Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Specimina philosophiae seu Dissertatio de methodo rectè regendae rationis, & veritatis in scientiis investigandae Dioptrice, et Meteora. Ex Gallico translata, & ab auctore perlecta, variisque in l

발행: 1650년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

s DISSERTATIO ut ulterius pergere contenderent, singuliquo quod in sua facultate esset ad experimenta facienda Conferrent, atque etiam corum omnium quae addiscerent publicum particeps facerent, eo fine ut ultimi incipiendo ubi prae cedentes desiissent, S ita multorum vitas dolabores con-Jungendo omnes simul longius progrederemur quam

singuli privatim possent.

Quinetiam de experientiis observabam , eas tanto magis necessarias, quanto quis Morem notitiam est adeptus. Initio enim praestat iis tantum uti qua sponte sensibus nostris occurrunt, quas ignorare non posset mus, ii vel tantillum ad eas attendamus, quam rariores', abstrusiores investigare. Mus rei ratio est , quod rariores illae saepius decipiant, quamdiu vulgatiorum causae ignorantur circumstantiaeque a quibus pendent fere semper adeo particulares, exiguae sint, ut observatusim dissicillimae. Sed talem hac in re ordinem secutus sum Primum conatus sum generatim invenire princi pia, seu primas causas omnium quae sunt aut possitnt esse in mundo ad Deum solum qui ipsum creavit attendendo, easque aliunde non educendo quam ex quibusdam eritatis seminibus , animis nostris a natura inditis. Postea expendi quinam stant primi S maxime ordinarii enectus, qui ex his causis deduci possent videorque mihi hac via cognovisse coelos, astra, terram, imo etiam in terra aquam, acrem , ignem, mineralia, de quaedam ejusmodi alia, quae sunt omnium maxime communia.

simplicissimaque, ac proinde cognitu facillima. Deinde cum volui ad particulariora descendere, tam multa diversa mihi occurrerunt, ut crediderim opus esse ingenio plusquam humano , ad formas aut species Corporum quae in terra sunt, ab infinitis aliis quae in ea posshnt

esse, si Deo placuisset illas ibi collocare, dignoscendas

ipsas

72쪽

ipsasque deinde ad usum nostrum referendas nisi per

effectus causis obviam eamus , d multis particularibus experimentis adjuvemur Deinde animo revolvens omnia o cista quae unquam sentibus meis occurrerant, dicere non verebor me nihil in iis observ iste, quod latis commode per inventa a me principia explicare non possem. Sed confiteri me etiam oportet, potentiam Naturae esse adeo amplam de distusam S principia haec adeo esse simplicia, generalia, ut nullum fere amplius particularem esiectum observem , quem statim variis modis ex iis deduci posse non agnoscam nihilque ordinarie mihi dissicilius videri, quam invenire quo ex his modis inde dependeat. Hinc enim aliter me extricare non possum quam si rursus aliqua experimenta quaerama quae

talia sint, ut eorum idem non sit futurus eventus, si hoc modo quam si illo explicetur. Caetcrum eo usque nunc perveni ut mihi satis bene videar percipere, qua rationCpleraque illorum sim facienda quae huic fini inservire possunt. Sed video etiam illa esse talia & tam mustiplicia ut neque manus meae, neque fortunae , etiamsi millecuplo Mores cssent, ad omnia possent sussicere prout autem deinceps plura aut pauciora faciendi copia erit,mMores etiam aut minores, in Naturae cognitione progressus mihi promitto. Id quod in composito a me tractatu declarare sperabam , ibique adeo clare patefacere quaenam exinde ad publicum utilitas esset reditura, ut

eos omnes quibus commune hominum bonum est cor di, hoc est omnes revera, ion m speciem tantum honestos viros, inducturus essem tum ad mecum communicanda quae jam fecissent expertinenta, tum ad me Juvandum in vestigatione eorum quae supersunt facienda. Sed ab illo tempore aliae mihi occurrerunt rationes,

quibus ad mutandaan sententiam adductus lim ad

73쪽

cogitandum me debere quidem pergere in scribendismnibus iis quae alicujus esse momenti putarem , statim

atque eorum veritatem deprehendissem , idque non mianore cum cura quam si ea in lucem edere vellem tum ut tanto majorem haberem ea bene examinandi occasionem mam sine dubio accuratius semper id elaboratur, quod a pluribus lectum iri creditur, quam quod in pria vatum tantum usum scribitur saepe quae mihi visa sunt vera, cum primum illa concepi falsa cise postea cognovi cum ipsa chartae volui mandare tum etiam ut nullam amitterem occasionem publicam utilitatem quantum in me esset procurandi, si mea scripta alicu)us sint pretii, ii in quorum manus post obitum meum devenient, illis prout commodum videbitur uti queant Sed me nullomodo permittere debere ut me vivo in lucem exirent, ne vel oppositiones, controversae quibus forte vexarentur, vel etiam qualiscunque fama quam conciliare possent, aliquam mihi darent occasionem, tempus quod institutioni meae destinaveram amittendi. Etiamsi enim verum sit unumquemque teneri quantum in se est aliorum bonum procurare illumque proprie nullius esse pretii qui nemini prodesto; attamen verum etiam est curas nostras ultra tempus praesens debere cxtendi, bonumque esse omittere ea quae forte aliquam viventibus utilitatem stent allatura, eo fine ut alia faciamus quae multo magis nepotibus nostris sunt profutura. Quemadmodum etiam dismimulare nolo, exiguum

id quod hucusque didici, nihil fere esse prae eo quod

ignoro , 5 ad cu)us cognitionem perVenire non despero. Eodem enim fere modo agitur cum iis qui paulatim veritatem in scientiis detegunt, atque cum ditescentibus quibus facilius est magna lucra facere, quam antea multo minora cum adhuc pauperes erant. Vel possunt cum

74쪽

DE METHODO. 7 exercitarum praefectis conferri, quorum Vires pro victoriarum ratione incrementa sumere solent, Sesquibus post cladem acceptam majore prudentia opus est ad residuas copias conservandas, quam cum praelio superiores herunt ad urbes, provincias occupandas Vere enim ς praelio decernies; qui conatur superare omnes difficultatest errores, a quibus impeditur ne ad cognitionem veritatis perveniatis praelio vincitur, qui de re alicujus momenti falsam opinionem admittit majoreque postea opus habet dexteritate, ad se in pristinum statum restituendum , quam ad magnos progressus faciendos cuni jam principia certa habet. Quod ad me attinet, si quas in scientiis veritates inveni confido autem ea quae hoc volumine continentur , ostensura me aliquas invenisse possum dicere illas tantum esse consequentias, quinque aut sex praecipuarum dissicultatum quas superavi, quasque pro totidem pugnis numero in quibus victoriam reportavi. Imo non verebor dicere, me putare,

nihil mihi amplius deesse ut voti compos fiam, quam duas aut tres ejusmodi obtinere; me non esse adeo aetate provectum, quin secundum ordinariam naturae

Cursum, satis mihi ad hanc rem otii superesse possit. Sed credo me eo plus teneri, temporis quod mihi restat parcum esse, quo plus spei illud bene collocandi habeo. Et multas procul dubio illud amittendi occasiones haberem , si meae Physicae fundamenta in lucem ederem. Etiamsi enim omnia fere adeo sint evidentia, ut opus tantum sit ea intelligere ad as entiendum nullumque inter illa sit, cujus demonstrationes dare posse non sperem; attamen quia fieri non potest, ut cum omnibus aliorum diversis opinionibus conveniant, saepius me a proposito avocandum iri praevideo, oppositionum quas excitabunt occasione.

75쪽

Obsici quidem potest oppositiones istas utiles sere,

cum ut errores meos agnoscam, tum ut si quid boni lia. beam, alii Morem illius hac ratione intelligentiam consequantur; quia plures oculi plus vident uno, ut meis nunc uti incipientes, suis me vicissim inventis juvent. Sed etiamsi me valde errori obnoxium agnoscam, nunquam fere fidam, primis quae mihi occurrunt cogitationibus experientia tamen quam habeo eorum quae

mihi olaici possunt, impedit quo minus ullum inde fi ctum sperem. Iam enim saepe expertus sum judicia, tam

eorum quos pro amicis habui, quam aliorum quorumdam, quibus me disterentem esse putabam quin etiam nonnullorum malignorum invidorum, quos sciebam conaturos in apertum protrahere id quod amicitiae velum ab amicorum oculis abscondebat. Sed raro accidit, ut aliquid mihi oriectum sit quod nullo modo praevidissem, nisi id esset valde a meo argumento remotum adeo ut fere nullum unquam ostenderim opinionum nearum Cen rem, qui mihi non videretur aut miniis rigidus , aut minus aequus me ipso Sicut etiam nunquam observavi, critatem aliquam antea ignotam , disputationum Scholasticarum ope in lucem protractam fuisse. Nam dum unusquisquc contendit vinceres, plerumque potius ad verisimilitudinem, quam ad ratio . num utrimque allatarum momenta attendi solet de qui diu boni fuerunt advocati, non ideo postea meliores sunt 3udices. Quod ad utilitatem, quam alii ex mearum medit tionum communicatione percepturi essent, non pollet

etiam valde magna esse; quia nondum eas eo usque deduxi, ut nulla supersint addenda, antequam ad praxim revocentur. Et puto me possessine jactantia dicere, si quis. earum perficiendarum sit capax, me potius eum Sci

76쪽

quam alium quemquam. Non quod ingenia in orbe esse non possint quae meum multis parasangis superent i sed quia fieri non potest ut rem adeo bene concipiat di suam reddat, qui eam ab alio discit, atque ille qui ipsemet

eam invenit. Quod adeo in hac materia verum est , ut quamvis saepe aliquas ex meis opinionibus explicaverim viris acutissimis , dc qui me loquente cas videbantur valde distincto intelligere; attamen cum Cas retulerunt, observavi ipsos fere semper illas ita mutavisse, ut pro meis agnoscere amplius non possem. Qua occasionei si eros hic oratos volo. ut nunquam credant, quidquam a me esse profectum , quod ipse in lucem non edidero. Et nullo modo miror ablurda illa dogmata, quae Veteri bus illis Philosophis tribuuntur, quorum scripta non habemus nec propterea udico ipsorum cogitationes val-d 4 ratione fuisse alienas, cum habuerint praestantissima suorum saeculorum ingenia; sed tantum cas nobis perperam fulsis relatas. Sicut etiam vademuS, nunquam fere contigisse ut ab aliquo suorum sectatorum superati fuerint. Et credo fervidissimos eorum qui nunc Aristotclem sequuntur, se beatos putaturos si eum m naturae Cognitione aequarent metiam sub hac conditiones, ut postea nihil amplius addiscerent. In quo similes sunt hederae, quae nunquam contendit altius ascendere quam

arbores quae ipsam sustinent imo saepe descendit, postquam ad fastigium usque sublata fuit. Mihi enim videntur etiam illi descendere , id est aliquomodo se ii doctiores reddere quam si a studiis desisterent qui non contenti omnia ea scire quae clare S dilii cide apud suum Auth rem explicata sunt volim praeterca illic invenire blutionem multarum dissicultatum, de quibus ne verbo quidem meminit,&forte nunquam cogitaVit. Attamen ipsorum philosophandi ratio valde commoda est ingeniis in-ho fra

77쪽

fra mediocritatem positis Distinctionum enim & principiorum quibus utuntur obscuritas, causa est ut de omni bus aeque confidenter loqui possint, ac si illa optime novissent S ita adversus subtilissimos acutissimosque omnia quae dicunt defendere ut falsi argui nequeant Qua in re

1imiles mihi videntur coeco, qui ut aequo Marte adversus videntem decertaret, eum in profundam, obscuram

aliquam cellam deduxisset. Ac possum dicere istorum interest ut ab edendis Philosophia qua utor principiis abstineam Nam cum simplicissima, evidentissima sint idem propemodum facerem , a luce donando, ac si aliquas aperirem fenestras, per quas lux in illam cellam ingrederetur,in quam ad pugnandum descenderunt. Imo neque praestantiora ingenia habent cur optent ea cognoscere. Nam si velint scire de omnibus loqui, S eruditionis famam sibi compararea eo facilius pervenient, si verisimilitudine contenti sint, quae sine magno labore in omni genere materiae inveniri potest quam veritatem investigando, quae paulatim tantum in quibusdam patefit in cum de aliis loquendum est, ad ingenuam ignorantiae suae confessionem impellit. Si vero paucarum aliquot veritatum notitiam praeferant vanae nihil ignorandi

professioni, sicut proculdubio praeferenda est 5 meum institutum sectari velint, non opus habent ut quidquam

ipsis amplius dicam praeter id quod jam in hac dissertatione a me audierunt. Nam si ulterius quam fecerim progrediendi sint capaces, multo potiori ratione crunt per se inveniendi, id omne quod me hactenus invenis se puto ; quoniam cum nihil unquam nisi ordine examinaverim, certum est id quod mihi e tenebris eruendum

restat, multo x se dissicilius S occultius esse, quam id quod antea rcperire potui I nainor multo ipsis scit voluptas id a me quam a scipsis discere. Praeterquam quod

78쪽

D METHODO. I quod habitus quem sibi comparabunt, facilia primum quaerendo paulatim atque per gradus ad alia dissiciliora transeundo, ipsis plus omnibus meis documentis profuturus si Sicut quod ad me attinet, si a juventute edoctus essem omnes veritates, quarum postea demonstrationes investigavi, rime labore illas didicishm, opinor me fortasse nunquam multo plures cogniturum fuisse saltem nunquam acquisiturum fuisse habitum & facialitatem qua mesemper novas de novas inventurum spero,

prout animum ad eas investigandum applicabo Et ut verbo dicam, si quod in mundo est opus, quod ita bene ab alio non possit absolvi, atque ab eo qui inchoavit,illud est in quo versorri laboro. Verum quidem est, quantum ad experimenta spectat

quae huic scopo inservire queunt, unum hominem illis omnibus faciendis non esse parem. Sed nullas etiam alias utiliter adhibere posset manusquam suas .nisi forte opificum, aut aliorum ejusmodi mercenariorum, quos lucri spes magnae enicaciae medium impelleret ad accurate faciendum omnia quae ipsis praescriberet.Nam quod ad voluntarios attinet, qui curiositate aut discendi studio moti, sponte forsan operas suas ei offerrent, praete quam quod ordinatae multa promittant pauca praestent, nullumque unquam fere ipsorum propositum Ἀ-nem optatum brtiatur procul dubio vellcnt operam suam compensari aliquarum dissicultatum explicatione, aut saltem inutilibus comitatis ossiciis, sermonibus, in quibus sine magno detrimento partem otii sui'. impendere non posset. Et quod ad expciamenta jam ab aliis facta, etiamsi ea cum ips communicare vellent, quod nunquam facturi sunt qui ipsa pro secretis habent, plerumque tot sunt comitata circumstantiis rebusque superfluis, ut inde vcritatem elicere difficillimum illi foli 3 ret.

79쪽

ret. Praeterquam quod Omnia ferme adeo male explicata invcniret, aut etiam falsa, quia qui illa fecerunt, ea tanthim in iis videre voluerunt quae principiis suis conformia putabant ut si aliqua proposito ipsius accom- moda cillant, pretium tamen temporis aequare non possent, quod in delectu illorum faciendo impendendum estet. Adeo ut si quis esset in hoc terrarum orbe, quem constaret capacem esse maxima quaeque, in publicum utilillisma inveniendi Mea de causa caeteri homines. mnibus modis eum ad)uvare contenderent in proposito suo as equendo non videam eos aliud in ipsius gratiam facere posse, quam in experimenta quibus indigeret sumptus conferre & de caetero impedire ne tempus ipsi

ullius importunitate riperetur Sed praeterquam quod non tantum mihi tribuo, ut aliquid extraordinarium polliceri vchm,nec me adeo vanis cogitationibus pasco, ut putem rempublicam multum mea consilia curare debere non sum etiam adeo abjecto animo, ut a quolibet accipere vellem beneficium, cujus me indignum esse credi posset. Omnes ista considerationes simul junctae, in causa fuerunt a tribu amis cur noluerim in lucem edere tractatum,quem prae manibus habebam imo ut statuerem

nullum alium quamdiu viverem publici juris facere, qui adeo generalis esset, aut ex quo Physices meae fundamenta intelligi possent. Sed postea rursum duae aliae

causae fuerunt quae me moverunt, ut hic particularia

quaedam spccinlina subjungerem, publico aliquana

actionum mearum consiliorumque rationem redderem .

Quarum prima est , quod si illud omitterem , musti quirulciverunt propositum quod antea habui scripta aliqua praelo subiiciendi, suspicari possent causas propter quas ab eo abstinerem, minus mihi honorificas esse quam re

vera

80쪽

pra omnia magni facio lattamen nunquam etiam studui actiones meas tanquam crimina occultare, aut multas praecautiones adhibui ut ignotus est em tum quia credidissem adversus meipsum murius esse, tum etiam quia id mihi inquietudinem aliquam attulisthi, quae rursum perfectae animi tranquillitati quam quaerebam adversa fuisset. Et quia dum me ita indiffcrenter habui, inter innotescendi aut delitescendi curam, non potui impedire quin aliquatenus in ore hominum versarer, putavi debere me allaborare saltem ne male audirem. Altera ratio quae me ad haec scribendum compulit est, quod quotidie magis ac magis perspiciens moram quam patitur illud quod de me erudiendo cepi consilium, propter infinita experimenta quibus indigeo, quae sine aliena ope facere non possum, etiamsi non adeo Suflenus sim ut sperem publicum in partem consilio.

rum meorum venire velle; attamen nolo etiam mihi

adeo celse, ut occasionem dem post victuris, mihi liquando exprobrandi, me potuisse ipsis varia multo meliora relinquere quam fecerim, nisi nimium neglexis em ipsis significare, qua in re instituta mea possciat

promoVere.

Et putavi facile mihi esse eligere aliquas materias,

quae neque essent multis controversiis obnoxiae, neque me cogerent plura quam velim ex meis principiis exponere; tamendatis clare palcfacerent quid ita scientiis

praestare possim aut non possim. Quod an feliciter mihi

successerit aliis judicandum relinquo at pergratum' mihi erit si examinentur Z it tanto major sit ejus rei occasio, rogo omnes eos qui adversus ea oriectioncs

aliquas,

SEARCH

MENU NAVIGATION