Theologia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, vt in illo habeant ad manus theologiæ scholasticæ integritatem breuem, & profunditatem planam. Authore v.p. Ioanne G

발행: 1698년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

non quod omnia quae sunt diccnda de Christo , possimus in eodem complecti capite: sed tantum ea praecise cxplicare intendimus , quae ad Christum magis spectant,& praesertim communicationem idiomatum, reliqua sequentibus capitibus reseruaturi.

Ansint in Christo plura esse. STatuunt philosophi in Metaphysica triplex .

nempe esse essentiae, esse existentiae, bc esse subsi-stcntiae . Esse essentare , est id quod primo concipitur in re aliqua , &quod per definitionem explicatur , quodque est primum Sc radicate principium omnium

Pro Prie latum , quae alicui rei cogueniunt . Esse existentiae est actus methaphysicus , per quem res, quπPrius fuerat in potentia obiectiva in suis causis , dc proprie nihil , fit actu & ponitur extra suas cau fas et Esse subsistentiae est, quo res existit incommunicabi. I iter de Personaliter ; sumendo subsistentiam pro Per sonali dc notionali,

CONCLUSIO.IN Christo duo sunt esse essentiae, duo esse existentiae , dc unum esse subsistentiae. Ratio primi est , quia in Christo sunt duae naturae et ergo dc duae essentiae , de conscquenter dupleX esse essentiae. Ratio se- eundi est , quia cxistentia est forma, per quam res est actu extra suas causas: sed humanitas seclusa existentia verbi, est extra suas causas, Oc aliquid reale dc rea liter existens : ergo est duplex in Christo existentiata, quarum una conuenit Verbo, alia humanitati. Ratio tertii desumitur ex hoc, quod alias diximus, in Christo esse tantum unam personam . obiicies in secundum : Si essent duae existentiae in Christo , sequere iur posse dici de Verbo , quod cxisteret per existentiam creatam . Resp. hoe pos e diei per communicationem idiomatum : sicut dicitur, insum velle per voluntatem creatam. Dices, Ergo Con- ecptio virginis terminata fuit ad aliquod existens creatum : ergo non ad Deum, de sic non esset Mater Dei. Resp. neg. consequentiam ς Maria cnim non est Mater Dei, quia concepit, dc genuit eSistens increa-

102쪽

94 DE VERBI DI v I Ni

tum; sed quia existens illud creatum,quod genuit, terminatum fuit se inpe per subsistentiam increatam. Dices . si humanitas est ens in actu, & Uerbam ens in actu : Ch rstius erit ens per accidens. Rei p. nego CO sequentiam ; quia ens Per accidens fit ex pluribus entibus in acta completo: humanitas autem non est completa in subsistendo . licet sit in existendo: Si Patres dicant , humanitatem non habuisse existentiam nisi cum verba & in verbo; id est, non extitisse antequam uniretur verbo. Si etiam Damala. l. 3. dc fide C P. 2 δ. dieat,naturam humanam existere per existentiam Uer-hi : Respondet Lorea, apud ipsum non inueniri:quod si inueniatur, dico, Patrem confundere existentiam cum subsistentia .

obiic in tertium; sunt In Christo duo modi subsi.

stendi diuersi ; ergo dnae subsistentiae: Probatur antee. Veibm D subsistit per se , humanitas vero per aliud subsistit. & in alio : ergo sunt duo modi subsisendi. Resp. esse duos modos diuersos subsistendi diuersarum naturarum; natura enim diuina subsistit Per subsistentiam proptiam , dc humana per alienam: ex duobus tamen modis subsistendi non dcbet colligi duplex subsistentia, est enim tantum diuina .

Obile, Si sint plura esse essentiae de exis cmiae in

Christo tergo Christus potest dici aliqua duo t Aliqui ex hac difficultate quq stionem specialem instituunt: sed quia id non est magni momenti, ideo per responsionem soluetur. Vnde resp. primo , non posse dici duo masculine, quia hi termini unus totus, alius, in masculino genere hypostasim & personam sonant; vnde in Trinitate dicitur alius Pater, alius Filius:quia ergo in Christo non sunt duo supposita ; ideo non potest diei duo, masculine, Resp. secundo , Christum non posse diei duo neutraliter in recto; sed tantum io obliquo; & se non debet dici, Christus est cmentia diuinata essentia humana; sed in obliquo potest dici, Clitti sus habet essentiam diuinam di essentiam humanam; debet ergo potius dici, in Christo esse duo, vcl Christum habere duo, non vero Christu, est duo; nisi saI- rem in concreto, quando dicitur, Christus, est Deusti homo a

103쪽

Vtrum is Cl istosint duo intellectis l, duae voluntates

Q Vi sserunt, in Chrsto fuisse tant lim unam natu

ram , habent quoque dicere , quod sit tantum in eo unus intellectus de una voluntas ; tamen praeter istos haeret leos fuerunt, qui assererent , esse quidem duas naturas in Christo , fuisse tam cci tantum unum velle in eo, de hi haereti ei vocati fuerunt Mono theli. tae r dicunt enim velle humanum omnino consum Pium fuisse , eo ipso quo deificatum fuerit. Huius haeresis authores fuerunt Cytiis patriarca Alexδnd. M sergius Constantiaop. oblitanus .

IN Christo sunt duo intellectus , dc duae vo Iunia test

quorum operationes distinguuntur. Haec conclusio est de fide, in Conei I. Florent & Lateran. PIObatur CX Matth. 26. de voluntate . Non ficat ego volo , sed custu ubi ostenguntur duae voluntatcs. Ratio est , quia fuerunt in Christo duae naturae completae dc perfectae , nempe diuina & h umana r crgo quarIibet habuit valuntatem distinctam. Idem dici ac bet de intellectu, haec enim omnia spectant ad Perfectionem naturae. Deinde est in Christo summa visio creata , & summa si uitio creata; sicut summa visio,& fluitio increata ; ergo di duplex intellcctus , dc dupl cx voluntas ,& disti motae operationes : viso enim est operatio intellectus , di fruitio voluntatis r quoniam frui , est amore alicui inhaerere propter se ipsum ; dc uti, est amore alleui inhaerete propter aliud . Tandem , Christus meruit; sed moritum non potest esse sine actu intellectus & voluntatis r ut enim Christus meruit, a

Ceptando v. g. mortem , debuit illam praecognoscere Per intellcctum creatum , & acceptare per voluntatem creatami ergo fuit duplex intellectus, & duo lex voluntas in Christo.

Obj e. Voluntas est domina sui actus: sed si esset in

Christo voluntar humana, non esset domina sui actus; secuta enim fuisset nutum Sc motum diuinae volnntatis , de illa potentia non est domina sui actus,qitae se itur nutum alterius potentiae et ergo non fuit in

104쪽

Christo voluntas humana, Resp. neg. min. ad probat. dico, voluntatem humanam non ita sequi motum voluntatis diuinae, quin &ipsa quoque agat & eliciat immediate actus volendi,vel nolendi : ergo semperfuisset domina sui actus. Deinde , ut diximus alias agendo de voluntate Dei voluntas Dei non Operatur, nec determinat ante determinatione voluntatis creatae , & in hoc conciliatur libertas nostra cum immutabili decreto Dei, ut videro est in c.de D. Voluntate . Obile. secundo: Voluntas creata non fuisset libera in Christo : ergo non debuit admitti . Probaturant. ex Aug. definiente liberum arbitrium , potestatem eligendi bonum & malum e sed voluntas creata Clitisti non potuit habere potestatem eligendi malum: ergo non fuit libera . Rei p. primo, Aug. non definire liberum arbitrium pute & simpliciter , sed prout est in nobis , in quibus libertas ita imperfecta est , ut deficere queat. Resp. secundo , voluntatem Christi posse concipi vel ut est humana , ec in hoc sensa potuisset velli , saltem remo te in malum et vel ut est voluntas hominis uniti cum Verbo , summam gratiam habentis , & gaudentis visione beatifica, & pro tunc voluntas Christi non potuit vergere in malum. Q d autem voluntas Christi debeat diei Iibera , patet: alias actibus eius non possent compete-

te laus, vituperium, &praemium. Quod si Honorius I. dixerit , esse unicam voluntatem in Christo e perhoe intendebat probare conformitatem voluntatis

humanae eum diuina . . O V AE S T I o III.

Vtrism Dent repugnantia inter voluntatem Christi

a Ctus voluntatis humanar Cbtisti vel sunt emea- ees, vel inefficaces: inter primos numerantur resarrectio Lazari , curatio socrus Petri . conuersio aquae in vinum ,& alii qui suum effectum sortiti sunt. Inter posteriores, censetur oratio facta a Christo in horto , quando dixit , Pater 'spospbile est, transeat a me calix se. Illi dicuntur efficaces, quia habent e . ctum: isti inefficaces, quia licet potuerint habere - effectum , tamen non habuerunt. Vbi sciendum est, quod ut voluntates sint proelie contrariae, requiritis ut

105쪽

ut rctus cssicax di absolutus unimaduertetur actui efficaci de absoluto alterius, non sum cit enim ut actusessicax sit contrarius inefficaci . alias si et in Deo voluntas contraria; vel potius actus com rari us volun talis , quoniam voluntate inem caci vult omnes salubsfieri; voluntate tamen essicaci vult perire plurimo propici bonum iustitiae.

T Oluntas humana Christi fuit in omnibus con-

formis diurnae : dicit enim ipsemet Ch istus Ioan Φ Meur cibus est , ut faciam voluntatem Patris: εc addit cap. I. Non quaero voluntatem meam. sed eius, qVimisit me. Unde subiungit cap s. siue placita iunt et , facio, emper . Haec conclusio dc finita cit iri 6. Synodo dc in Conc. Laterari. Sc est expressa mens Patrum. Ralio nes non desunt ; voluntas enim beatorum est absolui hconso imis diuinae , sed Christus fuit beatus in in tanti conceptionis : ergo , dc Deinde, voluntas humana regulata fuit per scientiam infulam , Ac per specialem Dei assistentiam : ergo non poterat velle contrarium Cotum. quae volebat Deus. Item , si voluntas humana contrari* fui si hi diuinae, in Chri 1to locu ira habuisset peccatum , definitur enim , dictum, factam, xci concu pitum contra legem Dei aeternam : ergo non potuit Chri

stus velle obiectu in aliquod in particulari contra VO-luntatem diuinam', praesertim si oblectum fuerit Oidinatione diu i na prohibitum , vel imperatum ; Ch castus autem ab instanti conceptionis in leti cxit praeceptum de morte subeunda , fuisse sibi imposDum in redem Ptionem generis humanit ergo debuit c cicactici velle

moriem , rc non velle contrarium .

Objic. Christus potuit laitelligere mortem sub ratione mali tantum , & sic potuit ipsam non velle: ergo

Potuit velle contrarium voluntati D. Nego antece dens et Christus enim sapietilaisimus de prudentissimus erat, oc sic non potuit non cognoscere omnes

circumstantias obiecti : quandoquidem esgo Christi mors ordinita erat in redemptionem hominum, de consequenter praecepia a Deo, non potuit Christus apprehendere in Oriem tantum sub ratione mali. sed debuit sibi eam repraesentare , quatenus a Patre praeceptam , dc in bonum uniuersi ordinatam, dc sic non potuit ipsam nolle.

EoFuia Theologi Pars II. . Obiic.

106쪽

hq DE VERBI DI v INI

obi je. Choarus mauit pro morte sitanda : ergo si. l gnum est , quo u noluerit ipsam: ergo voluntas humal na fuit contraria diuinae, quae volebat Christum moristem subiturum. Resp. ex tali oratione Christi tantum colligi posse, quod actus inefficax voluntatis huis

manae fuerit contrarius actui cssi caci, tum voluntatis diuinae, tum humanae; Christus enim secundum volun talem humanam habuit actum essicacem de morte subeunda , ut patet ex verbis sequemibus veruntamen fat voluntar tua; prima ergo verba Christi potius denotant velle itatem, quam volitionem, ira quod sit sensus eorum. Paleri vellem quidem hunc calicet a Ionge transire a me ; non volo tamen, quia scio, inmi- hi praeparasse mortem, & ideo fiat voluntas tua. Obij c. Tristi ia, quam habet aliquis de morte subeunis da , non potest stare cum voluntare essi caci de ea sustinenda: qui enim vellet emcaciter mortem, laetus, Sc hilaris moreretur, ut colligitur ex Actuum 3. ubi habetur , Vuod Apostoli iJant gaudentes a conspectu Concilii , quoniam digni habiti out pro nomine Iesu contumeliam pati: sed Christus fuit tristis de si a morte, vi ipsemet testatur dicens, Tristis est anima mea υlque ad mortem; Ε reo

mortem non voluit voluntate essi caci, erilo actus em cax voluntatis humanae erat contraraas actui cssi caci voluntatis D ResP. ne g. antecedens et ut d Ctur enim .

ficax nolitio mortis, ut patet in mercatore, qui vult CC sicaciter proiicere melces in mare propter tempestatem, tristatur lament e go tristitia non arguit nolitio. nem emcacem . Deinde , satis est ad tristitiam causaridam , quod graues cruciatus sequantur in corpor o humano r quia ergo Christus videbat se perpessulum grauissimos dolores in executione suae voluntatis emcacis. qua volebat mortem, hic timor causabat in eo rristitia.

Ad id, quod dicitur de Apostolis quod ibant gaudentesa eonspectu Concilii; hoc probat iamum, quod voluntas cssicax, qua habebat de morte subeuda pro Christo. minuebat acerbitate dolo cu, non vero totaliter auferebat.

Vandoquidem multa dicuntur de Christo, quae videntur esse contraria; v. g. quod Christus sit

107쪽

INCARNATIONE. ρ ρ

morialis & immortalis: aeternus di factus in tempore ;immensus & constrictus loco ; quae locutiones no a possum explicari, nec verificali, nisi recurratur ad com municationern idiomatum I ideo erit .

CONCLUSIO. ;COmmu dicatio idiomatum nihil aliud est, quά mparticipatio proprietatum & attributorum utriusque naturae ; ita quod Christus dicatur ratione

naturae diuinae immortalis , omnipotens, immensus , dic & ratione naturae humanae dieatur mortalis, passus , sepultus , &c. Ratione talis communicationis praedicata, quae sunt propria uni naturae, redduntureriam communia alteri; non quidem in abstracto , sed in concreto: non enim dicitur, Natura diu in E est natura humana , sed dicitur , Deus est homor non

dicitur etiam, Divinitas est passa, sed Deus est pasesus. Exemplificatur de lacte ; dicitur enim , album est dul ce in concieto; non vero albedo est dulcedo . Ratio est, quia quando duae naturae uniuntur in codem supposito , fit communicatio proprietatum utriusque in concreto : quando vero praedicatio fit in abstracto, natura: non habent amplius unde identificenturr di sic communicatio idiomatum locum tan-3um habet, quando praedicationes exprimuntur nominibus concretis.

Obite . si per communicationem idiomatum quae- eumque sunt propria homini, reddantur communia Deo; verum erit dicere, suppositum Christi est et ea tum, & proinde Christus est creatura; quod tamen nolunt Patres. Resp. quod per communicationem idiomatum omnia praedicata Dei conuemant homini; re omnia praedicata hominis conueniant Deo; &insuper omnia praedicata utriusque naturae conueniant

Christo, qui est totum aliquod constans ex duabus naturis; ut exemplificari potest de lacte . in quo quaecumque dicuntur de dulci, dicuntur de albo, & de ipso lacte: non tamen debet dici, quod suppositum Christi sit creatum ; quia communicatio idiomatum se extendit quidem ad omnia, quae sunt essentiali utriisque naturae , item ad ea quae sunt notionalia & propria verbi r non se extendit vero ad praedicata, quae sunt propria suppositi humani, cuiusmodi est esse creatum ; quoniam enim suspositum creatum nunquam

E a fuit

108쪽

fuit in Christo , ideo praedicata , quae sunt illi prope a,

non debent attribui nec Deo, nec verbo, nee Christo, nec homini; consequenter non dicendum est per communicationem idiomatum , Deum , aut suppositu na Verbi , aut Christum , au t hominem esse creatum: potest iamen dici, suppositum Christi esse humanum, id est esse in humanitate, quam sustentat . obile. Si admittatur talis communicatio idio malum in Christo, poterit dici, quod Christus sit mortalis, de

non mortalis; sicut per eam potest dici, quod sit mortalis & immortalis. Respondeo, nego conloquentiam , quia communicatio idiomatum non se extendit ad verificationem contradictoriorum; vi sunt mortale de non mortale, licet extendatur ad verificationem contrariorum; ut sunt mortale&immortale; sic Scotus dist. 13. q. a. Ratio est, qu a negatio totum destruit adi sic dicere Chi istum csse non mortalcm ; dicere est , Christum nec secundum naturam diuinam, nec secundum naturam humanam, esse motialem. Obiic. In id quod diximus. communicationem idiomatum fieri tantum ratione concretorum, Damasco Fulgent. Nazian.& alios saepe dicentes diuinitatem cruse natam, passam, & mortuam. Resp. illos potius esse e XPonendos, quam imitandos; secuti enim de sensa , non fuerunt adeo solliciti de rigore vel horum ; sic autem explicari debent, diuinitas est passa; mediate M remote , conc. ratione scit icet alterius naturae , quam

beneficio unionis hypostaticae sui consortium admisit.

Vtrim Christusse creatura, O Mezperit esse. DE persona Clixisti quatenus est praecis C persona

vel bi, nullum dubium esse potest: illa enim e R obsoluth in cicata ; sed tota dissicultas est de Christo , in quanium est quid unum constitutum ex persona increata & humanitate creata. In hac quaest. Scotus videt ut problematicus, aliquando sentit, quod proba bile sit, Christum posse dici creaturam , id hoc cur a

multis, qyi lamen monent talem locutionem vitandam csse , ne communicemus cum Atianis , qui Christum quoquo modo sumptum creaturam dicebant rcontrariam tamen Opinionem probabiliorem reputat,

in i, dist, ii. q. i. ff. cui ista opinio.

109쪽

INCARNATIONE. 'ox CONCLVs IoDε rigore sermonis non est dicendum, quod Chri

stus sit creatura, nee quod incoeperit esse et ut aliquid enim sit creatura, & esse incipiat; requirit ursquod accipiat suum esse a Deo de novo, vel secundum se IOtum , vel secundum partem principalem , sed Christus non accepit esse de nouo a Deo secundis se totum, quia Christus non est totum realiter di si Dctum suis partibus, alias naturae essent peImi A iae, sicut partcs physicae in compositione totius: ne . que secundum partem principalem accepit esse de nouor Veibum enim, quae est pars principalis , non accepit esse nouum: eigo de rigore sermonis non est diccndum quod Christus sit creatura , nec quod incce

petit esse. Si tamcn per cleae aram , de pet incipere

csse, intelligatur id, quod habet aliquid de nouo productum ; tunc posset dici Christum esse creaturam , dc incoepisse esse; sed talis loquendi modus vitandus est,

ne Arianismum redoIere videamur .

Obi j c. Christus est homo , sed homo est creatura , &incoepit esse : ergo Christus cst creatura, de incoepit esse . Resp. disting. min. si homo supponat pro nam-Ia humana , conc. ipsa cnim creata est et si pro su pposito illius hominis , qui est Christus , nego . Melius ergo est, si dicatur , Christum habere quid creatum , qta anx esse creatum; v I ximam enim sumitur pro sus. Posito, quod in Christo increatum est. De Scientia Christi.

Erbum D. non tantum naturam humanam, &partes essenti alcs, corpus scilicet & animam assumpsit e sed etiam multa alia , quae ad eius perfectionem de defectum pertinent ;.quae propterea di- cum ut eo assumptat idcirco de his cum ordine diccndum, incipiendo ab illis, quae ad perfectionem spectant: uti sunt scientia, gratia, & potentia. Aliqui haec

Omnia explicare volentes, exordium ducunt a gratia 3 ' nos vero, iure, ni fallor, a scientia incipimus, quandoquidem intellectio praecedit volitioncm . Non cst ta

νς Π, quod in praesenti cap. agere velimus de scienti

110쪽

ror DE VERBI DIVINI

aeterna Christi vi Dcus est; egimus enim de illa in tract. r. sed locuturi sumus de scientia creata Christivi hominis; quae est triplex , beata , infusa, & acquisi-- a. Prima est ea , per quam Christus ut comprehensor videt omnia in verbo: secunda est habitus intellectualis infusus supernaturaliter Christo, pel ficiens intellectum creatum eius: tertia est habitus scientificus, prout labore, & industria comparatur. De his cum ordine dicemus incipientes a scientia beata i

An Christus habuerit scientiam beatam rNEminem latet, Christum post resurrectione imis vidisse essentiam D. immo & post mortem, de

proinde fuisse beatum essentia litet: quoniam beatitudo consistit in visione & amore Dei; hoc enim te- satur Christus dicens latroni, Hodie metum eris ira Paradiso; id est, diuinam essentiam conspicies, quem admodu in Paradiso ego video Et hoc confirmat Pau- Ius ad Hebr. dicens, quod sedeat ad dexteram mai statis in exeelsis; unde in Symb. fatemur Christum i . conscendisse in coelos. M sedisse ad dexteram Patris a at illa sessio importat gloriam, di sie non est dubium quin Christus post mortem & resurrcctionem habue- rit scientiam beatam; sed dubitatur, an illam visionem habuerit ante Iesurrectionem.

CΗristus ab instanti conceptionis vidit essentia

D. & sie habuit scientiam beatam . 1ic Psal.s . Beatur quem elegisti, O visu sisti; sed assumptio facta est ab instanti conceptionis: ergo dc tali instanti fuit beatus: &thoe est, quod dicit Richardus a sancto Uictore libr. de Emanuele cap. zo. Quod nor areepturi fu-mur in vita futura ; ille accepit in ista; quod ποιir datur in cons mutione, illi datum est ab intitosue conceptionis. Ratio est, quia nulla apparet causa quare haec visio beati flea potius data fuerit Christo alio tempore squam in sua conceptione: nam erat Filius Dei nata. ratis tu hoe i astanti: ergo debebat possidete haereditari tem, scilicet gloriam; mors enim Patris non expectanda erat, nec aetatis obstabat infirmitas. Deinde

SEARCH

MENU NAVIGATION