장음표시 사용
71쪽
seneralis dictionis ornatus, Rhetoricae proprium su 1ectum est. Doceat igitur Dialectica partes rationis cmmunis, inuentionem & dispositionem: neque Rhetori ca sibi quicquam hic usurpet: Doceat igitur Rhetorica partes ornandae dictionis, elocutionem & actionem: Dialectica sibi nihil hic assumat. Hoc Arillo telis lex ilIasingularis iubet & imperat: qua spreta & contempta, duas artes primas,Rhetoricam & Dialecticam turbatis. simas habemus. Hic Aristotelis antiitrophon, propaginem , similitudinem non confundes , duas artes diuersas, duobus diuersis diuersorum praeceptorum generibus separabis & distingues. Nec mihi voluntatem Aristotelis iam reponas, quod aliam Rhetoricam, aliam Dialecticam & inuentionem.& dispositionem facere voluerit: Id enim minime velle debuit, ut legem suam seruaret. Et speciales illae nimirum tam multae sunt a tes , de quibus in Brutinis quaestionibus & Rhetoricis distinctionibus conqueror,ex una communi & generali factae: At id catholicum non est: in omnibus Rhetoricis & Dialecticis inuentionibus nullum prςceptum nece s Iarium, proprium, catholicum ponitur ab Aristotele, nisi de caussis,factis,subiectis,adiunc is,oppositis,cDi paratis,nomine, distributione, desinitione, testimonio Specialiter igitur toties idem repetere, quod generale, quodque commune sit, est inutiliter idem repetere, ait Aristoteles,& sophistice docere: & communes ac generales artes, communiter & generaliter institutae, facialius ediscuntur, facilius exercentur. Tam praestantem Dialecticae partitionem Cicero non tantum probauit, sed Aristoteli acceptam retulit: Sic enim ait in Topicis: Cum omnis diligens disserendi ratio duas habeat pa tes,unam inueniendi, alteram iudicandi: utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Et post Ciceronem Quintilianus eandem distributionem, tanquam inter Dialecticos indubitata statuit, cum de Di lecticis circa finem libri quinti loquitur: Sibi &inue niendi & iudicandi vendicant partes: quarum alteram.
72쪽
mro , alteram remo in vocant. In quo & Cicero αQuintilianus sunt Aristotelem secuti: verbo partiti tionem Logicae laudarunt, reipsa contempserunt, quia uterque ad Rhetoricam aggregauit, & inuentionis a tes ex una communi & generali speciales instituit. Quamobrem partitione Logicae tam necessariam, tam homogeneam,tam propriam: id est tam catholicam teneamus. Ergo finem illum prima definitione prolonstratum: ergo vias ad finem cosequendum compendiarias partitionibus directas meminerimus:horum squidem principiorum ignoratio,magni erroris, Aristotelis philoiophiam sequentibus, caussa fuit: Itaque sublatis
velut apti logici terminis & finibus vagatur & errant: quicquid illis occurri laquam logicum arripitur: Hinc terminorum, suppositionum, ampliationum, ascens num,descensionum, exponibilium,obligationum aries repertae ridiculae: Quis enim iam id negat3 At non m gis,quam infinitae organi ταπιλογί, & subtilitates inanes irridendae. Ergo molestos quosdam organi logici
magistros de tanta te moneamus : Cis Homerii, Vir
gilium, Platone, Aristotele denique ipsum interpretari
cogitatis, si inuentionem & argumenta eius omnia excusseritis : si dispositionem, propositionem, conclusionem,methodum perpenderitis, consilium eius & iudicium videbitis: Cum sensa vestra scribendo dicendoue exprimitis, in duas illas panes etiam artis ignari, tamen natura duce inciditis: Denique quoties Logica,id est ratione quis ue utitur,toties inuentione iudicioque titur. Attende igitur per deum immortalem, quisquis haec legis,an de organo Aristotelis ita confuso, t est in Porphirio, Categoriis,Interpretatione, Analytici sa picis,Henchis,possis eudem fructum capere: Cum H merum interpretari tibi vel alteri cupies, an consider bis Homeri Categoremata, Categorias,Interpretati nem, Analytica, Topica, Elenchos' An interpretandis
Aristotelis ipsus libris, iis ipsis Iogicis adhibebis eo Ldemi Illud veri, illud est unum, quod te de studij tui ia
73쪽
ctura monere possit. Sed de ordine librorum organi I gici plura nono Animaduersionum libro . Vnum vero ab omnibus, qui contra nos in hac quaestione disse me. runt, vehementer & perpetuo obiectum est, quod Aristoteles de industria sit obscurus, nec a nobis intelligatur. Certe Aristotelem obscurum esse non nego: de industria obscurum esse nego nec de voluntate Aristote
lis ab eius interpretibus multum dissentio,sed de qualitate voluntatis disputo.Noluit hoc, voluit illud Arist teles, ais: Esto inquam, noluerit, voluerit, id non mihi .
animaduertendum tantummodo propono, sed quamobrem noluerit aut voluerit, inquiro & animaduerto:
Ergo de obscuritate Aristotelis, paulo plenius nunc a gamus, ut quosdam peruerse & stulte Aristoteleos admoneam de voluntate Aristotelis, deque intelligentia imprudenter accepta: Themistios igitur, Ammonios, Philoponos, caeterosque generis huius Graecos in te pretes buc appello, qui Aristotelem, Alchymistam nescio quem nobis effingunt, de industria res obscurantem,& veluti velamento,obscuritate utentem sic enim
loquitur simpliciusὶ quo tardos & hebetes a philos
phiae sacris adytis repellat: ad eadem ingeniosos & industrios excitet. Legerant videlicet interpretes hi lubet enim praeclaram istam defensionem tantisper exorn re Platonis illam epistolam, qua praescribit ad explorandos navos & ignavos auditores philosophippone dum esse ante oculos laborem, qui philosophiae caussa subeundus sit& tolerandus: Etenim si discipulus nori ficto & simulato, sed vero certoque amore sapietiae t neatur,viam sibi quamuis arduam difficilemque,tamen monstratam putauit. nec doctorem & rogare & hortari,nec omnia sibi mandata, lies noctesque meditari censabit,donec ipse per se, sine duce progredi possit: Cotradiscipulus iners & ignauus,laborum, molestiarum,stu diorum magnitudine deterritus & abiectus, animum despondebit, seque ex ea schola primum remouebit Hunc inquam, Platonis locum videlicet interpretes
74쪽
A NIM A D. L I B. II. Aristotelis legerant, a quo de industria obscuratam
philosopbiam Logicam esse confirmant. Proferunt etiam epistolam ad Alexandrum, qua videtur Ari si teles ipse suum de obscuritate studium profiteri: Coi solatur videlicet Alexandrum de Auscultatoriis libris editis: Cognobiles enim sunt solis iis, qui nos audierint. Haec videlicet de eiusmodi ab interpretibus proferentur: At uidnam est tam peruerse, tamque si
lide dictum factumue quod ab imperitis defendi, imo
etiam laudari ista licentia non possitὶFuerit aleator,impurus,impudicus, ganeo, sicarius, veneficus, stolidus: temperantem, sanctum Sc sapientem hoc modo licebit efficere. Perspicuitas docendi prima virtus est, eiusque gratia singulariter de praecipuὸ tota Logica inuenta est: Inuentio argumen torum,di spositio propositionum,hllogismorum & methodorum tota huc pertinet: Et tamen inuenti sunt homines,qui Logicae doctorem, imo, ut putant, inuentore 3c perfectorem, de industria dic
rent esse obscurum. Potest aliquis Grammaticae, Rhetoricae, Logicae , dc cuiusuis denique disciplinae praecepta
bene & nosse de docere: & tamen male his uti, nec tamen de industria facere3 Aliud est scire scientia uniue sali, de actu seu simpliciter, ut iam dictum est: aliud est ars,aliud est artis usus 3c exercitatio. Potuit igitur hic magister, quisquis est, vel Aristoteles vel alius quiuis scholae magister te sophistes, praecepta ponere, dc pra
ceptis tamen suis non bene uti: non quia contra praecepta Sc documenta sua,prudens errare vellet, sed quia suae artis usum non perinde tractasset de exercuisset.
Aut si de industria obscurus fuit, certe de industria improbus sophistes suit. Etenim si quis bonas & salutares
leges contra vitia dc improbos mores in ciuitate tui rit, de eas de industria violet, imo violandis iis sese i ctet dc ostentet, quis hominem no improbissimum existimet3At Aristoteles in Logicorum ciuitate contra o sturitatem, non dico has vel illas, sed omnes omnino
reges tulit: quasi hoc unum logiciun vitium, caetera in
75쪽
scurum est Z Aristotelis inuentio an argumentorum i
cis, dispositio in tot propositionis, syllogismi, methodiaque regulis contrariam lucem ostendit: Denique tota
Aristotelis Logica , nil nisi perspicuitatis & luminis caussas sibi proponit: Et quidem in artibus praesertim:
uarum praecepta iubet esse necessaria, propria, cath lica , methodice disposita: quo ad docendi perspicuitatem fingi maius nil potest. Nec vero perspicuitatem solum praeceptis commendat, sed nominatim obscuritate maximὸ vituperat & damnat in Analyticis, Topicis, Elenchis, ut suis locis abunde perspicietur. Quinetiam Platonem, propterea quod aliquando dum magnifice& ample loquitur, non satis subtiliter & acute philos phari videatur,obscuritatis arguit &insectatur. Quamobrem syllogismum conficiamus, & interpretum de Aristotele iudicium concludamus:
Rhiconque bonas leges,a seipso praesertim latus e industria vii Lit,improbus cohristotcles logic, leges Angὸ primas oer optimus 'seipso latas,
de industria Uo i t aiunt interpretes: ristotcles igitur nterpretum suorum testimonio improbus est. Sic Aristoteles a suis, laudis magnae loco, teterrima calumnia afficitur. At ego obscurum quidem esse dico, te industria obscurum ene nego: Quod quo facilius praeterea planiusque intelligatur, obscuritatis huius affectatae finem & caussam ab interpretibus allatam videamus. Si ta faciles essent rudibus & ignauis artes, aiunt, neglectae & contemptae iacerent: & perinde inertes ac solertes,eruditionem ac sapientiam caperent: Propter eaque labores proponedos esse dicebat Plato. O plumbeum & obtusum pugionem l Si faciles essent artes,c temptae iacerentὶ Imo vero in honore essent, discerentur, vigerent, amarentur, florerent, colerentur: quae
obscuritatis impedimentis & molestiis, odiose in libris& bibliothecis delitescunt: Nec iste labor est obscuratae artis, quem Plato discipulis proponendum statuit: nec iter
76쪽
,tet ad sapientiam arcis cuiusquam humanae, & ad sor- mandam vitam necessariae invium & caecum & obscutum esse voluit:. scd,quale est, arduum & dissicile praediscandum esse monuit, , t vires ingenij probarentur: scilicet quod ab Hesiodo didicerat: Virtuti verὸ sudorem dij praeposiverunt mortales: Anga acit ardua iura ad ipsum Et aspera primum: At ubi ad summum acceditur, Taciis deinde e stri aspera fuerat. . Ttenim fuerit facillima clarissimaque artis institutio, maximi tamen labores relinquuntur:nec enim Logicus est, qui logica praecepta didicit: illa enim est scientia uniuersalis: sed Logicus est, qui logicam artem in explicandas di retexendis poetarum, oratorum, philosephorum aromentis propositis, syllogismis, methodis adhibuit: QRi logicas eorum virtutes multa & assidua meditatione, scriptione, dictione obseruauit, excoluit: cui seipsum omnibus laborum & studiorum generibus diu multumque in his exercuit. Illa enim est scientia in agendo, quae scientia absolute Aristoteli dicitur: ille si dor est, quem immortales dij virtuti praeposuerunt: illa est aspera, dissicilis, ardua via, ad cuius summum cum perueneris, faciles tibi res succedant. Qu tuor, saepe etiam plures annos in exercitatione Grammaticae collocamus , nec Grammaticum puerum solis Grammaticae praeceptis futurum putamus, sed exemplis poetam, oratorum, omnium denique hominum pure & latine loquentau,cognoscendis, imitandis: ut ea consuetudine tandem pure proprieque loquendi & scribendi scientia, non solom uniuersale,sed multo magis actuosam & absolutam consequatur. Quot igitur annos tantae tamque nobilis artis usui, exercitationi, absolutioni & perfe-etioni tribuendos arbitrabimur 3 Aristoteles annos viginti Platonem audiuit: quid aliud interea, quam L gicam , id est inuentionis acumen & subtilitatem iudici, in propositione dc syllogismo constantia & grauit rem in methodo, α -- α prudentia exercuitienique
77쪽
tota philosophi hominis vita quid aliud est,quam huius unius facultatis, qua caeterae mentis humanae facultates continentur, meditatio,exercitatio, persectioὶ Ergo si quisquam est a logicae scientiae cognitione reiiciendus, ut Aristotelis interpretes putant ignavos esse reiiciendos, certe exercitationis laboribus & sudoribus reiicietur. Saxa dc asperitates viae non deerunt. Descriptum iter Lutetia Romam habeas, oppidis, vicis,lapidibus etiam singulis distinctum, ars est Romam Lutetia pertieniendi: At progrediendi labores, ascendendi, deuendendi: pluuias, imbres, tempestates,famem sortasse interea numque, reliquasque tanti itineris neces.sitates ac molestias perferendi, ea descriptio de partitio tollere non potest:haec est artis exercitatio. Quare nihil metuant Aristotelei, ne si facilis logicae arIs descriptio sit, nullus labor relinquatur: maior enim relinquetur, quam ipsi unquam pertulerint, imo quam cogitarint unquam: neque qui logicae artis usum nullum unqua, vel in analyn praestantium exemplorum, vel in genesi consimilium operum exercuerint. Sed tamen Platonis consilium illuci minime fuit, ut omnibus discipulis lobor ille ante oculos poneretur, sed potius iis, de quorum iactatia dc vanitate dissideremus: Qualis videlicet Dionysius tyrannus fuit,de quo loquitur in ea epistola. Quin potius meliusque,vt Horatius ait, Vipueris olim dant crustula blandi Dosiores, elementa velSnt ut discere prima. Ars igitur quam facillima esse debuit, ut exercitationis labor, hoc dulcedinis inuitamento alacrius obiretur. Hic finis Aristoteleis considerandus & spectandus fuit: At Aristoteles profitetur de industria se obscurum fuisse, testisque est epistola ad Alexandrum: Verum adolescentis Resis cupiditati videri potest illa consolatio esse concessa: Et tamen illas epistolas suspitio qumdam est commentitias esse,sicut illud discrimen
praecipuu aliquod Aristotelicae philosoplitae genus indi
78쪽
cani , t earum epistolarum authores faciunt, cum in Iliabris Aristotelis εἴωτεροιοὶ λογοι non aliud significent, quam α'οi λογοι, ut a do chis hominibus animaduersum video. Verum enimuero attendant Aristotelei atque animaduertant veras efficientes caussas obscuritatis ristoteleae, quas nunquam suspicati quidem sunt: tum enim desinent dicere Aristotelem de industria obsti ruria esse, cum Aristoteleae obscuritatis tam scens esse caussas cognouerint Finem obscuritatis,quem sibi confinxerunt, falsum vident esse: nec ars logica eo consilio obscuranda est,ut discipulus bonus exciteturiquasi nuuIus futuro Logicinnis agnoscendae artis labor relinquatur, non potius totus exercendae arti sudor proponatur: Caussas obscuritatis effectrices videamus. Putant Aristotelet Aristotelem duntaxat obscurum esse stilo M sermone diligenti & accurato: & tantum quia breuis &succinctus & pressus est, ideo obscurum esse arbitrantur: aliam caussam obscuritatis in eo nullam existimat: At vehementer errant. Quia breuis est,aiun ideo obscurus est . Ati stoteles obscuritatem, peculiare vitium fecit in Logicis: At omnia disputationis vitia, obscuritatem certe pariunt: Ergo genera videamus, quibus ristoteles obscurus est . Vnum est omnium maximum, non Aristotelis errore commissum, sed opinione inte
pretum compositum: multa salsa, plura aliena, pluriama infinitis nugis repetita sunt in libris Aristotelis: Omnia tamen interpretes ab Alexandro secuti, vera, cognata, legitima, pro sua in Aristotelem bonitate &religione statuunt: Haec illis explicatio longὰ grauissima & obscurissima est: nec enim in logicis organi liabris explicandis aliud spectarunt, 'uam, quid dicatur, α quomodo quiduis ab Aristotele dictum, quacunque ratione tuerentur ac defenderent: propter quid autem diceretur,verumne an falsum,utile an inutile, Aristot lis principiis catholicis congruum,an alienum, nullam rationem habuerunt: tanquam principia indubitata, imo tanquam oracula ex Tripode, omnia Aristotelis
79쪽
dicta acceperunt : serui interpretes esse denique, non Logici iudices voluerunt: tametsi interpretis osticium tanquam seueri, neque amore, neque odio ducti iudicis, eorum nonnulli verbis describunt, sed reipsa longe aliud profitentur. Hoc igitur obscuritatis genus longe maximum est, cum te oculis priuaris, occaecatum de propositis tibi coloribus iudicare, album, nigrum, mi-brum: non quia videas, sed quia id Aristoteles tibi di, cat. Genera obscuritatis singularia videamus,& Arist telis propria : alia sunt in verbis, in rebus alia: Verbis tendum censet Aristoteles usitatis,&ad popularem sensum accommodatis. At ipse verbis utitur iis,quibus erant scriptores usi, e quorum scriptis, sua scripta contexuerat: dc quidem ambiguis plerunque id longissimEpetitis . oratione etiam frequenter ambigua &impe secta. Categoria in organo,modo ad ordinem Categ rematum, modὁ ad attributionem simplicem & afta matam:modo ad qualibet, sed sine ulla definitione, sine monitione ulla doctoris resertur: Sic esse in) modo est accidentis, modo est attributi, modo etiam subiecti: Scientia, modo definitur explicatio per prima caussam, modo contra in plura genera diuiditur, propter quid,
quia est: circularem,asnrmativam, negatiuam, necessariam,contingentem: Atque eiusmodi permulta de quibus suis locis dicetur. Alia sunt e mathematicis, nondum tyroni Logico notis, obscurius etiam transata, ut medium,extremum,figura,interuallum : dc tam multis locis pro perspicuis de popularibus exemplis , abecedaria. Ridebis aliquando, Aristotelis interpretibus etiam mathematicas has metaphoras ignotas esse, ut mediuin posterioribus Analyticis. Oratio vero tota, quoties sensus duos habet, ut nescias virum sequare ξ quoties sic manca dc imperfecta est, ut nil assequareὶ Ergo Aristoteles obscurus quidem, non autem quia breuis Scsuccinctus, ut interpretes aiunt. Nec certe Aristoteles inter obscuritatis caussas, breuitatem numerat: quanquam est illa quidem obscuritatis caussa:sed quia inusitata, N
80쪽
tata, ambigua, imperfecta oratione xtitur, ideo est obscurus. Atque hae caussae sunt in verbis: In rebus vero multo maiores sunt, multoque magis animaduertei dae. Iubet Aristoteles, artium, ut perspicue doceantur, praecepta esse necessaria, propria, catholica, methodicό disposita: nec eorum quicquam omitti: At in organo
multa necessaria, propria, catholica sunt omissa, ut priama principia, de quibus adhuc egi, & innumerabiles definitiones &distributiones omisset multa minime n cessaria sunt intertexta, sed multo plura interpretii comentis inducta. Quam vero multa sunt limpropria 3genere, specie, differentia, proprio, accidente expositis Scdefinitis, quid communiones ipsorum inter se ac disserentia; ad quem usum per se attine quid similes in C tegoriis subtilitatesὶ quid modificatorum enutiatorum constitutiones Z quid in Analyticis totis conuersiones,
reductiones, syllogisticae potestates ξ quid argutiae consimiles di quaestiones totis Analyticis offusae 3 An per se & necessario ad usum logicum, & ad bene distarendum, haec ediscentur ξ an non potitis & scientia δc utilitas logica obscuratur Sc impeditur 3 Quid Grammatica
de nomine, verbo,orationet quid Mathematica de numero, linea, superficie, corporei quid Phy sica de ortu, interitu de reliquo motu ὶ An si in disciplinis suis essent illa percepta, minus ad logicum usum facerent 3 Sed omnia illa nihil esse dices, si non catholica subduxeris
Generalia x communia generaliter δc communiter explicanda sunt,ait Aristoteles, non sunt specialiter diducenda : Qui tres angulos duobus rectis pares in hac Scilla specie demonstrat, mphistice agit. At cum caussarum, factorum, subiectorum, adiunctorum, oppositorum, comparatorum, nominum, distributionis, desinitionis , testimonij doctrina sit' communis de generalis, quoties in organo pricipiuntur eadem Zquoties iteranturZquoties inuoluuntur Z Anaxagoras quondam dixit omnia, in omnibus esse confusa: At si haec diligenter expenderis , Anaxagorae studio aliquo credas Aristotelis E Logicam