P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

PETRI RAMI

relata,non aduersa,non sit necesse eorum alterum se et inesse tam multae nugae negantes,nil docentes,nulum dogma catholicu ostendentes, Probari nullo modo possunt. Postrema seecies est oppontorum, ut assirmatio & negatio sicut sedet,non sedet: ubi neque assirmationem, neque negatione, neque verum, neque salsum Aristoteles disputat. At Aristoteles in hoc ipso capite, suo & testimonio& exemplo commentum hoc refellit , cum ait in assirmatione & negatione alterum veru, alterum falsum esse: & negatio suon in sue nomen, sue verbum assiciat, negat: ut non honestum, non sanatur: Et verum ac salsum transcendentia nomina sunt, & de quolibet alterum eorum dicitur. Atque haec postremae

speciei definitio ad superiorum definitionum diligentiam aggregetur,& concludatur hoc capite,neque comtrarium , neque contrarij species, excepta priuatione, definiti,sed veras definitiones coturbari: Nec ideo tantum caput catholicum esse. Capite undecimo, quinque priores significationes tractantur, cum partitione tametantum quatuor proponantur: Hoc in partitione viti sum est: sed est in rebus non minus vitium:nam prioris

ista doctrina, Dialecticae nihil nec inuentionis , nec dispositionis quicquam habet:& prius ut caussa dicitur,sie effectis, subiectis & caeteris loci dici possit: Et capite duodecimo Aristoteles istam quinque mebrorum partitionem refellit: Simul & pessis opponuntur: sed simul

significationes duae tantum hic expositae sunt tempore, natura. Ergo haec oppositi tractatio demonstrat aut se imperfectam esse, aut oppositi sui, id est prioris tracto - tionem superuacaneam: Tot enim modis simul aliquid est, quot & prius. Decimo tertio capite motus species diuiduntur: Hoc physicorum est, ad eos remittatur: id im homogeneum non est, nec ideo Aristotelis lege catholicii. Nec distinctio vana illa repetatur,quod hinc enuntiationes fieri possint: Tales enim distinctiones averitate & proprietate artis dialecticae, catholica lex Α-ristotelis distinguit. Postremum caput, omnium est in-

162쪽

ANI M A D. LIB. i III. I r

eptissimum, de modis habendi: Lexicon de vocabulorum significationibus varium & multiplex, & a multis Grammaticis Graecis & Latinis collectu habemus: nullus tamen adhuc tam ineptus extiti qui tales signi sic tionum quisiuilias assumeret. Pudet catholicam legem Aristotelis hic adhibere: Res tam graui refutatione indigna est. Hactenus partibus omnibus Categorici libelli consideratis & animaduetiis, ad Categorias decem redeamus. At ne ullam nostram negligentiam in i hac quaestione homines quidam reprehendant, omnes latebras excutiamus:quicuuid contra dici possit pro de- sensione Categoriarum, id ipsum subducamus. No sint igitur Categoriae substantiarum, quantitatum, relationum , & caeterorum categorematum per generalissima, subalterna, specialissima, descriptionem complexae, di- cat aliquis: At decem summa genera sunt, unde omnia

enuntiationum materia, omnia media, omnia syllogis morum Sc conclusionu instrumenta depromuntur: nec

secundaria, sed primaria dicatur in Categoriis inuetior& iam sit idem Categoria, quod categorema: & ad eandem Categoriae definitionem, authoritatem cat gorio doctoris adhibeat. qui capite nono, cum de Cato goriis peroraret, ait, De propositis igitur generibus satis dictum sit. Adiungatur etiam illa Porphyrij authoritas: Categoriae prima genera, sunt velut elementa docem Ergo talium horu categorematum artem primum,

deinde usum spectemus. Quid igitur in generum unde omnium enuntiationum & mediorum materia, facuutas,abundantia oriatur descriptione & ordinatione generalissimuὶ Definitio est Categoriae, qua intelligamus hoc nomine summum genus nobis proponi. Definitio ista primo loco non est, ut categoricus ordo postulat. Quae deinde subalterna & specialissima3 Cau llae, facta, subiecta,adiuncta,opposita, comparata, ratio nominis, tributiones,definitiones, testimonia, & eorum singulorum species,quas in Dialectica nostra persecuti sumus. Quid de bas categoricus authociliorum omnium nihil,

Κ ij excepta

163쪽

excepta quae oppositorum particula est relatione:Item effectis & adiunctis: quae actione fortassis & passione

comprehendantur. Horum inquam,omnium,nihil non

dico definitione, sed ne vita qualicunque significatione

notauit aut indicauit. Quid postremo categoricus authot sacere debuit, ut Categorias κα λορο ς Mis λογι-

κωρ, perspicue videlicet & spledide explicaret3 Singui res cuiusque generis species & partes definire: exeptis, quam maxime fieri possit, insignibus illustrare debuit,

. ut doceret & unde praecepta haec sumerentur,& 'uo referretur. Omnis siquidem obseruationis studio, scriptό-ri huius artis contendendum fuit, ut a primo naturalis& humani usus sonte praecepta sua deduceret:.quemadmodum tricesimo primo secundi Priorum & decimo quarto, item decimo octauo secundi Posteriorum , --rissime docetur, omnes attes & scientias experientia, obseruatione, inductione exemplorum singulariu fieri. Sunt Homeri, Platones, Demosthenes: sunt in quavis lingua innumerabiles omnis generis praestantes homines, id est Logici & Dialectici authores: varietas deniaque & copia exemplorum & suauitas deesse diligentibus obseruatoribus nulla potest. Hac de re nihil in C tegoriis categoricus author cogitauit : Non igitur C

tegorias vere describit: non vere docet,nec Omniu mediorum , argumentorum, enuntiationum fundamenta vera constituit. Verumenimuero ista medicina tam inueteratum morbum nunquam curabimus: quandiu de

praeceptis disputabitur,fucus,fallacia,captio denique aliqua reperietur: Vsu, su inquam, nobis opus est, qui captionibus & distinctionibus eludi non potest. Quid inquies, nonne Logicae usus tractatur, cum quotidie de praeceptis & regulis disputetur ξ An artis praecepta omnino reticis, nec ulla iuuentuti proponi vis r Ego praecepta volo, & eorum gratia tam multa disputo, ut vera, utilia, propria, iuuentuti tradantur, & ad verbum edi scantur, non solum disputentur: sed cognitionem artis in hoc esse dico,xsum artis in hoc esse nego. Gramma-

164쪽

titas a

i a ricam puer miseris adhuc temporibus, & Dialecticam sere eodem modo doctus sum,disputando de praeceptis& altercando. At Grammatica,no est doctrina de grammaticis praeceptis disputandi: Finis & usus artis non est in eo: Logica, non est doctrina de logicis praeceptis altercandi. Finis in eo & usus non est Grammatica est doctrina recte loquendi: Ergo in recte loquendo exerceatur. Logica item est doctrina bene disserendi, seu scripto, seu voce id fiat: Ergo bene & voce & scripto disserendo exerceatur: Socraticumque illud teneamus, philosophiam non sollim esse scientiam, sed multo magis actionem scientia moestiatam. Hebraeorum liberi, ut Eusebius ait,spretis Graecorum artibus, Logicam exercebant in explicatione historiarum, canticorum & poὸ-matum compositione, nigmatum enodatione Rectius multo illi sine arte usum sectabantur, quam scholae nostrae artem nescio quam sine usu. Ergo logicae exercit tionis analysim adhibete, graue & molestum quanuis sit, tamen ne putemus. Praecipit & affirmat categoricus author omnia categoremata significare substantiam, quantitatem, relationem,qualitatem, a monem, passionem, ubi, quando, situm esse, habere. Repetatur huc a Grammaticis simile illud aduersus Porphyrium, nobis adhibitum. Donatus docet octo panes orationis esse: intereaque arte sua utitur, nec ulla dictione, non ex earum partium aliqua,utitur. Quod si quatuor diceret esse partes orationis, Nome,pronomen,adverbium, coniunctionem: & Grammaticae discipulus aliquis ipsum Donatum admoneret, multas esse partes orationis in eius ipsius Donati libro,quae neque nomen, neque pronome, neque adverbiu,neque coiuctio essent,ut verba, participia, praepositiones, interiectiones: an Donatus Dic non erubesteret Z errorem doctrinae suae non agnosceret I At categoricus hic author, Donatus est: profitetur omnia categoremata significare substantiam, tualitatem, aut aliquam Categoriam: pollicetur se mihi Partes orationis traditurum, unde omnem propositio-

165쪽

PETRI RAMI

nem componam: id est omnem materiam, facultatem, copiam promittit, unde quasvis enuntiationes contaciam : diuidit in partes decem: Atque in eius ipsius libro reperies multas enuntiationes neque ex hac materia fabricatas, neque ex his partibus co structas δc compositas. An non igitur errorem doctrinae suae cognoscet, sed obstin te vitiosam doctrinam defendet, dc pro v ra de villi vendicabitr Hoc scholis nostris analyleos familiare exemplum propono, ut intelligant, quemas modum categorici doctoris praecepta , ipsiusnael usu &testimonio verissimo refellantur: attificium, artificij su ineptum esse demonstretur. Hunc tantum,tamque

grauem errorem facillime verissim&lue perspicient interpretes , si ad usum sese contulerint: si periculum d ctrinae suae in propositis exemplis, non tantum librorum suorum, sed quorumlibet hominum, pqctarum, oratorum,philosopliorum fecerint: si Aristotelis physicam Sc ethicam philosophiam , ista libra perpenderint: si omnis Aristotelicae philosophiae categoremata, media, argumenta, enuntiationes, ratiocinationes, ad ista categorica principia reuocarint: si etiam non analysim tantum,sed etiam genesim, Sc operis alicuius syntaxim susceperint. Multa disputant in scholis quotidie: alia quid ex his unum facillimum sibi proponant, in eoque disceptando, Categorias suas adhibeant ic exerceant. . De homine permulta disputantur in scholis: Thema iagitur esto de homine,de quo quicquid e Categoriis sitis possint, eruant Sc dicant: quinetiam magistrum situm, si lubet, interrogent. Qu id vero dicant, o categorice magister squoniam nos doces, omnia categoremata significare substantiam, quantitatem, relationem, quali talem,actionem,passionem, ubi,quando, situm es e,li bere) dicta nobis ex ista Categoriarum doctrina, genera categorematum, mediorum, argumentorum, unde

enuntiationibus abundemus, dc copiosam aliquam disputationem, dc philosopho dignam habeamus. Artes . vero traditae, consilia sunt: Consilia igitur doctrinae,

166쪽

xNIM A D. LIB. i III. . III petentibus discipulis ne nega.Quid hic magister respo-

debit3 eadem,opinor,si sibi constare volet, quae in libro docuit. Itaque videte, inquiet, hominis substantiam,

primane sit an secunda:& quantitatem in numero, oratione,tempore, loco, linea, superficie, corpore: & relationem : & qualitatem in habitu, dispositione, potentia naturali & impotentia, patibili qualitate & passione, figura, forma: item agere & pati, & ubi, & quando, &stum esse, & habere: Haec enim admirabilia doctoris huius sunt consilia: haec Categoriarum doctrina: haec sapientia dialectica est,quam sequantur, cum de homine volent dicere. Amabo tamen, Aristotelearum Cat goriarum magistri & interpretes, generalia veroru categorematum, verarum Categoriarum, id est verorum& logicorum locorum consilia nostra cotra comparent, α eorum vires in hac eadem quaestione tentent & e cutiant:caussarum locus consulet cosiderandas esse ii minis caussas omnes,& finem & formam & modis omnibus efficientem, quae procreet, quae conseruet: quae per se efficiat, quae adiuuet: quae ex his per se consilio vel natura,quae per accidens necessitate vel fortuna eL sciat tum materiam, in quibus tot caussis, hominis natura non Aristotelice comprehenditur, ut in categorico substantiae vocabulo, ubi iubet categoricus magister considerare,primane sit an secunda, sed etiam pex pa tes declaratur: Substantia enim hominis & natura,caussarum hominis coniunctione cohaeret & continetur: Ereliquis argumentorum locis, tum facta propone quae sunt in consiliis, Categoriarum actiones, vel omnino

nihil tum subiectum, de quo praeceptum nullum est in

Categoriis: tum adiuncta: tum omnium generum ci cunstantias, quarum noram quandam fortassis Categoria passionis praebeat: illustrationem vero& exemplum quandoque categorica quantitas, qualitas, situm esse, ubi, quando, habere: tum statuet e regi ne, opposita contraria in relatis, aduersis, priuantibus , contradicentibus , quorum praeter relationem

167쪽

in decem Categoriis nihil est: Quid vero ὶ nonne ista generalis inuentionis logica doctrina, Categoriarum

Interpretes obruet multitudine rerum, de quibus nullum in Categoriis suis cons milium Categoricus m sister tradit i Promet enim e repugnantibus, maioribus , minoribus, patibus, similibus, dissimi l bus, coniugatis, partibus tam variis, finitione, testimoniis Schumanis & diuinis tantam consilij copiam & ubertatem, ut permirum videatur. Itaque videant ij, qui Aristotelicas animaduersiones admirantur, in hac facili quaestione,quam multis necessariis fundamentis, Cat soriae careant. Quid porro si quaestio aliqua non a sch la Categoriarum, sed e schola humanitatis, & communi hominis &vita& prudentia ponatur ' Si de Grammatica, Rhetorica, Logica ipsa, mathematicis, phy sicis,

ethicis thema ponatur,xtrum organicus magister, C tegoriarum suarum mentionem facere, an hiscere omnino audebit 3 Quid si igitur de bello, de pace, de Republica, aut eiusmodi ambigua re quaestio ponatui, an Categoriae ad hanc explicandam quaestionem adhibebuntur 3 Atenim considerat deliberantis animus, non substantiam belli, quae nulla est ad Categoriarum legem , nec belli lineas aut superficies aut binarios, sed

causas, sed euenta, sed subiecta, sed adiuncta, sed

opposta considerat: comparat res omnium generum:

. iei partes intuetur: rem definiendo comprehendit: hominum iudicia & testimonia, deliberando perpendit. Quamobrem omnibus rationibus & viis, seu spectes artem, seu consideres artis usum, agnosces Categ Iiis ea ipsa, uuae putabis, enuntiationum, syllogism tum instrumenta minime suppeditari. Experti sumus aetate nostra quantae contentiones in scholis fuerint, ut Alexandrinae Gramnviticae barbarismi & soloecismi h minibus in ea eruditi, ostenderentur: rationibus ce

tE& argumentis probati & persuasi non latit. Nam cum Virgilius, Cicero, Terentius in scholas inducti essent, & eorum hominum lingua, Alexandrinae Gram-

168쪽

ANIMA D. LIP IIII. us

maticae tam dissimilis audiretur: Placuit aliam Grammaticam institui , quae illum puritatis & elegantiae usum & fructum doceret: Ita cum poetis, Oratoribus, philosophis, Logica demonstrabitur, ut in illis Grammatica, eorumque Logicorum logicus usus tam dissimilis huius logicae Categoriae cognoscetur: tum demum placebit aliam Logicam iuuentuti proponi , quae pueros praestantium & excellentium virorum , senumque hominuni more deliberare , iudicare, disceptare, ratiocinari: virtutem denique , senilesnque mentem, in puerili tamen aetate comparare doceat. Est homo mortuus:ergo est homo: sophisma est, ut in logico Organo praecipitur. At inquam, Logica in commentariis α regulis ac praeceptis posita, Logica mortua est. Quid ita i quia eius ita & anima, est usus, quo scriptae regulae carent, quantumlibet magnis clamoribus per nos agitatae. Ita qutauis omnes regulas edidiceris, omnes memoriae madaueris, si nunquam in exemplis poetam, oratorum,philosophorum exercuisti: nunqua scribendo dicedoque, ad eorum imitatione disserere, vel oratione vel perpetua vel cocisa cosueuisti, nunqua deniq; usum adhibuisti, libris & commentariis tuis nihilo λογκώ - ρος es & quas regulas memoria & mente complectetis,

libri illi paginis de soliis suis complectuntur: At usum

praestare regularum suarum non possunt Logici: itaque mortui sunt. Tu praestare non potes: memento itaque cum Logicum te appellabis, unius honore verbi titula tuum augere,ieque Logicum mortuum nominare. Ista nimirum captio est secundum opinione, de qua Arist

teles vicesimo primo capite secundi Priorum, de qua etiam primo primi Posteriorum: quod generalibus cognitis , possunt tamen isnorari sinsularia. Quare quicunque philosophiam istam docetis, his monitis excitati, cogitate iam de usu scholastico & exercitatione iuuentutis vobis commissae, quae doctrinae praemia, quae

prudentiae insignia ex his Categoriis capiatis:quem CLceronem, quem Virgilium, quem philosophum, quem liberalem

169쪽

r1 PETRI RAMI

liberalem & ingenuum scriptorem, his praeceptis explicetis: quas ut dicitis, positiones ad Rhetoricum Aristotelis vestri morem in schola vestra declametis:Aristoteles enim vivus, ut ante dixi, discipulos suos in thesi sic exercuit, ut non ieiune & aride, sed copiose & ornate

dicerent: An in Categoriis exercendis eam consuetudinem vestri principis imitamini Z Dixi antea in Porphyrio de vi,& vos liic sentitis, quid urgeam : Vtinam me uno feliciores hic essetis: Nunquam in schola Aristot

lica, & quidem in tot dierum,tot mesium, tot annorum clamoribus,vllum de usu Categoriarum, Verbum audiaui: Credidi squia discipulum Aristoteles credulum esse iubet) de Categoriis non acriter admodum inquirendum, quid aut quamobrem discerentur, sed tantum disputandum & clamandum: disputaui pertinaciter, α vehementer clamaui: Credidi si thesim de Categoria in schola positam defenderem, non esse aduersario, etiam verissima dicenti, cedendum, sed contra distinctionis

alicuius cattione, totum clamorem conturbandum ense: sin contra ipse oppugnarem ,hoc unice & singulariter agendum & enitendum, ut aduersarium non docerem, sed racione quavis,vera an falsa,nihil interesset, vincerem: Sic institutus & informatus eram. Haec categorica scilicet pila nobis iuuenibus erat proposita,qua ludere- .mus: quam amissam clamando repeteremus: quam a

ceptam nullo clamore nobis eripi pateremur: Id mihi persuasum erat, Aristoteleae Logicae summam in eo esse positam, ut de ea fortiter & animose clamando disputaretur. Quando igitur aut quomodo,dicetis, his meliora videre coepisti Z Dicam & aperte & libenter, ut si vobis eadem medicina prodesse possit, quae mihi tam miserabiliter affecto profuit, vos liberaliter utamini. Non dia sputabo isto loco,ut vos conuincam sed candide & simpliciter explicabo , quomodo Aristotelicis tenebris luderatus sim. Cum tres annos sexque menses in philos phia Aristotelica, ex Academiae nostrae legibus, posuis.

tem,logicis Aristotelici Organi libris cognoscendis,dia

170쪽

ANIM A D. L I B. IIII. asssputandis, meditandis ex omnibus enim Aristotelicis libris, logici praecipuὸ toto triennii tempore clamantur& reclamantur cum inquam, tempus illud ita traduxisissem, & iam ut absolutus artium scilicet magister philosophica laurea donatus essem, subducta aetatis meae ratione , in Aristoteleis artibus consumptae, consideraui quibus in rebus logici Orsani artes, quas antea tot clamoribus & sudoribus didiceram, imposterum exercerem: Non in historia & antiquitate rerum prudentiorem: non in dicendo disertiorem: non in pocii promptiorem : non denique ulla in re, Aristotelis logicis me sapientiorem iactum deprehendi. Hei misero mihi, ut obstupui,ut alte ingemui, ut me naturamque meam deploraui, ut infelici quodam miseroque fato, ut ingenio, a musis prorsus abhorrenti me natum esse iudicaui,qui nullum fructum eius sapientiae,quae tanta in Aristotelicis logicis praedicaretur, percipere aut cernere tantas laboribus potuissem l Ne igitur omnino nihil agerem, redii ad intermissa quadriennio iam antὸ stuma eloquentiae, atque in iis, erudienda iuuentute me ipsum exercui:ita tamen, ut ad inclusam illam de Aristotelicis logicis opinionem & persuasionem perpetuo respicerem. In omni enim poetarum & oratorum lectione vigilaui, laboraui: modis omnibus contendi,an fieri posset, ut logicos Aristotelici Organi libros ad aliquem eruditionis usum reuocarem. Secundam Dialecticae dis stributionem in Cicerone & Quintiliano, de inuentione & iudicio legi: sed legi magis ex more temporum nostrorum quae de his praeceptis tantum disputarent, usum in his nullum quaererent quam penitus cognoui: Nee ex illis authoribus id admodum percipere potui,

cum uterque inuentionis magis varias artes, quam distinctum v sum: neuter autem iudicii doctrinam explicaret , sed dispositionis nomine multa confunderet: vel hi viderentur eam partitionem potius auditam reci- orare, quam perceptam & cognitam declarare. Aliquot

post annis cum insitus ille iuuenilis persuasionis amor huc

SEARCH

MENU NAVIGATION