- 아카이브

P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

composita symbola disseruntur: Compositi autem intellectus sunt sententia, compositio , diuisio: quibus

in voce & scriptura respondet oratio , quae enuntiat, affirmat, negat. Sententia vero, generale nomen est, 'εc hac in re magis logicum, quam oratio, item p p sitio, quae nominatur in Analyticis perpetuo. Ergo haec symbola declarantur hoc capite , dc enuntiationi verum falsumque tribuitur. De vero Sc falso, quod hic indicanti vel enuntianti orationi tanquam proprium tribuitur, dixi iam id omnium de intellectitum de symbolorum , dc simplicium & compositorum commune esse . Atque omnia haec interpretationis symbola, de nomine, verbo ,& oratione, ut utilia &nece Dsaria esse concedo, sic logicae artis propria esse non concedo. Omnis disciplina & omnis ars homoge neis & eiusdem generis rebus efficitur, ut in Analytiscis posterioribus verissime docetur: nomen, verbum, oratio, totaque symbolorum interpretatio & inuentio, argumentum dc compositio, in uno genere non comprehenduntur: Non sunt igitur unius artis. T

lis error in Rhetoribus fuit, qui nunc est in logicis: quia non videbatur elocutio sine puritate sermonis esile, graecismus graecis, latinitas latinis Rhetoribus, et cutionis Rhetoricae pars facta est, quod tamen grammaticae sy ntaxeos est: Et definire quid sit nomen, ve bum, oratio indicativi vel optatiui modi, ut Grammatici loquuntur, Grammaticae opus esse dico, non Logicae: dc a Grammaticis ea cognita huc adserti v Io : Authoris tamen squi primus fortasse Graeciae temporibus illis, cum Grammatica adhuc nulla esset, ista Grammaticae initia aperuerit ) diligentiam excusa bor At iam repertis artibus de tot Grammaticae& Logicae praeceptis 3c libris editis, suum cuique tribuito, nec in gramaticis logica, nec in logicis grammatica confundito : Cathosica lex Aristotelis id vetat. Neque vero iam catholicum illud pharmacum de quo in Categoriis saepius expecto, quod alio fine doceantur

182쪽

ANI M A D. LIB. V. Is

tur haec a Grammaticis, a Logicis alio: Grammaticis congruum, Logicis verum proponi. Etenim unicus est M perpetuus Grammaticae nnis: congruum istud quod dicitur id est bene loqui: & Dialecticae finis est unicus & perpetuus, bene ratiocinari: Aliquando non dis. serimus solum, nec solum rerum intelligentias speculamur, sed etiam 3c voce & scripto loquimur, & Grammaticam argumenti, syllogismi, methodi, id est Lo-ficae signum & symbolum & interpretationem adhi-

emus: idque cum facimus, duarum artium opera coniungimus : eadόmque oratio, quod siue barbarismis &soloecismis,nomine & verbo de oratione utatur,Gram

maticae virtus est: quod acutὸ inueniat , perspicue disponat de iudicet,Dialecticae virtus est:Nec certξ in nominibus & verbis & oratione quicquam nisi purum sermonem: nec in argumento, propositione, syllogis mo, methodo, quicquam nisi puram rationem spectamus: & quo argumento diceres nomina & verba es.se Dialecticae, quia Dialecticus in disserendo his utitur, ea ratione aicerem, definitionem, partitionem, dc Logicam totam Grammaticae esse, quia in Grammatica explicanda logicis illis utimur. Verum institutiones artium distinguamus: suas cuique arti regulas proprias, sicut Aristoteles verissime iubet, reddamus: vinculum commune quod habent,retineamus,id est usum couiungamus: Id enim vinculum artium commune, non est in confusione regularum, sed in usus coniunctione: Usum igitur artium coniungamus: Imo vero nam Sc eandem nominis & verbi doctrinam in Grammatico Sc in hoc authore symbolico perspiciamus. Sint omnia nomina & verba uno in loco confusa, grammatica doctrina puer instructus, logica ista non instructus, sinsula distinguet: puer alius ignarus grammaticae doctrinae, logicae huius peritus, eadem omnino dignoscet & discernet. At Aristoteles sinquies ) primus ista docuit, ut potius Grammatici sumpserint haec a Dialecticis, quam hi ab illis. Ego verb leuitatis cuti

L iiij para

183쪽

Icapam deprecatus antea sum, & hic rursus deprecor, qui nugas istas persequar: sed obiiciuntur, & quod peius

est, creduntur: Itaque refelliendae sunt. Dico igitur unica ratione, praecepta arti Dialecticae vere & proprie

tribui, si logici luminis & uniuersalis radij sint: si vel inuentionis sint vel dispositionis r si denique de omni, per se & primo insint:At nomen & verbum nihil viri use libet partis quicquam sunt: Logicae omni, per se, priamo non insunt. Et quod Aristoteles primus de nomine & verbo praeceperit, quid quaeso concluditur ad Dialecticos ista pertinere 3 An si Aristoteles primus in

Dialectica de moribus, de numeris, de lineamentis quaedam conturbasset, haec essent propria dialecticae doctrinae, non ethicae, non arithmeticae, non geometriae Z Neque enim verum est, quicquid ab Aristote- Ie in hac arte conturbatum sit, id dialecticae artis esse proprium: Contortum sophisma est: Finis artium sua natura ,& rerum sibi subiectarum comprehensione , no' hominum inuentione vel opinione terminandi sunt. Si Luclides primus pharmacorum gene ra confudisset , non sequeretur, ea Geometriae esse propria: At ignoranda naec non sunt: Fateor, sed nec nominum declinationes , & verborum coniugationes suturis Dialecticis ignorandae: An ideo iure docebis in Dialectica & declinare nomina, & coniugare Veseba r sed quid ista curiosius doceo, cum id ipsum Aristoteles aperte doceatὶ Vniuersi generis v mus unus est sensus & una scientia: ut Grammatica una cum sit, omnes voces considerat, ait Aristoteles secundo quarti Philosophiae: Ergo nomina verbaque interpretari , Grammaticae proprium est, ait Aristoteles. Nunquam ne intelligemus, aliud esse in arte non ignorari oportere , aliud in ea confundi & perturbari ZIn Categoriis similes errores fuerunt , de comple -xis,incomplexis: de substantia propria, communi: de quantitate , quantitatis generibus , motu , vocabulis prius, simul, habere: Ia hac Interpretatione, simi-

184쪽

ANIMA D. L I B. V. 1

lis error adhuc est: Vna est infinitae confusionis in O gani logici libris occasio,quia prima Dialecticae & definitio & partitio non proponitur, quia leges Aristotelis,

de materia artis, de forma artis,non servantur:Ideoque tam multa conturbantur. Aliud est ratio,quae dialecticis

praeceptis explicari debet, aliud est sermo, qui nominibus fit & verbis,ut iam saepe docui: quamuis plerunque

in eadem oratione, Grammaticae usus cum Logicae usu coniungatur: Et quamuis ratio exprimatur sermone &nominibus ac verbis, tamen tota in sese est conuersa: αcogitari res possunt atque iudicari, sine ullo sermonis auxilio: Denique tota Logica, est mentis intelligentia, quod Analytici tertij capite octavo, ut iam citaui, dicitur: Non enim ad externum sermonem demonstratio, sed ad animi rationem: quin neque syllogismus & lumen hoc, apud omnes gentes & homines idem: interpretatio nominis, verbi, orationis, est symbolum & signum,pro arbitrio hominum positum, in singulis gentibus varium nunquam serὸ idem & unum:Quare symbola ista logicae artis non sunt. Deinceps extremo qua to capite, licinque quinto, sexto, septimo, octauo integris,logica disputatio est de contradictione, valde contra catholicas Aristotelis leges confusa. Oppositorum genera duo sunt, contraria & repugnantia: Contraria, unum uni opponuntur: ideoque si medio careant,communi rei alterum generaliter, alterum specialiter vel proprie, utrumque attributum verum&falsum diuidunt,& disiunctionem veram faciunt: Omnis homo est Lmus, vel aliquis homo est aeger: Socrates est sanus,vel est aeger. Omnis homo videt, vel aliquis homo caecus est Socrates videt, vel Socrates caecus est. Omnis homo sapit,vel aliquis homo non sapit: Socrates sapit,vel Socrates non sapit: Et si unum horum est, reliquum non potest simul esse: dc tamen alterutrum esse necesse est:

Ergo contrariorum medio carentium commune est, verum de falsum diuidere, si communi rei alterum generaliter, alterum specialiter, vel proprie utrumque attribuatur:

185쪽

buatur: Sin communi rei utrumque generaliter attribuatur, non est necesse: ut,omnis nomo est sanus: omnis homo est aeger. Omnis homo videt: Omnis homo caecus est. Omnis homo sapit:nullus homo sapit: utraque pars potest esse falsa. Hanc doctrinam generalem,& contrariorum omnium medio carentium comunem

symbolicus hic author in una specie,id est in affirmati nis & negationis oppositione constituit. Et generalia generaliter, non specialiter, ait catholica lex Aristotelis,docenda sunt: secus sophistica & nugatoria doctrina est, ait Aristoteles. Ergo partis huius talis doctrina ita Interpretatione, sophistica est. Atque hoc in rebus est peccatum: In verbis autem etiam illud: propositiones generaliter contradicentes sut,omnis homo sapit,nullus homo sapit: dicuntur ρναντία, id est aduersae: At nomen aduersorum iam oppositis aliis ut sanus, aeger est attributum: Et dum unum symbolum. rebus diuersis a tribuimus , doctiina turbatur: Sed id est huic philosopho quotidianum: Ergo cum generaliter efferetur contraria , etiam medio carentia vel aduersa vel priuantia vel contradicentia, ut, Omnis homo est sanus, omnis homo est aeger: Omnis homo videt, omnis homo caecus est Omnis homo sapit, nullus homo sapit: attrib ta quidem ipsa sunt aduersa, priuantia, contradicentia:

α propositiones si lubet sic appellare) aduersae priuantes, contradicentes: nec tamen verum & falsum diuisdunt. Postremo ista veri & falsi necessaria diuisio, sp eiem propositionis propriae nobis insinuat: de qua tamesembolicus author nullam mentionem facit: Et in ea suerat proprius locus de hac veri falsique diuisione praecipiendi,ut in Dialectica nostra fecimus :non autem clim de contradictione ageretur, quae inuentionis, non dispositionis pars est. Neque enim eo iam redeamus, quod alia sit rei,alia propositionis contridictio.Nam ut in propositionis attributo relatum, aduersum, priuans, sic contradicens consideratur: Simplex illa consideratio

est inuentionis ut dixi,non dispositionis propria. Diuisio

186쪽

ANIMA D. LIB. V. ΤΠso veri & salsi, confusionis huius occasionem praebuita

Tollatur confisio, do chrma vera distinguatur: de contradicentibus , ut de caeteris contrariis, in inuentione

prccipiatur: necessaria veri falsique diuisio,id est disiunctio in dispositione & propositione sua doceatur. Notabis tamen interea, simplicis propositionis genera tum commune & uniuersale & particulare, tum proprium: Infinitum aute,quod interponitur, ridiculum est: Nam cum sic infinite proponitur aliquid, Homo est animat: sensus generalis aut specialis accipitur: medius & infinitus,qui fingitur,nullus est intellectiis: Atque haec infinitio, quae Aristoteli dicitur, homony mia tuerit:& sensus ambiguitas,quae ab Aristotele merito inter vitia n meratur.Quare virtutes a vitiis distinguamus. De contradictione compositae enuntiationis,ut de ipsa composta enuntiatione, nominatim nil praecipitur in hoc opere : quod tamen pendet ex sola contradictionis definiatione,nempe si coniuncte negetur,quod coniuncte se rat assirmatum, negatioque toti enuntiationi praepo

natur: Yt,

Si homo est, animal est: Non si homo est, animal est.

ut dies est, aut nox est: i a Non aut dies est, aut non est. Duo verὁ genera oppositionis praeterea opinione noscio qua irrepserunt, subcontrariarum, si aliquis homo ambulat, Allus homo non a uias:& subalternarum, Vt, Omnis homo ambulati risuis homo ambulat. Nullus homo ambularie si uis homo non ambulat. De subcontrariis potuit ex hoc libro aliqua ratio eo cipi :quae tametsi non exprimuntur nominatim, nec appellantur subcontrariae, ut appellantur aduersae & contradicentes,tamen tribus locis nomine contradictionis

187쪽

comprehenduntur: bis in capite de . legibus oppositionum,& iterum in capite de futuro contingenti: Et octauo capite secundi Analytici, alicui & non alicui inesse, appellatur aduersum:de Analytico postea dicam: Certε contradictionis nomen hic per abutionem sumitura nec definitio in hoc libro posita potest conuenire: Etenim definitio contradictionis repetatur,& intelligatur eiusdem rei assirmatio, & negatio eiusdem de eodem: eius. dem numero, & de eodem, numero, ut Aristoteles in Topicis loquitur: Nam res eadem genere & specie negari & affirmari potest, ut tame nulla sit cotradictio: ut, Omnis bos est quadrupes: Nullus equus eji bipes: Bos & equus genere sunt idem:quadrupes & bipes, g

nere sunt idem: Item, Hic homo, est Socrates: Ille homo, non est Pluto: Specie affirmatur & negatur idem,& tamen contradictio non est, & in neutro exemplo est. Quapropter ut contradictio sit necesse est eandem rem numero,de eadem re numero negari & affirmari: Et genus sibi generaliter oppositum, ideo contradictionem facit, quia res eadem numero, sub eo comprehensu, affirmantur Mnegantur:& idem sumptum specialiter, sibi generaliter simplo oppositum, ideo contradictionem facit,quia ex his quae genere continentur, aliquid idem numero negatur, quod illic affirmatum erat, aut contra.Disceptemus igitur positam quaestionem,hac definitione: Omnis contradictio,idem numero effirmat Cr negari Subcontrarietas sutita dicam non a firmat σ negat

idem numero:

Etenim verae simul esse possunt, ut in hoc libro docetur, etiamsi infinitae sint: ut, Homo esὶ albus: Homo non est albus: Nec enim idem putatur significari hoc enuntiationis genere, atque uniuersalibus significaretur:

188쪽

Omnis homo est albia: Nullus homo e iussus: ut etiam docetur in noc libro, quamuis ineptὸ: Quare

hic nulla est contradictio, & contradictionis verbum κατα κτικως in his assumptum est, ut dixi. Atque illud omnino reprehendendum est, quod dicitur infinitum non idem significare, quod uniuersale enunti

tum : Sic enim aries omnes loquuntur: sc omnes h mines communibus vocabulis utuntur: At si quando commune nomen specialiter, vel de uno certo intelligatu synecdoche, tropus rhetoricus id efficit. Nec ve-m fuerit audiendum, quod nescio quis attulerit in his

enunciatis,

liquis homo ambulat: e liqhu homo non ambulat. 3eandem rem numero assirmari & negari: nempe de no

Etenim valde absurda sit ista captio : Vocabula enim, symbola sunt & signa tantum, nec ex sese faciunt co tradietione sed res symbolis significatae, & orationis qualitas pendet e rerum qualitate, ut primo capite dictum est,& rursus deinceps octauo docebitur: Si autem

pars utraque vera sit, ut esse potest, nequaquam res eadem numero in utraque parte affirmatur & negatum Quare nec contradictio erit. Et certe in hoc genere interpretationis, partitio rerum est,non oppositio: perinde ac si diceretur, Hominum alius ambulat, alius non ambulat. Et hoc est fortasse quod Interpretationis author dicere videtur, cum disputat uni affrinationi negationem unam opponi: secus enuntiationes tales non

oppositas, sed diuersas esse. Nec vero diutius nobis est in hac disceptatione commoradum, quasi dubia vel incerta , cum tribus postea locis author ipse seipsum plane explicet, & posita lege sententiam suam de toto opstionis& contradictionis genere manifeste declaret: Veruntamen est in modificatis , impossibile de eodem veras esse oppositas astimationes & negationes. Et rursus

189쪽

r PETRI RAMI

rursus ibidem: Nunquam in eodem simul erunt verae:

opponutur enim. Item ibide,cum disputat huius enuntiationis,Necesse non esse,negatione non esse, Non necesse est esse: ait, Contingit enim utrumque de eodem verum esse, Analytici primi capite duodecimo. hoc etiasecundo: De omni enim aut assirmatio aut negatio:Sed

Analytici secundi capite decimo quinto, tota cotroue sa haec dirimitur, ubi docetur hoc genere, Aliquis ambulat: siquis non ambulari non revera, sed verbis duntaxat opponi: & sic oppositio dicatur, quo modo homo pictus, homo diceretur. intamobrem symbolicus author oppositas esse no vult subcontrarias, quae appellantur: & contra eius opinionem atque sententiam,in scholas haec oppositionis species inducta est: nec authoris sententia, ex peruerso aliquo & M vκςοιωρ arrepto symbolo comminiscenda est potius, quam ex tot & tam manifestis, tamque veris locis aestimada: ac denique in ambiguis rebus verior Mutilior pars optanda ac probada est. Stultἡ aut malitiose facit,qui in authore explicando, si verborum ambiguitas, duas sententias ostenderit, deteriorem sequatur. Quamobrem tollantur e genere enuntiationum Opp sitarum subcontrariae: subalternae vero multo iustiore ratione tollatur,quia sunt ambae affirmationes, Vel ambae negationes: & quidem specialis generali conseques& consentanea: tantum abest ut sit opposita: ut, Omnis homo albus est e liquis igitur homo albus est. Nullus homo albus est Igitur aliquis homo usus non est. Septimo capite enutiatio una & multiplex, id est ambiagua tractatur:Homonymia iam monuimus in Catego riis, gramaticum vitium esse, & ambiguae dictionis vel vitiosae,syntaxis occasione accidere: nec praeceptu idem saepius in artis explicatione repetendum & perturban

badum: Homonymia vero in Categoriis,& paulo post

iterum

190쪽

ANIMA D. LIB. V. I, iterum in hoc libro,in Analyticis, in Topicis &Zlechis

iteraturitautologia ista fugienda est: una de re,ut lex Α-ristotelis iubet, una praeceptio ponenda est. Sed tamen cotradictio partim generaliter, partim specialiter communi rei, vel utrinque propriae attributa, veri falsique

diuiso & disiuctio necessaria est: imo vero principium principiorum, ut Aristoteli placet in Philosophia: Primcipium enim, circa quod errare non possumus, est omnium principiorum rumissimum: Est enim notissimum: omnes squidem falluntur in eo,quod ignorant: est ἀνυποθετον, suppositione maius: quod enim omnes habere necesse est, id hypothesis esse non potest. At contradiactionis axioma principiumque tale est: Secus eidem inessent opposita: contradictionis squidem partes, oppositae sunt: Itaque contradictionis principium,est principiorum firmissimum. Quod etsi huiusmodi est, quaestio

tamen omnium, quae sunt in Aristotele, grauissima dc

obscurissima hinc extitit Duobus in Philosophia libris, tertio & quarto: item octauo huius libri capite proximo comprehensa duplex, An verum,& quomodo veru: id est, utrum contradictionis pars vera, pars falsa strTum si si,quomodo tande vera falsave sit. Prioris qua sionis summam e Philosophia repetam, quo tanta: c tentionis sententia saltem degustetur: secundam deinde suo capite integram tractabo. Quapropter existet M liquis fortasse, qui nos errare dicat, partemque contradictionis utranque modo simul esse veram,modo smul esse salsam sentiat. Sed tamen priusquam ad tantum paradoxum, tamque mirabilem thesim restondeamus,ne frustra laboretur, haec quaestio absolute demonstrati no potest: refelledo autem & confutando contrario tamen potest, ait Aristoteles:Nec aduersus queuis haec resut

tio valebit: Theseos igitur illius patronus dc defensor nobis cognoscendus ac distinguendus est: Nam si stia pili similis ac trunco, rationem cur ita sentiat, afferre nullam possit, omittatur:Imperitia siquidem magna sit, aduersus eum, rationem quaerere, qui ratione careat. Nec

SEARCH

MENU NAVIGATION