장음표시 사용
81쪽
Logicam esse permistam: In prioribus Analyticis de inuentione argumentorum praecipitur: praccipitur etiam
de propositione, de syllogismo:de methodo etiam nonnihil inuenies: In posterioribus Analyticis etiam de argumentis praecipitur: praecipitur item de propositione, de syllogismo eadem fere repetuntur, de methodo copiosius. In Topicis an non eadem Aristoteles polliceri videtur 3 de inuentione latissime: de propositione ecquaestione & sillogismo Sc methodo etia quaedam prί cipit , sed nominatim etiam de dispositione pollicetur: Llenchi vero quamuis praecipuo opere duobus libris docentur, tamen singulis aliis etiam libris permistentur. Contra methodum vero & ordinem ab Aristotele
iudicium praeponitur: Inuentio iudicio postponitur, ut in Analyticis & Topicis, cum prius esset de propositione, te syllogismo pr ceptum,postea de medij inuentione, de abundantia propositionum, de instrumentis Sclocis argumentorum praecipitur. Hanc infinitam ταν
λογίαν tam amethodam & praeposteram; per se quidem nostra legentibus incredibilem futuram latis intelligo: At si vere iudicare volent, & sumptis libris singula perpendere , verum id esse comperient: υπερ cite credere Gesinent, ubi rem verissime deprehenderint. Ergo hae sunt in rebus,obscuritatis caussae,e contrariae perspicuitatis caussis ab Aristotele ipso nobis monstrat . uaria-obrem quod interpretes putant Aristotelem obscurum esse, non falluntur: quod de industria obscurum praedicant, magistrum suum calumniantur: quod obstu-xitatis totam caussam putant esse in sermone presta &subtili, vehementer errant. Est quidem str lus nominis spinosus & aridus, & collectore impedito, magis quam diserti doctoris sermone proprio dipnus:& haec aliqua, vidixi potest obsturitatis esse caussa: At quando hanc caussillam cum ingentibus illis caussis comparaueris, nonne stillam aquillae, mari dices esse comparatam Considerent igitur organi logici doctores has caussas,
quas singulis in libris postea sigillatim demostrabo &ι .- desinant
82쪽
desinant Aristotelem tantis obscuritatis sordibus, de industria sordidatum prirdicare: Faciant in aliqua disciplina simile periculum: Detrahant ὀ Grammatica, omnia definitionum, partitionumque lumina: pro exemplis elegantibus misceant abecedaria figmenta: Ladem praecepta variis locis varie repetant: rhetorica, medica, politica permisceant: quaestionibus & altercationibusce partibus orationis & ordine syntaxeos agitet: in a ditarum locutionum & orationum genera varie conspergant: prima postremo, ultima medio, media primo ultimoque loco confundant: quis tam stolidus Grammaticus erit,qui gloriari audeat, Grammaticam illam a se de industria sic esse obseruatamὶ quis non potius obscuritatem eam a se detestetur & auertat ὶ Facessant igitur leviculae interpretum ineptiae in tanto vitio non solum defendendo, sed etiam laudando, cuius caussas nunquam viderint. Satis sit excusari,si quidem excusari sine philosophiae detrimento possit, ut suis locis a nobis Aristoteles excusabitur. Sed naec de obscuritate satis,de qua etiam pluribus locis dicedum erit:ad partitionem inuentionis & dispositionis redeamus: quam,adolest res huius doctrinae studiosi, cupio diligenter animaduertant pCnitus oue inspiciant: ad naturalis usus imaginem referant: aa Aristotelis experientiam, obseruati nem,sensitam, inductionem perpendant: naturalis usus nos huc ducit: Imo vero trahit & admonet omnes artis Dialecticae praeceptiones, ad earum alteram reserendas
esse quicquid neutrius crit, Dialecticae non esse: si quis
aliter doceat,eum grauiter errare:propterea partes istae diligenter animaduertantur: Id enim propositum semper cile volo,
praeque omnibus unum Praedicam, repetens iterumque iterumque monebo.
Vereor ut quod dico,perinde legendo intelligi possit,
atque ipse cogitans sentio. Luceant clara nocte singui res stellae toto coelo, nox tamen est, & tenebrae, oculo-ium aciem longius extendi non sinunt, quia non tota
83쪽
63 P. R. ANIM A D. LIB. lux, sed pars eius luceat: Ita cernantur in Porphyrio, Categotiis, Interpretatione, Analyticis, Topicis, Elenchis, appositis disputationis nostrae tamiuam stellis, cr-
rores multi & vari j, multa inutilia confusa, multa n cetaria praetermissa, singula sere praepostera exercitatione deprauata: tenebrae tamen adhuc uniuersae an culis mentis nostrae residebunt, quia non totum doctrinae lumen,sed radiis quidam dispersis & distinctis locis
duntaxat illuceat. Sol porro clarus oriatur, extemplo noctis obscuritas & caligo tota pellitur: qu niam lumen uniuersum tenebris uniuersis opponitur. Itaque ad organi partes totas &uniuersas aestimandum, generali a que uniuerso lumine ante oculos posito nobis opus est. Ergo logicam lucem uniuersam generalibus inue tionis dispositionisque partibus collucentem se-
84쪽
PHILOSOPHI AE PRO- fessori Ammaduersionum Aristotelicarum liber tertiuae, IN PORPHYRIVM. Carolum Lothari uni
Cardinalem. Ac τε Nus duobus primis libris, I gicorum philosophorum historia, principumque definitionum, & distributi num collatio & disquisitio recta fuit, unde logicae artis authores cognoscerentur, & quid desit in organo logico, facile perspiceretur: Deinceps vero organi tractatio minus fortasse perciperetur, si verum illum constantis de certae doctrinae ordinem sequeremur: res variis modis esset discerpenda, propterea quod in eodem libro varia saepe confusa praecepta sunt: Ergo tanquam desertos saltus peragraturi simus, atque inibi spinetis obrutas fruges inuestigaturi, sic faciamus: facem illam a dentem,ac splendidE in toto corpore animoque logico collucentem: sacem, inquam, Aristoteleorum principi rum, de praeceptis catholicis & methodice dispositis, de
fine , de partibus artis, inuentione & dispositione, prae E iu nobis
85쪽
nobis ipfs seramus: Et quo facilius a scholis nostris cursus organi logici, qualis est,intelligatur, de singi lis eius partibus, ordine disputemus, quo sunt adhuc vulgo lectae & tractatae. Qu mobrem quia primo O gani logici loco liber hic legitur, Porpnurium primo consideremus, quomodo rem sibi propositam definiat, partiatur & illustret. viijd igitur Porphyrius sibi proponit 3 Thesim primὁ nullam communem sbi proponit, specialiter proponit, de genere, specie, differentia,
proprio,accidete se dicturum: in quibus tamen tractandis utitur Verbo κατηγορουμένου ista λεγομέris, eius quod a
tribuitur & dicitur de aliquo: Vulgus, in scholis praedicabile nominat. & dicibile. Hoc taem Aristoteles categorema vocat & in organo & in Philosophia: quo licet
iam utamur: sicut Categoriae nomine utimur,quia Latilina forma comodius flecti potest, quam . γορου ον. Secundo itaque capite categoremata Porphyrius distribuit in duas partes, quod alia de uno, ut indiuiduit: alia de multis,ut genus, species, differentia, proprium, accidens dicantur. Voluit hic igitur Porphyrius doctrinam categorematu complecti . Quaeramus itaque prim sim quomodo definiat categoremata: Non definit, hoc primum est Porphyrianae Institutionis visu, quod rem sibi propositam generaliter primum non definiat: id enim praeponere debuit, quia in hac Institutione necessarium,proprium,catholicum:quia methodus ita postulabat. Ac quia non solum in scholis, eius verbi notio& barbare & confuse modo praedicabile, modo praedicatum nominatur, sed etiam quia ex huius verbi scholastica significatione, maxima in organo logico colas sio est, explicabo & definiam quemadmodum in Organi logici libris nomen hoc sit usurpatum: Dupliciter autem usurpatur, generaliter primum, deinde specialiter. Gcneraliter igitur racm γρε λα,est indicari,dici,demonstrari, argui, attribui, conuenire, pertinere, spectare: αcategorema, est id omne, quod dicitur & indicatur v et affirmatum,vel negatum, siue simplex sit, siue compo si
86쪽
tum: sic in Categoriis categoremata, - ου ac nam λHorra κατηγορει θαι in Porphyrio & organo toto idem est, ut deinde patebit diuiduntur in simplicia de composita: Composita ipsa tandem enuntiationem faciunt affirmationem dc negationem. Sic Categoriae diuiduntur Analytici primi capite tricesimo septimo, in simplices & compositas. Hic igitur locus facit categmrema, quicquid quolibet modo dicitur, ut omne argumentum , omnisque argumenti expositio & propositio: specialiter autem sumitur categorema pro eo, quod ab teri possit attribui: sed dupliciter rursum: primo communiter, siue sit affirmatum, siue negatum, ut in In te pretatione : ubi omnis enuntiationis extrema duo defianiuntur,consequens, appellatur categorema,Yt antecedens subiectiam. Atque etiam id amplius primo Analytico in Analyseos doctrina docetur, categorema non semper vel recto casu efferri, vel uno verbo, sed aliqua-do obliquo casu, aliquando verbis pluribus & oratione perlonga:& syllogismi paries sententiis rerum,non numero verborum metiendas esse. Qua categorematis si- nificatione , omnia argumentorum genera compre-enduntur. Sic organum nobis in abundantia propositionum, in inuentione med ij, quae antecedant, quae sequantur, quae repugnent: id est, omnia argumenta surpeditat hoc nomine. Et certὰ cum Aristotelis interpretes putent categoremata & Categorias, fundamenta
propositionum esse, unde syllogismi stant, necesse est putent iis fundamentis inuentionem medii totam institui:Nam de tribus syllogismi terminis, unde propositiones fiant, duo quaestionis quae syllogismi conclusiost fu tura: termini extrinsecus assumuntur,medius solus arte quaeritur,& ab iis sundamentis petitur. Quare categorema sic acceptum, id omne significat, quod de re polita dici potest,itue affirmando, siue negando: Quod popularibus verbis in Rhetoricis ab A ristotele dicitur, ratio, fides, probatio, argumentum: & in toto organo saepe esse,inesse,comunire, usitatas verbis dicitur, quod
87쪽
scholastico verbo me γορῖ diu. Secunda vero specialis categorematis significatio est,qua categorema affirmatum . simpleY duntaxat intelligitur: quomodo a Porphyrio diuiditur in individuum, genus, speciem, diis
rentiam,proprium,accidens:quomodo diuiditur in decem Categorias, substantiam,quantitatem,re lationem, qualitatem, agere, pati, ubi, quando,situm esse,habere: quomodo diuiditur in Analytico primo in generalissimum, subalternum, individuum. Nec vero in hoc specialis significationis secundo modo ullus est organi locus , qui categorematis nomine simplicia .rerum vocabula definiat,sed perpetud res simplices,id est, ut in Categoriis exponitur, enuntiationem non efficientes,sive no verbo, siue pluribus exprimatur: Nec enim Po phyrius in tota Isagoge, dictionis simplicis mentionem secit: Inid, quod totum contra est, exempla plerunquo categorematum statuit ex verbis pluribus composita. t eneris & speciei: Corpus animatum, ait, species est corporis , genus animalis: Animalis vero species, an mal rationale,genus verb hominis. Similiter ad exempla differentiae & propnj citantur, Cicatrix,quae ex vulnere occaluit: item,Logica qualitas: item, Disciplinae Manentis capax e sse: item, Natum e Te ad nauigandum: item, In senectute canescere: Haec inquam, Porphyruexempla sunt, cum tamen simplicium vocabuloru aliis exemplis abundaret, si quid ia intere sse iudicallet: sed res simplices , quae non enuntiatio, sed enuntiationis partes sunt, ut dixi, sibi proposuit, quae saepe uno, inter dum etiam pluribus verbis efferuntur: Quod in Topiacis apertius ostenditur, , bi definitio, ubi etiam proprium,id est, quaedam rei descriptio, inter categorematis genera statuitur. Ergo categorema in organo ita specialiter intςllectum est,atque ex ea signincatione inconstantissime diuisum modo in sex partes , indiuida genus, speciem,&c. modd in decem, substantiam,qua titatem , &c. modo in tres, ut primo Analitico generatissimum,subalternum,indiuiduum: modo in quatuor,
88쪽
accidens, genus,proprium,definitionem:tanquam si diaceres, Praedicabilia, ut scholae loquuntur, sunt sex: praedicabilia sunt decem: praedicabilia sunt tria: praedicabilia sunt quatuor. Qiijd vero si partes orationis in Gra- . matica,quae partibus rationis,id est, arsumenti generiabus in Dialectica respondent, tam absurda leuitate disuidantur, quis doctrinam talem non irrideati Partitio, uasi viarum distinctio est , quibus peruenias ad finem
definitione praecedente monstratum. Sed de hac pari tionum inconstantia suis locis copiosius dicetur: dc in organica specialis careporematis partitione non solum est inconstantia, sed contra veritatem Logicae, magna est repugnantia: Nam cum totum Logici sit opus, medium inuenire de disponere, ad inueniendum de dias ponendum medium, totum hoc specialis categor
malis commentum prorsus alienum est: nec enim medium in sillogismo simplici, de quo solo organum i
quitur, semper simpliciter ec affirmate κατηγοροῦταν, sed partim subiicitur, t in prima figura: partim semel tantum . γχρῆ α,ut in secunda: partim duntaxat subiici-riir: nunquam *Hῖται, ut in tertia: Nec omnino ad
syllogismi constantiam ista Categoriae dc categorem iis ratio requirenda es ec interest, quo genere sermonis,modo verum dicatur. Quare tota haec categoremaris Porphyriani aliena, dc contra usum syllogismi composita est institutio. In hoc autem libello Porphyrius, licet aliud fortassis agens dc cogitans, attamen in logicam inuentionem incidit, dc propositione ac diuisione categorernatum, id videtur amplecti: Et certὀ tota inuentio possit huc intercludi, si categorema generaliter accipiatur. At PorphJrius aliter accipit. Atque ut si quis
Grammaticae partem nesciret esse etymologiam,scribe, rei autem de nomine Sc verbo, imprudens in etymol jam incideret: sic Porphyrius,quamuis inuentionem, Inicae partem esse non attenderet, nec ad eam pertiavere generis,specie differentiae, proprij, accidentis c
Pitionem, tamen de his praecipiens, huc delabitur. - Quare
89쪽
Quare si quod erit in tota Insti tutione catholicum I
gicae inuentionis documentum, distinguemus ac retinebimus. Ad prooemium veniamus. In prooemio summa Institutionis proponitur: Ubi tria notabis,utilitatem rerum, compendium Institutionis, authores quos imitatur Porphyrius. Vtilitas generis, speciei, differentiae, proprit, accidentis, quadruplex describitur: Prima ad Categorias Aristotelis, quas singulas, Porphyrius putaui classes esse rerum per genera, species, differentias, ut pauid post ipse declarabit: quod cuiusmodi sit, postea videbitur: Accidentia autemta propria & communia, in alia Categoria essent. Secunda ad definitiones:quae si propriae sunt, constant genere & differentia: si descriptiones quaedam, e propriis etiam & accidentibus. Tertia ad diuisiones, quae praecipuae sunt generis in species & differentias: item in proprietates & accidentias. Quarta ad demonstrationes, quae sunt ad Aristotelis legem, ex caussa prima & summa, qualis differentia est. Vtilitates hae verae quidem
sunt: at non omnes, nec catholice propositae . Grammatica valet ad recte loquendum: Itaque huc etymologia, syntaxis,& partes omnes reserenaae. Si doceas partes orationis valere ad epistolas familiares, ad colloquia , & ad eiusmodi utilitates alias, praeceptum facies ridiculum: Quia quod catholicum est & generale, per partes specialiter instituis: At generalia generaliter,ait Aristoteles, & specialia specialiter docenda. Duobus
rectis tres pares angulos nabere, vere per species diceretur at sophistice,reclamat Aristoteles. Porphyrius igitur,ut in qua Logicae parte versaretur, ignorauit, sic rerum,quas tradidit,usum summum nesciuit. Valent pomro genera, species, differentiae, propria, accidentia ad bene disserendum, siue definiendo, siue partiendo, siue demonstrando,siue proponendo,sue argumentando:siue probabiliter,sive necessarid fiat.Nec audiam hic voluntatem Porphyrij,tanquam legem aliquam, quod ita ἀocere voluerit, nec ideo reprehendendus sit : Nam si
90쪽
prudens offendit,grauius offendit secus inquam, vellecebui vi recte doceret. Nec pro libidine, quicquid voles, locere tibi licebit: Sunt enim leges bene docendi quas in docedo, qui despicit, arguendus & corrigendus est. Secundo procem' loco compendium Institutionis a Porphyrio proponitur, ideoque arduas quaestiones sit omissurus de genere dc specie:Vtrum substantiae sint,an
animo tantum cogitentur:Et si substantiae,utrum corporeae,an incorporeae: Item virum sciunctae, an in sensilibus, ac circa ea positae. Grauissima in scholis, Idearum disputatio fuit, quae modo generis & species nomine, sicut apud Platonem dc Aristotelem significatur: utrum substantiae quaedam essent in Dei,rerum opificis, mente.Quae opinio refellitur in Parmenide Platonis: dc secundo libri huius capite refelletur argumentis AristotelIs, an cofitentur tantum. Rerum quidem notiones animo continentur: res autem ipsae extra sunt. De uniuerso animantium genere cum cogitamus, communis omnium animantium notio in animis nostris inest: animantes autem ipsi in terra, aqua,aere: coelo etiam, si
Platoni & Aristoteli creditur, stellas animatas facientibus. Et haec opinio logica est, dc ideo permultis apud Platonem locis idea nil aliud est,quam genus logicum: qua de re etiam postea capite secundo iterii dicam. Eseso genera & species, sunt quaedam corporea, ut metallum,arbor,animal : quaedam incorporea, t animus,angelus : quaedam seiuncta a materia,ut animus, angelus:
quaedam in sensilibus, Sc circa ea, ut genera Sc species quantitatis,qualitatis: linea, superficies,corpus, color, calor, frigus, humor. Idea etiam interdum species seu sorma dicitur: Idea boni sexto de Rep. dicitur a Platone , deus: de qua significatione modo Porphyrius non quaerit. Has igitur quaestiones Porphyrius proponit, Mait arduas esse ac difficiles: In eoque dupliciter peccat: Proponere id primum non debuit,qui a non est necessarium, homoseneum, primo catholicum ad differendi sum: nec hinc ideo scientificum. Deinde cum propo