P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ios PETRI RAMI

forma artis audiamus &sequamur: iis caetera iudie mus & aestimemus: quae conuenient illis, probemus: quae repugnabunt, tollamus. Repetitiones hae principiis Aristotelis sunt contrariae, nec quicquam nisi Po

phyrij ignorantiam logicam possitnt ostendere: Definiuit Porphyrius categoremata, ergo genera & disserentias , id est communiones & differentias categor malum proposuit. Si quaerat igitur Porphyrius, quas communiones,& quas differentias habeant, nonne quaerix, quae senera & quas differentias habeant 3 Sed tamen esto, nil offenderit Porphyrius: Categoremata sua, individuum, genus, speciem, differentiam, proprium, accidens recte definierit, nil nugatorie repetis

uerit: attamen institutionis Porphyrianae paupertas Minopia summa fuerit. Omnis enuntiationis, ideoquet omnis ex enuntiationibus facti syllogismi materies, omne fundamentum his categorematis continerivulso creditur: In capite primo refutaui, sed e reipsa, ex fine & usu ad extremum refutemus : Nec enim solum descriptionem artis : sed multo magis usum spectemus : Quandiu enim de praeceptis artis disputatur,

nullum tam verum,tamque constans argumentum repetitur unquam ad hunc errorem confutandum, cui

captione & sophismate obsisti non possit: usui autem

naturali & vero sic illudi non potest. Quis igitur usus, quis fructus de Porphyrii doctrina petitur Z quomodo

iuuentus hic exercetur Z Exercitatio porro duplex est, altera in analysi dialecticorum exemplorum, altera in

genesi & effectione similium,vel etiam pristantiorum. Quinam igitur oratores, qui poetae, qui philosophi, cuius doctrinae doctores: quomodo denique Porphyrius ipse, Porphyrij praeceptis explicatur 3 quae thetica in scholis scribendo, declamando , colloquendo disputantur 3 Hic familiariter agam de ad Porphyrianorum Categorematum usum cognoscendum , Porphyrium ipsum propona. At inquiet hic magister aliquis, quemadmodum faber fabricatur arma,quorum xsum nescit,

122쪽

ANI M A D. LIB. III. Io sic philosophus logicus, artem logicam docet, cuius

um tradere non debet. Quid igitur inquam, nonne est ars aliqua arma sabricandi, cuius usus est arma fabricarir quae cum faber fabricatur,x sum suae artis exercet & exprimit 3 At tu magister, nihil fabricatis, nil etiam discipuli fabricari tui ex tua doctrina discunt: Saltem eos doceres in Porphyrio ipso,si in aliis authoribus non potes, quis sit usus Porphyrianae Logicae.

Age vero: nonne ut Grammatica Donati grammatice,

sic Logica Porph7 ij logicὰ descripta est Z Donatus docet omnem dictionem, qua in loquendo scribend6vextimur, esse nomen, pronomen, verbum, adverbium, participium, coniunctionem, praepositionem, interiectionem: & huius ipsius doctrinae exemplum ostendit, dc usum interea exercet: Nulla enim dictione utitur, quae non aliquo eorum octo generum contineatur: ut

puer Grammaticae discipulus iam possit & nominum M pronominum & reliquorum usum & exemplum in eo ipso Donati libello cognoscere: ac si in primo illo versu, Dominus,quae pars orationis r) Donatum rogauerit, ut singulas dictiones ad artem reserat, Donatus

sine mora dicet,Dominus, est nomen:Qu ae,pronomen: pars,nomen est, erbum : orationis, nomen. Simile de

Porphyrio nunquid est 3 Porphyrius docet, omnia quae de re aliqua vere possunt dici ,aeius ipsius rei esse india uiduum,genus, speciem, disserentiam,proprium, accidens : Si verὸ docet, suae iam doctrinae exemplum α sum in hac his de rebus doctrina ostendit & exercet, α tam multas toto libro de genere, specie, differentia, proprio, accidente, indiuiduo: definitionum, partiti

num, proprietatum, communitatum, differentiarum, explicationum denique omnium rationes necesse est esse subiecti, de quo dicuntur,indiuiduum,genus, speciem,differentiam,proprium,accidens. Sic igitur,quisequis Porphyrium interpretaris, usum artis Porphyrianae nobis ostende, & fructum categorematum, in ipsa categorematum doctrina experiri incipe : considera

singulas

123쪽

xor PET RI RAMI singulas definitiones, quaenam sui definiti, suique se

lecti,de quo dicuntur,categoremata sint:an indiuidua, genera, species, differentiae, propria, accidentia sint, perspice: ut in oratione, nulla dictio sit, quam Grammaticus non reserat ad aliquam octo partium: sic vide, an omnis enuntiationis abs te adhibitae categorema, sit subiecti individuum, genus, species,differentia, pr prium, accidens:an ratio explicatioque nulla sit in toto

Porphyrii libro, quae non sit aliquod Porphyrianum subiecti sui categorema: Denique quoniam singulae

rationes,genera,species, caussae, caetera argumenta, in

logicis sunt, quod in grammaticis dictiones singulae, explica nobis in Porphyrij praelectione singulas rati

nes,quibus tota Isagoge cotexitur,& ad Porphyrianas categorematum species reuoca, ut Grammaticus ille singula orationis vocabula ad octo partes orationis reuocaret: Vt enim Grammaticum, qui hoc nescia sic Logicum,qui illud nequeat,esse neminem putaremus. Haec prima & facillima exercendorum categorematum via est, quae nos admonebit, qualis sit Porphriij doctrina, quod non omnia categoremata, ad omnes enuntiationes & explicationes & ratiocinationes necessaria tradiderit, cum tam multis utatur, de quibus tamen nil praecipiat: In omnibus enim pronuntiatis negantibus,quae tam multa in Porphyrio lunt, nullum

est Porphrrij categorema: in omnibus pronuntiatas, definitionem de suo definito indicantibus, quae tam multa sunt in Porphyrio, nullum est Porphyrij catego-rema. Hic naturalis usus,qui vel in ipso Porphyrio est: hic inquam usus, Porphyrium sine mea disputatione

ulla conuincet & confutabit, & demonstrabit non omnium enuntiationum fundamenta nobis a Porphyrio institui. Atque id cum secerimus, categorematum analysim ad alios authores transferamus,eaque diligentia disquiramus de singulis rationibus, ad quod categorema reserantur: Genesim adhibeamus, conemur quicquid deposita quaestione dici possit, e fundamentis instrumenti

124쪽

duas sin

uari in

instrumetis Porphyrianis exprimere : imperfectionem categorematum deprehendemus, infirmitatem logicorum fundamentorum sentiemus. Hanc disquisitionem de probationem doctrinae suscipiamus: neque nobis persuadeamus hac animaduersione &disputatione, veterum libros tolli, praecepta verae artis negligi de despici. Grammaticae principes sunt Varro, Diomedes, Priscianus, Valla,qui tamen pueris in schola non explicantur, sed Grammatica ex his collecta praelegitur. Doctores Grammaticae in suis priuatis bibliothecis eos Grammaticos habent: dc ubi opus est, legunt dc ciatant Sc adhibent. Ita Porphyrius,si lubet,si commodum est, inter Logicae scriptores Zc authores numeretur.

Plato de genere & specie scripsit, scripsit Aristoteles, scripserunt tam multi philosophi: quam multos libro primo proposui: Philosophiae itaque magister hos habeat in bibliotheca philolophos, & legat dc cognostat, sed ex omnibus, quod calliolicis Aristotelis egibus

co ruum est, quod optimum est, discapulo tantum tragat, ut quam facillime dc celerrimὰ ad usum deducat: tam diuersis opinionum commetis, quod Porphyrius in colligendis categorematum definitionibus Ω-cit, ne obruat: Denique si Porphyrium lubet in scholis legi, cum iudicio legatur, principiis de summis legibus aestimetur . Platonica Parisiensis Academiae lex illa seruetur, non de verbo ad verbum ut ipsa loquitur ne saepius idem repetatur, ne multa falsa, aliena, inutilia misceantur,sed de puncto in punctum, t vera, propria, utilia semel expolita sint, philosophorum libri doceantur. Ergo ad propositum Logicae compendium, e Porphyrsi Isagoge, veram, propriam, naturalem generi s,speciei, fornax desinitionem excerpamus: factorum de adiunctorum, comparatorum locum E nominibus accidentis de proprij exprimamus, eorumque locorum vera &utilia praecepta exquisite doceamus :diligenter,vel ad verbum, ediscamus: Hoc quidem vehementer x laudo ac probo: Verum sus eorum quaer

tura

125쪽

1io PETRI RAMI

tur, exerceantur in his negotiis explicandis & expediendis , quorum gratia fuerunt inuenta: Puer cognoscat Grammaticam,fructum Grammaticet ne quaerat in clamore & grammaticis praeceptis & altercatione: Discat Arithmeticam, Geometriam, disciplinas liberales& ingenuas:exerceat porro in rebus seriis,in exemplis tilibus, nec ullam artem ad clamandum de seipsa repertam & inuentam existimet:vt magister tandem fiat artis, qui de praeceptis clamare didicerit, etiamsi usum nunquam audierit: imo ne cositarit quidem. Opificus& artificiis multis haec amplituma ciuitas utitur, quibus etiam artium suarum magisteria sunt: pudeat vero architectos, pistores,pharmacopolas, fartores, lanios, caeterosque mechanicos opifices, talia suarum artium examina iudiciaque fieri: Aries breuibus monimentis ex usu & quotidiana rerum experientia depromptis αprobatis, comprehensas certo tempore in exemplis perpetuis, primum a magistro cognoscunt, deinde per se ipsi meditantur & exercent: completoque Urocinii tempore, ut magisterium artis assequantur, non solum

de praeceptis interrogantur , sed dissicillimo genere

exemplorum & explicandorum & sormandorum,quid in arte valeant, tentantur& Probantur: nec artificis

nomine digni iudicantur, nili dissicillimum quodque& grauissimum artis, non dico praeceptum memoriter recitare, sed opus in promptu facere atque exhibere valeant. Nun tu inne igitur intelligemus, nos falso

philosophos appellari, qui philosophiae nescio quas

regulas tantum didicerimus, usum earum ne suspicati

quidem unquam fuerimus t si quis se coquum, pist rem, aut ullo alio genere opificem profiteatur, qui cibos curare, qui panes pinsere, cidi denique opificii sui

Opus facere non posset, non solum nequitiae & inertiae hominem damnaremus,sed costringendum,& pistrino dignum clamaremus . Quaenam igitur aequitas ista

nostra est, quod in aliis supplicio plectendum iudic mus,id in nobis non solum venia, sed laude dc praemio

dignum

126쪽

ANI M A D. LIB. III. . indignum iudicarer Ergo Logicam ad clamandum de logicis praeceptis inuentam non putemus. Non exercuit Aristoteles vivus Dialecticam in clamoribus de Dia- Iectica, sed in analysi & explicatione Homeri, quem Alexandro Regi exposuit: sed in praestantium autho-xumiectione, explicatione, cognitione, resutatione,cofirmatione. Deinde in thesi, de ciuilibus & honestis, α humanis exeptis de artiustudiis. Hic Aristotelis vivi mos fuit exercendae in philosophia iuuetutis: Coniungebat eloquetiam cum philosophia: Philosophiam ille mane docebat,ὶ prandio eloquentiam:& dilcipulos sic exercebat,ut diserte dicerent,& acutὸ disputarent. Hoc in Aristotele tantum & tam singulare exemptim spectemus,amplectamur, colamus: Hanc eloquentiae Scphilosophiae coniuncti em, vel potius hanc philosophiae cum suis praeceptis exercitationem,lex Academiae postulat: plusquam ducentos quotannis dies, philos phiae praelectionibus vacuos, ad eam rem concedit: tanti temporis otium, Calendaria publicis Academiae Procuratorum & Rectorum tabulis & libris praeposita definiunt: Nec solum lex Academiae, tantum bonum postulat, sed recens senatusconsultum commendat. Res facilis est,& in medio posita. Quare ne diutius nobis ipsis tantum bonum inuideamus.

FINIs LIBRI TERTII.

127쪽

ELOQUENTIAE ET

. fessoris,Animaduersionum Aristo-

relicurum liber quartus, IN CATEGORIAS. AD Carolum Lotharis mcardinalem.

v AR Tvs Animaduersonum liber, in Categorias nobis erit: ad quas animaduertendas & considerandas, Aristot lis principia de materia, dApie forma artis, teneamus. Quicquid in Categ riis illi fundamento congluet, verum esse: quicquid repugnabit, falsum esse: Deinde, quod secundo libro disputatum nobis &conclusum est, meminerimus duas esse partes Logicae, inuentionem & dispositionem: & quicquid Dialecticae seu Logicae fuerit, alterutrius esse: quod neutrius sit, dialecticae & logicae artis nihil esse. Quibus positis, re quiramus ex methodi ratione ad Categoriarum intelligentiam & disputationem, quid Categoria sit, quaesiit eius genera,& quae species.Neque graecis interpretibus, Ammonio , Simplicio, caeterisque credamus o

scurum Aristotesem de industria cile, ab eodue de industria

128쪽

indu stria logicas leges, a se prauertim latas violari: Id

enim secudo libro satis superque refutatum est. Aristoteles sexto Topico ait definitionem obscuram esse, si nesciatur cuius sit definitio : sed quemadmodum veterum pictorum imagines , nisi quis praescripsilet , nesciretur quorum essent. Aristotelis xero mihi videtur iam hoc opus in illorum veterii pictorum numero ponendacite: no solum quia quid definiat aut doceat, ex eo ipso nescitur, sed ne titulus quidem operi praepositus intelligitur. In hoc enim libro nec Categoria in uniuersum, nec in partibus sigillatim quid sit, explicatu r aut definitur , sicuti patebit: imo aliter quam necesse sit ad libri titulum intelligendum. In capite de Substantia, Cate

oriae nomen bis v sarpaturi omnes autem ab his attri-utiones aut indiuiduis attribuuntur, aut speciebus: a prima autem substatia, nulla attributi Q est. Duobus autem locis in capite de qualitate, in sententiam libri titulo congruentem legitur. Id autem manifestum si illatim sui lucenti alias Categorias: ut si est iusticia inii sticiae contraria: qualitas vero iusticia, qualitas utique

etiam iniusticiamulta enim aliarum Categoriarum, iu- iusticiae congruit. Nullo praeterea loco nomen Categoriae in hoc libro legitur: Definitionem igitur Categoriae hic requiro,nec in toto libro animaduerto: Hoc primu vitium est in hoc libro . Omnis scientia definitione co- paratur, ait Aristoteles 17. cap. 1. Posteriorum: Definiatione igitur Categoriae praetermissa, eius noratio sequitur. 1lcinodus & artificiosa doctrinae dispositio, primo loco definitionem expetebat:nulla est. Veruntamen

sicut in Categorematis Porphyrij fecimus, sic in Arist. telis Categoriis iaciamus: Non definiuit Porptorius, ipsi tame definiuimus: non definit Aristoteles, ipsi quoque ex Or an subductione x locorum aliorum comparatione, definiamus. Video autem Categoriam esse

categorematum homopeneorum ordinationem & descriptionem per generalissima,subalterna,specialissima Primus locus est in Porphyrio, iam declaratus, ubi de-H fini-

129쪽

finitionem Categoriae Porphyrius in hunc modum describit: & exempla substantiae, per genera & species diuis; demonstrati ut substantia, summum sit gelaus,a qua per intermedia & subalterna genera, ad specialissima

descenditur: Secundus locus est ex ipso Categoriarum libro, unde constat Categoremata in Categorias distriabui: Ergo tertio capite ad illam categorematum ordin tione m,duae regulet sunt:Quando alterum de altero diacitur, ut de subiecto:Quotcunque dicuntur de dicto,totidem etiam de subiecto dicentur. Heterogeneorum Mnon subalternatim positorum diuersae specie etiam differentiae sunt item capite quarto:Eorum quq secundum nullam complexionem dicuntur, unumquodque signi ficat substantiam. Hic categoremata diuiduntur in de-- cem Categorias: Et eode capite docetur,nil eorum quae CateSoriae capiant,enuntiationem esse,sed eorum coniunctione astirmationem & negationem fieri: tanquam

Categoriae non suppeditent propositiones, sed suppeditent materiam propositionum .' Quo capite eadem res diuiditur in decem genera , quae diuisa prius a Porphyrio in individuum, genus, speciem, differentiam, proprium, accidens. Prima diuisione rationes rerum communes diuisae: secunda, rerum, in quibus rationes illae versarentur,genera diuisa sunt,ut Categoriae,categoremata homogenea distincta & partita complectantur. Tertius locus est primi Analytici capite vicesimo octavo, ubi a copia propositionum describenda, Aristoteles ad Categoriae descriptionem recurrit,& summo genere imisque de indiuiduis omissis, admonet media sumenda esse: Ac sere rationes & considerationes sunt maxime de iis. Oportet autem enutiationes circa unuquodque horu sic assumere. Q uartus est locus, primi Posterioria capitibus quinque, decimo quinto,decimo sexto, decimo septimo, decimo octauo,decimo nono: quibus

magna illa quaestio ex Categoriet descriptione di lcepi tur: An indiuiduis summoque genere positis ὀc finitis, media sint infinita. Quintus & postremus locus est pri-

130쪽

illa

re tu

ata.

mi Topici capite septimo, cum quatuor genera catego-rematum,accides, genus,propriu, definitio, in quatuor problematis expolita & definita essent Postea definienda sunt Categoriarum senera, in quibus sunt expositae quatuor differentiae. Et deinde Aristoteles cum aecem Categoriarum genera recesuisset,addidi Semper enim accides & genus & proprium & definitio, in una Categoriarum harum erit. Omnes enim ab his enuntiationes,aut quid est,aut quale,aut quantum, aut alia quandam Categoriam significant. Hic locus etiam loquitur, Categorias, comprehensiones esse categorematum,nec rei cuiusquam categorema esse,quod in aliqua Cates xia non comprehendatur.Quamobrem licet, ut methodus requirit, Categotia definita no sit initio disputati nis & institutionis de Categoriis susceptae, attamen ex his organi logici locis, sententia & intelligentia iam hoc verbo comprehensa percipitur. Atque haec de rei definitionemomen non minus est incertum. Cum Ariastotelis libri authore Sylla, sicuti primo libro diximus, publicati essent, liber hic videtur line titulo & nomine fuisse,ut pictorum illorum aliqua vetus imago: Itaque Adrastus,vetus interpres. --πικῶν nominabat: alij aliter. Et certe συ- μα-σοR-- nomine,id in O gano nonnunquam significatur: At in Philosophia prima, varium est noc nomen:primo capite decimi, Categoriae entis dicuntur:primo & quarto septimi vocantur sermo tu α' item vim γορ--τα primo septimi: saepissime vero , formae Categoriarum, ut sexto & septimo quinti, secundo sexti, primo septimi, decimo noni, tertio decimi: Sed tamen res intelligatur, sitque Categoria, homogeneorum descriptio per generalissima, lubalterna, infima. Quae Categoriae definitio, nil aliud est, quam artis & scientiae vera methodo dispositae definitio: Ars enim, est rerum homogenearum per generalissima, subalterna, specialissima,comprehesio & ordinatio: Sic Arithmetica numeros, Geometria magnitudines methodice traditae com-

SEARCH

MENU NAVIGATION