P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

us PETRI RAMI

entibus non possit conuenire. Ergo substantia prima quid sit, ex his praeclarorum categorematum dogma-- tis percipi non potest. Secunda substantia multo obstu rius explicatur: quod species sit, aut genus primae. At prima secundaque quantitas qualitasque,vt dixi,potest isto modo dici:& secunda quantitas,quq species sit prismae , & hoc accidens commune est. Secundarum substantiarum magis substantia species,quar genus. Hoc ex illa pietate ei quia prima substalia,quae oritur, quae interit, principalissime,primo,maxime dicitur:Ideo species, quae propius ad eam accedit, magis substantia,

quam genus. Secunda substantia significat quale quid.& magis genus quam species. At Porphyrius genere M specie, quid:differentia, quale quid significari docet, Midem in Topicis assirmatur: nec ex iis ineptiis cognosces omnino quid sit secunda substantia: Haec enim c tegoremata , communia duntaxat accidentia sunt. Quamobrem tam longa tot versuum oratione,substantia neque generaliter, neque specialiter explicat Imo neque satis proprie nominatur: ουσία enim, quo verbo

hic utitur Aristoteles, essentiam significat,& commune nomen est,& caussas coplectitur. Itaque & quantitatis& qualitatis essentia dici potest : ne in definiendis synonymis & homonymis ratio essentiae accipitur: Sic Aristoteles ipse appellat sermam, cuiusque rei essen-

. tiam: Sic saepe etiam totam rei naturam: Id quod modo dicere voluit, explicare autem non potuit: magis proprie um me, substantia diceretur: quo etiam verbo Porphyrius utitur. Ergo etiam nomine communi Momnium siue quantitatum, siue qualitatum, siue rerum caeterarum naturam complexo, Categoria haec etiam comprehenditur: ut neque etiam ex tam longae orationis,si lubet,definitione,neque nomine percipiatur:Imo

vero, quod multo maius, una doctrina percipi nequaquam potest cum ista substantiae Categoria complectatur Theologiam de Deo & angelis : Physicam de substantiis corporeis &simplicibus,coelo,igne,aere, aqua,

terra:

142쪽

ANI M A D. LIB. III L ii

terra:& compostis tum brutis,ut sunt meteora in aere: ut in aqua, maria, flumina, fontes: ut in terra, lapides, metalla:tum vivis,ut sunt stirpes, pecudes, homines: Et si comprehendi posset, attamen eiusmodi rerum per genera & species descriptio,id est Categoria, non esset Dialecticae seu Logicς propria,sed Theologiae,sed Phy-scae. Idque ideo Aristotelea illa homogeniae lege relicio Pretcepta artium,ait Aristoteles,homogenea sunto: Arithmeticum in Geometria est e libur geometricum in Arithmetica est αγε μέσωςν. Ergo, inquam, qudd Theologiae, quod Phrsicae homogeneum sit, in Logica est heterogeneum: ideoque tollendum: Logica altior est,ut ait Aristoteles,totaque & entis & non entis communis. Distinctiones hic expecto,quod substantiae alia ter tractentur a Logicis, aliter a Theologis physicis: quia Logici quatenus enuntiationes ex nis faciunt,

iubstantias considerent. Hoc nempe catholicum medicamentum est,quo tam multa vulnera, contra catholiscas Aristotelis leges huic arti imposita curentur. At ista bella ratione , omnes aries Logicae artis partes erunt, quia nihil in his est,ex quo enuntiatio seri non possit. Captiones igitur omittamus: Aristotelis summa illa de indubitata principia sectemur, & iis iudiciis nostra ii dicia consormemus. Collegerit haec Aristoteles, ut collegisse existimatur: At certe ad illius catholicae librae

lancem non examinavit: qua tamen omnes artes, O

nόsque scientias examinandas esse iudicauit. Nonne, inquies, quaeri solet in rebus omnibus primum qui sit essentia rei,qua de agiturὶ Cert sed essentia quae sic in omnibus rebus quaeritur, sisnificat non unicam speciem entis, ut hic Aristoteli significat: sed entis, imo etiam non entis cuiusuis caussas, propter quas reuera est aut finstitur: signi ficat denique naturam, & illud, quod quid est, saepe in organo dicitur: non significat istam corpoream essentiam a caeteris nouem Catesoriis distinctam. Illam autem essentiam in primo logicae

inuentionis loco,caussarum nomine doceamus, dc ut nece G

143쪽

118 PETRI RAMI

necessariam, homogeneam, propriam, ia est catholi-

cam teneamus. Illam inutalain, heterogeneam, impropriam reiiciamus.

Substantiae Categoria cosiderata, secundam animaduertamus . Qualis igitur quantitatum Categoria est Idem videlicet prorsus in secunda Categoria reperiemus, quod in prima comperimus : ducentis ac nescio quot senariis versibus , neque quantitatem in uniue sum, neque quantitatis vllas species definiri,aut omnino proprie describi, & toto capite nihil omnino diale cticum institui. Tria sunt toto capite, quae videntur ad quantitatem describendam accommodari, Nil habere contrarium:Non magis & minus suscipere: Secundum quantitatem aequale vel inaequale dici. Primum salsum est,quia multum, paucum, magnum,paruum, contraria sunt & aduersa , non relata: Quippe quorum alterum

sine relatione alterius possit intelligi. Nec sequitur, si diuersi subiecti respectu, idem magnum sit & paruum,

ideo contraria non esse: Hac cnim ratione,relata ipsi,

opposita non essent, quia idem pater & filius. Tum vero quid de loco sursum & deorsum dices cum videas in Iloc ipso capite, contraria & dici & probari,neque probationem refelliὶ Erso primum hoc dogma falsum est, Quantitati nihil esse contrarium vel aduersum: Sic enim sui in scholis dicitur contrarium modo sumatur:& si maxime verum sit, tamen commune cum substantia, ex Aristotelis sententia fuerit, qui docet substantiae nil esse contrarium. Hic igitur quantitatis explicatio propria nulla est, negatio est rei aut falsa aut certe communis. Secundum dogma simile est, falsum primo: quia ut in qualitate albor & nigror,licet non suscipiant& magis & minus, tamen candidum & nigrum suscite , quan uis longitudo, altitudo,

iant magista manus, attamen lon-

piunt: sic in quantita

multitudo non suscip

144쪽

ANI M A D. LIB. IIII.

pius alius,altius, plus dicimus: & longissimum,latilΓ-mum, alti nimiam, plurimum: Ergo secundum dogma falsum est: & si maxime verum sit, tamen ex Aristotelis

sentetia,cum substantia commune fuerit, quae item nec magis, nec minus capiat. Hoc igitur etiam dogma nullam nobis quantitatis explicationem propriam affert. Tertium dogma, aequale vel inaequale dici, omni quantitati conuenit: At non soli. Etenim primum loco,tem pori,orationi conuenit,ut Categoriarum author hic aDilamat: At horum trium mox demonstrabo quantitatemper se nihil esse. Deinde cum duos calores,triti vel quatuor graduum comparamus, quomodo dicemus an similes 3 At similitudinem hic non consideramus: Possunt enim similes esse alter trium, alter quatuor graduam, α aliquam qualitatem eandem habere,a qua similes dicantur: Aequales hic igitur appellabimus:Ergo tertium hoc dogma non huic Iolum quantitati, quam Aristote-Ies separare vult a caeteris Categoriis, conuenit, sed accidens commune est, & naturalis usus aliis Categoriis id attribuit. Ac quidam est qualitatis communior &se

neralior in usu naturalis & humanae rationis, sensus, Quam arithmeticis & geometricis artibus comprehemdati quique neque discreta,neque continua quantitate contineatur. Sic unus dialecticae inuentionis communis & generalis de comparatione locus, duas facit quasvis res seu substanti , seu quantitates discretet continuae ve, seu qualitates seu actiones, passionesque fuerint maiores,minores,aequales:imo vero caussas,facta, subiecta,adiuncta opposita, Categoriis omnibus alti ra & generaliora sic plerunque comparamus:& quantitatis metio,quae possit in dialecticis tractari, ea sola est: ec in Topicis Aristoteles de comparatione, ita loquitur. Sic in omnibus Categoriis de intentione & remissione quaerit, Quantitas,actio, passio, magis & minus dicuntur:Substantia, qualitas, magis & minus non dicuntur: nec iis vocabulis magis & minus) solas numerorum, linearum, planorum, corporum dimensiones intelligit,

I sed

145쪽

PETRI RAMI

sed logicam illam & uniuersalem 'qualitatis notionem sequitur. In Philosophia libri quarti capite secundo, Mundecimi libri capite tertio verissime docetur aequalitatem & inaequalitatem, primas entis esse differentias : ut omne ens sit aequale vel inaequale: non autem sola haec categorica quantitas. Quare tam multis Aristotelis tostimoniis hoc dogma refellitur: neque categoricet quam litatis proprium est,aequale vel inaequale dici. Concludamus letitur quatitatem tribus his doematis Non habere cotrarium:Non suscipere magis & minus:: Aequale vel inaequale dici,a caeteris Categoriis distinctam, neque absolute definiri, neque propria descriptione ulla comprehendi. Atque haec ae genere, speciςs videamus. Diuiditur varie, Quanti aliud quidem est discretum, aliud continuum: Atque aliud quidem positionem inter se habetibus inuicem ex ipsis partibus constat: aliudex no habetibus positionem. Secuda diuisio inutilis est,& si quid utilitatis habet,id est in prima. Di stre tae quantitatis partes hic fiunt numerus & oratio: continuae, ILnea, superficies, corpus, locus,tempus. Harum partium nulla prorsus definitur: non est satis: falsae species pro

veris supponuntur, locus,tempus, oratio. Etenim quUMmus quid de loco in physicis Aristoteles sentiat, nonne docet locum, superuciem esse corporis physici, corpus aliud continentis 3 Ex hac igitur Aristotelis doctrina videant interpretes,quid concludamus: Omnis continua quantitas physico materiatque corpore σ motu soluta liberaque consideratur: sic enim a geometris consideratur. Et locus a pDsico materiatoque corpore Enra non poten considerari: Si quidem loci essentia cum physico co

pore coniuncta sit: nec omnino reuera geometrae, cum

tam multa de continuis quantitatibus praecipiant,de i co quicquam praecipiunt. Locus igitur, non est quantitas continua. Postrem ὁ videamus cum in eadem diuisione genus esse debeat αspecies, ut in Topicis Aristoteles ait primo capite qua tu

146쪽

ANIMA D. LIB. IIII. rit

ti, qui fieri possit, 't loci interrogatio, id est subiὶ ad G

liam Categoriam pertineat,responsio de loci generibus& differentiis ad aliam: & quales bis nodis solutiones

adhibeantur,animaduertamus. Categori generalissumum,subalterna,specialissima, homogenea complectiturigeneralissimum in una Categoria costituimus: sub- alterna & specialissima in alia reponimus. Haec igitur species falso quantitati continuae subiicitur, neque continua quatitas est locus. De tempore manifestius etiam concludo: Tempus,non est cotinua quantitas: quid itat Proser nobis E Physicis Aristotelicam definitionem teporis:vt sicut antea de loco , ita nunc de tempore ratiocinemur. Tempus,est numerus motus secundum prius α posterius: Sic ergo concludamus: Nullus motus est continua quantitas:nec enim δeneratio, corruptio, accretio,diminutio,alteratio, ad locum latio. Quod etiam Aristoteles in Physicis nominatim docet, cum quarto libro tempus ait esse continuum, ratione motus, & motum ratione magnitudinis: Verba eius sunt quarto libro: Quia magnitudo continua est, ideo & motus continuus. quia motus continuus est,ideo & lepus etiam continuum: Qu nius enim est motus, tantum est & te-pus. Quod prorsus ide dicitur in Philosophia libri s. capite decimo tertio. statuo igitur ex Aristotelis doctrina,syllosismi propositionem:

Nullus motus,spersi continua quantestas. Tum asstimo: Tempus est motus,num ratus nempe. Deinde concludo Tempus i turperest, non ein quantitas. Addo etiam ad definitione theorema illud & decretum mathematicii: Continua quantitas ab omni motu materiaque , abstra me sideratur:

Tempus non potis sic considerari: J natura eius, ea

motus:

Tempus igitur non sperse quantitas: Deinde rogemus geometras, si tempus sit species quantitatis continuae: cur in Geometria α continuarum quantitatum doctri- nullum de tempore praeceptum posuerint:Postremo

I ij etiam'

147쪽

etiam quaeramus, cur quando quae temporis quaestio est,aliam Categoriam faciat,aliam tempus & temporis species,quae huic quaestioni respondeantur: eiusdEmque corporis caput alibi, alibi discerpta a corpore membra iaceant. Q propter tempus quantitatem per se no esse concludo , &salso speciem hanc quantitati subiectam: Superest oratio, quae quia ratione syllabarum longaria, breuium,quantitas appellatur: dc longa seu natura, seu positione definiatur, quae duo habet tempora: breuis, quae unum habet: & cum definitio, definiti caussa sit tempus autem in definitione longae vel breuis natur1 syllabet statuatur,tempus, huius quatitatis e sse caussam, disputandum pluribus minime fuerit, orationem, temporis ratione quantitatem esse non posse, cum tempus

ipsum, qualitas per se minime sit. Qinire & haec species falsid qualitati subiecta: Vnde iam quaestionem primam repeto,& concludo,quid si quantitas, ex his praeceptis distingui, definiti, describi nullo modo posse. Deinde

totam Categoriam prorsus inutilem & alienam esse ad extremum moneo:Etenim interpretes organi, qui haec interpretantur, conuertant sese ad earum rerum, quae huic Categoriae subiiciuntur,doctrinam: Arithmetica αGeometria est: Videant ad totum Euclidem, ad totum Nicomachum, ad totos denique Arithmeticos & Geometras intelligendum, quid proderit scire,quantitatem nihil habere cotrarium: non suscipere magis & minus: locum,tempus, orationem, quantitates continuas esse: Haec inquam, perpendant & aestiment, quem usum,que fructum, in vera quatitatum doctrina habeant: nullumborum categorematum in totis mathematicis compe-Bent. Quae cum secum reputauerint,ignoscent,ut spero, sedulitati meae:& si aequiores esse volent, gratias habebunt. quod de tantis rebus tam studiose admoneam. At

fortasse, ut de Categoria substantiae, sic de Categoria ruantitatis aliquis requirat:si persecta sit,qualis ea ta em sit futura. Ego vero mirabilem quandam & diuinam numerorum dc lineamentorum, Sc singulari methodo

148쪽

ANIMA D. L I B. IIII.

thodo descriptionem factam agnoscerem,quae id nobis

repraesentaret, quod adhuc homo nemo repraesentare

potuit. At haec Categoria nequaquam esset in logicis artibus instituenda. Catholicam Aristotelis legem huc appello:Fines artium regatur,ait: Quod est Geometriae proprium, in Arithmetica est ἄρριθμον uod Arithmeticae propriu est, in Geometria est αγε-- κτο Denique quod artis cuiusque proprium est, in alia arte est alienum: At numerus, Arithmeticae: linea, superficies, corpus , Geometriae propria materies est: In logicis igitur artibus est aliena: nec quantitatis huius categoricet co- sideratio, in logicis est catholica: Tollatur igitur e logicis libris, quoniam Aristotelea lex ita praecipit. Distinctiones hic suturas intelligo,quales antea fuere:Quantitas, quatenus ex ea fiunt enuntiationes, ad Logicam pertinet. At Aristoteles nunquam diceret geometrica esse Arithmetica quia numerari possent: sic enim lege

illam cognationis violaret, quam tantopere celebrauir.

At hi fines Dialecticae valde ridiculi essent:nihil est, ex

quo non possit enuntiatio fieri,ergo nihil est cuius pro ceptio aa Logicam non pertineat: Quaenam ista complexio estὶNonne, dices,in omni re quantitas quaeri potestὶ ut sit etiam generalis & communis: ideoque Logi- .ca quantitatis sit consideratioὶ Certὸ quantitas in omni bus rebus quam potest. At non haec numeri, lineae, superficiei, corporis: sed illa quae comparatione parium, maiorum, minorum disputaturi Aequalitatε & inaequalitatem Aristoteles ad omnes entis differentias retulit: α sic in organo, aequalitatis 3c inaequalitatis logicus sensus frequenter adhibetur,cum Aristoteles ait primas substantias, item secundas substantias,eiusdem generis

species, aequaliter substatias esse individuum, speciem, enus inaequaliter: speciem magis quam genus: indiu

uum maxime omnium. Item cum Porpnyrius ait,genus, speciem,disserentiam,proprium etiam dici aequaliter,accidens inaequaliter modo magis, modo minus:his

comparationis vocabulis, neque numerus, neque ma

I iij gnitudo

149쪽

gnitudo fgnificaturi Sensus hic quantitatis logicus. Tt1sta nimirum quantitas est logica, quam in logico comparationis loco tradi & institui ex Aristotelis catholica

lege volumus.

Duas adhuc Categorias animaduertimus catego-rematum, quae pollicebantur inanes, nec ullum logicae artis catholicum praeceptum continetes: tertia speciem

oppositorum, id est relata, ducentis ac nescio quot v c sibus nobis promittit, & definitur initio, contra quam in duabus Categoriis factum est,quanuis summum genus interpretibus videatur: Sed ita tamen definitur, ut hac definitione nil ab aliis Categoriis substantiae, qualitatis, quantitatis, rositionis, discretum & distinctum habeamus:optabiliusque fuisset relationem omnino no definiri. Relatorum vera a caeteris disseretia fuerat,hoc

ipsum quod sunt, aliorum dici:vt pater,fiiij pater: filius, patris nitus. Quid igiturZquomodo hic relata definium turi Quaecunque hoc ipsum quod sunt, aliorum esse dicuntur vel quomodolibet aliter ad aliud: Et hac definitione, substantiae, ut caput manus : item quantitates, tmagnum,paruum,multum, paucum: qualitates etiam, ut scientia, virtus,habitus: & fere omnes aliae Categ Iiae comprehenduntur. De substantiis, quia res alienior

esse videbatur, dubitatio tandem quaedam facta est: res tamen suspensa, non definita est: vi postea in capite de qualitate, quaestio eadem sic incerta relinquitur: quasi possit eadem res diuersis Categoriis subiici. Ergo haec definitio, quia relationem nil distinguit ab aliis Cate-ῖoriis, quia proprium eius nil ostedit, nil etiam definit: definire enim, non est solum rem explicare, sed etiam certis & suis & propriis finibus terminare: unde definiatio dicta est. At inquies,multa disputantur in hoc capite, quibus definitio illa consus a restitui possit. Minime inquam,imo quae verae definitionis propria erant, con-

150쪽

ANIMA D. LIB. IIII. ris

funduntur, & mis relatis attribuuntur, vel improbantur. Quatuor ea dogmata sunt: Primum, Relationi esse aliquid contrarium t virtuti,vitium: Secundum,Rel

tioni magis & minus inesse, ut simili aequali. At haec omnia sine relatione possunt intelligi: & ab Aristotele in Ethicis definitur virtus absque ulla xiiij relatione: sic vitium definiri potest: sic simile, quod eandem qualitatem habeat: & aequale quod eandem quantitatem. Nec necessarium, ut pater definitur per filium, sic simile pers le,aut aequale per aequale: & tamen habere contrarium,commune esset cum qualitate, ut habere magis & es rus.Duo reliqua quae verae relationis propria erant

tertiitin, ad conuertentia dici: ut pater, fili pater:& Slius, patris filius:Quartum,Simul esse natura: ut si paterest. filij patet est: & si filius,paxtis filius: Et huius rationis in utroque caussa mutua sit: Haec duo inqua, in hoc capite cum falsa substantiarii & aliarum Categoriarum relatione communicata sunt: Imd quartum, Simul esse natura,negatur relatorum esse proprium,quia scibile &scientia non simul sint natura: At in coniugatione nominum scibilis de scientia, fallacia est, nec in eadem significationis ratione sumuntur: Scibile enim,potentia: scientia,actum fgnificatisicut in hoc consectario, Bonafaci ergo bonus est, captio est, quia coniugata dissimi. liter sumuntur: habitus &subiecti fallacia est: de qua primi Analytici capite tricesimo sexto: Propior relatio nis species esset in scitu & scientia quia utetunque,actus nificat: vel fingendum nomen, ut Aristoteles etiam in hoc eapite admonet, quo sisnificaretur utrumque reis latum similiter: Ut circulus sciri potest ergo potest eius esse scientia,& contra. Adde etia quod scientia sne xlla relatione scibilis,vel ab Aristotele definitur in posterioribus Analyticis, cognitio rei per caussam, propter qua res est: de cognitio per demonstrationem. Quare relationis definitio, tam verbosa tamque prolixa oratione, in hoc capite non explicatur, sed conturbatur, & falsa denique traditur. Duabus primis Categoriis nulla ne-

I iiij que

SEARCH

MENU NAVIGATION