P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Haec vera& logica est ideae Platonicae interpretatio Mintelligentia: Contraria opinio refellitur in eadem Philosophia septimo capite primi, & quarto, quinto, deciamo decimateriij. Sempiterna siquidem exemplaria singularum rerum, velut imaginum, dc ab iis separata pexquae tanquam formas, imagines ipsae res que singulares& sint de cognoscantur) ideas fingere, dicerEque eas es.se tantum substantiarum naturalium, easd inque esse numeros, est nugari,& poeticas metaphoras loqui. Nec

enim res esse pollunt per id, quod ab iis separatum sit,

nec omnino generari aut conseruari: Nec quisqua hoc exemplar in agendo respicit, nec ad cognoscendum genera rerum, quae sola tractantur in artibus, ideae tales quicquam conserunt:sunt enim genera ipsa commentiatio tantum numero multiplicata: nec constantibus a gumentis ideae tales a suis authoribus confirmantur:

nec enim sequitur, si scientiae non snt singularium, sed eorum quae Iunt in multis, & quae intelliguntur, ut sint iccirco separatarum idearum: sunt enim uniuersalium& generalium: Et hac ratione idea fieret artificialium

rerum,quarum scientia est: εc negationis, quia de multis dicitur:& singularium corruptibilium dc relatorum, non solum substantiarum naturalium, ut separatarum idearum authoribus placet: omnium denique rerum, quia omnes intelliguntur: Tum etiam tertius existeret

homo: singularis nempe, cum communis & singularis, de ideatis,ut ita dicam,prius esset. Denique si exemplaris 3c imaginis est aliquid commune, ideae fuerit idea si nihil, homonymia tantum fuerit. Postremo cum fiant ideae numeri, quo pacto substantiarum caussae erunt quo pacto non ex multis id eis, una fiet idea, sicut ex

multis numeris , unus efficitur numerus 3 Quapropter

exemplaria illa seiuncta sic Aristoteles refellit: dc de iis ait decimo octauo capite primi Posterioru, Species v leant: inanes siquidem v eluti prolusonum ac praeceti num pompae sunt. Sed de genere dc specie satis:concludamus, genus esse multitudinem essentia similium, aut essentiam

112쪽

ANI M A D. LIB. III. 'r

essentiam similem multorum: speciem, partem esse generis: Idque & ab Aristotele probari, & a Platone idea appellari, & humanae rationis γsu confirmari. . . .

DE DIFFERENTIA.

Caput tertium de disserentiae diuisionibus tribus, Ec definitionibus quinque succedit, nugatoria & pr postera doctrina valde ineptum,nec ulla sere parte Aristoteleum. Res prosequar deinceps,ut a Porphyrio col Iecme sunt L diuisionibus disserentiae prima est in communem, propriam, & maxime propriam: vitiosa, quia primae duae partes disserentiae,quae de comunibus quinque categorematis unum est a caeteris distinctu,non co- ueniunt. Differetia communis, est accidens commune:

differentia propria, accidens proprium est:potest etiam esse commune,si Porphyrius Platonicam illam, imo Aristoteleam methodum, quam paulo ante insciens ait git, sicqueretur, ut sequi debuit si recte atque ex ordine docere vellet,& rem primὁ definiret,istam partitionem nugatoriam esse peripiceret. Nec vero partitio Aristotelea est,nec e logico organo sumpta: maxime propria

disserentia aliud efiicit, eique vis a Porphyrio duplex attribuitur: prima definiendi, quia speciem quasi faciat, ideoque specifica dicitur: altera diuidendi & separandi, quia species generis diuidat & separet alias ab aliis. Haec definiendi Ec partices utilitas Aristotelea,est e primo Topico deducta Neque tamen tautologia hic opus fuit,ab Aristotele tantopere damnata. Secunda diuisi ne,disserentia alia separabilis efficitur, alia inseparabitis:Tertia diuisione,inseparabilis alia per se,alia per a ridens: At xtraque partitio, in primae vitium relabitur: disserentia enim s arabilis, differentia per accides,

quae dicitur, non timi tertium commune categorema:

catholicum igitur id non est, ideoque legibus Aristotelis damnatum. At inquies, biguum prius distinguen,

dam,quam definiendum. At loquam, id ridiculE adna G dum

113쪽

dum dicitur, tanquam definiendo non distinguamus, icdefinitio, tantum sit expositio rei, non etiam disserentia & distinctio a caeteris. Definitio,Porphyri,costat differentia,ut tute ipse hic doces: Ergo ut veram disseret tiae significationem distingueres a caeteris, ea talum definienda fuit,tum verissime, tum maxime proprie,ut loqueris,distingueres. Verum pergamus: In disteretia perie repetitur vis definiendi iam proposita, quod sit in ensentiae ratione . tautologia nugatoria est: Item quod neque magis,neque minζs,sed aequaliter subiectis suis a tribuitur : quod e Categoriis Aristotelis deducturi est: tametsi Aristoteles ipse aliquando id dubium faciat, ut octauo capite secundi Phynci. Repetit Porphyrius in ni repetitione, tres has praeclaras diuisiones, & ex illa vi definiendi, differentiam appellat copletivam & constitutivam speciei: Intere que religioni s suae deum ne scio quem nobis fingit corporeum. Haec prima capitis huius pars est in diuisionibus, in qua videmus quam catholica sit Porphyrij doctrina r Secunda sequitur ρον αο ρον,de diuisionibus: Disserentia est,qua species superior est genere, quia speciei definitio differentias una plures habet,quam generis: At disserentiet accidens est, unde minime definienda fuit: nec enim accidens, ut hic Porphyrius docet, per se disserentia est :& tamen etiam proprio species superat genus: nec ideo soli di

feretiae definitio ista conuenit, & alia caussa vitiosa est. Hic etiam Porphyrius argutatur, differentias in genere esse potestate: non autem actu: quia videlicet essentia multorum communis cogitari possit,sine ulla specie.

Ergo haec prima definitio disserentiae vana est: nec certὁ ex Aristotelis Logica: Chrysippi aut nescio cuius nugatoris ista doctrina est. Secunda definitio sequitur, Disserentia est, quae de pluribus & differentibus specie in quaestione quale quid est, affirmatur: Quae non omnem

Gifferetiam specilicam & veram complectitur, nec ideo definiti propria est. At voluit, dices, generalem tantum

differetiam definire.stulte inquam,& imperite, & co

114쪽

ANIMA D. LIB. III.

tra logicas vere docendi leges voluit. sophisticὸ docet, ait Aristoteles, qui generale dc commune specialiter Scpraecipue instituit: vera autem disserentia & maxim Epropria est, non solum generis, sed etiam speciei timo ero hinc specifica Porphyrio dicitur, non quasi dice res genifica. sophisticὸ isitur Porphyrius hic desinit: Neque certe definitio haec in Aristotelis Logica est. Hic Porphyrius definiti em ex genere Sc differentia comparat , rei materia semaque compositae: sed nec verὸ nec Aristotelice: Genus enim At animal est,hominis nosolum materiam, ut substantiam corpoream,sed formae partem continet,ut vitae dc sensus facultatem. Et Aristoteles in Posterioribus longe verius docet, generalibus

contineri caussas communes specierum,non materiam

solum: Tertia definitio deinde est,Differentia est,quod natum est ea diuidere, quae sub eodem genere sunt: Et haec definitio vitiosa,nec Aristotelea: nam proprium Maccidens,possunt etiam diuidere species: Itaque debuit Porphyrius explicare sua definitione, quomodo disserentia diuideret species: Sed neque id demum vitio careret : nec enim differentia speciem suam tantum diutidit a specie opposta,ut in hoc capite Porphyrius appellat,sed a caeteris rebus. Quarta definitio sequitur:DiGretia est, a qua differunt a s ngula: At differunt etiam proprio: Qu re dc haec definitio similiter est vitiosa,nec ex Aristotelis Logica sumpta est. Quinta definitio postrema est: Differetia est,quod ad esse conducit,& quod quid erat,esse, εc rei pars est: At genus ad essentiam rei conducit,& eius pars est: Vitiosa isitur de ista definitio est,nec Aristotelea. Haec sola definitio fuit, quae topica posset videri: Caussam siquidem formalem complecti voluit, sed explicare non potuit : Forma siquidem, est caussa, qua unumquodque est id quod est, de a caeteris distinguitur rebus: de nomine differentiae, in scholis

etiam Aristotelis conturbatur, quia hac una maxime res differunt: At prior eius virtus erat definire rem dc

Drmare: unde sequebatur differentia dc dissimilitudo' G ij rerum

115쪽

PETRI RAMI

rerum. Et illa nimi um Porphyrij sunt in hoc capite,

specificum, completivum, constitutivum speciei: sed Porphyrij aliena commenta colligentis, quorum usumne cogi sset quidem unquam. Quin differentiae nomen totum comparationis est: nec simpliciter & sine

comparatione dicitur differentia huius, sed differentia huius ab illo: Et proprie Aristoteles primo Topico, similitudini opposuit: quomodo etiam in Topicis Cicero: quomodo etiam in comparadis postea catego rematis Porphyrius,cum quaera quid commune,& quid disserens habeant. Ergo forma caussae nomen est disserentis,comparationis. Neque redeamus ad illas scholastici sermonis ineptias,quod forma non sit categorema. Cur enim non eritὶ nonne conuenit suo formato3 An si hoc modo dicere no liceat, Homo, est anima rationalis: illo modo non licebit, Homo,est praeditus anima rationali At nimium de categoricis nugis, & nimis saepe respondeo. Videmus igitur totum caput quam tot definitionibus x diuisionibus nugatorium : quam etiam ameth dum & praeposterum: quam denique nil verum, imo ne Aristotelicum quidem doceat. Vani tantum nugatoris, quide fortasus eorum cuiuspiam, contra quos Aristo-teses disputauit,comenta hic a Porphrrio collecta sunt.

DE PROPRIO.

Proprium, modis quatuor hic describituriQuod so-Ii speciei, non omni accidit, ut homini, medicum esse: Quod omni,non soli,vi homini bipedem esse: Et soli &omni & aliquando, vi homini in seneistute canescere: Ouod soli, omni, semper, ut homini, natum esse ad risum: Hic morbus idem,qui prius: & ideo eadem medicina esto. Si de proprio quicquam praecipiendum esset in Logica,primo definiendum esset proprium,differentia maxime propria:tum unica definitio esset, qua caeterae significationes alienae essent distinctae. Sophisticu est, ait Aristoteles,plures doctrinas pro unica facere. Dein-

116쪽

ANI M A D. LIB. III.

de hae quatuor definitiones, ex Aristotelis Logica non sunt acceptae,sed E Chusippea aliqua: Aristoteles enim quarto capite primi Topici longὰ secus istud docet: le- sinit enim proprium, quod non indicat quid est,esse soli

autem convcnit,& cum re conuertitur. Praeterea negat

esse quicquam vere proprium, sed aliquando, et ad aliquid. Tum vero sualis est quarta Porthyrij definitior Etenim Aristoteles, ut proprium a delinitione distingueret, addidit illud quod non indicat, quid est, esse. At id Porphyrius omiui: An dices, id verbo accidit) a Porphyrio comprehendiὶ quod proprium accidat ideoque non indicet, quid esti Ergo inquam, illud est, quod

capite secundo monui, accidens, genus esse Porphyrio: speciesque duas accidentis ab eo describi,accidens proprium & commune: Et imperite species generi praeponitur: & genus imperite pro una specie postponitur. Aliud etiam est hic vitium, quod proprium, specier a cidere dicitur: Nec enim species cum proprio, sed cum genere consertur: Tum vero cur speciei potius, quam generi,quam etiam indiuiduo accidere dicitur3an indiuidui,an generis proprium nihil estὶ Subiecti verbo hic Porphyrius uti debuit,ut paulo post in definiendo accidente . Sic Aristoteles docet quarto capite primi Post riorum subiectum proprio essentiale esse: & in ratione

quid est,dicente: indeque propositiones per se fieri. Et

in Topico primo,ret,non speciei nomen adhibuit. Qua-'obrem si Porphyrius Aristotelis doctrina colligere vellet, verum proprium primo loco definire, & ex subi cto, non ex specie definire debuit: si inquam, de proprio in Logica praecipuὰ praecipiendum esset, ita praecipiendum esset. At quinam locus in Logica proprio proprius erit 3 Aristoteles in Topicis sacit e proprio quandam descriptionem, Sc definitionis ideo speciem vi h minis proprium Grammaticae capacem esse. Id si sequimur, proprij doctrina, cui definitionis doctrina coi iungetur. At simplicia quaedam adiuncta, non desiniti nes tatum, aut descriptiones suo ctiam subiecto, omni,

G iij soli,

117쪽

soli , semper accidunt: Quin forma & disserentia, se mali propria vel a Porphyrio dicitur, cum ait disserentiam communem, propriam, maximό propriam. Quid igiturὶ Certe commune quid sit, Logico est mih lligendum non minus, quam quid proprium: de illo tamen

nullum in Logica praeceptum ponitur, quid commune, α quot modis dicaturi Idem est de proprio: communes caussae, propriae caussae, communia facta, propria facta: Communia item similiter aut propria cettera argumen ta sunt, proprium nullum est argumenti genus, ut genus, species, serina,de quibus iam diximus. Nec magis decet accidentis speciem e proprio facere,quam e communi:nec accidentis potius, quam cuiuslibet argumenti. Res tamen quae modo a Porphyrio proprij nomine videtur significari,ad factorum vel adiunctorum locum attinet: Ita proprium ignis, calefacere: hominis, natum esse ad risum.

DE ACCIDENTE.

Accidens definitur quod adest & abest absque su iccti interitu: & hoc adesse & abesse, Porphyrius interpretatur reipsa aut cogitatione: Itaque essicitur accis

des aliud a subiecto separabile,aliud inseparabile, ne re actu. Hic Porphyrius sapientior est in definiendo

accidente, quam fuerat in proprio, accidentis specie: desinit enim accidens ex subiecto, non ex specie: Et tamen hoc valde absurdum est, quod senus pro una sp Cie modo numeretur, tanquam accidens, esset species categorematis opposta proprio, proprij genus non es set. Definitur rursum accidens duabus aliis definiti bus: Quod accidit eidem inesse aut non inesse. At ista definitio cum superiore congruit: nugatoria tautol ia tantum est. Tertia deinde sequitur definitior Acci-ens,quod neque genus, neque differentia, neque proprium, in subiecto xero semper c5sistit. At haec definitio per negationem facta, ab Aristotele primi Topici capite quarto,superiori postponitur: dc si Porphyrius vellet Aristotelis

118쪽

ANIMA D. LIB. III.

ristotelis doctrinam tam breuiter colligere , quam initio profitetur,e duabus definitionibus,melior & Arist teli probatior colligenda fuit: Verum ex Aristotelis una duas , primam & secunda facit: & qua Aristoteles postposuerat, adiungit: Quasi Porphyrius sine iudicio, sine delectu proposuisset omnia undique accumulare, quae ouisquam iis de rebus dixisset. At illa non est compendiaria institutio nobis initio promissa. Ergo Porphyrij

doctrina non minus est hic vitiosa, quam prius fuerat: Imo vero & res quae docetur, hic magis confiisa: Accidentis enim nomine,Dcta,adiuncta, etiam rerum inter se comparationes coprelieduntur,ut Aristoteles quarto

capite primi Topici: Attamen cum dicimus, Cato sibi manus attulit:Caesar Galliam subegit: Cato est sapiens: Caesar est fortis: Sibi manus afferre, Galliam subigere, sapientem,sortem esse,non satis proprie accidentia Catonis & Caesaris dicimus,sed proprie facta & adiuncta. Neque certE in Graeco sermone minor est huius sermonis improprietas: Etenim ut Aristoteles ipse nos in Philosophia docuit tricesimo capite quinti, dc secundo sexti, de septimo undecimi, accidens, proprie significat

fortuitum, infinitum, inordinatum: quod neque ex ne cessitate,neque frequeter eueniat: ut si quis platae gratia scrobem semens thesaurum inuenerit:Denique Aristotelis iudicio accidens est fortuna seu casus:& caussa per accidens,sic ab Aristotele saepe dicitur. Ergo tantam co-susonem tollamus, res propriis nominibus distingu mus,& distinctas doceamus: facta,adiuncta, compar in separemus: ambiguitate tollamus: Amphibolia ma- .gnum doctrinae vitium est, & ab Aristotele inter sophiasticas captiones numeratum: Quamobrem si Porphy rius,ut polliceri videtur,vellet Aristoteleae Logicet compendiariam institutionem de accidente tradere, debuit accidetis ambiguitatem talem tollere, & sactorum, adiunctorum, coparatorum locos, ab Aristotele ipso praesertim in Topicis distinctos, distinctὸ tradere. Atque

Pollirivi doctrina est de genere, specie,differetia,pr

c iiij rrio,

119쪽

ro PETRI RAMI

yrio, accidente, eiusmodi. Genus & species ad logicae inuentionis locum de toto & partibus attinent: Genus a Porphvrio definitum vere & proprie non est: Speciei vera definitio cum falsis confusa: Dasserentia neque nomine suo & proprio, id est forma dicitur, nec usquam cre definitur: Proprium,logicae artis praecipuum nihiles: Accidens, sortunae & casus nomen est: quo ideo vistio se factorum, adiunctorum,comparatorum loci con-Duduntur. Atque in tota de communionibus & diis rentiis quinque categorematum, Porphyrij doctrina, quam pauca sint Aristotclea, perspeximus,ut Chrysippi aut etiam deterioris magistri nugas a Porphyrio collectas perabsurdum sit pro Aristotelea doctrina connumerari: Sed tamen pars operis fere media superest, Ariastotelea nequaquam, sed Porphyrij tota propria, in admirando nugarum genere consumpta:Nugas Aristoteles tot locis & tam saepe condemnat, vitam saepe ipse coactus repeto: caput aenique Hydrae sophistic ς constitui t: Qui dicit duplum dimidi j, nugatur, ait Aristoteles, quia duplum ipsum per se dimidij intelligitur:Quj tria-guli proprietatem per species docet, nugatur, quia tres doctrinas pro vita facit,ait Aristoteles. Quid vero Porriphyrius deinceps agit in communionibus de disserentiis categorematumὶ quas nugas nugatur λ Coparationes facit unam & sexaginta: communiones unam & viginti: Differentias ipc dicit esse decem, ut singulae se

mel numerentur:generis quatuor, differentiae tres, speciei duas, proprij una: At quadraginta re ipsa facit: Generis, viginti: cum differentia, sex: cum specie,quinque cum proprio,quinque : cum accidente, quatuor: Disse-Ientiae facit via decim: cum specie, quatuor: cum proprio, duas: cu accidente. tres Speciei facit octo:cum proprio, quatuor:cum accidete,quatuor: Proprij facit tres, nepecum accidete. Et in tot tantisque nugis, definitionii antecedentium partes repetuntur, non semel & sexagies tantum, quot hic sunt comparationes similitudinum αdissimilitudinum, sed etiam ex iis quaedam sunt saepius

120쪽

ANIMA D. LIB. III. Iositeratae & repetit :Et duobus locis pr terea Porphyrius praedicat in collatione generis & differentiet:& tandem post absolutu opus, se multo plures collationes habuiΩse,sed has sufficere. .Falsa, lux refutata ia sunt,aut e refutationibus nostris intelligi potuerui, praetereo. Quindam hic etia singularia sunt: ut illud, Sublatis differetiis rationali & irrationali,genus animal no tolli, quia sine illis potest animal cogitari: At o beate Porphyri,cogit

ri potest essentia animata, sentiens, sine vel rationali vel irrationali, cocedo: Ergo sublatis rationali & irrationali non tollitur animal quaena ista consecutio est 'Cogitari potest,ergo esse potest. Cogitatur,ergo no tollituri ergo manet in retii natura3 At id,opinor, Aristoteles nunquadocuit, esset enim idea illa separata: Hoc Porphyrianae doctrinet palmariu est. Alterum est non absimile:Generi& proprio comune esse Porphyrius ait attribui no magis,non minus. At Porphyri te ex tua doctrina couinco,

α de proprio quod ais falsum esse doceo. Inseparabiliudisserentiarum genera duo facis, alias per se, quas ais adhiberi in essentiae ratione,nec augeri, nec minui alias per accidens, quas ais essentiales non esse,sed augeri &minui. At inquam,propriti tuum, est inseparabilis disserentia: no per se, quia non indicat quid est: ergo per ac, cidens:augetur, igitur & minuitur: Alias etiam fortasse grauiores offensioues praetereo: Cocludo totu hoc collationum genus, ineptum & sophisticum, & Aristotelis summis & catholicis legibus damnatu. Nonne verum, inquies sanὸ multis locis iam falsum esse docui: Sed

tamen verum esto 'uid tumὶ Nonne etia,inquam,verudici qui dicit duplu dimidij3 At nugatur,inquit Aristoteles,& sophisma facit. Nonne qui docet Isos celes,Is pleurum, scalenum, tres angulos duobus rectis pares habere, verum docellat nugatur, ait Aristoteles, & s phisma facit. Quamobrem simplices iuuentutis animos his tricis & apinis ne diutilis impediti & retardari patiamur. In organo leges catholicas & indubitatas, Mab omnibus philosophis concessas, de materia artis, deforma

SEARCH

MENU NAVIGATION