P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Nec tamen si rationem afferat, protinus cum eo disserendum fuerit: Nam si altercandi tantum & contradiscendi,non philosophandi studio moueatur,quid illi facias, in ratione vim tantum exquirenti, & rebus absu dis cogi tantum cupienti, cum tamen rem omnium rerum absurdissimam tueaturi Ergo & hunc omittamus.

At si philosophus aliquis, docedi discendique cupidus,

in hanc opinionem seductus venerit, qui meliorem rationem sequi velit, huius ignorantia sanabilis est, ad eamque tota Aristotelis demonstratio, partim generaliter, partim specialiter refellendum,conuertitur. Heraclitus omnia vera faciebat: Agedum tam extremae opinionis defensor ac patrone, qui vis ηρο- τι ιν, dixeris prius utranque partem contradictionas esse veram: Lxperiamur num tam veris sex Aristotelis rationibus t

befactari thesis tua, penitusque conuelli possit: quam falsis tibi captionibus est inducta & obfirmata. Vera

est ais, antiphasis utraque: At inquam, cum loqueris, cum ratiocinaris, nonne vocabulis, & argumentis alia quid certum significas & declaras i non autem contrarium conturbas Si cocedis. tranque antiphasin veram non facis: si negas, tollis & orationis & rationis usum, quia certa mentis sensa, nec oratione denuntias, nec ratiocinatione definis:& ita Dialecticam, cuius te scientia praeclare instructum putas,euertis: Tum vero totam rerum essentiam naturamque peruertis : nil nisi incertam accidentiam,quae adesse & abesse possit, relin uis: Deinde summam perturbationem inducis, omniaque In unum confundis: Idem enim erit & lapis & arbos &leo & homo & deus,quia nil nisi veru dici potest. Tum

ero cum omnia vera facere conatis, verum nihil ess cis : Nam veris omnibus oppositis, opposita falsa erunt omnia: Denique tuo iudicio omnes mortales veraces erunt,simulque iisdem rebus pronuntiandis, etiam me-daces erunt,seque ipsos ratione sua confutabunt: Nam& qui assirmant & negant, vera dicunt, eadAnque ratione mentiuntur: atamationibus siquidem negatione sa

192쪽

ANIMA D. LI B. V.

VIInes,& vicissim negationibus assirmationes abolentur: Postremo vitet actiones ὀ vita tollis:Nam cum vera perinde opposita sint, si statueris Athenas proficisci, cur

ambulando potius,quam no ambulando, eo te perue turum putabis3 cur no in puteum te praecipitem dabis rcur iubente medico, cibum potius, quam venenum sumes3 Hae rationes sunt Aristotelis: quarum si quarta Mquinta te minus excitent, an reliquae etiam te valde ac vehementer non comovebunt3 At sortassis antiphaseo si traque pars si non vera, certe salsa simul esse poterit, mediumque aliquid excipiet,ut totius antiphaseos uniuersa negatio accipiatur: Anaxagoras enim hanc opinionem attulit. Minime,minime inquit Aristoteles: nainter ens & non ens,inter verum & falsum,inter opposita immediata,nihil medium est: At tales sunt antiphaseos partes: nihil igitur habet mediu, nec xtraque pars simul esse falsa potest. Quamobrem cosidera qualis istatua sit thesis,quae oratione & rationem, quae essentiam, quae distinctionem,quae veritatem rerum tollat:quae veritatem mendacio parem, quae sublatis denique actionibus ex homine, non solum pecudem, sed languidam ct inerte pecudem faciat quet medium inter immediata statuat: ac desine certissimum antiphaseos axioma repudiare. Sedenim licet generalis ista contentio xe perpulit, requiris tamen fortassis,ut speciatim cotrariis authoribus cum poetis, Empedocli,Parmenidi, Homero: tum philosophis, Antistheni, Anaxagorae, Heraclito, Cratylo, Democrito Protagorae respondeam : Hos igitur antiphaseos inficiatores audiamus,& refutationem absoluamus.Quid igitur aiuntὶ Mutato corporis habitu, mutitur animi prudentia,

ait Empedocles: d praesens enim,consilium au etur hominibus. Et alibi: Quantum aliis mutuntur, tantum 1ane ipsis semper Etiamsapere alia adest. Idem Parmenides. Hi enim vn quirique habet toperuiuia membra flexibilia, Sic mens hominibus adest: id enim ipsum

193쪽

PETRI RAMI

T Z, quodsipit membrorum natura hominibus, Et omnibus omni:quod enim plus, est mens. Et apud Homerum, Hector propter acceptum vulnus, furens, aliud sapit,veluti furentes sapiant,sed alia. Antisthenes vero dicebat nil posse dici, nisi propria oratione: unde

non liceret contradicere,nec omnino mentiri,quia non propria oratione res tum diceretur. At hic fatue sentiebat:cum enim res falsa pronuntiatur,oratione contrarij

dicitur. Anaxagoras dicebat mistum esse quodlibet in quolibet :& quales quisque res putaret, ei tales esse: Quo uno faciebat omnia falsa. Heraclitus omnia in perpetuo motu & fluxu statuebat: ut bis in eundem su-uium ingredi equus idem non posset: omniaque & esse& no esse: Quo uno faciebat cucta vera. CraWlus etiam Heraclitum carpebat: imo dicebat, Ne semel quidem

eundem fluuium equus ingredi potest. Itaque eo venerat,vi censeret loquendum non esse, quia rerum natura ante mutaretur, quam Oratione pronuntiari posset: sed digitum tantum mouebat. Democritus vacuum & plenum in quolibet ponebat:& hoc,ens: illud,non ens appellabat : nihilque verum esse dicebat, aut certe nobis incertum. Protagorae sententia, Homo est omnium rerum mensura: Itaque quod ei videtur & apparet,verum

est: c5trarium,est falsum. Hic clim nihil dicat,magnum tamen quippiam tibi dicere fortasse videatur Ergo huic separate respondeamus Quia apparetia vera dicit esse, phantasiam,veri regulam nobis instituit:& sensus,veritatis iudices esticit. Et certe sensus falli non admodum solet in suis & propriis subiectis,si sanus,si non impeditu sin tum homo sit mensura omnium: Si vero vitiatus sit, falli potest: Vt,duorum oculoru dissimiliter affectorum, de colore eodem diuersum erit iudicium: Item si impeditus,ut spatio & interuallo maiore vel minore,iudicabit maius aut minus esse. In alienis vero subiectis fallitur: Oculus mel esse dicet,cum bilis sortasse fuerit. Tactus, si digiti complicentur, plures lapillos esse iudicabit: Itaque hic homo non erit mensura omnium. Prae

terea

194쪽

ANIMA D. LIB. V. Ust

terea non omnia videntur nec apparent omnibus eadem : imo de eodem plerumque eiusdem diuersum ilia dictum est: tum fierent omnia ad aliquid, nihil esset absolute verum: sed quia apparet homini: Quare Prot

gorae mensiaram fallacem & inconstantem esse vides. Quod si Protagoras circunstantiis sentetiam suam definisset, personarum, modorum, temporum, id nempe cuique tum esse verum,cum sic ei videretur, paulo consultius egisset:At nuda ista thesis aliena prorsus est. Sed

tamen his omnibus poetis & philosophis potius uniuersis satisfaciamus: Omnes sane in tam mirabilem sententiam videntur tribus rationibus adducti , pri- imum inconstantia & mutabilitate rerum sensibilium, quas cum varie mutari perspicerent,propterea nihil teneri,nihil sciri, nihil verum falsumve cognosci crediderunt. At vero nec omni modo mutatur: nec enim si qualitate mutantur, mutantur etiam qualitate & forma: de sensibilium loge plurima maximaque pars, i coelestiu, nullo modo mutatur: Itaque de tota rerum sensibilium natura,ex minima eius parte iudicandu non sitit. Deinde rationes captiosas dissoluere non poterant, i adue sus eos Aristoteles acute prudenterque,sicuti vides,dissoluit Propterea in his salebris haeserunt: Postremὁ antiphaseos caussam, id est principis principium requir bant : & quorum iudicio standum esset,postulabat,cum

sensus hominum tam fallaces anim6sque tam imbecillos viderent. Quae quaestiones similes sunt,ac si quaeratur, Vtrum dormimus, an vigilamus 3 utrobique enim par est ratio rei nepe clarissimae & manifestissimae caunia quaeritur. Quamobrem cum refutationem tum communem, tum propriam audieris, extrema & absurdissimam opinionem depone: & antiphaseos alteram parte esse veram,alteram falsam confiteare. Haec Aristotelea

demonstratio est, qua philosophus tantum principium non selum ab omni calumnia vindicare studuit, sed potius supra caeteros logicae philosophiae magi liros, se tali

195쪽

PETRI RAMI

authorε probare voluit. Adhuc e duabus quaestionibus

prima expedita est: egregieque ac fortiter disputatum, contradiitionis pariem veram,partem falsam esse: Sed vi Aristoteles ipsemet admonet, elenchum hic esse tantum meminerimus,non catholicii artis Dialecticae praeceptum: ideoque in ariis praeceptis nequaquam a nobis adhibitum. Secunda quaestio, quomodo vera fataque cotradictio dicatur, toto capite proximo disseritur: Docuimus in Dialectica nostra,disiunctionis e cotradicentibus partem veram , partem falsam iam nobis esse,aut certe per natura esse posse:sic ut dici possit, illa vera est, illa est falsa: Exceptis contingentibus futuris, quorum veritas falsitasque neque sit, neque admodum per nat ram esse possit nobis manifesta, quamuis omni tepore Deo certa manifestaque sit: Aristotelis tamen in hoc capite litera paulo secus loqui videtur, contradictionis in futuro cotingenti parte neutram iam veram aut falsam esse: quamuis vera aut falsa futura sit, at nondum tameesse nec ait hominibus nodum veram, Deo iam veram, sed omnino nondum esse veram. Caput hoc totum difficillimu & obscurissimu est: non doctrinae sed doctoris vitio,qui quam aliis pollicetur interpretatione, ipse s bipraestare no potest.Verba doctoris integra costitua,sicut in Graeco sunt,neque de meo quicqua addam ec elegantiore latine huc magistru facia, quam graece esse voluit.

In his igitur quaesiunt, σ quae faciasiunt, necesse a firmationem Ῥel negationem Nerum, et falsam e se. Atque in a niversalibus quidem simper hanc quidem dierunt,il ero falsam esse: π in singularibus quem

admodum disium cshin Ῥmuersalibus autem no Ῥniuersaliter distis non necesse: Dictum a ero est σ de iis: in fingularibus autem cir futuris non similiter.

. Haec proξositio disputationis est obscura valde: Quid enim signincatur uniuersalibus uniuersaliter3An no hae Omnis homo est iustus,Nullus homo est iustus appellatae

196쪽

latae sunt antea uniuersaliter uniuersales 3 Dices speci lem contradictionem hic intelligendam esse ut, Omnis homo est iustus, Aliquis homo no est iustus: Cupio inquam, id intelligi, sed aliud intelligam, quam erit symbolis huius doctoris mihi significatum: Deinde cur in singularibus dicitur Z nonne disputatur etia de illis uniuersalibus uniuersaliter Z Nam id in sequen tibus nominatim erit: Postremo nonne sutura quaedam necessaria

sunt Z Dices per singularia illa uniuersaliter uniuersalia simi liter significari, & per futurum, significari futurum continges. Audio inquam At tua ista interpretatio erit, tua haec erunt symbola: doctoris huius haec interpretolio non erit, symbola haec non erunt: & ista docendi liacentia , nihil tam Deruerse dici poterit, quod non possis recte dictum profiteri: Dixeris bestiam, animal esse rationale : deinde redargutus dicas te nomine bestiae, hominem intelligere: At vero id n5 est symbolis & signis sensa mentis interpretari, sed auditorem fallere,quem, aliud quam verbis exprimis, velis intelligere. Ego si isto interpretationis genere, si talibus sumbolis uterer

in hoc tractando authore, excusarer credo,ac non vi s

tuus & malitiosus accusarer : sed perge dissimilitudine quandam contradictionis pro ratione temporu videtur hic magister proponere, ut necesse sit praesentis & printeriti affirmationem vel negatione iam veram esse, vel falsam: suturi non item. Necessitatem hanc interpretor, ut postea doctor ipse interpretatur, ex disiunctionis necessitate,quauis partium nulla sit necessitas. vl,Necesse est cras naumactatam fore vel non fore: Disiunctio haec est necessaria,quamuis haec enutiatio, Naumachia craserit,iton est necessaria: Haec item, Naumachia non erit cras, necessaria non est, ut doctor ipse postea docebit: Denique quamuis nominatim non exprimitur, tamen videtur hic magister significare, ut ex coclusione capitis coniicere licet,praeteritς & praesentis rei contradictione altera parte iam veta esse,altera iam salsam:Diuinanduenim est: tam disertae interpretationis interpres sensa

M iij sua

197쪽

sua interpretatur: Ergo dissimilitudinis propositionerosita, quod praeteriti & praesentis assirmatio iam vera sit aut falsa,redditio sequitur, in futuro contingeti simile non esse, quia si vera iam esset assirmatio vel negatio suturi contingentis, etiam esset necessaria: Hic enim Hllogismus texitur: Si contingens sistar iam vera esset, esset quoque necessaria: Non est nec sim Non igitur Lon υrrum. Verba sunt Aristotelis: idia si omnis affirmatio πel negatio aut vera aut fatis, σ omne necesse esse aut non esse si enim hic dixerit fore aliquid, illa vero non dixerit idem hoc: manis stum quod necesse 'veru dicere alterum ipsorum, si omnm uJrmatis Ῥel nexatio ,era aut falsa: Vtraq; enim non erunt simul in talibus. Nam si verum dicere,quod album, aut quod non assum: necesse esse album, ,el non album o si est album et non album, Ῥerum erat

as mare et negare: si non est fallium dicit: ρο sis uni dicit,non est: Itaque nece ps mper asyrmati

nem aut ne lationem verum esse aut falsam Propositio huius syllogismi adhue est similitudine

pr sentis utrinque explicata,qudd ex vero sequatur ne- celsarisi,& enuntiationis reique veritas cum necessitate reciprocetur:ut si vera est enuntiatio est album necesse est id ipsum album esse: & si albu est,uera est enutiatio: Atque in eiusmodi pronuntiatis necesse sit semper assi matione vel negatione veram esse vel falsam:Vbi videmus necessitate conditionalem non absolutam accipi: Additur tamen illustratio propositionis e contrario necessitatis absolutae, non aute conditionalis:Si necessariust non erit formissi,non utrumlibet,non cotingens: Denique quod esse possit, & non esse.Verba sunt doctoris:

Nihil igitur neq; est,neciuest, neq; a fortuna,neque reuubeones erit vel no erit, sed ex necestate omnia

198쪽

ANIMA D. LIB. V. 381 non Ῥtramlibet: Aut enim afllamas, Ῥehu dicet aut negas similiter enim feret A no feret Quod enim γ-

trusebe nihilὸ magis sic vel no si e habet ,el habebit

Hic notabis virulibet quod sit, quod iam neque eru, neque falsum:imo no magis verum,quam falsum: Analy tici primi capite duodecimo appellatur cotingens incertum. Sed haec propositionis est ili ustratio captiosa,&quae nos homonymia verbi fallit:Propositum enim erat necessariu conditionale,quod cotingeti non necesse est repugnare: socrates disputat, propositio est contingEs: α eade si vera ponatur, codicionali necessitate necessaria,quia quod est,quado est,necesse est esse: Propositionis igitur illustratio haec captiosa est. Sequitur sorites quinque graduit ad eadem propositionis cofirmatione:

Tum Ῥero si nunc estassum, Ῥem erat dicere prius,

quod erit assii: Quare semper eri; fuit dicere, quo Lirbet eorum quae sunt, quod est τel eriti. Si aute emper rufuit,quod est Ῥel erit,non potest id non esse, neque non fore: QMod aute non potest no feri, imposibile no emi quod ero imposibile non feri, necesse feri: Omnia igitur futura necesse feri nihil igitur Ῥtrumliberi,

neque a fortuna erit mali a fortuna, no ex nec itate.

Adhuc verba symbolici sunt magistri, ubi sorites est

quinque gradibus cotextus: Veri,semper veri,non postibilis non, impossibilis non,necessarij: ex quorum primo concluditur extremum. Si quis igitur,quia socrates nunc est albus,ideo putaret hanc praedictionem Iocrotes erit albus,tam tum,cum praedicebatur,fuisse veram,

aduersus huc Aristoteles hoc sorite concludit:Si verum suit,semper verum fuit: si semper verum,non potest id non esse,neque non fore: Quod autem non potest non fieri, necesse est fieri: Quapropter ut e primo sequatur extremum,si verum suit, fuit etiam necessarium. At in

hoc solite secundus gradus captiosus est: neς enim se-M iiij quatur.

199쪽

quitur, si ab aeterno contingentis futuri pronuntiatio vera sit, ut sit immutabilis: non enim omne verum immutabile,sed veritas alia immutabilis, alia contingens. Et hic Aristoteles quinto gradu necessarium absolutum sumit,cum proposuisset conditionale: Sorites igitur dupliciter est captiosus,& in consequentia secundi gradus& quinti,falsa assumptione. Deinceps prolepsis illa reiicitur,qua diceretur neutram partem fore,ut Anaxagoras iam dicere visus est: Nam tametsi videatur hic author neutram partem contradictionis in laturo contin- enti iam veram vel falsam confirmare, tamen non a Drmat neutram sore: Verba eius sunt:

At Ῥero neque quod neutrum Ῥerum contingit dic re , Tt quod neque erit, neque non erit: Primum enim

cum fuerit affirmatio falsa, negatio non Tera esset: σcum haec falsa fuerit, contingeret affirmationcm non Teram esse: Praeterea si Ῥerum erat dicere, quod album simul σ nigrum, oportet π mque esse: si Ῥero erit

cras, oportet fore cras: si autem neque erit, neque non eri cras non fuerit Ttrumlibet, i naumachiam vomtet enim neque feri naumachiam, neque non feri.

Adhuc symbolicus author prolepsim de neutra parte vera verὸ reiicit ac refellit: Deinde reuertitur ad illa necessitatis absurda consequentia, & sic ait:

Contingentia igitur Asiurda haec re huiusmodi alia, siquide omnis Q mationis σ negationis Ῥel in nia uersalibus Ῥniuersaliter, vel in singularibus necesse est oppositarum esse fac quidem Ῥerum, illam autem furusam: Nihil autem Ῥtrumlibet esse in his, quae sunt, sed omnia esse σ fcri ex necesitate. Quare neque deliberare oportueri neque negotiari Namsi hoc fecerimus,

erit hoc si Ἐero non hoc, non erit hoc: Nihil enim prohibet in annum decies misssimum asyrmure Gunc fore.

200쪽

ANI M A D. LIB. V. 18sfore illimi Ῥero negare:Itaque ex necesitate erit Qua re quodl bet eorum Ῥerum erat dicere tunc.

Absurda consequentia haec sunt, si necessarium, nil fortuitum, nil utrumlibet: neque deliberare, neque negotiari oportebit: Ubi similis est homonymia: No enim sequitur, Est necessarium conditionale, Non igitur se tuitum,no igitur liberum:Aristoteles necessitatem com ditionalem proposuit: Interpretatur absolutam,& auditorem fallit. Deinde obiicitur: At contradictio nulla dicetur : id enim potest obiici, ne propterea suturi veritas impediatur: At nihil refert, ait Aristoteles, utrum quis contradictionem dixerit: veritatem quippe rerum non facit oratio vera, sed orationem veram, Ierum veritas efficiti Verba sunt doctoris:

Veruntamen nec hoc disser si qui dixerint contradictionem γel non dixerint: Manifestum enim, quod sic si res habent, etiamsi non hic quidem irmauerit aliquid, ille ero negauerit: Neque enim ob id ipsum,

quod i maueris aut negaueris, erit aut non erit: nec in decies millesimum annum magis,quam in qu tubbet tempore.

Haec resutatio vera est. Reuertitur doctor ad necessitatis ex vero consecutionem. Verba eius sunt:

Quare si in omni tempore ita res habebat,Ῥt alterum verum diceretur,necesse erat hoc fert: Ῥnumquodque eorum, quae sunt, si perita se habebat, tex necestate feret: si enim Ῥere quis dixi quod erit, non poten non fieri quod factum est, ierum erat dicere semper,quod erit.

Hactenus propositio de propositionis explanatio, qua doctor sumbolicus omnibus rationibus ac modis connexum illud probare contendit: si iam verum pronuntiatur aliquid futurum, id etiam necessarium sore. Deinde accedit ad assumptionem, consequensque re

mouet,

SEARCH

MENU NAVIGATION