Theologia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, vt in illo habeant ad manus theologiæ scholasticæ integritatem breuem, & profunditatem planam. Authore v.p. Ioanne G

발행: 1698년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

INCARNATIONE . it itelligibiles Angelorum : sic scientia infusa Christi fuit

nobilior, quia maxima nobilitas specierum compen sat impersectionem intellectus ,

Vtrum in Ciniso fuerit scientia acquist a zVAlentiniani Christum ita ignarum fecerunt , ut

alphabetum didicerit r Melanthon & Lutherus eum communem cum alijs pueris ignorantiam habui Die dixerunt : sed refellunt ut ex hoc, quod diximus, i P sum Omnia nouisse per scientiam bea iam & infusam; Vnde hic quaerimus , an praeter scientias illas, sit terita in Christo, nempe acquisita. Vbi nota , quod dum plex sit scientia acquisita e una intuit tua , quae aequi I itur mediantibus speciebus ab obiectis derivatis ; abstractiva altera , quae habetur, non per obiecta , sed per species corporeas productas immediate a Deo , &infusas in phanthasia , quas intellectus agens reddit intelligibiles , ut ex illis postea intellectus patiens pro ducat scientiam. Ista scientia abstractiva potest dici infusa , & acquisita : infusa , quia fit mediantibus spe- cicbus iens bilibus in D sis in phantasia, & acquisita squia acquir4tuc operatione intellectus agcntis , qui agit circa illas species sensibiles infusas a Deo in phantasia: unde haec est differentia inter scientiam infusam, di acqui sitam : primo , quod respectu scientiae infusae , infundani ut species intelligibiles , & respectu aequi- siae in suu dantur species sensibiles , di corporeae et se- i eundo , illae infunduntur in intellectu patiente , istae in phantasia r rertio , in scientia infusa , intellectus agens non agit, sed tantum passibilis, qui negotiatur circa speeics intelligibiles infusas in seipso, ex quibns Producit species expressas . quae sunt notitiae obiecto. Ium , in scientia autem acquisita abstractiva, intellectus agens operatur : & agit supra species sensibiles infulas i a phantasia , quas spiritualisat, bc intelligibiles xeddit, ut illas postea infundat in intellectam patieurem .

AP mittitur in Christo scientia aequisia , tum Ina tuitica , tum abstractiva: per intuituram cogno

122쪽

Ita DE UERBI DIVIN suit tantum obiecta, quae pro occasione se ob u Ieiunt, per abstractivam veto cognouit Omnia . Haec concluso habet quatuor partes ; prirna est, quod habuerit cognitionem acquisitam intuit tuam ; secunda , quod habuciit, abstractivam ; tertia , quod per Primam non cognouerit omnia : quarta , quod attigeri I cognitionem omnium per scientiam obstractivam . Probatur prima pars ex Luc. a. ubi habetur , proficie -δat Iesus aetate , o sapientia r quod non potest intelligi nisi de scientia intuit tua acquisita , seu e Aperimentati. Deinde, scientia acquisita intuit tua pertinet ad pes fectionem naturae humanae, quae perficitur, quoties Occuzaentibus obiectis scientiam acquirit . Tandem, si non esset scientia haec in Christo , sensus externi fissciat in illo otios, respectu enim scientiae infusae non agunt , sed solus intellectus passibilis : respecta et iam scientiae acquisitae abstractivae nihil ope tantur quia solus intellectus agens agit super species corporeas non deriuatas ab obicctis per sensus externos , sed immediato infusas a Deo in phantasia . Probatur secunda pars , quia si praeter scientiam acquisitam intuiti uam , non esset abstractiva in Christo ;sequeretur, quod non Dissct Christus perfectior in ilia scientia quam caeteri homines , deiquod intellectus agens ipsius non operatus fuisset, nisi su esstuc oblata fuissent obiecta ι Christo autem attribuenda est talis perfectio , quod intellectus agens ipsius non expectauerit immissionem specierum ab obiectis ; sed ab itissanti conceptionis potuerit agere super species infusas a Deo in phantasia. Tettia probatur , quia scientia intuitiua acquisita nihil aliud est, quam scientia experimcntalis, quae de fidetat necessario concursum subiecti praesentis , cuius prcsentiam habeant sensus eAternit ergo ad cognitionem intuiti uam requiri rur, quod omnia obiecta snt praesentia , si illa scientia sit de omnibus: quia omnia obiecta non fuerunt proposita sensibus Christi , ideo per scientiam acquisitam intuit tuam non cognouit omnia obiecta . Prob q. pars, quia scientia acquisita abstractiva Chliasti fuit perfectissima r et go per eam Christus debuit cognoscere omnia obiecta saltem materialia Iuibus possunt haberi species . Deinde anima Christiuit excellentior anima caeterorum .' erga excellent i O

a notitiam acquisitam habere dcbuit , quam cari

123쪽

INCARNATIONE . at

ri r non habuit autem excellentiorem notitiam in initivam ; quia plurimi plura obiccta viderunt aut audi runt quam Christus : ergo debuit habete abstractivam, quaesit nobilior in turtiua hominum ; sed homines potuerunt habere notitiam intuiti uam omnium materialium t ergo Christus habuit notitiam abstractivam

colum et ergo per cam omnia cognouit.

Obi j c. si Christus habuisset scientiam acquisitamia , saltem ab sttactivam omnin in rctum , nihil didicisset ab hominibus ; tamen linguam a patentibus didicit, di Luc. ai. interrogabat doctores in templo;qui autem interrogat , solet nescire . Resp Christum nihil didici sse ab homine vel ab Angelo: Isaie enim s.& Ioan. 3. Christus dicitur Magister &.Doctor omnium hominum di Angelorum qi magister autem non docetur a discipulis r ea quo te liciuntur illi haeretici , qui dicunt Christum fuisse sub ferula magistri . Quod si crgo aliquid didicerit ; hoc est tanquam ab obiecto , ex quo

Pio duxit scientiam experiment alcm r non veto tan

quam a Magistro ι quoniam enim species materiales xerum omnium habebat infusas in phamasia a Deo , non indigebat consequent et Magi stto ; licet habuerit indigeni iam obiecti, ut haberet scientiam experimen talem : non ergo didicit linguam a parentibus, habuit enim donum linguarum ; sed acquirebat tantum expe Iientiam externam verborum, quae illi proponebantur:

neque relatione aliorum aliqua cognouit , alias habuissei fidem humanam quae est fadibilis: sed antea haec omnia sciebat ino ad interrogariones Doctorum, dicendum est , quod tales interrogationes non erant ignorantis, sed docentis : Doctores enim solent inter-IOεare discipulos , ut eos instruant. Si quis dicat, quod acceperit experimentalem scicntiam ex sensibilibus: resic habuerit illam ab extrinseco: Ad hoc respondeo veant eat a sensibilibus ut ab obiecto, & sic potuit acci Pere scientiam ab homine ut ab obiecto , non ut a manistro . Dices, o tanti Christo apparuit Angelus con

fortans eum et non potuit autem consoriare nisi proponcndo ei aliqua stationes ad patiendum inducentes, quas nescicbat . Resp. confortasse , non proponend rationcs, sed laudando fortitudinem eius: si e Chrysost. Thcopli; latus , & Epiph. tunc enim laborantes confor tamus , cu .neorum fortitudinem laudamus: vel consolatus est , loquendo cum ipso: collocutio enim a mi'ς οἷ um Parit solatium . a

124쪽

N Ie qnaeri posset , an scientia acquisita Christi se perfectior scientia Angelorum. In promptu est solutio, quod si sermo sit de scientia acquisita intuiti ueta , Iunc scientia Angeloium est nobilior , quia maior est potentia intellcctiua Angelii s sermo sit de scientia acquisitiua abstractiva: nobilior est scietia Christi, quia species infusae sunt nobiliores in Christo , quam species,quae derivantur ab obiectis, & immittuntur in intellectum agentem Angelorum , quae nobilitas Ipecie-Tum compensat imperfectionem intellectus .

i De Gratia Christi . , VNio hypostati ea, eum sit donorum omnium ex

cellentius , quaecumque alia dona includit e Christus ergo et qui talem unionem Iecepit , omnes Cum ea perfectioncs debuit habere r unde nedum ii sintellectu habuit seleni iam , sed debuit insuper habe-1e gratiam in voluntate. Postquam ergo de scientia.

IOculi fuimus, de gratia loquendum est: di prius det gratia habituali .

Gratia habituatir fuerit in Christo.

G Ratia tripleae eommuniter Christo assignatur .

scilicet unionis, habitualis , dc eapitis . Grati unionis est ipsam et unio, qu ae dicitur gratia , in quantum non debebatur naturae humanae , dc fuit donum excellentissi inum homini concessum.Gratia habitualis est habitus supernaturalis creatus 1 Deo , infusus in animam Christi, qua sanctificatur de redditur Deo grata. Gratia capitis est eadem gratia habitualis Christi. . quatenus per eam meritorie sanctificauit Angelos de homines, merendo scilicet illis gratias, per quas forinnialiter Angeli de homines sanctificarentur, dc propter hoe Christus dicitur caput hominum dc Angelorum, quoniam influit illis vitam supernaturalem grati v mo valiter:id est,merendo, ut illis gratia infunderet ux. De gratia unionis locuti fuimus, de gratia capit is dicemus in fine capitis, de in alio, ubi loquemur de dignitatibus

Christi, nune de gratia habituali ipsius loquendum est. CON

125쪽

INCARNATIONE. iis

ANima Christi vere recepit gratiam habitualem ἰ

sie. Sin riptura, Luc. 2. Gratia Dei erat in illo . Ioa n. r. Vidimus plenum gratia Ad Coloss. r . In quo ha-fitat plenitudo gratie . Unde Athan Selm. Contra Arianos , Ille est, qui dat , accipit Spiritum S. dat et e Verbum , accipit ut homo : sin quia ut homo accepitgra - ivn , fecit ut nos illam acciperemus . Ratio est haec , quia quaecumque dantur nobis a Deo , 5c dicunt perfectionem sine imperfectione , nec repugnant unioni hypostaticae , dcbuerunt Christo concedi r sed gratia habitualis datur hominibus, dicitque pet sectionem et

Nor enim esseit tonsortes diuina natara , 2. Petri 1. nec Iepugnat Vmoni hypostaticae , ipsi enim tantum repuisgnai propria subsistentia r ergo fati concessa Christo .

Obiic. Effectus gratiae habitualis est, nos reddere si- Iios Dei adoptiuos , sed Christus non est Dei Filius adoptiuus , sed naturalis: ergo, &c. Resp. dist. maia gratia habitualis facit Filium Dei adoptiuum t Illum

qui ante receptionem gratiae non erat Filius Dei naturalis , concedor illum qui antea erat Filius naturalis , nego ; Chlistus autem erat anteia fusionem gratiae Filius Dei natu talis, ratione scilicet verbi quo subsistebat , ergo per gratiam non est factus Filius Dei adoptiuus . Gratia ergo habitualis duos habet effectus rptimus est , reddere subiectum forma litet Deo gratum: & hunc habet in Angelo, in homine, di in Christo di secundus est , facere subiectum Filium Dei ado. ptiuum : di hunc non habet gratia in Christo , quia quando Christus recepit gratiam habitualem, iam erat Filius Dei naturalis, di sic gratia non fecit illum filium adoptiuum.

ssuo tempore Gntia habitualis fuerit emees sto. - Postquam probauimus, gratiam suisse infusam animae Christi , potest remanere dissicultas aliqua de

tempore , quo illi concessa fuerit et maxime quia reperitur in sacra Scipi. quo d puer Iesus crescebat aetate pientia ingratia apud Deum ιω homines I ex quo colligi PQ iest, quod successive gratiam habitualem acceperiri CON a

126쪽

Ratia habitualis c oncessa fuit Christo ab in stanti

conceptionis . Primo , quia gratia debebatur unioni hypostaticae saltem de congruo: sed Cluillus homo fuit unitus Ucrbo ab instanti conceptionis: ergo abeo instanti gratiam habitualem habere debuit . Se eundo , Christus ab instanti conceptionis non minus habuit usum rationis quam in et a te triginta annorum, qua concionabatur: ergo dcbuit habere gratiam aeque in eo instanti, acinatio. Tertio, ab instanti conce-ionis su si beatus & comprehensor , ut diique clare essentiam D. ergo debuit habere gratiam habitualem ab illo instanti, gratia enim est gloria inchoata. Tan. dem, omnis pcifectio aliquando collata creaturae de . buit attribui Christo , modo non repugnet unioni hy- Posiat j cae, aut officio Redemptoris, sed accipere gratiam habitualem est maxima perfectio , quae collat fuit Augelis , de primo parenti in instanti creationis , quaeque nullam habet repuguantiam cum vni Oze hy- Posiatica, nec cum Redemptoris munere: ergo non a debuit denegari Christo in instanti concePtionis. Obiic. Lue. z. Puer Iesus princiebat aetateo seplantia, em gratia apud Deum, homineae , ergo si proficiebat gratia, tale augmentum denotat, gratiam no suisse collatam Christo in perfecto gradu, in instanti conceptio. Dis . Resp disting proficiebat gratia: effective, concedo i id est, quotidie noua dc noua opera eliciebat eκ gratia : fot maliter , dc iniensiue quasi gratia Christi Teceperit augmentum in dies, nego. Alij ipsum dicunt Prolae M ingratia , quoad hominum opinionem de famam publicam , quae de illo spargebatur , in his sciali cet , quae Deum & homines concernebant. Descensus ergo Spiritus S. in Christum in specie columbae non significabat collationem gratiae sanct ficantis , quae fieret: sed declarationem de manifestarionem gratis Chri sto iam collatae in instanti conceptionis. ALii putant, ideo suisse concessam humanitati, ut Per rate ornamentum d oneretur humanitas

in v AE s T I O III. Ad quid necessaria fuerit grati a habitualis in Christo .

127쪽

1NCARNATIONE. xi

. ad unionem hypostatica tri . Alij dicunt non fuisse necessariam , ut formaliter sanct ficaretur humanitast quia ex eorum sentcntia humanitas fuit sufficient etfainctificata per unionem et sed senti uni talcm grati A infitisse collatam Christo , ut anima eius non careret nObiliori ornamento, quod omnibus iustis conceditur . Alii denique arbitrantur . quod fuerit necessaria , Ut humanitas sancti ficaretur formalit et , & anima Christi posset mereri , & operari supernaturaliter, grati enim habitualis communiter haec quatuor confert homini . Primo , facit ipsum intrinsece Deo gratum Secundo , dat illi aliquod esse diuinum partacipatum tTerito , dat illi principium internum operandi merii Orie. Quarto , cum sit qualitas quae dam supernaturalis, animam summe exornat. Dixi , communiter . quia absolute loquendo , posset Deus habete aliquem sibi gratum , cum iecipere in sua amicitia , actione Dque eius accipere tanquam meritorias vitae aeternae sine gratia habituali. In hac quaestione non loquemur de illo este elu, quo gratia habitualis sanctificat humanitatem , sed reseruamus pro quaestione sequenti: nunctam una dicturi sumus de alio effccta , quo scilicet Si ita constituit subjectum capax merendi.

CONCLUSIO.GRatia habitu abs fuit concessa Christo , ut actio.

nes meritorias eliceret. Ratio est, quia meritum

cst actus supernaturalis productus immediaic a voluntato, tanquam a potentia ; ergo ut voluntas possii producere talen: actum supernaturalem , ipsa dch et constitui in statu supernaturali per gratiam quae est supernaturalis, & quae est causa pati talis metiti oObij c. Sine gratia Christus habebat omnes conditiones requisitas ad merendum : crgo frustra illi assignatur gratia , ut mereatur. Probat. anteced. Vlia tuor tantum requiruntur ad meritum , quae habcbat Christus: primo sanctitas in merente e secundo , relatio operis hon. sti in bonum finem: tertio , libertas in opere moraliter bono et quarto , condignHas operis ad

praemium, quae omnia habebat Christus. Resp. ad primam conditionem , quod duplex sit sanctitas.: una personalis & extrinseca : alia formalis &intrinseca .r Primam sanctitatem habuit Christus : crat enim uni

ius principio ossentiali sanctitatis , ncmpe Deo di sed

128쪽

118 DE VERBI DIVINI

hate sanctitas non sufficit ad merendum ; immo requiritur sanctitas formalis & intrinseca, quae habetu r rari. tum per gratiam habitualem : iure ergo conclusio dicit , gratiam fuisse necessariam Cluisio , vi constitue. retur in potentia merendi.

An Gratia habitualis requisita fuerit, ut Christus sanctificaretur

H Ie non agimus de sanctificatione & iustificat o

ne positiva, qua quis transit a statu peccati ad statum gratiae , cum enim Christus nu ; quam peccauerit, non potuit sanctificari hae sanctificatione , nec transire a peccato ad gratiami sed loquimur de sanctificatione de iustificatione priuatiua , qua quis transire Potest a statu purae naturae ad statum gratiae , & hae iustificatione Christus fuit sanctificatus, licet enim nunquam exstiterit sine gratia, tamen eius naturalia ad gratiam praesupponuntur. Quaeritur autem ii Ic , an Christus fuerit sanctificatus prviat iuc , per gratiam habitualem. Quod ut soluatur , semper reuocandum est in mentem, quod duplex sit sanctificatio a pet1oma Iis nimirum , α formalis : personalis est ea, qua natura aliqua dicitur sancta, ratione personae sanctae, cui unita est, licet in se non sit sancta et formalis est ea qua aliqua natura sanctificatur ratione formae intrinsecae actu inhaerentis in anima : non dubitamus, quin anima Clitisti sit sancta ratione unionis hypost alicae , sanctitate personali, sed insuper schola nostra sustinet, quod ut eadem anima sit formaliter sancta , requiratur in fusio gratiae habitualis . . - M.

GRatia habitualis fuit requisita & necessaria Cliti-

sto, ut sancti si caletur formaliter, & esset intrinsece Deo gratus . Probatur primo , quia ubi est sancti- 'tatis conformitas , ibi debet esse eadem folma sancti fieans ; sed inter Christum & praedestinatos est conformitas sanctitaris, ex paulo ; quos prcsciuit , prae destinauit conformes feri imagini r Fili fui ; & sanctifican. tur piae destinati formaliter per gratiam habitualem:

ergo gratiam habere debuit christus , ut forma litet sancti.

129쪽

INCARNATIONE. M

sancti a caretur. Secundo , si gratia habitualis no esset necessaria ad sanctificandum Christum , maxime quia Christus sanct sicaretur per unionem hypostaticam : sed unio hypostatica contulit tantum Christo sancti talem extrinsecam , &non potuit intrinsece dc Dimallicr sancti mater quia deitas non est forma rergo requisita fuit gratia habitualis, perquam sanctifi- caretur. Tertio , si Christus esset tantum sanctificatus' extrinsece & per unionem, nos essemus sanctiores ipso Christo, quippe qui sanctificamur formaliter & intritu sech , ubi esset Christus tan u ex inscce sanctificatus . Obi te. Concilium Franco ford. Hieronymus & alii , dicunt , Elii istum fuisse sanctum &vnctum per naturam , & sanctitatem illi fuisse naturalem , & non acquisitam per opera . neque gratis collatam, nec exter

nam quae omnia indicant. ipsum non fuisse sanctificatum Per gratiam , seu per formam . Resp. quod Christus dicitur sanctus a natui a vel naturaliter, non quolnatura diuina sit forma sanctificans Christum: sed quia fuit sanctus ab instanti suae conceptionis: sicut dicimur natura fili j irae e quia scilicet habemus peccatum

originale ab instanti conceptionis . Dicitur postea, san hi talem non fuisse illi gratis collatami quia sciliacet gratia Christo erat dcbita . set item cX congruentia . Dicitur insuper , quod eius unctro non sit externa, ad distinctionem unctionis sensibilis: id est , non fuit uni cius adeo sensibili , sicut solebant reges & sacerdotes.

Obiicies ex Nadian Zeno , qui oratione secunda syale hali dicit, Chi istum fuisse sanctum diuinitate ipsa: ergo diuinitas fuit forma ipsum formaliter sanctificans r ergo gratia habitualis non furi necessatia . , ut formaliter sanctificaretur . Res p. primo fuisse sanai ctum diuinitate e personaliter , & in ordine ad cultum Iatriae, concedo: for mali ter & intrinsece , nego. Res p. . Secundo , fuisse sanctum diuinitate : ma era aliter Mantecedenter , concedo φ quia viaelio diuinitatis fuit

causa propter, quam data est ipsi gratia habit . alis , per quam postea formaliter fuit sanctificatus . Obi je Humanitas Christi per unionem est Deo diis lecta r ergo per unionem est sancta . Res p. est dilecta , personaliter & eXIrinsece , concedo e quia est unita . t Vetbo di formaliter & intrinsece r nego i q Da Deus potuit assumere hominem peccatorem, qui fuisset Deo gratus per unionem , licet formaliter esset Deo ingra- Ius propter peccatum . Dices , Per unionem ordinata

130쪽

xio DE VERBI DIVINI

est humanitas ad gloriam , & illi debetur beatitudo . ergo per unionem est Deo dilccta . Resp. disting. dcbe .

tur illi beatitudo : ex consequenti, concedo. formaliter, & ex vi unionis , nego. Dixi. ex consequenti, nam humanitati unitae , saltem de congruo, debentur beatitudo , impeccabilitas , & alia dona et licet non forma. Iiter , quia potuit assumere naturam damnatam.

Vtrum Gratia Christi fuerit umma. Constat quidem apud omnes Theologos, gratiam

Christi fuissem aiorem omnibus alijs grati js quae sunt collatae vel Angelis , vel hominibus : de sic fuit summa actualis. id est inter omnes, quae datae fuerunt, vel dabuntur: sed quaestio cst , an fuerit summa possibilis : id est . viiii in taliter intensa Detit, ut non possit dari maior, neque si mi lis : Aliquid e mira ex Scoto potest diei summum dupliciter : vel positi uc , vel negati ue : csse summum positiue , est ita esse i ntentum ,

ut omnia alia excedat: N et se summum negata ue, est esse tali modo i ntensum ur a uullo excedatur, licet siraliud ens, quod sit aequalii et intensum. Gratia Chri si potest intelligi summa , vel respectu potentia: Ordinariae Dei: ita quod Deus per Licim poten I iam ordinariam non potuerit create maiorem : vcl respectu

absolutae potem iae, ita quod Deus per suam potentiam

ab solatam, maiore uPcreare non otuerit. Haec e Igo

quaestio ma inquirit: ptimum , an gratia Christi sit fumua respectu omnium gratiariam de facto creata-xum , vel crcandarum e secundum, an gratia Christi si e summa respectu potentia: Ordinariae r tertium, an sit summa rcsPcctu Potentia: absolutae .

CONCLVs Io PRIMA

GRatia Christi fuit summa positive & negative .

per respectuna ad omnes gratias , quae de iacto infusae vel intendenda: sunt, ita quod Christus habuerit gratiam habitualem maiorem , quam omnes prae destinati , siue Angeli , siue homines . Sic omnes Patres , qui dicunt, Christum fuisse picuum gratia, ut focilcm : Mariam , ut aquae ductum et alios praedestinatos, ut rivulos. Deinde, scut in corPoralibus vita A . -

SEARCH

MENU NAVIGATION