atque exultatus sine rebus, quae
95쪽
ets . GR. NYSENI CONCIONEsquae sibi ad delectationem propositae sunt. is uero qui miser est, dolet atque angitur illis, quibus affligitur
malis . Atque ipse quidem Deus uere omni ex parte beatus est; quem plane ita esse faciamus, ut beatitudo sit illa sempiterna et bonum id, quod neque oratione explicari, neque mente comprehendi queat; pulchria ludo immensa, sapientia ac uirtus, quae a se non aliunde profecta sit; lux vera, omnis bonitatis fons, omnium praestantissima potestas, res sola amabilis, qua ue sibi perpetuo constet: immortale sit gaudium, sempiterna laetitia; de qua denique siquis uel omnia, qua, cunque maxime potest, dicendo complectatur, nihil tamen oratione assequitur; cum id, de quo dicitur,
mentis cogitatio non attingat. Sique aliquid de ea uel sublimius mente animoque reputemus, quod tamen mentis est ratione comprehensum, id orationisui copiaque exprimi nullo pacto potest. Sed quoniam qui hominem rubricatus est, ad Dei similitudinem ibium effecit; id secudo sane loco beatissimum est, quod
hoc nomine sectum est uerae beatitudinis particeps. Vtin egregia corporis forma primas tenet ea pulchritudinis species, ciuae in uiui hominis facie uultuque naturaliter inest; secundas uero id obtinet, quod imitati ne recterexpressum, in ipsa imagine apparet: sic hominum natura, quae caelestis est beatitudinis effigies; cum speciem ipsius beatitudinis notis expressam praeseserat, illa quoque est optima pulchritudine plane insignis. Sed quoniam peccati sordibus imaginis detu pata est uenustas, uenit is, qui aqua sua uitali illa quiadem, ad uitamque aeternam saliente nos abluit, ut d Ieta turpitudinis macula,quam ex peccato suscepimus,
ad pristinam nos beatae inmae speciem plane restitu
96쪽
DE BEATA VITA COMPARANDA . etsmur. Quemadmodum in arte etiam pingendi qui iulius artis cognitionem tenet, si rudibus atque imperi tis hominibus dixerit, uenusta corporis speciem eam esse,quae his atque illis partibus constet; nepe cui talis coma sit, elegans oris species, oculoria orbes, superciliorsi descriptio tarmaque,genarii figura;& cetera in eo
singula sint eiusmodi, ex quibus absoluta quaedape quesit uenusti corporis forma: sic qui animum nostrum ad illius, qui solus beatus est, similitudinem quasi pingendo exprimit; is quidem singula, quae ad
beatae uitae rationem pertinent, nobis oratione d riabit; in primisque illud, Beati, inquit, pauperes spiritu,
quoniam ipserum est regnum caelorum . At quid ex magno hoc munere nobis lucri fiet, nisi quae his uerabis subiectit est, sententia aperiatur nam in medicina remedia quidem multa sunt quae multum ualent, difficileque parantur; inutilia tamen ea sunt, minime aegros homines iuuant; nis quae cuique usui singula e se possint, ex arte cognoscemus. Ergo pauperem esse spiritu, quid hoc est, cum ex eo illud quidem comparetur, ut caeleste quis adipiscatur regnum e Diuitiarum genera duo e sacris didicimus litteris, unum quod e petitur, alterum, quod sane improbatur. Virtutum igitur diuitiae illae quide expetuntur; terrenae aute hae,qus
in rerum caducarum copia sunt, omnino damnantur;
quoniam illae quide animi sunt; hae uero ad decipiedos
sensus ualde accomodatae. eaq; ob causam,utpote quoniam hae ad uermium escam, furumque expositie sunt insidias, vetat nos Dominus earum Iracultatum copias
parare; sed in caelestibus diuitiis iubet nos studium ponere. Tineas autem & fures cum dicat; ostedit quidem cas res, quae animi bona perdunt. Quare si diuitiis conΚ traria
97쪽
iraria opponitur paupertas, duplax quada sane ratione omnino paupertatis genus intelligi licet; unum iblud quidem aspernandum, alterum uero, in quo beatae uitae ratio posita est, expetendum. Itaque qui a temperantia inops est; quiue nullas iustitiae, aut sapientiae, aut prudentiae laudabiles partes possidet; aut alias id
generis ma nificas opes non tenet; ut harum omnino
rerum protius egens inueniatur, pauperque ac mendi, cus: quoniam hic rerum, quae in summo pretio sunt, egestate laborat; miser omnino est, ac commiseratione plane dignus. uerum qui a cunctis rebus, quae uitii nomine intelliguntur, sponte sua ac uoluntate uacuus est atque nudus; diaboliq; opes in aerariis su is reconditas nullas habet ; sed spiritalem uitam ducit, spi- Utusque ope iis copiis locuples est, ut a uitiis inops utique existat: hunc sane Dominus ostendit in ea beatissima paupertate uersari, cuius fructus est caeleste regnum . Iam uero ad institutum thesauri opus reue tamur, neque quae occultata latent, ea omnino pates cere ulla inuestigandi ratione cessemus. Beati, inquit Dominus, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Superius iam dictum est, rursusque hoc in praesentia exponetur, quemadmodum honestae
vittae ratio, quae uirtuti coueniat, illud sibi propositum habet, ut Deum imitetur. At uero quod ab astectibus uacuum est, neque sub interitum cadit, longe hoc abest, ut homines illud imitari queant. neque enim ullorabo contingere potest; ut uita, quae perturbationibus subiecta est, illius similitudinem naturae attingat, quae ab omni perturbatione soluta plane est ac libera. Itaque si, ut est apud Apostolu, beatus est talus Deus, homines autem ut huius beatae uitae participes fiant,id
98쪽
DE BEATA VITA COMPAiRANDA . etsillis minine euenit, nisi Dei fiant similes : imitatio utaro haec dissicilis est, quam assequamur; ergo in hoc uitae humanae spatio nemo homo est,qui illius beatae uitae assequatur rationem. Sed quae tamen a Deo fieri po sunt,ex iis pleraque hominibus quidem uolentibus ad imitationem proposita sunt. Quae igitur id generis sunt mea quidem sententia Dominus spiritalem paupert tem appellat uoluntaria illam & humilem moderatamque animi demissionem; ad cuius exemplum nobis
Apostolus Dei paupertatem his uerbis proponidi IerusChristus propter nos egenus factus est, cum esset diues; ut illius inopia nos diuites essemus. Quoniam igitur cetera, quae in diuina natura speciantur, omnia modum humanae superant imbecillitatis; haec uero humuIitas & nata & educata una nobiscum est, qui humi serpimus, e terraque compacti sumus, atque in terram recidimus; si tu in eo,quod naturae uis ac ratio patitur, Deum imitaberis: iam beatam personam ipse quoque induisti. At nemo arbitretur, nullo ni otio, nulloque labore fieri posse, ut hoc humilitatis osticium recte prinstari queat : immo contra omnium, quae in uirtutuin
studio ossicioque elucent, hoc ipsum cst uel dissicilliamum . Quid causae est quoniam dormiente homine, qui optima semina acceperat; id, in quo contrarii s
minis uis continetur, superbiae χiZanium ab intensivi-mo uitae nostrae aduersario sparsum radices egit. quo . enim modo ille sese in terram abiecit, eodem sane modo ad communem ruinae casum miseros mortales una secum praecipites impulit: naturaeque nostrae malum
aliud nullum eiusmodi est, qualis est is, qui nobis ingeneratur, superbiae morbus. Cum igitur qui hum' nae naturae participes sunt, iis haec animi elati affectio x Κ et omm
99쪽
dis . GR. NYSENI CONCIONE somnibus fere quodammodo insita siti eam ob causam Dominus ex habitu nostro superbiam , quasi ueterem
quendam morbum cum repellat,ab hac beatae uitae ex,
orditur ratione, in eo quod id nobis cosilii dat, ut qui
sponte sua pauper faetus, re uera omni ex parte beatus est,eum ipsum nobis ad imitandum proponamus;quo
nos sponte, uoluntateque nostra paupertatem con,
sectati, quibus rebus maxime possvinus, in iis pro uirili eius similes efficiamur, huiusque modi beatae uitae
cum illo nos simul ineamus rationem. Hoc enim, inquit Paulus, sentite in uobis,quod & fuit in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitra tus est,esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinani-uit formam serui accipiens. Quid abiectius in Deo, uiliusque uideri poterat,quam serui habitus quid in eo,
cuius imperio potestateue uniuersa continentur, humilius, quam se naturae nostrae, quae mendica est, participem fieri Is qui maximus omnium rex est, summusq; Dominus, sponte seruilem induit personam: qui omnium iudex est, principibus tributum pendit: qui creatae omnis naturae Dominus, in spelunca diuersatur: qui cuncta complexu suo tenet, locum in diuersorio non reperit, sed in animalium praesepio abiectus iacet: qui ab omni labe purus est atque integer, humanae naturae sordes suscepit, ac per omnes humilis nostrae naturae partes progrediens eo peruenit, ut causa nostra moratem obiret. Videte quaeso uoluntariae huius mendicitatis modum. Is, q ut uita est, mortem sentit,is qui iudicio praeest in iudicium trahitur, is, in cuius potestate uita est omnium, iudicis sententia morte multatur: is denique qui caelestis potestatis imperium tenet, latet litum manum non repellit. Hoc, inquam,exulum tibi
100쪽
DEBERT A VITA COMPARANDA . et propositum sit, quo humilis moderatique animi tui ratio reseratur. Sed fortasse hoc praeclare agi arbitror, ut absuidam huiusce uitii uim consideremus, quo nos eum huiusmodi humilitatis ossiciu recte praestiterimus nullo negotiorcommodeque hoc nobis beatitudinis genus contingat. nam ut periti medici, repulsa morbi causa, facilius ipsius aegritudinis uim superant: sic nos cum eorum, qui se superbe iactitant, insolentiam re presserimus,ficilem quide,lateq; patentem ipsis aperiemus aditum ad humilis demissique animi rationem. ergo unde superbiam hanc inanem esse, ac uanam osten demus quoue alio modo id fiet, quam si, qualis nostra natura est, demonstretur nam qui non sua ornamenta, neque commoda, sed se ipse respicit; hic sane quidem in eiusmodi uitium non tacite cadet. Quid plane homo est e lubetne, ut ex litterarum monimentis id
in uulgus dicam,& quod grauius est, & quod plus diagnitatis habet IVerum qui res nostras ornat, & de hominis nobilitate gloriosius praedican e luto generis humani originem extare dicit, cognationemque tibi,oui generis nobilitatem ostentas, cum lapide esse ostendit. Quod si proximam,&eam, quae in promptu est, cognationis tuae originem commemorare uis; age quaesu ne hoc loquare, ne hiscas , ne aperias , quemadmodum
in lege scriptum est, pudeda patris & matris tuae; neue in medium ea proferas, quae obliuione, multoque silentio obruenda sunt. Deinde tu, qui e terra simul crumes, pauloque post puluis es futurus; quiue spiritum in te eiusmodi cotines qui instar bullae cito ad nihilum recidet; an no erubescis superbia te efferri arrogantiaque atque inani spiritu animum tuu turgescere