장음표시 사용
171쪽
huc me perpetud reuocaret, Aristotelico organo totum me denuo dedidi:diligenter obseruaui. publice, ut maioris diligentiae necessitatem mihi ipsi imponerem, explicavi: falsis etiam laudibus, quas tum veras arbitrabar, exornavi: Et quantiis nihil adhuc solidae utilitatis tota compositione Logicorum Aristoteleorum ce nerem , aliquid tamen in partibus quibusdam deprehendi. Quare non desperaui:Imo vero omnes omnium libros,qui de hac arte editi essent,curiose pervestigaui: multos & latinE & graece conscriptos reperi: unu etiam Hebraicὸ,ex recetioribus Hebraeis: In quibus omnibus nihil nisi Aristotelicae huius Logicae contractas quasdam sententias reperiebam: viam, quae ad usum duce- Iet,commodiorem non reperiebam:Pauci quidam nonnihil in partibus quibusdam reprehendebant:summam
. tamen uniuersae confusionis sequebantur: nullum usum
quod caput tamen rei fuerat) aperiebant. Vnus Agricola voluit aliquid hic melius, quam potuit: Incidi tandem in Galeni librum de Decretis Hippocratis & Pl tonis: decreta Dialectica admiratus sum: tum illud per mihi mirum fuit quod in illa Dialecticae laudis conten-ι rione, Galenus Hippocrati, quem ut deum quendam
coleret: non Aristotelem,quem artis huius inuentorem& persectorem credideram, sed Platonem, tanquam in hac arte,philosophoruin omnium principem compar ret. Sed tamen hac Hippocratis & Platonis comparatione non tam sum satiatus, quam excitatus ad omnes
Platonis dialogos, qui de Dialectica aliquid praecipe- ,rent, perlegendum, Hic, ut verum fatear,optatissimus mihi & gratissimus salutis portus fuit: Lx Socratis enim sermonibus generalem illam rationis humanae facultatem, percepi idem esse disserere dc ratione uti partitionem inuentionis &dispositionis, logicam effecognoui: Sed praeterea,quod omniu maximum fuit, vi- di regulam Categoricae methodi: tum varia variis locis de argumentorum generibus seria dc utilia praecepta
didici: Id etiam in Platone valde probaui ,-amaui, quod
172쪽
ANIMA D. LIB. IIII. urquδd socrates in salsis opinionibus refelledis, id unum
maxime sibi proponeret,ut eas, quas contra dasputaret. a sensibus opinionum, & testimoniis hominum auoc re traduceresque ad qquitatem animi & libertatem iudicii:quia philosophis stultum esse censeret, hominum sententiis, quae plerunque fallaces essent & mendaces,
potius temere commoueri, quam rei cognitae,& ex omnibus caussis perceptae constanter assentiti. Quid plura coepi egomet mecum cum alio enim id mihi religiosum fuisset sc cogitare: Hemr quid vetat paulispere ιρ- ν, & omissa Aristotelica authoritate, quaerere, ver1ue sit & propria Dialecticae haec doctrina 3 Fortasse enim philosophus iste sua nos authoritate decepit: ut mirum esse mihi diutius non debeat, si fructum, qui nullus inesse in iis libris non inuenerim. Quid si commentitia sit ista doctrina 3 nonne frustra me torqueo &crucio, ut e sterili & arido solo fruges capiamὶ Sic itaque animatus, & sacris Aristoteleae superstitionis tantisper exemptus, ad Aristotelici Organi lectionem redii, ut intelligerem, qualis esset Aristotelea Logica: Quaesiui primum ex illa Platonica categoricae methodi regula summum Logicae facultatis & generalissimum finem 'definitionem primam, qua mini definiretur ars bene' disserendi, tam generaliter & latE, quam pateat illud, uti ratione: In logico organo definitionem, repetito
opere uniuerso,non reperi. commemini tum Dialecticae partitionis de inuentione&dispositione. Et cum ta tam lucem, iamque mentis humanae in inueniendo Scdisponendo propriam, studiosius essem contemplatus& admiratus,ad Aristotelicam Logicam conuersus obstupui : chaos quoddam mihi videre visus sum: sic imuentionis dispositionisque partes inter se sine definiti nibus,sine partitionibus,sine popularibus & perspicuis
exemplis consaias animaduerti: ac tum me falsa scholasticae opinionis persuasione deceptum cognoui. Igia
scite mihi,quicunque ista audieritis, si vere & simpliciter vobiscum loquor: Qu'me tum gaudio exultasse, qua
173쪽
qua Laetitia affectum esse, qua animi voluptate percuti sum creditis Z Magnum enim sapientiae fundamentum . mihi iactum existimavi, quod tam crassae ignorationis caligine solutus essem : & me, quod scholastica sophis mala didiceram, nihil sapientiae consecutum intelligerem. Siquidem rectE Horatius: - Virtus,est Vitium fugere: c sapientia prima, Stultitia caruisse.- Antea mihi videbar onus Aetna grauius sustinerer sic falsa persuasone vexabar, quod Aristotelicam Lo
gicam & persectissimam esse, & persectillimὸ doceri,
atque exerceri credere: Et cum ea tota cognita,& sch lasticis clamoribus vehementer clamata nullam vim
Logicae, nullumque usum percepissem,ingenio ad miseriam damnato me natum arbitrabar: Itaque pro tanto tam gratae liberationis munere, Deo Opt. Max. gratias immortales, nomine Platonis habui , quod eum mihi nauclerum praebuisset, per quem ex tam longinqua iactatione, tot fluctibus, tot tempestatibus ereptus, tamdem incolumis aut portum attingerem, aut certe propinquam terram aspicerem. Ex eo autem tempore multos iam assiduos annos Dialecticam disquisitionem illam docendo, meditando, scribendo, id est usum, verae artis parentem, magistrum, effectorem, arbitrum, hac 'planiore & apertiore via persequor: Ac quavis magnis teporum calamitatibus amictus, maioribus hominum caluniis etia vexatus, grauissimis interdictis,quicquam de hac re aut docere aut scribere prohiberer: animo tamen & studio institutum tam sanctum,tam Reipublicae salutare, ac communibus studiis tam vehemeter pros turum nunquam intermisi:Aliquid quotidie non soluna studium,sed aetas,sed tempus,sed ipsa rerum natura,seclusus denique demostrat,quod fuerat nobis occultum: Scspero Dei Opt. Max. gratia aliquando futurum, t quoatantis laboribus ac studiis affectum persequimur,persectum atque absolutu gaudeamus: Sed omnis etiam ma
li medicinam apud Aristoteleas scholas longe grauissi-
174쪽
mam in Aristotele ipse comperio, qui leges de materia
artis,de forma artis, tam catholicas in posterioribus Α-nalyticis posuit, ut eas secutus, non possis omnes erro
res logici Organi non deprehendere: Et ista medicina ideo locis omnibus xsi sumus, & locis omnibus utemur. Habetis igitur, qui ista voluistis, quemadmodum ab Aristotelicis tenebris, ad hanc doctrinae lucem peruenerim.Nihil hic disputo vobiscum: Imd vero xti m scati oro, si vobiscum nimium familiariter ago .u vos amicet non eo: si Aristotelici morbi medicinam, qua curatus ipse sum, vobis non selum libenter, sed etiam liberaliter offero. Nec tamen Categoriarum librum ὁmanibus hominum, e bibliothecis magistrorum eiaci volo. Varro,Priscianus,Diomedes,Valla, Grammaticae discipulis in schola non praeleguntur, sed altercationubus eorum & contentionibus omissis, vetissima ex his α xtilissima, id est catholica praecepta seliguntur & e
prim utur: Nomen eorum tamen Grammaticorum pe
manet. Sic in Logica faciamus de Categoriis: logicae
artis catholica seligamus, quibus authoritatem tribuamus Libros veterum conseruemus, & ad eos, cum fuerit opus,recurramus:thilosophiamque ex eorum libris collactam,puram veramque doceamus.
175쪽
PHILOs OPHI AE PRO- .fessoris, Animaduersimnum Aristotelicarum liber quintu in primum librum DE INTERPRETATIONE.
Carolum Lotharingum Cardinalem.
ATEGORIAs sequuntur in organologico libri mρὶ Eρμ ε αρ,de Interpretatione: ad hos cosiderados Aristotelis principia de materia artis,dύq; forma artis, adhibeamus. Graecis liber unus
hic est: tametsi Alexader Aphrodiseus quarto Philosophiet libro videtur citare duos Aristotelis in hoc argumeto libros,unum de affirmatione,alterum de enuntiatione: Et latini interpretes vulgo duos libros hic distinguunt: Duo igitur snihil enim ista res affert momenti ) sunto. Videntur autem post Analytica, Topica, Elenchos conscripti:quia hi duo libri, libros illos tanquam prius scriptos citant: Imo vero videntur ex illis libris a recentiore aliquo collecti:Nam quae sere hic traduntur, eadem in Analyticis, Topicis, Elenchis exponuntur, ut suis locis dicetur: Et doctrinae plenioris gratia,
176쪽
ANIMA D. LIB. V. Icagratia lector ad illos libros remittitur:Denique ut categorematis Porphyris, sic huius magistri Interpretatio ne, logica carere potuit : siue suerit alius author, qui postea ex alio collegerit, siue fuerit idem, qui bis idem
tradere voluerit. Nec idem videtur Interpretationis, qui Categotiarum,author esse. In Categoriis eius, substantiae diuinae&sne potentia actus , in substantiarum genere nullae ponuntur: At hic appellantur non solum substantiae, sed etiam primae substantiae. Sed tamen quando, aut a ovo scriptus sit liber, nihil interest. Titulus est πιρι Ε μα μαρ. Quid igitur est E ρ ut μοι; Quauis in Topicis & Rhetoricis hoc verbum aliquando usu
petur, attamen in toto hoc libro nusquam est, nec quicquam ab eo coniugatui tantum abest,ut definiatur:Et
videtur ab aliquo organi logici studioso, pro titulo nomen hoc praescriptum. Neque nouum est,in organo i gico propolitas res non defini i Porphyrius titulum αcaput libri sui , - γγρουμανον non definiuit: Categoriacus author, titulum & caput libri sui, Categoriam non definiuit: Sic operis huius author,titulum & caput libri sui non definit. Hoc nouum non est in organo logico, sed usitatum & fere perpetuum. Em ac igitur symbolum & signum pro arbitrio positum, quo sensa mentis
explicamus: Sic enim nomen, verbum,oratio, enuntiatio, symbola de signa secundum placitum videntur nominari. In hoc libro,& Σ μαu- u author esset usus hoc erbo ) etiam nominata esset, quia his signis & notis
sensa mentis interpretamur. Interpretationem,notationem, sermonem, explicationem squae nominibus sit &verbis dc oratione) significat: Et sic ἐμαuευρ, interpres:& ἐμα υείλα, interpretari dicitur:Atque haec certe res est, Quae initio, tanquam libri totius materia proponitur, dicendum esse quid nomen, Verbum, Oratio, enuntiatio, affirmatio, negatio: Tametsi affirmatio & negatio possunt esse non symbola sed ipsa mentis senta,quae mox dicentur. H c vero is e Enti. Aaee doctrina,primo
dia Grammaticae de simplicium Gaionum etymologia,L de luc
177쪽
ddque earum syntaxi & oratione, complectitia r Nec alienum sit credere ex Aristotelis schola deductam ecse, cuius tempore nulla dum eiusmodi Grammaticae praecepta tradita fuerant: Veteres enim , quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes ait Quintilianus verba modo Sc nomina & coiunctiones tradiderunt: videlicet,quod in verbis vim sermonis,in nominibus materiam: quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur.) In coiunctionibus autem complexum esse iudicauerui: H c intilianus libro primo,
qui idem ait etymologiam,Grammaticae partem,a Cicerone notationem dici, quia nomen eius inuenitur apud Aristotelem,sImbolum.Titulus igitur operis,materiam operi propositam ostendit His E'ρμ ει α artem videlicet, qua possumus sensa mentis & cogitata significare alteri & explicare. Sed haec de titulo satis: Singula iam
capita videamus & animaduertamus. Primo capite docetur animi sensa vel intelligentias, rerum similitudines esse:Qus vero sunt in voce,notas & signa sensoru mentis esse: ut ea quae scributur,eoru quae sunt in voce:Sensa illa apud omnes eade esse, sumbola & signa non eadem.
Quae ut vere dicta sunt, ita studiosi sunt animaduertenda. Sensa mentis,id est ut Cicero loquitur intelligentiae visiones, seu visa per sensus in animis, ut Aristoteli placuit,sormantur: Et ideo sunt rerii similitudines:Et ut res ubique sunt e dem,sic mentis sensa sunt ubique eadem: Homo,quercus, lapis apud omne gentes sunt eadem, Scde iis animo notiones conceptae, sunt eaedem: Quς Vero proserutur & scribuntur, symbola & signa tantum sunt,no similitudines:Itaque non apud omnes eadem:αν ρω-
in aliis & aliis gentibus, lingua & sermone diuersis,alia subinde atque alia sunt:Similitudinis enim no sunt, sed symbola tantum & signa,pro hominum arbitrio,hoc vel
illud significantia: Nec dictio homo ex quatuor literis& duabus syllabis,rei,cuius symbolum & signum nobis est, imaginem, speciem,similitudinem ullam habet. Hoc dogma
178쪽
dogma ratum nobis esto,quo Dialecticae & Grammaticae lata differentia continetur, cum illa tota sit animi, ea lamque apud omnes gentes: haec tota θmbolica, in voce & scriptura Sensorum metis cosiderationem reiicit author symbolicus ad doctrina de Anima,& symbola tantum sibi videtur proponere. Si sensorum tractatio intelligatur, quomodo per sensus in animis nostris, rerum similitudines & notitiae imprimantur, in libro de Anima proprius eius locus fuerit. Si vero putes ideo omnia mentis sensa a logicis artibus esse aliena, veli menter errabis:Nam tota Logica,est intelligentia mei eis, imo vero intelligentia intelligentiarum: hac enim caetera omnia percipiuntur & cognoscuntur, & tota sine symbolis interpretationis potest in animo consistere: Longique fecit elegantius & Losicae conuenientius author Analyticus, qui interpretationis & enuntiationis mentionem nullam fecit, sed syllogismi genesim Manalysim tribus terminis de propositionibus conclusit& terminavit: ad ista gramatica nominum, verborum, orationis,enuntiationis symbola non descendit. Postremus est in primo capite locus animaduertendus , qui docet sensa & symbola, similiter modo simplicia esse, sine vero falsove, modo composita & vera esse aut falsa. Q usis partitio fuit in Categoriis, categorematum, aliorum secundum complexionem, aliorum sine complexione.quorum illa neque veru, neque falsum significarent, haec autem significarent: Verum de hac doctrina iam diximus in Categoriis, verum & falsum transcen detia esse, ut vulgus loquitur: ut simplicia sensa, nominavera aut falsa dici possunt, si verae sunt similitudines Mnotae: de categoricus author sic loquitur,cum ait,Homo non homo: α similiter, oppositorum alterum de quoliabet esse verum, alterum falsum. Quare partitionem
hanc de vero α non vero distinguamus, ut antea verum& falsum generalia esse,& hic specialiter accipi pro
vero,quod enuntiatione declaretur. commodius tamen
esse, M aptius ad usum, generalem significationem se-
179쪽
qui. Secundo & tertio capite simplicia smplicium sensorum symbola definiuntur,nomen & verbum:iis desiaque capitibus antiphasis, id est contradictio, per finitum Mirinnitum nomen & verbum indicatur: Contradiistionem hic appello generaliter, pro omni genere oppositionis,quae fit affirmatione & negatione eiusdem rei, sicut Analytico secudo plurimis locis appellatur,scuti in eo libro copiosus intelligetur: sed hac cotradictionem etiam exemplo & authoritate symbolici huius authoris facio qui in his, Iustus,no iustus:homo, no homo, no appellat negationem: Sic enim ait in capite de pronuntiatis infinitis ad illam pronutiationem,omnis non homo non valet: cum docet non infinitionis notam,quae dicitur, addendam ad homo non ad omnis:) No enim dicendum est, Non omnis homo: sed negatio non homini adiungenda est: Ergo non homo,non iustus, & Gmilia infinita,quae dicuntur, negant quod homo,iustus, affirmant Et quod disseretur postea,negationes no e ste, cum eo peruenerimus, id quale sit,aestimabitur: Neque vero solum negationes appellantur eo loco,sed in capiate de modificatis enuntiatis,possibile,non possibile: contingens, non contingens: quq ista nomina finita & infinita sunt, appellantur oppositae dictiones,id est,si viare no verbo, contradictiones . Quin etiam antiphasis generaliter definitur pro omni affirmationis & negationis oppositione. Atque ubi species oppositionis tantum est, res & veritas nulla est: tamen antiphasis dicitur,ut postea patebit: Atque antiphasis omnino proprie neFati
nis oppositionem significat: Et in hoc authore pDass
duobus locis idem est, quod in τας-t,id est affirmatio:& φάνω κό1 απιζανοα opponuntur, pro eo quod latine dicimus assirmare & negare: Sic φας-α πῆας,pro, affirmans & negans :& saepe in tota Aristotelis Philosophia id genus sermonis usurpatur, ut Φαηις, assImatio:
απίφασις, contra affirmationem, nemne negatio : Sic enim ανrὶ significat aliquando contra, D cum alio componatur : Et author 6mbolicus in hoc libello locis de
180쪽
ANIMA D. LIB. V. Icscem 5c octo, antiphaseos nomen pro quavis assirmationis de nepationis oppositione sic usurpat : Quare cum vocabula symbola sint, dc antiphasis seu contradictio oppositionem significet omnem , quae sit affirmatioue dc negatione: significet inquam,vel in huius doctoris oratione tam multis locis: cumque negetur non
selum oratio, sed orationis pars , in his certe finitis Scinfinitis vocabulis, s homo, non homo) quae dicuntur, contradictionis species nobis erit: quod etiam categoricus author inter genera oppositorum recte verόque statuit: tametsi neque vere, neque rectὸ in his esse affirmationem Sc negationem negauit: Et lex eadem hic adhibetur finiti de infiniti, seu nominis seu verbi, quae in Categoriis in illo genere oppositionis adhibita est Illic enim docetur homo,non nomo) alterum semper esse verum, alterum falsum: hic dicitur infinitum seu nomen, seu verbum in quolibet esse, de quod est, de quod non est quia quod homo non est, sit vel non sit, id certὰ est non homo: Quamobrem species contradictionis hic est eadem scilicet, quae in Categoriis fuit. Est vero ridiculum Sc ineptum, quod casus nominum
dc verborum neque nomina dicantur, neque verba:
Hinc enim orta in stultitia nescio quae, primo Analytico reprehensa εc damnata, tanquam obliquis casibus nominum, enuntiatio syllogistica nulla fieret: sicut Porphyrius 3c categoricus doctor categoremata& Categorias dicuntur in simplicibus dictionibus col- Iocasse, tanquam nullus fieret s1llogismus, nisi ex simplicibus terminis : qui error verissime refutatur Analytici primi capite tricesimo septimo. At non fit ex obliquo casa cum verbo sest) enuntiatio: Quid tum 3 an in enuntiatione obliquus casus iccirco esse non poterit 3 Non dixeris, Romae est: at Cicero est Romae, dicere poteris: Nec sequitur si casus obliqui, totum subiectum facere non possint, ut in parte aliqua enuntiationis esse non possint:ineptiet istς totam Logicam confuderant. QuArto capite , compositorum intellectuum