Theologia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, vt in illo habeant ad manus theologiæ scholasticæ integritatem breuem, & profunditatem planam. Authore v.p. Ioanne G

발행: 1698년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Probatur secunda pars ; quia plurima bona morali agrauibus tentationibus obsidentur : tentationes autem graues non possunt vinci nisi per gratiam: graui Dsmis etiam illa bona intricantur dissicultatibus , ad quarum dissolutionem auxilium supernaturale requia xitur et ergo homo non potest quodlibet opus bonum morale facere, etiam distributive sumptum. Nec dicas, in utroque statu naturalia manserunt: ad hoc enim xcspondetur,hoc verum esse de communibus, ut sunt maturales facultates , 5c conculsus ordinarius Deir fal-1um vero de illis, quae comitabantur iustitiam origina- Iem : in statu enim naturae integrae debebantur homini auxilia quaedam actualia naturalis ordinis, ut Tem-Ferantia quaedam naturalis dc Iustitia , mediantibus quibus , homo prorupisset in bonum morale : homo aenim , etiam in statu naturae integrae, fuisset composi-Tus ex corpore & anima , & corpus eius diuersis qua Iitatibus, quarum contrarietas admisisset aliquam pu-znam ; talis vero pugna fuisset moderata per auxilia quaedam , quae vocantur naturalis ordinis , quia nota conduxissent ad finem ultimum e potuissent tamen solici auxilia supernaturalia, quia no debebatur absolute Itomini , sed i Deo fuissent gratis concessar talia au-etem auxilia defuerunt in statu naturae corruptae , Pro- Pter peccatum: dc sic nihil mirum , si in natura corruinyta non possit homo elicere quodlibet opus morale, si

ut in natura integra .

Probatur tertia pars, ex ad Rom. a. Gentes Τ ς ω-gem non habent , naturaliter, quς legis sunt , factuint et crgo si pagani naturaliter opera legis implent , quae sunt bona moralia , possunt hoc re homines in stata

maturae corruptae. Sic Tertullianus de corona mili- ais , cap. s. Chrysostomus in hunc locum ; Ambro sius , qui explic. haec verba , fottam eius non M.

. et , vocat moralia opera, ornamenta decoris , nou .

olyidia redem oris et sic Fulgentius, qui lib. de Incatis natione & gratia Christi ait bona opera,quae ad socie-aatis humanae pertinent aequitatem, inesse posse, prodesse non posse sic Augustinus libro de Peifectione Iustitiae cap. 9ο Confirmatur hae e proposito ex determinatione sum. morum pontificum: Pius enim V. de Gregor. XIII .conisdemnando propositiones Michaelis Baij, damnarunt hanc, quae est vigesima nona , ubi habetur I Pelagianus error est dicere , qu a liberum arbitrium vatet ad vitam s

252쪽

perentum vitandum : ex illis ergo pontificibus patet , quod per liberum albi trium aliq uod sal cm peccatum - vitari possit, & proinde aliquod bonum op ut fieri . . Damnauerunt etiam trigcsimam septimam, quae sic habet; Cum Pelagiosapit. qui boni aliquid naturalis, quodeci naturefolis vir:bus ortum ducit . agno cit. Damnauerunt landem urgesimano cratam , quae talis est; Cum

Pelagio sentia=nt, qui textum Apostoli ad Rom a. Genter qualegem non habent, natur aliter, quae legir sint, faciant, intelligunt de gentibus gratiam fidei nou hasontibus. Confirmatur in tu per ratione . Vt quis opcretur bonum morale, sum cit Vt opes eiur sciens, & volcns , propter bonum honestam ; cx 2. Et hic cap. q. Sed homo sic pol cst ageret primo sciens, quia pol cst scire na turaliter , quod succu Irendum sit pauperi ; pol cst etiam volens; quia voluntas pol cst sequi dictamen intellectus dictantis elic mosynam esse faciendam, de

tandem potest illam facere propter finem honestum , scilicet propter compassionem proximi; & sic potest

naturaliter facere bonum opus morale r maxime quando illud est facile. & nulla ingluit tentatio: licet enim leniat toties sint frequentes; non tamen adsunt singulis momentis; deinde , aliquando sunt ita exiguae , ut solo ductu rationis vinei possint ; & se potest homo

naturaliter, non omne bonum morale facere , sed saltem aliquod , quando grauis non urget tentatio spro tunc enim requiritur gratia ad vincendas tenta

obiic. primor Posset homo gloriari de tali opere , contra Paulum , cuid habes,quod non accepisti Resp. non posse gloriari de bonis naturalibus vi iunt sanitas dc pulchritudo, quia sunt a Deo ut a uiliore naturae; dc licet non spectent ad gratiam saluantem, spectant tamen λd gratiam creantem,&eon seruani cma immo ista ope I naturalia spcctant ad gratiam concurrc Mem de illis ergo homo gloriari non debet. Dices, Talia opera

bona moralia possunt conducere hominem , Ut me reatur de congruo suam salutem : eigo de salute sua gloriari possct homo . Resp. negando antecedensivi enim quis suam conueisionem, aut iustificationem obtineat dc mereatur , non sussicii, quod unum bonum opus exerceat facillimum , sed debet operari

quam plurima, vel saltem aliquod dissicile , dc se ab stinere longo temporis spatio a peccato , quae Om nia non possunt esse sine gratia, Adde, quod nos EoFuin Theolog. Pars II. L possa

253쪽

possumus mereri salutem, nisi per opus factum ex gratia, ut dicemus aliquando, quaeremes, an sine gratia . actuali quis possit se disponere ad gratiam habitualem. Nec dicas, hominem non posse operari sine gratia , , quia singulis momentis datur. Respigrai iam singulis momentis dari, quando necessaria est ad vincend stentationes difficiles, vel quando oecurrit aliquod bonum operandum ad gloriam conducens; non dat ut tamen ab sol ut e singulis momentis . obiic. a Deus concurrit maloii auxilio ad opus naturale, quam ad commissionem peccati; sed concur-xit concursu generali ad commissionem pecca ire et go. concurrit concursu supernaturali & speciali ad honum naturale. Resp. non magis concurrcte ad unumquam ad aliud, quasi concurrat ad unum naturaliter, & ad aliud supernaturaliter; sed quia concurritrum ad materiale , tum ad formale operis boni, dc non concurrit nisi ad materiale peccati. Dices , ergo paga- , mus non indiget gratia ad bona opera moralia , si enim essent ex gratia, non essent ampi us tantum moralia, sed supernaturalia . Resp. si paganus velit elicere quam plurima opera moralia , & d:ssicilia , - tunc indiget gratia , non veto si velit clicere tantlim facilia aliquas quando autem paganus, nedian te gratia, vult elicere bona moralia, talia opera Iemanent semper naturalia in genete causa finalis a

quia non conducunt ad gloriam i licet possint diei' sup rnaturalia in genere causa: cm cientis; in quantum est ipsemet Deus,qui dat suum auxilium speciale ad talia opera. Iustabis r illa actio elicita a pagano mediante auxilio speciali, poterit dici supernaturalis in genere

etiam causae final:s; quia Deus antendi , quod paga nus ille salvetur de credat. ResP. talem relationem voluntatis diuinae ad finem supernaturalem non

sum cete , ut actio dicatur simpliciter supernaturalis . nisi & voluntas hominis ad talem finem dirigatur rconcurrit enim Deus accommodate ad nostraIm agendi modum: unde quia voluntas pagani rc spicit tantum sinem naturalem, actio illius debet tantum censeri naturalis. Dbi je 3. Libertas hominis ad bonum, perit sine gratia. ergo absque illa homo non potest sacere bonum morale. Antecedens est sacrae seripturae , Con-

vilii Arausicania, dc D. Augustini. Resp. Liberuo

254쪽

DE GRATIA CHRISTI .

albi trium perit ; quantum ad bonum supernaturale, concedo: quantum ad bonum morale , distinguo adhuc; quantum ad omne bonum morale & qua α- tum ad aliquod opus dissicile , concedo: quantum ad aliquod, de praesertim ad facile, dc quando non ur

get tentatio, nego.

si dicat Augustinus, post peccatum esse quamdam . peceandi necessitatem , distinguo; quando deest gratia, de grauis adest tentatio , concedor in omni-hus absoluie actiombus, nego . Dices, Cognitio te

sis, seu boni faetendi nihil prodest ad vitanda peccata, sed potius incitat ad delinquendum , sicut Scriptura testatur dicens , legem operari iram : ergo lumen rationis fine gratia non potest dirigere hominis intentionem ad bonum . nequidem morale. Res' legem operari iram per accidens , oc ut plurimum

quando obseruationi legis reluctatur eo neu piscentia , concedo: per se dc semper; maxime quando nulla, aut leuis adest tentatio , nego . Si dicat Augustinus , non dati actum medium inter charitatem dc culpabilem cupiditatem ; ut plurimum, concedo ; qui qui non habent gratiam, communiter, omnia faciunt ex mala intentionet semper, nego. Si idem Aug. con- Cione s. in Psal. o. dicat, Deum nollesibi retribui denostro : nam si de nostro retribuimur, peccata Vigwe retri bu; a ; quod ergo est sine gratia , peceatum est . Resp. Deum non velle retribui de nostro: id est , de , operibus, quae proficiscuntur ab ignorantia Zc concupiscientia,quae sunt, nobis peccantibus, concedo: de nostro, id est, de illis, quae exeunt a natura nostr ἔdistinguo adhuc: peccata retribuimus , ut plui imam seoneedor semper, nego .

Ubile. Sine fide i inpossibiIe est placere Deo: ergo

saltem pagani, de infideles non possunt facere opera mur alia. Resp. impossibile est placete Deo: per' fetae dc in ordine ad gloriam , eoneedo: imperfectς Cc in ordine ad honestatem naturae , nego: duplex

enim est bonitas r una naturalis, supernaturalis altera, dc utramque Deus amat: Genes enim t. Vidit Deuxeuncta,Τur fecerat, erant valde bona. Dices ex Augustino lib. de Nuptiis de Concupiscentia c. I: CumDeiunt hominer sine fide ea,que ad coniugalem pudicitiam

pertinenere videntur , non precata coercenitur , sed alii peecatis alia pereata vincuntur . Et lib. . contra Iulia

num cap. 3. interroganti Iuliano, ait si Gentilis nu

L a dam

255쪽

dum operuerit, peccatum sit , quia non facit cx si -- de; respondc t. peccatum esse reuera ; & ad hoc probandam utitur Ma h. 6. ubi Dominus dicit, Si oeulustuar nequam fuerit, totum corpurituum teneb Uum erit.

Resp. Augusti nurn in elligi de Operibus bonis, quae sunt ex vana gloria,& praesumptione comparandi gratiam per talia opera subjungit enim in .primo passa Hominibus placere querentes, velfibi . vel allir . Et in se. cundo addit, Non quod op erire nudum per 'sit peccatum, sed de tali opere non in Domino gloriari, peccatum est : Existimabant autem Semipelagiani, de quorum numero erat Iulianus , se posse natu tali studio & desiderio , tum initium fidei , tum fidem, tum ea, quae ad salutem ducunt, promereri: unde talia opera dicebat Augustinus , & eius discipulus Diuus prosper, esse peccata ;Proccdebant enim ex malo principio, nempe eX praeium prione de ex infidelitate ; contra sidem enim est , crede te nos posse via naturali promereri fidem. Ad id, quod dicitur . si oculus tuus fuerit mquam , e. id est , si intentio sit praua , actio praua est : si non sit praua

intentio, actio praua non est.

Obiic. Si sine gratia possit fieri bonum, illud bonum est sterile, quia non meretur gratiam, nec glo xiami tale autem bonum sterile condemnat Augustinus i q. contra Iulian. c. 3. ubi redatguit Iulianum, qui

tale bonum admittebat. Resp. non dari bonum sterile, a quo boni simpliciter dieamur, concedo: dari vero liquo boni dicamur secundum quid , nempe moraliter . - Deinde, non datur bonum sterile sensu Iuliani, qui vocabat bonum sterile, id, quod ex obiecto erat bo- num, licet haberet finem malum ; non damnat autem bonum sterile sensu Theologorum, qui dicunt illud

opus esse moraliter bonum, quod est bonum ex obiecto & fine, licet habeat finem naturalem . Si dicat , fructus alborum stet ilium non esse laudandos; infideles vcro.&peccatores esse arbores steriles. Resp. fructus infidelium infideliter operantium, concedo:.mo-ialiter nego. Deinde non sunt Iaudandi simpliciter , bene autem secundum quid. Quando subiungit Augustinus, si fructus boni sint, arbores steriles non ossunt; distinguo: si sint boni simpliciter, concedo: si

secundum quid , nego . Obj j c. Gidquid ad Deum non refcrtur , peccatum est, ait Augustinus lib. . contra Iulian. cap. I.

Distio guo, si non ac feratur saltem implicit E , con-

256쪽

eedo : Fidelcs enim & peccatotes , qui Deum cie clunt, possunt referre explicite bona opera moralia ad Deum, ve a uiliorem naturae, infidcIes vero pos sunt referre implicii E, licet enim de Deo non cogitent, tamen possunt esse ita assecti . vicum agunt Propter virtutem particularem , si illis inootescet et , quod Deus hoc iuberet , idem Opus producerent . Dices, Pio quolibet opere bono facto debemus Deo gratias agere ; sed gratiarum actio est gratiae acce piae agnitio: ergo in quolibet opere grata a conceditur. Rcsp. quod debeamus gratias agere Deo, probencsiciis etiam naturalibus, ut propha uia, sani late, &c. de homus, inquam, referre glatias communc sati speciales pro beneficiis supernaturalibus . Nec dicas, omnes actus virtutis conferte ad gloriam, aut yet modum condigni meriti, si fiant ab homine iu-ho ; aut per modum congrui si fiant a peccatore , ergo Omnes exeunt a gratia, & non a sola natura Resp. enim,actus , qui eliei tur a peccatore , vel csse a gratia,uci a natura: s sint a gratia, possunt conferre positive ad gloriam ; si sint a natura, non possunt conferrQpositive ob improportionem; sed tantum n cgatiue , remouendo peccati obicem, quo sublato gratia conceditur , non ex natura rei, sed cx diuino beneplacito,& cx ordinatione diuinae prouidentiae , quae putegratuito vult dare gratias illis hominibus, qui non ponunt obicem per peccata sua .

Au creatura rationalis pust per naturae vires Deum amare umore imperfecto 3

N Ooloquimur hic de Deo, ut est author gratiae ,

di salutis: quia ut talem non possumus cognoscere nisi per gratiam Fidei: sed sermo est de Deo , t est author naturae ,& donorum naturalium . Sciendum autem est quod amor Dei duplex sit et unus heneuolentiae, quo quis Deum propter Deum diligit, & si a Deo reda metur, vocatur amiciti aer alius dieitur concupiscentiae, quo creatura diligit Deum . ut bene sit ipsi ercaturae. Amor eoncupiscentiae duplex est: unus licitus, quo Deum amamus, ut ultimuit, finem nobis conuenientem: alter illicitus, & vitio sus, quo amamus Deum, tanquam medium ad obii

257쪽

αιs DE GRATIA CHRISTI .

nenda bona temporalia et insuper. amor Dei est adhue vel perschus , vel impei sectus. In perfectus est ille . quo Deus dili titur, non tamen super omnia , nec omnibus rebus actu praesertur, perfectus vero est i lle, quo Deum super omnia diligimus t dc iste est adhue duplex : vel effectivus seu inessicax , vel effectivus seu es-ficax. Primus est propositum nostrae voluntatis statuentis Deum diligere super omnia , si daretur occaso: seeundus est executio illius propositi , cum scilicet voluntas Deum rebus omnibus anteponiti: de hic amor includit obseruantiam omnium mandatorum Dei: si enim hom aliquod Praeceptum trad-deretur, magis amaret id, quod esset sibi proh bitum, quam Deum prohibentem. In sequenti quaestione νProponemus, an homo possit amare Deum naturali ter amore perfecto: hic quaerimux, an possit amate amore imperiacto, beneuolentiae, aut concupiscentiae licito: quoad amorem enim concupiscentiae vitiosum, satis constat non requiri giatiam, quia gratia ad malum non requiIitur'. ti

r Itibus naturae homo etiam lapsus potest Deum

V amare, ut auiliorem naturae, amore imperfecto, tum concupiscentiae, tum beneuolentiae. Haec conis elusio est contra Miehaelem Baium , qui in propositione 3ε. damnata a Pio v. dc Gregorio XIII. sic ait . Disti ictio illa duplicis amoris naturalis, quo Deus amatur ut aurbor natura cm amoris gratuiti, quo amatur ut beatificator, vana est cm commenti is ad illudendum Scriptura cm Patri v. probatur nostra conclusio ex tua condemnatione Baii , Pontificibus , quo um centaram approbauit Vibinus VIII. Quia Paulus ad Rom. t. dicit Gentiles esse inexcusabiles, QMd c m Deum cognouissent, nomianyuam Deum glorificauerint, idest laudauerint de ama- tint. Deinde, Conc. i Mileuitauum can φ. Ar ausi canam can. a s. Trident sest. 6. can J Aug. tib 4. eontra Iulianum cap. I. dc prosper, dicunt omnes, Deum sine gratia non posse diligi prout opoliet. ad salutem Iergo indicant posse aliquo alio modo diligi : ergo saltem amore naturali. Confirmatur haec conclusio ratione , quae probat utramque partem. Potest homo per lamen natural intelin

258쪽

ἔntellectus cognoscere Deum esse nostrum creato rem, con ser ua rorem, & uobis maxime beneficum Lergo voluntas se potest amare Deum amore concu-

Piscentiae: propter scilicet beneficia creationis , conseruationis, & alia: potest etiam amore beneuale tiae eum diligere, quia potest naturaliter cogno scere ipsum esse luminum bonum in se, de proinde summe amabilem , abstrahendo ab illis bonis, quae ab eo ita nos derivantur .. Quod si Augustinus de alii videantur aliquando infirmare talem amore naturalem : hoc est sensu semipelagianorum , qui credebant nos posse naturaliter incipere amar νDeum, cui amori Deus postektenebatur succurrere ,

di dare gratiam, qua Possemus illum diligere supe

naturaliter.

Οbile. Scriptura non meminit alterius amoris , quant illius, qui elicitur a charitate et ergo alium

admiriere non debemus . Resp. nega consequentiam i quia sinis .eripturae est tantum accendere amorem,qui adi salutem ducat: solus autem. amor ex charitate ad salutem ducit: δ: sicinon loquitur de primo. Si August. lib. . contra Iulianum cap. 3. dieata amorem, quo Deus amatur propter seipsum, non esse nisi ex Deo i distinguo amor , quo Deus amat Rr 2 dc quo ad Deum peruenitur, concedor amor naiu- , 'ego. Si dicat Aristoteles 3. Es hic. amorem amicitiae noci posse esse iliter Deum dc homines: per amorem amieitiae intelligit Philosophus amorem mutuum inter pares, non verdiloquitur de amore beneuolentiae de amicitiae, sumPto Pro actu,tuo quis a ieri vult bonum.

obite. Angelus Iapsus non potest Deum diliger

Vt authorem naturae , sinc gratia: ergo nee homo Resp. vel Angelus eonsideratur in statu viae , dc tunc potest amare Deum naturaliter ut authoIem naturae aveI ut est in statu damnationis, dc non potest diligere :quia damnati necessario apPrehendunt Deum, ut a a. iliorem poenae Aliqui tamen dicunt, quod etiam idaemones babeant potestatem antecedentem dc phys eam ad se abstinendum ab odio Dei , dc ad dilistendum Deum ut authorem naturae: quid sit autem potentia antecedens dicetur in quaest. octaua. Si dicat Atistoteles 8. Ei hic. cap. a. naturam inclinare ea tum ad bonum proprium, ubi Deus est bonum com mune omnibus . Rela. Deum esse taliter bonuM

259쪽

commune , ut sit etiam bonum proprium cuiuslibet creature. Si quis dicat: ergo peccator sic amans Deum, erit amicus Dei: distinguo, secundum quid, di impero secte , coacedo : absolute , nego.

Au homo possi Deum diligere sine gratia amore perfecto HSe quaestio intelligitur adhue de Deo, ut in author naturaet virum scilicet homo sine gratiae possit plus Deum diligero auritorem sui, quam creaturam, non tantum speculatiue, sed practice . ita ut sit parata voluntas unius iacturam facere potaus qu)m alterius, Amor Dei super omnia duplicii eri quu gi potest: primo super omnia absolute, idest super omnia, quae se offerunt & offerri possunt, di hoc ad Iongum remous 6c grauissimis etiam occuIrentibus tentationibus: secundo: super omnia secundum quid , idest super omnia, qu ae se offerunt, non tamen quae ON ferri possunt. Aliquis iudex v. g. sollicitatur per manera, ut liberet aliquem reum e carcere, bc contemnit munera propter Deum. tunc Deum diligit super omnia,quae se offerunt actu: si tamen esset paratus dimittere reum ad sollicitudinem amicorum, non deberet diei Deum diligere super omnia absolute , qaia non habet intentionem praeferendi Deum de iustitiam omnibus rebus occurrentibus . Primum potest fieri naturaliter, de secundo ergo quaestio est. Porro haec quaestio inteli igitur de amore practico & essicaci , qui inferat actionem, de qui notatur per Praesens indicataui modi, ego misi non de inessi caci re spi culatiuo , qui exprimitur per optatiuum, Ἀσ vellem: non intelligit ut etiam de amore innato, qu. voluntas feris tur naturaliter in maius bonum: sed de elicito, qui sellieet Deum actu diligat , & praeferat creaturis eunctis: & noe voeatur Deum amare super omnia a

CONCL v MO. Non potest homo lapsus Deum diligere super

omnia, ut authorem naturae, sine auxilio 'ratiae, ad hoc enim requiritur ut illum rebus omnibus' prae

260쪽

DE GRATIA CHRISTI . 14s

praeferat e vix autem inter iustissimos reperies albquos , qui tanto dolore assiciantur ob peceatum mortale , sicut dolent de morte patris, matris, aut coniugis. Hoc potuit quidem facere primus homo in statu

innocentiae e nune veros ubi natura lapsa est, homo est nimis pronus ad malum, & tot titillationibus circumuolatus, ut saepius Deum amandum deserat, de voluptates prosequatur 2 cum enim obiectum praeasens, & sensibile fortius moueat potentiam, quam in sensibile; non potest fieri naturaliter, ut homo Deum , quem non videt, plus diligat, quam res sensibiles, ad quas ob lapsum naturae inclinatur per concupiscentiam: potest quidem fieri ut homo non existens in tentationibus, considerando Dcum ut summum bonum , ipsum diligat super omnia di omnibus praeferat ; cum tamen occurrit tentatio, plus fertur in obiectum sensibile , quam in Deum. Obiic. Voluntas inclinatur in bonum, ergo magis inclinatur in maius bonum t ergo Deus, qui est

summe & infinite bonus , potest praeferri alijs bφ-nis, etiam ut author naturae. Resp. hoe esse verum in natura integra, falsum in vitiata: talis enim inclinatio , quam Deus indiderat in statu innocentiae, fuit vitiata per peccatum : unde licet natu taliter & propensione innata feramur in summum bonum , eX con cupiscentia tamen ferimus potius in bonum appa Tens , & alliciens sensus, quam in verum,& reale. Di ces . Intellectus potest cognoscere Deum esse summum bonum: ergo voluntas potest amare illum ut

summum bonum: & sic illum diligere sum me, taPraeferre creaturis . Resp. primam consequentiar ι esse veram secundum propensionem innatam , quae Ie mansit in natura , non vero secundum affectum clicitum , qui astectus impeditur per concupiscentiam : sic enim Paulus . qui graria Dei pollebat , dicebat tamen', Sentio in membri r legem repugnantem menti xid est rationi : quanto magis hoc dicere debet ii mo in puris naturalibus 3 Ex dicto ergo Pauli patet, quod intellectus possit intelligere aliquid, quod voluntas velle non potest, magis enim est νitiata ad appetitum boni, quam intellectus ad cognitionem Veri, quia peccatum voluntate commissum est: potest ergo negari absolute consequentia obiectionis et dicendo, quod licet intellectus possit cognosce re Deum esse summum bonum , non tamen volun I a

SEARCH

MENU NAVIGATION