P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

omnino positae assirmationis negatio, est secuda ennntiatio: Tertia, est attributi infiniti affirmatio: nec enuntiatio negata dici potest, cuius non totum attributum,

sed pars attributi tantum negetur. Atqui est possibile totum est attributum: spossibile pars est attributi: salsoque ex illa dissimilitudine concluditur, non eandem esse rationem negandi & absoluti & modificati enuntiati. A re verb, philosophum suo moneamus argumento, & suo consilio: Quo igitur argumento, quo consilio complexionem hanc e tacere voluitὶ Quia inquit,oppositae simul essent in eodem verae: Quid ergo genere negationis huius admisso, si oppositi; singulares sint in e

dem simul veraeὶ nonne perinde absurdum suerit Z n6nne denique genus ipsum talis negationis , quae partem assiciat attributi, partem non attingat, deridendum S explodendum eritὶ Opponamus isitur hoc modo duas sin utares, Socrates est leo necessarid , Socrates est leo non necessario: Antiphasis hic fuerit: utraque parte tamen manifeste falsa: At antiphaseos singularis necesse est alteram partem esse veram, ut ante iam magister hic docuit. Cum verbper nomina loquimur, & dicimus necessarium,non necessarium: possibile, non possibile, error ille accidere non potest, ut paries, quae videntur contradictionem enuntiationis habere,fint simul falsae: Neque tamen cotradictionis propria caussa id accidit,

sed natura communis oppositorum omnium medio carentium, quae subieci γ eidem attribuuntur: Q d facile percipies in eo exemplo,in quo,quod subiicitur,du bus rebus aduersis re vera subsistit, atque in rerum natura est: ut si de homine, qui rere era est, dixeris, Omnis homo sanus est, Aliquis homo aeger est: Omnis homo sanus est, Aliquis homo est no sanus:In his enim exemplis , quamuis attributi totius contradictio nulla sit, accidere tamen non potest, ut pars utraque simul vera sit:

si modd, ut dixi, id quod subiicitur contrariis attributis, re vera sit:Nam si Chym ra, aut res aliqua fictilia subiiceretur, tum pars utraque possit esse falsa. Atque haec falsitas

212쪽

ANI M A D. LIB. VI.

I97 salsitas omnino contingere non possit, si vera ut dixi, non fictilia subiecta sint in quorumlibet contrariorum medio carentium affirmationibus, quarum vel utraque

propria sit, vel altera generalis, altera specialis: idque

non propria contradictionis caussa, sed rerum contrariarum medio carentium comunis est,ut dixi: Omnem

hominem animal esse,est necessarium, Aliquem hominem animal esse, est non necessarium: Omnem hominem currere, est possibile, Aliquem hominem currere, est non possibile: Quamuis non accidit partem utram que simul esse falsam: non sequitur tamen assirmatae Mnegatae enuntiationis istam vim,sed rerum attribulatu, quae contradictionem in parte attributa, non in toto attributo faciut. Quamobrem falsum est illud decretum, modificatas enuntiationes negari,si tantum modus negetur : nec alia est negatio modificatarum enuntiati num , quam reliquarum: nec praeceptum hic ullum est

catholicum, sed commentum, & catholicis Aristotelis principiis plane contrarium. Quamobrem si symboliacus author docere voluit, modificatas enuntiationes

solo modo negari: vi, Hominem esse est possibile, Hominem esse est non possibile: falsam doctrinam docuit. Si non selum modum, sed cum modo verbum negandum esse censuit, nonne ista bella doctrina nos irrisit, qua videlicet nihil noui doceremurὶNegationem enim antea definierat,quae remoueret aliquid ab aliquo, non quae aliud opponeret. Nunc ita loquitur disertus Inte pretationis interpres: ut quid interpretari voluerit, ne-icias: Nunquam nominatim assirmat solum modii negandum : nunquam item negat, nec omnino tot exemplis, quibus plurimis bic sus est,huiusce quicquam significat: In nis enirn enuntiationis non exemplis, sed i dixi truncis,Possibile esse,non possibile esse,& caeteris,nunquam est exprimitur. Quod si plena oratione dixisset, Hominem esse est possibile, Hominem esse est non possibile: intelligeremus exemplis, quamuis non praeciperetur, solum modum negari: Vel li diceret,ia

N iij minem

213쪽

i a PETRI RAMI

minem esse est possibile, Homine esse no est possibile

intelligeremus modii verbumque simul negari. At nus quam in oratione ta prolixa id expressi :& enutiationis truco nescio quo, quam legitimo & perfecto excplo uti maluit. Veruntamen qua uis symbola hominis & verbano possumus , certe sensum & intelligentia conuincere& constringere possumus: Aut enim solii modii negare voluit, aut non .n prinas fallitur,& pro vera doctrina salsam tradit: si secudum nugatur & imperitis illudit: At eduobus alterii: Quare falsum aut vanu: utrumuis elige.

Atque hqc de prima qu stionis huius parte: secuda est inco secutione modificatorii, qua ratione disposita secuducontradactione, antecedant cosequanturve. quale antea

sophisma in aenigmate de infinitis enutiationibus fuit.

Primus ordo vanus coponitum qui iccirco quia no quadrat, ad numeru reiicitur: Secundus, qui ex correctione

primi factus est,no improbatur quide, sed ei tertius anteponitur. Atque id ipsum de modificatis sophisma non aliud e oritur,quam ex verbi possibilis homonymia,quet in capite de cotingenti futuro exposita est,& in hoc capite repetitur. Possibile enim triplex est alia enim sempiterna & immutabilia actus latum sunt,sine potestate:

alia cu poteria, quod actu esse possint & suscipere opposta, possintque Sc esse & no ede: hoc possibile, appellatuest prius cotinges virulibet: & duodecimo capite primi Analytici appellatur cotinges incertit: alia potetia tantusine actu. Ergo possibile aliquando generaliter omnia ista significat , aliquado specialiter secundu & tertiit ge-ariis quod esse possit& no possit: Qua verbi homonymia reliquu de modificatis enuntiationibus sophisma factu

est Nam si uno modo possibile dicatur, facile sit intelli

gere,quid cuique sit antecedes aut cosequens: & in hoc consectatio,Necesse est ergo non possibile est ii 5 esse: Min caeteris hoc capite propositis, enthymema est, cuius consequens vere firmύque cocluditur non huius regulet ratione, sed syllogismi conclusione Atque Omnino omnes prcter sy llogismu, cosequentiarum regulae, quae traduntur

214쪽

A N I M A D. L I B. VI. 19'duntur in logico organo,inertes sunt & vanae,ut antea dixi:& quicuque eas tradidit, locuit se syllogismi usum nescire. Quamobrem tantae quaestionis sapietiam recolamus,& coesudamus. Modificatu enuntiatum quid sit, non definitur quaestio altera captiosa vel nugatoria est, abera sophismatis laude par & proxima: Nec in tota omnino quaestione quicqua logicu est quod ad explicandum Platonem,Aristotelem, demosthene, Ciceronem, aut altu quem uis scriptore : nil quod ad eos imita luna,

nihil denique quod ad differedii possit referri: Nec omnino quicqua Aristotelis catholicis principiis consentaneum. Postremo capite quaestio postrema tractatur, &disputatur, a firmationi negationem, no assirmationem aduersi magis aduersam esse: ut,omnis homo est iustus, Nullus homo est iustus:aduersae sunt,no autem,omnis homo,est iniustus. Ite, Callias est iustus, Callias non est iustus:aduersae sunt,non autem,Callias est iniustus. Prima ratio,quia aduersorii assirmationes sunt infinitae: se- cuda quia ex affirmatione & negatione fallacia fiat, n5 ex assirmationibus aduersorii: tertia, quia verae affirmationis negatio per se falsa: assirmatio aduersi, ratione negationis, ideoque negatio magis falsa: quarta, quia ubi aduersum nihil est, tamen negatio dicitur aduersa. Additur etia tande simile: ex quibus argumetis,cocluditur assirmationi negatione, no adueru affirmatione aduersam esse: verbis apertis ita proponitur, & simpliciter sine ulla coparatione colluditur. Vno aute in loco coparate dicitur,opinione negationis ἐναπιωτεραν,magis aduersam:sed id tauqua proponitur, neque cocluditur: Ergo id quod dixi no c5parate,sed simpliciter & proponitur & concludituriquam vere & costanter, Logici viderint: nec enim verum est, aduersa infinita esse: quin potitus unum uni aduersum, ut Aristoteles docet in Philosophia quarto capite decimi.Et fallaciae ex aduersis fiui, sicut ex affirmatione & negatione: & aduersum salsum, salsum per se non esse, quaestio fuerit: & duo reliqua si vera sint, tamen nihil concluditur: quinetiam,

N iiij quod

215쪽

PETRI RAMI

quod magis mirςre,bonu,malum, iustum, iniustum, in Categoriis & in hoc capite aduersa nominantur: esse, non else, dc similia, non appellantur in Categoriis aduersa, sed opposita, ut affirmatio & negatio: Itaque enuntiationes e rebus aduersis factae, aduersae quoque dicendae sunt enuntiationes: ratione autem affirmati nis & negationis , contradicentes enuntiationes nomia nandet sunt, sicuti iam monui. Quin etiam in Categoriis enuntiationes hae, Socrates valet, Socrates aegrotat,aduersa coniuncta nominantur: & symbolici authoris temeraria assertio, categorici doctoris vero testimonio.

iudicibque refellitur. Quid igitur iam plura disputor

cur non iam cum authore categorico concludo, a r-mationem aduersi, potius quam negationem aduersam

dicendam esse Z Veruntamen in hoc capite singularis symbolici doctoris interpretatio est: Qu id enim putas cum nomine aduersae enuntiationis dicere 3 quid symbolis de signis suis nobis significare 3 an quod antea definiuit, uiuuersalem nempe affirmationem uniuersali negationi oppositam Minime:Nam primum propriam contradictionem in exemplum adhibet: vi, Callias est iustus, Callias non est iustus: Callias est iustus, Callias est iniustus: Deinde generis nomen pro eodem bis adhibet: ex oppositis autem generationis: id enim primuerat argumentum. Et rursus: Falsa est verὸ opposita, &iam per aduersas enuntiationes, quolibet genere oppostas,nobis significat symbolis orationis suae dc signis,se dicere. Postremo etiam antiphaseos nomen hic pro eo dem bis adhibetur: Aut enim ubique est contradicti

nis enuntiatio,aut nusquam. Et rursus mox eodem verbo idem dicitur: Si igitur liae negationes aduersae, etiam aliae,quq sunt contradictiones. Ergo per aduersas enuntiationes symbolicus author nobis exponit tum cotradicentes singulares, tum quomodolibet oppositas, tum rursus contradicetes quassabet: Sic videlicet ad rem proprie explicadum usurpat genus pro specie,imo speciem aduersam pro aduersa specie: taquam si cum unum ali-

216쪽

ANI M A D. LIB. VI. 2CIquod animal, leonu videlicet, proprie designare velles,

omne vocabulorum colusionem ag reges, appellesque animal,hominem,bestiam: Attamen cum haec ita sint, in sinem capitis contradicentes enantiationes videtur ab

aduersis distinguere. Quamobrem quoniam libri uniuersi summam petipeximus, meliorem aliqua lo de saniore philosopniam a vero δc naturali usu requiramus: Hic Aristotelis magister fuit. Aristoteles multa didicerat a Platone: Platonis tamen doctrina contentus non fuit: sed quae in eo vera & utilia probauerat, assumpsit: caetera reiecit: alia per se ipsum, quae putauit meliora, pervestigauit. Theophrastus ab Aridotele multa cognouerat:eius tamen doctrina contetus non fuit:libere multis in locis a magistro dissensit: excellentiora per seipsam indagavit. Venique si philosophiae memoriam

sque repetas ultimam, nunquam nauus Scindustrius

discipulus,magistri sui doctrina contetus fuit. Haec vi tus in omnibus magnis ingeniis insta sui ut quod maiores laude gloriaque praestates secissent, id posteri studerent efficere: ut quoniam in humanis studiis nihil eo set absolutum, corrigere vitiosa, & imperfecta persc re conarentur. Quapropter hanc Aristotelis diligetiam imitemur : 'uod fecit de Platonis libris Aristoteles, id de Aristotelis si tame sunt Aristotelis) libris faciamus. Philosophiam Platonis dispersam multis & variis dialogis,in tria genera,logicum, physicum, ethicum distraxit de suo multa addidit: Ita nos e logico organo logica Praecepta, quae confusilis illic cumulata sunt, distinctius exprimamus: singula semel exponamus : illustria exempla de nobis adiungamus:distincta di illustrata in usum deducamus: Denique Aristotelea illa principia,de

materia,desiue serina verae artis ac scientiae, sequamur: Nec artem tantum teneamus, sed multo magis illum ipsum artis parentem usum tractemus 3c usurpemus. Nec logicae artis doctrinam, & Heliogabali coenam similem faciamus: Hic enim Romanus Imperator, inter

inulta alia stultitiae dc nequitiae suae exempla, parasitis suis

217쪽

PETRI RAMI

suis coenam exhibebat saepe ceream saepe ligneam, sipe

eburneam, aliquando fictilem, nonnunquam marin ream etiam ac lapideam : ita ut illis omnia picta fictaque apponerentur,quae ipse vera coenabat: &tanquam saturi manus tandem lauabant. At nos sapientes Logicae magistri, si praecepta tantum, licet vera, utilia, propria, catholica denique, sed tantum praecepta proponamus , usum an excellentibus authoribus nullum deg

standum apponamus, nullum scribendo dicendoque carpendum permittamus, quid aliud discipulis nostris, quam Heliogabali fictam pictamque coenam instruimus Ars enim, ars inquam,vel rectissima & verissima, vel mille clamoribus intelligentiae ac memoriae impresses a & infixa, tantum pictura est naturae x usus: Clamor de prςceptis logicis,non est usus Logicς:Quid ita quia, ut saepe iam dixi, Logica, est ars bene di merendi de omnibus rebus, non tantum de suis praeceptis clamandi.

Ergo nos si praecepta sola proponamus, Heliogabali fuerimus, discipulique nostri,nobis parasiti fuerint, qui

opiparo logicae coenae non olfactu, non gustatu sed visit tanquam satiati, manus videlicet lavent:& inde ubi suo rexerint, se praeclare coenatos esse praedicent, sese phil sophos appellent: Atque ita, quod in aliis nequitiae genus irridemus,in nobis, mutata videlicet persona, plausu & clamore comprobemus. Quae cum ita sint, ne tamen hunc librum , sicuti de Porphyrio iam & Categ 1iis admonui, de bibliothecis omnibus tollamus. Alexander Caracalla Romanus Imperator , quod audisset Alexadrum veneno, Aristotelis fraude permisto peritose, vetuit Aristotelis philosophiam doceri, iussitque Aristoteleos iam tu plerosque ex Aphrodisset schola profectos, Romano imperio expelli: Hoc edictum tam seuerum ne sequamur, sed potius Academiae nostrae logem complectamur: Philosophicos libros non de ve co ut loquitur, ad verbum pueris pr legamus,ne multa aliena, inutilia, falsa permisceamus: sed de puncto in

punctum tradamus, ut tantum catholica doceamus b

218쪽

ANIMA D. LI B. VI. zz bros organici doctoris in Logica ita luam Prisciani vel

Diomedis in Grammatica, retineamus , ibilosophiarnque e philosophoriim libris catholice collecta, iuuentu-xa perdiscendam proponamus:Denique,quod tam multis locis iam monui, imo perpetud monendum mihi statui, Logicam logicis Aristotelis principiis conso matam doceamus: Aristotelis vivi v sum & exercitationem teneamus. Dies plusquam ducentos ordinariis philosophiae praelectionibus quotannis vacuos, Academiae leges nobis distribuunt, in usu Logicae constituamus: sanctissimis legibus pareamus: Iuventutis scuius moderatores & doctores esse volumus) vera: & solidae exercitationi & institutioni serviamus.

FINIs LIBRI SEXTI.

219쪽

P. RAMI, REGII

ELOQU ENTIAE ET

PHILOSOPHIAE PRΟ- fessoris, Ammiauersionum Arist telicarum liber septimus,in

Carolum Lotharingum CardinalembNALYTICI quatuor libri summam quandam uniuersa: Logicae continent,& inuetionis copiam & abundantiam quandam proponunt, & iudicium tum propositionis, tum syllogismi, tum in thodi sere complectuntur. Inscriptionis caussa quae fuerit,etsi multa interpretes adserunt, quod ἄναλυήν, sit ἀπο --αν, - αναπε*εW ν εις τα οικεια, peregrinantium, & domum reuersorum, nil tamen asmodum conferunt: E subiecta re, verbi significationem potitis depromamus. Est vero Analysis,omnium artium communis,non unius artis propria: A que pars exercitationis in omni arte, & prima & extrema. Grammaticus magister ad exercitationem Grammaticae proponit primum rudi discipulo Virgilij aut Ciceronis exempla, quae

220쪽

ANIMA in Lin. VII 2zJα λυ ,retexit,& ad altis legem resoluit & expeditio Meliboee, Deus nobis haec otia fecit. Retexit huius versus etymologiam, & quae pars storationis unaquaeque dictio, ostendit ,& singularum

partium proprietates exquirit.O, Admirationis interiectio. Meliboee, nomen secundae declinationis, vocativi casus,singularis numeri: & caetera eiusmodi: Tum retexit syntaxim: O Meliboee, latina oratio est,quia o iungitur vocativo. Deus fecit,oratio latina est,quia suppositum & appositum conueniunt in numςro & persona:& de caeteris eodem modo. Retexit etiam prosodiam, cum puerum interrogat, an Meliboee, otia, recte pronuntietur, illud acutum in penultima, hoc antepenultima: Retexit postremo orthographiam,cum requirit ubi

simplex litera,vbi diphthongus sit necessaria: ubi denique haec vcl illa litera : cum puer exemplum receptum sibi & expositum imitatus sit, eius imitationem rursus ad easdem Grammaticae leges retexit 5c explorat. Denique in laudatissima Parinensis Academiae consuetudine & disciplina, totus Grammaticae labor in audiet do puero,in eius themate corrigendo,emudando, an a lysis est grammatica: Haec inquam, analysis grammatica est, quae constructiam iam &compositu morationis exemplum, imo etiam nostrum ad eius imitationem factum, omnibus modis retexit, & ad legem artis expendit. Analysis rhetorica est, cium Rhetor propositum Ornatae orationis exemplum tropis & figuris eadem dialigentia retexit,cum pronuntiando,voce gestuque elocutionem exprimendo, discipulum ad artis leges reuocat, & utrum cum praecepto artis & decreto, hic gestus, vox illa con ruit, interrogat: illiusque examen, analysis est rhetoricae In omnibus igitur artibus non solum liberalibus, sed mechanicis,cum facti operis exemplum ad leges artis examinatur & probatur, analysis est, examen scilicet & probatio. Ergo logica analyss est, cum propositum factae & constructae disputationis exemplum ad leges artis examinatur, quaestio sub-

ducitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION