Theologia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, vt in illo habeant ad manus theologiæ scholasticæ integritatem breuem, & profunditatem planam. Authore v.p. Ioanne G

발행: 1698년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

isi DE VERBI DIVINs

Ioann t. De plenitudine eius nos accepimur gratiam pro gratia ; immo Iheologi dicunt , ministros sacram carorum esse causas instrumentales gratiae , humanitatem vero esse causam praecipuam ; ergo humanitas erit causa principalis miraculorum. Resp. concessa malo. neg. minorem ; humanitas enim Christi non producit

gratiam, ut causa physica & principalis; sed ut causa

instrumentalis moralis , in quantum Christus meruit a Deo, ut produceret gratiam,& nobis infunderct illam: explicandus est ergo Ioannes, quod acceperimus gratiam a Christo, tanquam a causa moritoria de instru-rnent ali . uno ad Theologos , dicunt iure , quod Cluistus sit causa principalis gratiae ; non absolutes sed comparate , facta scilicet comparatione ad Sacramenta, dc ad ministros sacramentorum , qui sunt catas, instrumentales minus principales . Obiic. Humanitas Christi non est operata miracula, ut causa principalis , quia non potuit ill a edere

virtute pwpria a sed hoc falsum est , quia Magi Pharraonis conuerterunt virgas suas in serpentes , quod fuit miraculosum e ergo humanitas Christi a fortiorieX le potuit patrare miracula. Resp. talem conuersio nem non fuisse miraculosam; quia facta fuit, inquit D. Thomas, applicando activa passi uis; mu Ita eni in inmundo sunt, quae nobis sunt occulta , & Deo , & Angelis notissima , quae fiant per applicationem activorum ad passiua: talis autem fuit conuersio virgarum

in serpentes. Potest etiam dici,quod talis conuersio non fuerit realis, sed tantum apparens ; in quantum astantium oculi atte Daemoniorum fuerunt illusi. ob:je. Antichristus facturus est miracula , quae erunt vera, ut dicit Hyppolitus Martyr oratione de Anti-ehristo et at non est credibile, quod Deus operaturus sit ea miracula, quae ordinantur in subuersionem antismatum et ergo Antichristus erit eausa principalis eorum i ergo a fortiori humanitas Christi, &c. Resp. miracula edenda ab Antichristo non foro vera , sed tantum apparentia; Venit enim, ait Paulus, in signis de portentis mendacibus: Hyppolitus autem Vocat miraricula Antichristi vera , quia fient non per illusione nasemper, sed aliquando per vera,& reales operationes, ivt quando viruite Damoniorum iaciet ignem de coelo descendere.

162쪽

An humanitar CAristi operata fuerit miracula , ut causa in frumentalis moralis , vel pissica .

HVmanitas Christi ex praeeedenti quaestione est

operata miracula , tantum ut causa instrumentalis 3 ulterius potest adhuc inquiri, an fuerit causa instrumentalis physica, vel moralis. Causa instrumenialis ph ysica est ea, quae phy sico & reali influxu operatur effectum ; ut quando ignis producit calorem , di oculus visionem: Μorale vero instrumentum est illud, quod operatur effectum , inducendo vel excitando aliud. vi illum operetur , & idco remo te tantum, de mediate attingit effectum. Sic v. g. quando aliquis Per preces Ubi in et a reger, ut remittat crimen alicuirco , ille, qui obtinet talem remissionem a rcge, dici tui remit lese crimen moraliter .

H Vina itas Christi non fuit instrumentum phy

sicum , sed morale tantum. Patet ex Athana ii O , serm. 3. contra Arianos , CHistar humano more manum extendit , diuinitas autem morbum compescuit a Sic D. Damascenus , de alii Patres , qui asset uni ha manitatem non fuisse proprie dc Physice operatam in miraculis , sed diuinitalem ea miracula fecisse ad actum , aut visum, aut voluntatem humanitatis.

Ratio est , quia se debemus dicere de cssicientia gratiae , ac de miraculorum emeientia , sed Christi humanitas , respectu gratiae , fuit tantum causa mor iis, seu meritoria: non fuit velo causa physica r ergo fuit causa moralis in editione miraculorum . Probatur minor r Effectus physicus non potest esse , nisi quan 'do cxistit causa physica r sed Christu s meruit gratiam Pambus veteris testamenti, antequam callieient: ergo non produxit illam, ut eausa physica, sed i aulum ut moralis. Confirmatur F Si humanitas christi suisset instiumentum physicum ; hoc esset , vel quia propria virtute attingeret effectum , vel quia opera ietur ali quid , quod erat praeuia praeparatio ad miracula , Vcitandςm qaia recepisset a Deo aliquam virtutem pii γ' a G s scam

163쪽

scam ad illa operanda. Non primum , quia humanitas non habebat virtutem ex se ad circeius spirituales& supernaturales , quales erant iustificatio , & sa-scrtatio mortuorum e non secandum , quia quidquia fecit Christus, non necessitabat physice Deum , ut faceret miracula : non tertium, quia illa physica virtus fuisset vel materialis , vel spiritualis; non potuit esse, materialis., quia nihil materiale concurrere potest ad effectum spiritualem: non fuit etiam spiritualis: alias non potuisset recipi in humanitate . quae materialis est: ergo nullo modo humanitas potuit esse phy si cum instrumenium miraculorum: Dicendum est ergo quod Iieet Christus fecerit aliquar a chiones externas & physicar, concurrentes ast miracula , non tamen ut horno

fecit illa miracala, sed ut Deus , quotiescunque voluit humanitas: eum illa enim pepigit pactum , ut quotiescumque vellet , aut tangeret, aut loque te Iur, ad hunc effectum in iraculosum producendam praesto essetveas, eodem fele modo, quo data ultima dispositione ad creationem dc tofusionem animae rationalis, statim creat cic infundit ex pacto: ratione ergo huius P cti censetur csse virtus permanens in Christo respecta:

mi iaculorum. obiic. Lucae 8. Chiistus ait , Sens virtutem ex me .exijsse . Et G. Nintvr de illa exibat, O sanabat omnel: quaredolent in fluxum physicum . Rei p. per virtutem ita intelligi miraculum ipsum , non vero a Ii quam qa alit tem, quae, Christo emanat et di miraculum faceret , quasi sit bic sensus: quando v.g. aliquis fimbIiam vestis ne ae tangebat , sensi de cognoui virtutem , idest sanitatem a me exiisse tanquam a causa morali , non tanquam a physica. Dices : Faciebλt Christas miracula aut horri a te dc imperio, de non adhibebat tantum voc mdc mana , vi qciando dixit, Lazare veni forar l .& quando disit, isto, in udare , haec omnia autem dicunt cauta bysicam, quia causa moralis Orat,dc. nota

imperato Resp. ex tali imperio non colligi causam physicam : Iosue enim imperio suo retinuit solem, de S. Petrus Ananiam de Sapturam interfecit, dc non de

precatione et hi autem fuerunt tantam caysae morales, cx ipso met D. Thoma r. 2. q. io 7. attic. . non colligitur crgo causa physica ex imperio, sicut nec ex tactu aut

voce Clitisti et sed hoc proueniebat ex eo quod Deusdecreuerat, ut dixi, quod ad vocerui tactam, α imperium Clitisti essiceret miracula.

oblica

164쪽

INCARNATIONE. is

Obiic, si Christus tantum ut causa moralis fuit Ope .aalus miracula , non persectiori modo virtus patrandi miracula fuit in Chi isto quam in Apostolis , qui fuerunt etiam causae morales . Rela longo persectiorem fui sse in Christo quam in Apostolis. : quia Christus ea imposio & sola volitione faciebat miracula , ratione unionis , cui saltem ex congruo debebatur ' Apostoli vero tantum orationc . Deinde , virtus faciendi miracula fuit in Christo permanens , licet noncsset habitualis , quia coi sistcbat tantum in motione spe ciali , quae actualis est . sed quia semper illa motio piς- sto erat , ideo quotiescumque & ubicunque volebat sPatrabat miracula t virtus vero hae e in Apostolis erat tantum transiens, quia non operabatur miracula, tuan do volcbant . Quod si Christus dicitur orauisse in re fuscriatione Lazara x orauit non ex indigentia , qua si neccssaria fuerit oratio : sed ormit propicr illos, qui aderant, ut habetur Ioan. at.

De aliis dignitatibur christi . Intellectus Christi fuit dignificatus per scientiam- s.

voluntas fuit pea ficta per gratiam , de humanitas tota per potentiam patrandi miracula et praeter has di-galtates, quae fuerunt in Christo , sunt et aliae, qua Smetuit habere satione unionis hypostaticae , quae ita eum ci ign)ficauit , ut habuerit omnes perfectiones , quae non sun r incompossibilos cum tali unione et de ibiis ergo azendum venu .

Utri Christus fuerit Rex temporalis Non loquimur de Christo , ut Deus est , nullus

enim dubitat,quin ut sic supremum habeat in omnes c Ieaturas dominium , Domini enim est terris .

ω plenitudo eius et loquimur ergo de Christo homine, id est , secundum naturam humanam o non etiam loquimur de regno dc potestate spirituali ;. nam constat , Christum habuisse potasta icn 'excellentia: eirca omnia spiritualia , it aut posset institueret , ξιῆς te ις , prohibere, dc aratare omnia , quae ad eiu G 5 E colem.

165쪽

DE VERBI DIVINI

Eeclesiasticum & diuinum pertinent , modo non sat de iure diuino naturali, in quo nec Deus ipse dispensare potest et quaestio igitur tantum est de Iegno, di dominio temporali.

CΗristus fuit Rex temporalis et habuitque iurisdi.

hionem temporalem in omnes reges & imperatores totius mundi, & in omnia illorum regna, ita ut posset illis leges politicas & seculares praescribere , si vellet tanquam suis subditis ; licet hae potestat μvti noIuerit: nec reuera vias faerit , quia venerat ad , alium finem , nempe ut pro nobis pateretur, regnum inque spirituale Ecclesiae militantis eligeret. Licet haec conclusio omnibus non sit communis , tamen est D. Amonisu dc plurium . Probatur ex s. Scriptura Psal. 8 Omnia subiecisti sub pedibus eiur ; ergo de potestas temporalis regum fuit subiecta dominio Christi : Paulus enim ad Hebr. a. diei t. nihil dimi' nonobiectum . Deinde. Matth. vltimo dicit Christus, Data est mihi Omuis potestas in caelo 2

in terra ; non haberet autem omnem potestatem . si . non haberet iurisdictionem remporalem ; postea habetur Actuum xx. Hic est omnium Dominur : Et Apoc. I9. Rex regum, Dominus Dominantium. Hoc confirma ut Patres ; Augustinus Tract.1 q. in Ioann ubi dicit , Erat quidem Rex , non qua is ab ho- .minibu' ' , sed latis,ut reger faceret. Hi latius explicam haec verba Psalm. ar. Ego nutem comtitutus sum rex abeo. dicit, nescio . ansit tutum, Christum ambigere , regem ; non loquitur de regno spirituali , alias non diceret, nescio: clarum enim est,quod non sit tutum dicere, Christum non esse regem spiritualem t ergo

loquitur de regno temporali 3 sic sentiunt Chrysosto. mus Homilia η a. in Ioan . & Theophila has in cap. t 8. Ioannis r uterque enim asserit , quod quando Christo dixit , Regnam suum non ei se de hoc mundo, non idcirco negauit se esse regem mundi ἔ immo, ut aiunt, ipse ab co regitur, sicuti placet'; sed dixit noncsse de hoc mundo ε quia est superum dc ante saecula: dcantc saecula : dc non est hinc, idest , non est ex terrenis con ait uni, set ex Deo: qui illa talem potestatem

tempo, Iem dedit ratione unioms.

ILOb Lur secundo et Ratione vato ait hypost licae debeam

166쪽

debentur de congruo Christo omnes dignitates, quae non sunt incompossibiles cum vnione ipsa , aut cum ossicio redemptoris ; sed regnum te imporale non repugnat unioni , nec redemptoris ossicio : ergo Chri- stus debuit habere tale dominium tempMale ratione unionis , quae unio fuit unctio , qua unctus est in regem , oc qua potuit disponere de imperiis , regnis , principatibus,& temporalibus bonis; prout voluisset, dc si vidisset hoc esse necessariunt ad munus suum

Redemptoris obeundum,

Obi je. Si Christus fuisset Rex temporalis, vel falset rex iure haereditatio , vel electione , vel bello : sed non fuit Rex tute haereditario , ad summum enim es

set tantum Rex Iudaeorum: non fuit eriam electione. non enim videmus, quod Christus electus fuerit in rcgena 8, immo Iudaei di xcrunt , notamur hunc regnaret vfupernor et non fuit tandem eκ armis & bello; non

cnim castra instituit , nec bella mouit. Resp. Christum non habuisse suum regnum temporale his modis , sed habuisse titulo unionis ad Verbum , quod est ius excellentius dc superioris ordinis ; eo enim instanti, quo homo unitus est Verbo metuit habere de congruo omnem die nitatem, & proinde dominium temporale, quod habuit. Instabis: Ergo Papa est rex temporalis totius nisu di , et potest instituere, Sc destituere rege S, Pro ut via

Iaerit. Probatur consequentia . Papa habet eandem

Potestatem, qua pollebant Apostoli, dc Apostoli habebant eandem potestatem, quam habuit Christus; dixit henim illis , Sicut me misit uiuanr Pater , ego mitto Dor : ergo si Christus habuit dominium temporal - , Apostoli de Papae habuerunt. Hoc est argumentum

Arma cani contra aut horitatem regum , cuius nomini facta est allusio haec ; Arma canus, quasi regibus arma caneus , ad quod re se . nec Papam, nec ApostoIos ha- buisse eandem potestatem temporalem, quam habuit Christus; immo nec hibent cai:dem potestatem spiri- tualem , quia non possunt institueto sacramenta , nee

.facere miratula ; dedit ergo Apostolis, dc Pontificibus ius tantum spirituale limitatum. Obite. Christus nunquam usus est potestate tem porali et ergo eam non habuit, vel saltem fuit frustanea . Resp. quod habuerit dominium , non tamen eo usus est ; venerat enim vi redemptor, non mis .

nistiari , sed mi uistrare , non fuit tamen tale tu

167쪽

Otiosum, immo fuit hctoici vittus humilitatis , ipsa non vli. Adde, quo dial: quando vius est ea potestate ,. V quando immisit daemones in porcos Pei misitque Ut subniergerentur et quando etiam ficum exsiccauit, licer damnum graue rediret in porcorum & fi u Sdominos: quando etiam iussit solui asinam & pullum,ci ad se adduci, dicendo: quia Dominus hinoavis habet; quando etiam eiecit vendente, de templo , di eorum mensas subuertit , non curando an pecunia amitteretur. Diecs, Maior fuisset humilitas, si abdicasses non tantum usum , sed & dominium . Resp. non potuisse abdicare dominium: quia illud habebat ratione uni nisi quam abdicare non poterat. Nec dicaa Ergo nato Christo, extinctum est regnum aliorum regum , vel alii reges fuerunt taurum illius vicarii . Haec omnia is falsa sunt : nam dominum Christi crat superioris oriadinis , se ilicet uniuersale, quod non excludit particu Iare : sicut dominium Dei non impedit dominium εparticulare o mutum regum et

Vtrum Christus fuerit Sacerdos p A Liud est esse Sacerdotem secundam ordinem I . Aaronicum , & aliud secundum ordinem Mel -

ehisedech. Si Christus fuit Sacerdos, ut dicet concla-sio , non fuit secundum Ordinem Aaronicum : quia . non erat de tribu Levi , cui reseruatum erat sacerdotium , nec obtulit sacrificium in templo , nec super altare templi cum sacris vestibus , & igne adhibito rdebuit ergo Christos , si fait sacerdos , esse securi. dum ordinem Melchisedech. , in quantum Melchis de eli fuit figura Christi , in hoc sei licet , quod sicut Melchisedech se inel tantum sacrificaui & hoc in pane. & vino, sic etiam Christus semel tantum saetificauit , scilicet in eruce: unde quando sacrificauit in Pane Ac vino in nocte coenae , tale sacrificium fui ctantum mystica repetitio anticipata sacrifici j erueniis in cruce offerendi .

At istos fuit veth sacerdos . Psalm. Tuersa. cerdos in clernum δει undum ordinem Melchisedecb

168쪽

Haebr. . Habemus Pontificem magnum , Iesum, qui pene trauit coelox. Et cap. 7. Christus empiternum habet sacer 'dotium. Sic determinauerunt Concilia Ephes. can. I.& Trident. Sessia8 can. I.&a. ubi diserte hoc definitur tanquam ad fidem spectans. Ratio conclusionis

est , quia ille saccidos dicitur , qui res saeras de diuinas peragit tanquam mediator inter Deum & homines , offerique dona & sacrificia pro peccatis , nomine totius Ecclesiae , sed Christus obtulit verum sacri ii

eium, scilicet seipsum s in ara crucis , nomine totius Ecclesiae , cuius erat caput , tanquam mediator inter Deum offensum de inter homines offendentes : ergis Christus fuit vere sacerdos.

Obiic. Ad hoc ut aliquis sit sacerdos , non sufficito Terre Dco sacrificium t quilibet enim Christianus , offerendo cor suum, & suas preces Deo , offert sacrificium secundum dictum Dauidis , Sacrificium Deo spiritur contribulatur et ergo licet Christus obtulerit sacrificium, non propterea dicendus est sacerdos : a li aquilibet Christianus nomine sacerdotis insigniri deberet. Resp. quod aliud est offerre saerifieium lai E supi-ptum, ut faciunt Christiani et aliud est offerre sacrificiam stricte , ut fecit Christus ; ad strictum enim sacrificiu in requiritur realis destructio hostiae, quod se

eit Christus, se praebendo immo Iandum in ara erucis a ubi Christiani offerentes suum cor & suas preces De non se immolant ; &sie non stricte saeritieium osterunt, sicut Christus: unde non sarri dicendi sacerdotes. bene autem Christus.

Obi je. Sacrificium debet habere Iocum particularem destinatum , scilicet templum, & in templo debet habeti altare ; sed hoc non fuit in morte Christi ; creto

non obtulit vere sacrificium , nec fuit propriE sacerdos. Rela maiorem esse vetam de sacrificio pro particularibus hominibus oblato , non vero de sacrifici in oblato pro uniuersitate hominum ; Christus auten obtulit lacrificium commune pro omnibus hominibus , & sic debuit habere templum commune; unde Lorca dicit , quod altare fuit crux , quae a Concilio Tridentino lassiat, cap. t. dicitur ara, dc templum fuit uniuersus orbis; ut sicut saccisicium pro omnibus fui ita templum esset uniuersum ; unde propter hoc Passas est extra ciuitatem, non in domo particulari.

obite. Munus saeerdotis est mactare victimam; sed christo. noa se mactauit, nec se interfecit a ergo nori sacri-

169쪽

iso DE VERBI DIVINI

sacrificauit. Resp. Μ unus sacci dotis est in acta remam: moraliter vel physice, concedo; semper phy sice , nego: Christus autem se mactauit moraliter, it ad mortem offerendo . Dices, Ergo martyres, qui laso, cfferunt morti, sunt sacerdotes. Rela nego conte quentiam ; sacrificium enim est ad protestandum sum anum dominium Dei r martyrium vero fit propicr fidem, de ex charitate, non ex religione . Diccst Nora videtur, secundum quam naturam Christus fuerit a cerdos, an secundum naturam diuinam, an secundum humanam . Resp. fuisse sacerdotem secundum natuatam humanam , t. Timoth. a. Vtetur Deus , unus mediator Dei hominum homo Christus Iesus: Ista autem p 'teticula , homo, fuit addita secundum Augustinum Iib.

a. de peccato originali, ut innotesceret esse propi- aiationem pro peeeatis, non secundum natu Iam cum Nam praecise spectatam , sed secundum humanam vnIaam hypostasi diuinae. Ratio nostiae respontionis en ,. quia sacerdos,& sacrificium ordinantur ad cultum diis Minum, & cultus tantum ad superiorem defertur pChristus autem , ut Deus, non habet superiorem I er go Christus, ut homo, est sacerdos. Dices: Non videtur, an saerificium Christr fueristaeternum , vel temporale. Resp. sacerdotium polie sumi vel pro dignitate sacerdotali, vel pro usu lacer indotii; si primo modo sumitur, est aeternum; unde Christus dicitur, Sacerdos in .eternum; si secundo, 12-cerdotium hoc non est duraturum pro aeternitate , sed

usque in finem sareuli perseuerabit . Cluistus enim ita iactificio Missae est principalis offerens; vn de qui M. Loe sacrificium usque in finem mundi pei seuerabit , ala di sacerdotium Christi. V

Vtrum Christus sit mediator inter Deum O hominer γConstat quidem, Christum non esse mediatoIem

secundum naturam diuinam, quia oportet me di torem distingui ab eo, ad quem sit meditatio: Cnrisus autem ut Deus, non distinguitur a Deo seChristus non fuit mediator secundum naturam diuinam: Quaeritur ergo de Christo secundum humani-

170쪽

INCARNATIONE: 161

CONCLUSIO.CHristus iure dicitur Mediator: ille enim est Me

diator qui aliquos conciliat: sed Christus nos conciliauit Patri: ergo est Mediator. Probatur minor. Conciliatio potest fieri quatuor modis: primo, quan-l do aliquis eligitur a duobus altercantibus laqquar studex de albi ter causae; secundo, quacido mittitur ut

legatus: tertio, quando pse cibus altercantes recon ciliat r quarto , quando mediat inter duos, quorum

unus est creditor, de alter debitor,& soluit pretium creditori pro debitore i sed haec omnia fecit Christus . . Pater enim diuinus,& nos omne iudieium dedimus Christo in causa nostra et deinde Patre mlisus est

' Christas, ut legatus ad nos : post ex pro nobis orauit& Dunc orat Patrem : tandem pio nobis satisfecit, soluendo suum sanguinem pro pretio peccati: ergo Chri-

stus vere est Mediator , & ipse solus et Spiritus enim S, potius dicendus est consolator, quam mediator. si Sancti aliquando dicantur mediatores, hoe est impro e Prie, sumendo se ilicet mediatorem pro intercessore rvnde sunt quidem mediatores intercessionis, quia pro nobis intercedunt apud Christum , solus autem Chri stus est mediator redemptionis, quia solus nos rede' mit, soluens pretium sanguinis. Obiic. in id, quod diximus,Christum esse mediato- ' Iem secundiim humanitatem. Mediatio Christi fuit sa- tis factoria, satisfactio autem requirit eoqualitatem inter satisfactionem&offensam: sed offensa est infinita ergo satisfactio non potuit esse ab humanitate, quae erat finita. Resp. quod sicut offensa est extrinsece tantum infinita, si e lassicit satisfactio extrinseee tantum infinita, humani tas autem erat infinita extrinsece r ergo, poruit ipsa satisfacere. Dicendum ergo est,quod Christus satisfecit ut homo: non ut homo simpliete iter, mediatio enim illius non esset ullo modo infia ira, sed ut homo unitus Verbo.

SEARCH

MENU NAVIGATION