P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

D PETRI RAMI

mines,species esse hominis dico. Vnde igitur huius rei

veritas exquiri potestZ ab illo nepe veritatis sonte,unde omnis nostra disputatio manavit, ab Aristotelis princiariis, obseruatione, experientia,inductione: Hic de artis institutis disputamus: Nauticae dogmata, E nautarumvsu facta sunt: militiae praecepta, E militum consuetudine sumpta sunt: sic Logicae decreta, e communi logic rum, id est hominum usu, sumenda sunt. Ergo quemadmodum iudices plerunque, sic nos in rem praesentem veniamus. Dicis Sequanam Lutetiae examine: id nego: Vt igitur controuersiam tollamus, huc ipsi veniamus, ut coram oculis &sensu fidem nobis faciamus. Dico genus,esse multitudinem essentia similium, vel essentiam multorum similem: & sic homine, genus esse Platonis & Socratis,Platonesnque & Socratem,species h minis: In rem igitur prςsentem veniamus,nihil somniemus,nihil commentemur. Finge illa ipsa tempora, quibus logicum organum ab Aristotele nondum collectu erat: Dialecticae vis fuit,& homines,genera quaedam &quasdam species dixerunt atque intellexerunt: Hic naturalis usus, haec humanitatis regula: Haec Aristotelis

experientia & inductio & finis & principium est: Vnde

non dico temere arripi, sed prude ter obseruari Dialectiscae praecepta omnia deceat. Consideretur igitur quid ea res est,& cuiusmodi, quam homines significant nis v cabulis,genus, generalis, generaliter, generatim: species,specialis,specialiter,speciatim: Hoc obseruato,hoc posito. quod inficiari nemo, nisi malitiose, possit, genus ad omne dicemus,quod species habet: speciem, partem generi ita subiectam,ut eius non solum nomen, sed desinitionem & naturam usurpet: communis multorum,

an unius propria sit,nihil interesse.Sic Plautus ait, Iupiter, qui genus colis,alisque hominum. Et Cicero: Dum genus hominum extabit,aita .Phili p. Et idem cum de se post reditum loquitur: Messenius legem speciatim de mea salute promulgavit. Sic ab e dem etiam difinitur genus primo de Inuentione: G

102쪽

-ANI M A D. LIB. III. t

nus,est quod plures partes amplectitur, ut animal Pars est,quae subest generi, ut equus: sed saepe eadem res alij fenus, alia pars est: Vt homo, animalis pars est, Theani aut Troiani genus: Hic genus definitur multitudine partium. & pars pro specie dicitur: tametsi exepta

speciei de Thebano & Troiano minus accurata sunt.

Sic generalis & specialis quaestio dicitur a Quintiliano: sic generaliter aliquid & specialiter saepe dicitur:Sic Seneca hominem, animalis speciem dixit: genus autem Catonis, Ciceronis, Lucreth: Itaque, ait de homine, quia continet multa, in genus cadit: quia sub alio est,inipeciem. Sic Iureconsulta loquuntur, cum hominem,genus: Stychum & Pamphilum,species appellant: Qua de re lex est de Stipulationibus, in quibus alias species, alias genera deducuntur:Siclide loquuntur, cum aiunt in mutuo recipi non eandem speciem,sed idem genus: Vbi Iureconsulti eleganter appellant eandem speciem x idem genus, quod vulgus in scholis, idem numero,& idem specie dicit : Socratem enim & Platonem sch lae dicunt numero differre, non specie: & esse duo indiuidua,speciem unam:Melius Iurecosulti, qui duas quidem species, genus autem unum vocant. At malim v

xi & propiij sermonis usum a Iurecosultis id est Reipublicae principibus, quam a scholis inertium philosopha strorum petere. Quὁd si dixeris Plautum, Ciceronem,

senecam, Iureconsultos parum acutὸ disserere, attamehoc mihi concedas, eos nomines humano & naturali hominum more loqui,cum hominem genus dicunt C tonis : Catonem, speciem hominis. Quod ad quaesti nem meam cocludendum satis est: Doceo enim ex usu

populari & naturali,id est xnico dialecticae artis auth re & magistro singulari probari hanc oratione, Homo est genus Catonis: Cato est species hominis. Et ista est Aristotelis experientia, ista est obseruatio, hoc denique Aristoteleum omnis doctrinae principium. Attamen ne

quisquam queratur, parum certis naturalis usus exei Plis tantam quaestionem c cludi: proseram authorem

i F iiij eum

103쪽

PETRI RAMI

eum philosophum, quem philosophorum omniu principem & Homerum costat fuisse Platonem dico. Quid igitur Plator An ait hominem, Socratis esse speciem, ut Porphvrius ait ξ Imo x ero & plane & clarἡ & frequeterdicit hominum genus, ut dicit genus animalium: Et in Regno,cum de speciei & partis differentia praecipit, axioma eiusmodi confirmat, quo necesse si omnes has Porphyrii ineptias euerti: Quicquid species est, & parte necesse est ipsam esse eius rei, cuius species dicatur. Q vid est igitur' An cum speciem, ut fingit Porphyrius, quae partes indiuiduas habeat, Platonis iudicio species

erit earum rerum,quarum totum estὶ at contra hic affirmat : & si quo alio loco hominem, Socratis speciem,id est Γάαν diceret, certe typum ipsum diceret, unde indiuidua,quae vocantur in organo, velut ectypa formarentur: Quomodo saepe & generales & speciales rerum notitias, Ideas, ut mox dicam rursum, appellat: Imo pro eodem genus, species, idea saepe apud eundem ponitur, ut in Parmenide quomodo in posterioribus Analyticis Aristoteles etiam loquitur aliquot locis: Quo pacto etiam nominare possis anima speciem hominis:& quodvis genus, speciem subiectaru sibi Iartium, quia ex eo,velut ex ore aliquo, quasi imago & similitudo ducatur & exprimatur: Verum aliud est species,cui opponitur effigies Sc imago: quomodo loquitur in Oratore Cicero: Persectae eloquentiae speciem animo videmus: efigiem auribus quaerimus: aliud species, quae generi subiecta dicitur,& tanquam pars in toto comprenensa. Agite vero, missos & poetas & oratores & Iureconsultos, quin Platonem ipsum missum faciamus: Aristotelε potius audiamus, & praeceptis & exeptis idipsum quod aio, confirmantem: Etenim non in dubio opere aliquo,

sed in prima & summa Philosophia libri decimi tertio

capite,genus ita definit: Dicitur vero genus, quo ambo differetia,unum secundum essentiam, dicuntur. Genus nimirum definitur hic communis essentia multorum:

nec in partibus, speciei disserentia, sed essentialis com-

104쪽

tertia D

munio proponitur: Zt ibidem capite septimo: Id enim enus voco , qFo ambo num idem dicuntur, habensifferentiam, non secundum accidens, siue sit ut materia , siue sit ut aliter. Hic communiter genus definitur totum, cuius partes in ipso sunt, unum, non secundum accidens, sed ut dictum est prius, secundum essentiam:& hic rursus partium communio essentialis in genere definiendo proponitur: Ergo videmus ex iis Aristotelis locis genus esse essentiam multorum similem: xt nihil intersit ad generis rationem, panes comunes sint multorum, an unius propriae: Atque hanc suam doctrinam Aristoteles usu & exemplis suis etiam confirmat,& huc naturalem usum accommodat: Sic primo & tertio Sequarto capitibus libri terth Philosophiae, vocantur vitibina genera in indiuiduis,xt homo:Et in eadem Philosophia primo capite libri primi dicitur, Hominum genus arte & ratione vivit:Item in Longitudine vitae,Diutu nioris vitae est hominum genus, quam equorum: H minum genus, equorum genus, praeceptis docet effe,d usu suo cofirmat. Qu mobrem positam generis definitionem , demonstratam & confirmatam fatis habemus: secundam opinionem iam consileremus, qua genus a.

Porphrrio definitur, quod de multis & specie differe tibus in quaestione quid est, affirmatur. Quae definitio id tantum veri complectitur, Genus est,quod de multis essentialiter affirmatur: Cui respondet illud nostrum, essentia multorum similis .Partes igitur definitionis via deamus: Prima pars illa,de multis affirmati,nostrae definitioni conuenit: de hac igitur disputari nihil est necesse. Secunda pars, disserentibus specie,videtur omniano non congruere,quia singuli homines,se quibus h mo dicitur, specie differre Porphyrio non dicunturi Quamobrem inquam 3 'uid enim est hoc ipsum specie differre 3 Id vero nobis ab Aristotele in Philosophia lubri decimi capite octauo proponitur: Quaecunque si uidem in ratione sunt contrarietates, faciunt specie iusserentia Quiae vero in toto materiae complexu,non faciunt:

105쪽

faciunt: Ubi multis verbis docetur differre specie, quaesorma essentiali disserunt,non quae accidentibus: Et ratio illic pro serma sumitur,ut sipe apug Aristotele: Ad quam definitionem duobus modis responderi potest primo si vera sit, tamen singulos homines specie disse re: deinde captiosam & fallacem esse. Ergo prius illud

agatur: Etenim inquis, homo & leo, sorma communi differunt.Et Cato inqua, & Cicero, serma quoque pr pria differunt: nec numeri differentia, quam inducis,

aliud est, quam propriae & indiuiduae serinae differetia: speciesque & formae, ut communis & diuiduae, sic propriae & indiuiduae ὀisseretia sua est: Etenim longe aliud

videtur esse de Remina & mare,aliud de Socrate & Pl tone:mutatis enim accidentibus, seruata essentiali sor- ma, potest numero unus & idem esse foemina & mas,ut Aristoteles ait, & a poetis de Tiresia proditum est: & a Platone duodecimo legum de Caeneo,quomodo ex foemina, vir factus est:& reuera est,ut Hermaphroditus Androgynus : ut copiose Plinius quarto capite libri septimi. Verum duae substantiae, vi sunt Socrates & Plato, detractis cogitatione omnibus accidentibus, essentiali forma seruata, ne cogitari quidem posse videtur, ut eadem numero dc una nat essentia:aut si dicatur, singularum substantiarum formas ex accidentiu concurru fieri, indύque numeri disserentiam gigni, absurdius videbitur oliandi, quia substantiarum forma, id est substantiae primaria causia,fiat accidens : Deinde quia singularia sola subsistant,quiduis erit accidens, substantia pro

sus erit nulla: aut certe solae rerum communes & sep

ratae a singulis rebus ideae, substantiae erunt: quod Aristoteles tam vehementer improbauit:denique essentia lis homo nullus erit, nisi communis ,-ut ita dicam. ideatis. Nec sequitur,si formam Socratis & Platonis aliter, quam accidentibus explicare non possis, ideo sormas essentiales diuersas non esse . Etenim philos phi omnes vix ac ne vix quide unam hominis formam norunt: attamen illa generali caussae ratione, norunt

omnium

106쪽

ANIM A D. LIB. III.

omnium rerum aliquam esse essentialem formam, qua res sunt id quod sunt,quamuis specialiter quid unaquaque sit forma,nesciant. Quare vel ad hanc specificae differentiae definitionem, singuli homines secundum in

mam, numero unus homo non erit: numeroque disse

re, nihil aliud erit, quam propria sema differre. Quae

propriae formae differentia non est minor, quam formae communis differentia. Duae lineae pedales singulares sunto, numero tantem different,inquies:At inquam ,haeduae lineae quamuis accidentia sint, non substantiae sint, in eodem tamen simul esse non possunt: neque permissionem aut confusionem dimensionum, natura rerum patitur: multo igitur minus substantialium formarum permissionem patiatur. Et quanto maior in singulis similitudo communis formae, tanto maior est etiam disserentia propriae Armae, sicuti contrariorum sub eadem generis forma communicantium albi & nigri m or, quam non communicantium albi & calidi. At sicut in prouerbio est apud Aristotele septimo Politico: Grauia bella fratrum. Sed Aristotelem potius interpretationis huius authorem adhibeamus, ut a quo veram generis definitionem accepimus, ab eodem contrariae resutationem sumamus: singulosque homines specie disse re doceamus. Q cquid enim differt,differt aut genere aut specie . genere quidem disserunt, quorum non est

communis materia Meque generatio mutua: ut quorum

est alia figura attributionis:specie verb, quorum est idegenus:Haec Aristoteles,decimi libri Philosophi; capite tertio: unde assumo: At inquam, homo non differt ab homine, genere, quia communis est singulorum hominum materia,& homo generatur ex homine: Ergo homo differt ab homine specie, singulique homines sunt species, dc homo, genus eorum. Qu re ex Aristotelis doctrina, imo veritate ipsa conuincimus, etiamsi disserue specie, esset differre torma essentiali, tamen singulos homines & indiuiduos, specie differre. At vi de se- evado iam disseramus, ea definitio captiosa est, & ho-

107쪽

PETRI RAMI

monymia significationis fallit. Etenim de specie logicadi sietatur hoc tempore, non de caussa formali , non depulchritudine & caeteris, quae species etiam fgnificat. Desinis specie logicam relatione generis & cognatione. Ex hac igitur definitione dicam differre specie , quae Φeciem habent diuersam: differre genere, quae genus habent diuersum: Et ut diuersae species inter se genere different,sic inter se diuersa genera specie different: nec

enim patre disserunt,nisi filijmec filio, nisi patres: & sierelatio generis & speciei tenebitur : At idem rogatus, respondes ex alia fgnificatione, quam definieris:& ais differre specie,quae forma essentiali disserunt: quasi species pro essentiali forma nobis esset definita: De specie logica loquimur , eiusque definitionem quaerimus. At Porphyri quod te iam saepius moneo definitio rei, continet etiam rei disserentiam, si definitio v era esl, Tu v ero definitionem speciei logicam e genere nobis instituis: differentiam autem e forma nescio quam facis: Perinde ac s genere definito interrogatus, quae genere differrei,dicerem,quae disserunt patre & genitore, quia etiam generis est illa significatio. Quapropter ridic tum est aliunde speciei definitionem, aliunde differet tiam petere: Totumque id scholasticum commentum reiiciendum, & concludendum, in secunda generis definitione nihil esse, quod primam definitionem generis impediat. Pars una luperest, quod nostra definitio non doceat genus in quaestione quid est,assirmari: concedo: neque id omnino in generis definitione necessarium

esse contendo: nam si maxime verum esset, extrinsecus

tamen id accideret generi: naturale penitus & insitum, id est essentiale non esset. Etenim definitio proprie αvere respondetur ad quaestionem quid est: & tamen ex eo nequaquam definitio definitur: Accidens enim definitionis est, quod ad quaestionem quid est, adhibeatur: natura definitionis & essentia non est: Ita si senus ad quaestionem quid est,responderetur,attamen id accides eius esset, cum genera rerum omnium cogitati & esse

108쪽

ANIM A D. LIB. III.

possin etiamsi nil interrogetur: Ita cum a genere abes-iet integra generis egentia,certὰ accidens esset. Verun- tamen id in genere omnino falsum est: nec enim genus ad quaestionem quid est, respondetur, sed definitio , ut Aristoteles ait in Posterioribus,vbi certissimas institue-darum artium ac disciplinarum vias iustituit:Illic enim genera quaestionum An est, quid est,quia est,quamobreest diuidit,& quaestione quid est,definitione, no genere solo soluedam & exprimenda praecipit: Et certe cum rei genus quaeritur,no quaeritur quid est,sed cuius generis, et e quo genere. Experientia,obseruatio,inductio ML stotelis adhibita,quaestionem hanc dissoluet. Categorematici sermonis ineptiae hic etiam fortassis obiicientur, sed satis iam refutaui. Haec igitur Aristotelis indubitara principia sequamur.sunt alij & contrariae authorit iis loci apud Aristotelem:concedo: Sed Aristotelis philosophiam, omnium veterum philosophorum collecta philosophiam esse meminerimus: in qua variae sunt dc saepe da Icrepantes & contrariae opiniones: sed in eadem

philosephia sunt Aristotelis etia principia, per quet licete contrariis opinionibus congruentem Aristotelis iudicio sequi. Id modo facimus: Porphyrij impetitiam hic arguimus,qui propositis definitionibus eiusdem rei repugnantibus, deteriorem selegit. Tu si Porphyrium

tueri velis, arripe contra nos Aristotelis principia, experientiam, obseruationem,inductionem: & doce insignibus & naturalibus Homeri, Philonis Demosthenas, Aristotelis etiam, sed extra nugas istas scholasticas : denilue cuiusuis probata Sc spectati authoris exe-plis, hominem, dici speciem Socratis & Platonis: S cratemque & Platonem, hominis indiuidua dici: tum Aristoteleu te & Aristotelis principia secum laudabo dilibenter audia: secus confiteare te de praeceptis contendere, quorum usiim nescias, quoru principia nescias: Et caue ne dicas homine , gerius quidem socratis appetilari in usu populari & naturali: at in schola & doctrina nequaqua: aries enim omnes si vera sunt, ex usu nati rasi

109쪽

rali 3c singularibus exemplis prosectet sunt,ait Aristotelest nec in omnibus artium dc generalibus praeceptis, aliud docendum est, quam in singularibus exemplis Ogitur. Discimus in schola Logica, ut ad humanae rati

nis usum maturius accedamus: mea definitione accedemus cito tua nunquam. At dicet aliquis,summa fuerat categorematum confuso, si genus isto modo definiatur: Idem enim erit dc genus δc differentia dc definitio: Nam sic animalium rationalium dicetur genus, dc animal rationale, genus singulorum animalium rationalium : sic rationalium genus dicetur, dc rationale,genus singulotu rationalium. Quaenam inquam,ista confuso fueritὶ aut quam non ab Aristotele coprobata Z Α-ristoteles primo Topico categoremata quatuor efficit,

accidens, genus, proprium, definitionem: Genus illic definit, quod de multis de specie differentibus in quaestione quid est, affirmatur. Quid inquam definitio antimalis , nonne de multis dc specie differentibus in quaestione quid est, affirmatur 3 nonne iccirco genus estὶ an dices categorem a non esse, quia dictio non una sit ' At Aristoteles ipse partitione sua,categorema iacit,& pH-cipuum categorema: dc iam de dictione simplici docui falsum, nec Porphyrio, nec Aristoteli id esse visum. Quid differentiaξ nonne ibidem ab Aristotele nominatim in generis locum admittitur, si communis dc generalis fueritZEtenim, ait,disserenti a cum generalis sit,i co generis est habenda: Quomodo igitur inquies,categoremata distinguentur, cum sit idem dc genus de definitio Sc disserentia Z Quomodo inquam, genus & sp cies,caussa dc effectus, forma Sc differentia, pars dc t tum distinguetur, cum idem possit esse genus dc species

dc caeterorum unumquodqueὶ Ratione opinor, de definitione dices distingui: Sic igitur animal rationale, definitio erit, quia explicat proprie de succincte quid ressit: dc genus, quia est essentia multorum communis r dccaetera similiter. Quamobrem ut disputatione nostram concludam Genus,est multitudo essentia similium, aut: 2 essentia

110쪽

essentia multorum similis: Et illa nimiris est idea Platoni s, de qua disputationem huc reieceram: ut genere cognito, Platonis idea facilius cognosceretur. Etenim Platonis idea nil est aliud, quam genus hactenus a nobis definitum : Idque ne dubius author nobis proponatur, Aristotele doctore & interprete confirmo: licet multis locis Platonem hac de te cauillari videatur. Inp sterioribus igitur Analrticis, capite octauo libri primi, num quiypiam extra multa videtur Aristoteles non probare, cum unum & idem in pluribus probat. At de . cimo octauo capite secussi, probat unum quippiam e tra multa: quod in omnibus illis quidem unum & idem ins omnino comprobat, & sic niuersale suum definit.

Veruenimuero loci sunt in Philosophia permulti, quiabus copiose & ample disputatio ista tractatur, qua pra

Hare vindicat Aristoteles,Platonis idem,non esse exe-plar nescio quod separatum, sed genus esse logicum: Risumentorum Aristotelis capita variis ὀ locis in unu conseram,quis facilius questio tota percipiatur. Si non est idea, ait in Philosoplata lib. 3.capite sexto, principi

rum genera numero βefinita non erunt: sed tot, quot res singulae. At hoc absurdum: Vnde concluditur ape

rius sest enim sententia haec Aristotelici argumenti, ibi aldό confusi) Ideas necessarium est ob id esse. Etenim tametsi non bene,nec intelligeter exprimunt, id tamen est,quod volunt, qui dicunt ideas:& naec illis dicere ii cesse est, quod ideam quaedam essenti a ad singulas res attinerinec quicquam est per accidens. Atque in eadem Philosophia quarto capite decimi tereb dicit: Socrates quidem uniuersalia, separata non faciebat. Rursusque ii idem nono capite de ideis. Id ver3, quemadmodum in superioribus diximus, mouit socrates propter definitiones , non tamen a singularibus separauit: Id rectEintellexit non separans.Ergo Aristotelis iudicio, Plat nis ideae, non sunt exemplaria segregata, sed logica genera. Aliquando etiam Aristoteles appellat sorinam,

figuram ideae, ut in Philosophia tertio capite septimi.

Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION