P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Π6 PETRI RAMI

plectentur: At Logica & inueniendae & disponendae a iis, imo rei cuius ibet legem generalem & communem tradit: aries Scres ipsas singulas in logicis praeceptis non ponit. Id enim catholicum non csset, nec Aristotelis principiis consentaneum: generalia enim generaliter doceda sunt, ait lex Aristotelis: secus sophisma esto. Sed in partibus id accuratius disceptabitur, tantum hic intelligatur. Vnde vero tantus error ortus sit,si quis requirat,hinc sortasse reperiet: Quemadmodu a Rhetoribus , sic a philosophis, inuentionis artem institutam esse: illi primo loculos proprios coniecturae ambigui scripti,& sententiae contrariam legum aperuere: deinde iudicij, deliberationis, demonstrationis paulo communiores,tum ad partes orationis, locos generaliores, tandem ad omnium quaestionum, caussarum, partium qu Corationis inuentionem pertinentes, ex caussis, factis, subiectis, adiuncti , oppositis, comparatis, ratione nominis, partibus, finitionibus,testimoniis: Sic in scholis suis philosophi res inibi disputari solitas contemplati,

quosdam locos distinxere, substantiam, quantitatem, α reliquas Categorias: quia tractabatur in scholis eorum physicae artes,d e substantia: mathematica, de quantitatibus : Deinde cum esset ab iis animaduersum, haec genera re distincta esse, nec omnium quaestionum esse comunia, altius peruentum ab his est , Sc loci illi reperti, caussarum,factorum,& reliquorum,qui essent omnium omnino quaestionum communes. Has varias Logicoruinuentiones, Aristoteles collegit, ut etiam Rhetorum collegerat: Et primus liber Animaduersionum, harum tot inuentionum magistros & authores ostendit. Haec inquam , superiorum inuenta Aristoteles collegit,legibus autem S: principiis suis congruenter nequaquam exposuit, ut tandem percipietur. uuamobrem eiusmodi caussa Aristoteles in hanc Categoriarum commentationem mihi videtur inductus esse: Simillime forta . se atque Porphyrius in argumentorum inuentionem minime scilicet agens aut cogitans: sed eum dico vel

132쪽

ANIMA D. LIB. IIII. . urina prudentem atque aliud agentem huc incidisse: nec

alio,si usum spectemus, Categorias reserti posse confirmo. Et quidem quo minus id nouum sit aut mirum, Aristoteles ipse licet aliis verbis,tamen eodem rescre, cuin Categorias dicit sandamenta esse enuntiationum, quia hinc omnium enuntiationum unde' syllogisinus fiat)materies & facultas & abudantia depromatur. At cum syllogistini terminos tres tantum faciat,maiorem & minorem quaestionis esse doceat, ideoque extrinsecus Logico proponi, solus medius superest, qui in Categoriis

ad enuntiationes conficiendas requiratur: & medium hoc,argumentum est. Quare vel Aristotelis testimonio, Categoriar ad illum inuentionis fructu referendae sunt. Hic ineptissimam & stultissimam quaestionem ab inte pretibus & Gr cis & Latinis agitatam non moueo. Rerumne an nominum CateZoriae sint, quae in Academia

Parisiensi anno Christi pari millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio sub duobus Rectoribus, Ioanne Fanutio Parisiens, Realium authore & defensore,&Dionysio Saleuraro Carnutens, Nominalium duce Scpatrono, ut publicis Rectorum tabulis & monimentis testatum est,motus admirabiles excitauit:Neque hic similis sapientiae quaestionem proximis superioribus annis in Italia a quodam agitatam excito: qui cum editis commentariis, Calesorias, logicae artis ne aret esse, ea ue Metaphysicae subiiceret: omnes Aristotelei profestores Itali contra clamare & scribere coeperunt: ut ex hoc egregio argumento, libris & ad confirmandum Screfellendum compositis, opus Iliade maius collectum& diuulgatum sit: Dico enim hoc libro neque nominu neque rerum logicam ullam doctrinam praecipuὰ contineri : sed exquirendis partibus id postea suo loco tractabitur & explicabitur. Hactenus de titulo libri, te libri partibus iam differamus. Primum caput tres definitiones habet:Homonyma dicuntur,quorum nomen δε-lum comune & secundum nomen, ratio ementiae diue se,ut homo,& homo pictus. SIn Ima dicuntur, quoru

133쪽

PETRI RAMI

nomen comune,& secundum nomen ,ratio essentiae e dem . ut homo & bos,& nomen & essentia animalis c

municat inter se. Aristoteles tertio capite primi Elech xum homonymia ad verbu retulit: ut μανθανέν, significat discere,quod est discipuli: & intelligere, quod magistri possit ese. Si quis eri et proprius in Logica locus lyn nymorum, attame satis esset synonyma definiri, homonyma definiri non oportuit: Nam in arte cum sit virtutis definitio necessaria & homogenea,contraiij viiij definitio neque necessaria est neque homogenea. Satis igitur erat synonyma definire, si proprius eis esset in

Logica locus. At utrunque alienum est & heterogeneu: Grammaticum enim est,& sermonis,non rationis: nec

ideo logicum: Et Aristoteles in Elenchis ait ex homonymia natam captionem fieri propter dictione: At L gica no est dictionis,sed rationis tantum. Verόque Aristoteles ait octauo capite primi Posteriorum: Non ad externum & prolatum sermonem demonstratio est,sed ad interiorem animi rationem:quin neque syllogismus. Aristoteles omnem suam logicam aliquo syllogismi genere conclusit :& tamen syllogismum,negat esse sermonis externi, sed rationis & mentis. Vsurpemus igitur ristoteleam scietificae materiae legem: Artium praecepta. - homogenea sunto: Arithmeticum Geometria est αγει μἐet hoc Geometricum in Arithmetica est αρρHμoc e go & logicum in Grammatica est αγραμματον & grammaticu in Logica est ἄλογ=ν ' Grammatica igitur grammatice,logica logice doceatur.Nec vero Grammaticus etymologiam dictionum interpretari potest,nisi significationes earum intelligat:& ista synonymia, vel hom nymia videtur etiam extra Gramaticam esse:Nec enim

Grammatica, dictionum significatione & intelligentia tradit, sed artem intellectis dictionibus bene utendi: Synonyma denique Sc homonyma nil sunt inuentionis, nil dispositionis:nil igitur logicae sunt artis. Paronyma, quaecunque ab aliquo disseretia casu secundum nomen habet appellationem: Vt a grammatica grammaticus,aa sortis

134쪽

ANIMA D. LIB. IIII.

sortitudine sortis, coniugata sunt:quq casus, quo nomine hic Aristoteles utitur, in Topicis etiam nominantur: Sed tamen non omnis ista paronymia, coniugatio est:si fortitudinis paronymum sit fortis, no contra fortitudo. Quare cognito in logica inuentione,coniugatoru loco, paronyma inutilia fuerint:& nugatio tantum erit,ab Aristotele tamen tantopere damnata:quia generaliter diactum in coniugatis,specialiter in paronymis repetetur. Secundum caput sequitur, ubi categoremata diuiduturin composita vi homo vincit & simplicia sui homo &vincit:) id est in enuntiatione, & partem enuntiationis:& simplicia tantum categoremata retinentur. Sed enim quaedam eorum vi scholasticis verbis utar, sicuti postea saepius cogimur essentialiter attribuuntur,quaeda accis

dentaliter:illud,de subiecto dici: hoc in subiecto esse Α-ristoteles appellat: unde entiu quadripartitam diuisionem instituit,quod alia de subiecio tantum dicantur, ut comunes substantiae: alia in subiecto tantdm sint,v t indiuidua accidetia alia partim de subiecto dicantur, partim sint in subiecto, ut comunia accidentia: alia nec diacatur de subiecto,nec sint in subiecto, x t indiuiduae suta stantiae. Partitio non ad inuentionem,non ad iudicium necessaria, neque ideo catholica: imo genere sermonis plane comentitio facta nam esse in ad accidens hic resertur. Porphyrius in capite de specie, ait specie, totum esse,n5 alterius,sed in aliis:in partibus enim tota est. αAristoteles contra in capite de substatia dicit indiuidua esse in speciebus: capite de oppositis dicuntur contrariet species in eodem esse genere:& in Analytico primo,cuiustuque generis categorema sit,sic tame dicitur mediuin maiore, minore: aut maius minusve in eo esse, vel noesse: & Posteriorum primi capite quarto esse in modo est attributi,modo subiecti:Vt par dicitur esse in numero,& numerus inesse pari: imo ibidem accides appellatur , quod de subiecto alio dicitur. Quare tota partitio

haec, o partitionis etiam sermo alienus a vera Logica

est: sic Luciideus videlicet aliquis inter sophistas vete-

135쪽

. PETRI RAMI

res locutus erat, unde haec Aristoteles accepit. Tertio capite duae regulae sequutur,de quibus iam dixi: Quado alterum de altero dicitur,ut de subiecto: Qvqiciique dincuntur de dicto, totide etiam de subiecto dicentur. Haec regula c loco generis sumpta est,quales vulgo Maximet locorum singuloru innumerabiles fingi poliunt: Intellecta tam e generis natura in praeceptis artis, haec regula est inutilis & nugatoria: na ex generis definitione, patet genus de suis partibus,& parciu particulis etiam dici: ut animal de homine, Socrate & Platone dicitur. Secunda regula est: Heterogeneoru nec inuiccm sibi subiecto rudi Uerentes specie etiam differentiae sunt: ut animal αscientia, sunt res heterogeneae,idetique differentias etiaspecie diuersas habent. Haec regula ex superioris cotrario ducta est,& in eode numero etiam ponenda. Nugam tione Aristoteles improbat, & inter sophisticas capti

nes numerat, etia si res vera, etiamsi comoda sit. Trianguli comunem affectionem, qui per tres species docet, rem quide veram & comodam docet, attame sophistice docet, ait Aristoteles quinto capite primi Posteriorum: nugatur,& tres doctrinas pro una facit. Quapropter Aristotelis lege, haru regularu nugatio E logicis artibus tollatur. Quarto inde capite diuiso Categorematu repetitur, in simplicia,quae partes sunt enutiationis,& c posita, quae sunt enuntiationes affirmantes vel negates, verae aut falsae. Tum simplicia diuiduntur in decem g nera,vi appellat Aristoteles in fine noni capitis, substatiam,qualitatem,quantitatem, ad aliquid, ubi, quando,

situm esse, habere, agere,pati: At cx omnibus categorema tu partitionibus ista est impersectissima. In Isagoge Porphyrij, in capite vicesimo octauo primi Analytici, mPosterioribus, in Topici primi capite tertio, Categoremata no accurate quide, neque legibus Aristotelis apte diuiduntur: At logica tame res quaedam nominibus generis, Deciei, differentiae, proprij, accidentis,summi, me dij,inuini,definitionis c5prenenditur. At hic neque res,

quae docetur, neque doctrina ipsa logica est: Diuidit

136쪽

AN IM A D. LI B. IIII.

Aristoteles in logicis artibus entia, peccat: multoque verius ait, cum docet in Philosophia, Dialecticam esse

non solum entis, sed etiam non entis. Praeceptaque ideologica quouis & ente & no ente comuniora & generaliora erunt Deinde ait entium simplicium dece esse genera, substantiam,quantitate,qualitate, ad aliquid,ag re,pati,situm,habitum,tempus,locum: quorum inter se

iunctione, propositio omnis assimans, negans, vera, falsa constituatur: peccat,multoque vero propius assi mat caussas,opposita, c teraque logicorum argumentorum genera primas entis differentias & primas species esse: quae tamen & substantia, & qualitate longe communiora sunt & generaliora:Nec tamen id satis es etianon entis & causic & opposita & caetera possint exquiri: α tot modis,imo etia pluribus falsae propositiones fieri. quam verae. Ergo partitionis huius enuntiatio somne categorema est substantia, aut quantitas , aut qualitas, aut ad aliquid,aut actio,aut passo,aut ubi, aut quando, aut situm esse, aut habere falsa est, quia categorem ris multo plures & altiores sunt disi rentiae: eaedem

nempe quae argumenti, quoniam categorematis nomen in Logicam pro fide & argumento irrepsit, ut initio tertij libri copiosius exposui: nec simplicia catego-remata, id est compositi categorematis seu propositionis partes his decem Categoriis catholice docentur. Propositionum inquam, & e propositionibus factorum syllogismorum haec principia,haec sundamenta, haec categoremata decem inepta sunt: Vera autem decem categorematum genera, eri Categori decem sunt,cavLG,facta, subiecta,adiuncta,opposita, comparata, nominum ratio, diuisio, definitio, testimonium: Verae inqua, sunt hae decem Categoriae, quas ex Aristotelis organo, tum ex Aristotelis legibus & principiis collegimus:Verae inquam, sunt hae aecem Categoriae, quae omnes omnis enuntiationis assimatae, negatae, erae, falsae partes, omnem materiam continent. Sed de iis iterum copio,

sus in singulis Categoriis agemus.

137쪽

PETRI RAMI

DE SUBSTANTIA. Quid est substantia 3 Categoria non definitur: hoc

autem iam monui: Dico similiter ducentis & triginta versibus,qui consumuntur in hoc capite,substantia non definiri. At dicet aliquis,summum genus est, nec potest definiri: At inquam,definiuntur genus species,disserentia, proprium,accidens,indiuiduit,tota substantiet Cate-foria superiora, generaliora,id est natura priora a quius consequentia non conuertiturmihil enim est in C tegoria substantiae, quod non sit eorum aliquid: nec tamen genera,species, differentia,proprium,accidens,indiuiduum quarucumque rerum, sunt in Categoria su stanti . Deinde quid de relatione & qualitate respondebis,quam tame vult Aristoteles initio definire3 Paribus in caussis cur ius tam dispar erit,ut illic initio definia tur duo summa genera, nic dicatur, quia summum sit, definiri non possieὶ Saltem fuisset initio ut methodus artis vera collocatio requirit) si non accurata definitio, at certὸ quaeda descriptio: At ea nec primo, nec medio, nec extremo loco est: nulla usu ua est: nec quid substantia sit, omnino potest hic intelligi. In toto capite, quatuor omnino sunt,quae ad generalem & omnis substantiae communem differentiam videantur spectare: Commune substantiae, Non esse in subiecto, αμαγνυμιως dici, Nil habere contrarium, Non suscipere magis & minus.

At secundum, commune est omnium cuiuscunque Categoriae categorematum: nam homonymum, nullius est certi generis. nullius Categoriae proprium : Reliqua ero ,primum,tertium & quartum,negationes tantum

sunt, per quas nil designatur aut describitur: Et in priamo quod Aristoteles ait, quae in subiecto sint, nomine tantum dici, non etiam ratione: albumque dici de coopore, albi definitione & rationem non dici: falsum est: ut enim corpus est album,sic visum disgregat. Vt Cicero dicitur Orator, sic bene dicendi petitus verε dicitur: nec cuiusquam accidetis nomen verius de suo subiecto dicetur

138쪽

ANIMA D. LIB. IIII. Ir3

dicetur quam accidentis definitio:Quaestio autem quae hic adhibetur de partibus substaliae,quq substati etiam snr, Anal Vtici primi capite tricesimo tertio disseritur.

Tettium quomodo verum sit, animaduertatur: etenim

rationale & irrationale,contraria sunt,& sub eodem genere plurimum differunt: Quae definitio contrariorum vera est,& obiecta in Categoriae quantitate,non refellitur:Et quod dico species sub eode genere cotrarias esse, eius rei testimoniu ab Organo capio: Etenim Porphyrius in capite de specie,vocat no solum oppositas differetias sub eodegenere,sed oppositas species,cum quaerit velut impossibile quoddam, quomodo genus sub se contrarias differentias habeat: & respondet pote state, non actu habere, ne opposita in eodem esse videantur. Imo vero Porphyrius adem cum tria genera differentiarum facit, maximam pugnam & differentiam definit ex specifica disserentia. At talibus disserentiis limmo & bestia sub eodem genere disserunt: & idem author est differentias contrarias nunquam misceri, contraria accidentia interdum misceri: Vbi non solum so mas substantiarum contrarias efficit, sed multo magis contrarias, quam inter se accidentia contraria sunt. Hoc igitur dogma falsum est: & si maxime verum sit, tamen commune tantum sit accidens,& cum quantit te postea fit commune: nec eo potest substantia destriabi .Quartum si verum sit,tamen postea cum quantitatefit item commune, neque substantiam proprie quicquam describit, sed accidens commune est.QRare quae

referri possint toto isto capite ad generalem substantiae definitionem aut descriptionem,non solum nil propriEdefiniunt aut describunt, sed falsa etiam proponunt. Superest ut consideremus quae specialiter ad species substantiae definiendas sunt accommodata: Duae proponuntur,prima substantia & secunda. Quae partitio si de nominibus intelligatur, valde sit absurda: nec aliud erit prima & secunda substantia, u in nomen substantiam fgnificans propriae &appellativae qualitatis, ut

139쪽

Grammatici loquuntur:& sic prima substantia appellatur Analytici primi capite tricesimo octavo, propria substantia. Si de rebus, multo absurdior: nec enim genus animalium aliud est reipsa, quam singula anim lia collecta: nec substantiae species alia est in secundis substantiis,quam est in primis. Et licet in caeteris Cate- oxiis eodem modo partiri, ut prima dicatur de secum a quantitas, & reliquae Categoriae simi liter. Sed tamen videamus quae pertinent ad primam substantiam in hoc capite: Primae substantiae neque de subiecto dicuntur, neque in subiecto sunt,neque magis,neque minus substantiae sunt. Negationes sunt, quae nil nobis proprie describunt:nulla categoremata assirmata,nullas Categorias assirmatas significat. De prima substantia omnia alia dicuntur, vel in ea sunt,& ideo maximae substantiae: Itaque primis sublatis substantiis, impossibile est aliorum quicquam esse. Hic postremus locus, est valde lubricus. Substantiae primae, quanuis nulla sit

hic earum definitio, tamen res materiatae Sc corporeae

de sensibiles , de in quibus accidentia omnia sint, de quae secundum sui mutationem contraria suscipiant, ut paulo post dicetur, significatur ab Aristotele: praetereas, negatur quicquam esse . Plato saepe docet Deum, Deique aeternam sapientiam,ideas, genera, speciesque rerum complexam vere esse: Omnia ista sensibilia quae hic primae substantiae nominantur, cum oriantur & intereant: in dies, vel horas potius mutentur, Vere non esse. Hic igitur a quocunque Aristoteles hanc doctrinam collegerit, Platonicae philosophiae contrarius, ait substantias,in quibus quantitas, qualitas dc accidentia . reliqua sensilia sint, quae contraria secundum sui mi tationem,suscipiant: solas vero esse, solas principali si me,primo, maxime esse: Sc iis sublatis, nil aliorum remanere . Quare neque Deum, neque angelos, neque hominum animos substantias esse,imo nil prorsus esse Atheus ex hac Aristotelica doctrina concludet. Nam

cum omne ens Aristoteli diuidatur in Categorias de-

140쪽

ANI M A D. LIB. IIII. HS

cem, Deus & angeli, e nouem Categoriis accidentium nil sint, & his postremis conditionibus etiam de genere substantiae tollantur: Aristotelis sane ista doctrina nihil erunt. Haec doctrina impia est, a quocunque philosopho sit hic ab Aristotele collecta: Longestue verior est illa in Interpretatione, libri secundi capite tertio sententia,ab eodem Aristotele collecta: Quaedam, sunt actus siue potetia,ut primae substantiae: Aristoteles igitur illo Interpretationis loco statuit quasda substati as, quae non secundum sui mutationem contraria susci piunt: quod hic negatur. Longe etiam verior est illa sententia nono capite primi de Coelo,quc diuina supra mundum & coelum entia, immutabilia & impatibilia collocat: optimamque & beatissimam vitam sempiterno auo degentia: unde caeteris rebus praestetur, aliis quidem uberius, aliis parcius, & essentia & vita: quod idem repetitur in Philosophia,& magnificentius etiamas latitur. Ergo categorica ista sententia, impia est, de meliore apud Aristotelem sententia damnatur.Sed c

tera videamus: Primarum substantiarum categoremata,sunt etiam cetterarum categoremata: Commune a

cidens est Idem de aliis Categotiis dici potest: Primarum quantitatum categoremata , sunt etiam secundarum. hoc proprie nil describit. Prima substantia significat hoc aliquido id est, ut iam dixi, est propriae qualit

tis:& id categorema,accidens est cum caeteris Categoriis commune. Vnum superest,quo videatur prima su stantia pose describi,quod secundum sui mutationem contraria suscipit. At haec linea sic contraria suscipiet,&secundum sui mutationem modo recta, modo curua erit:modo longa,modo breuis:sic color idem modo similis eidem, modo paululum mutatus dis limitis: Hoc denique categorema, accidens est commune, & valdὁ tamen considerandum : Impietatem enim illam imprimis sustinet, quod primam substantiam nullam dicat esse, quae contraria secundum sui mutationem non suscipiat: quod Deo & illis supramundanis Aristotelisentibus

SEARCH

MENU NAVIGATION