P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

PETRI RAMI

Nullas homo est lapis: Ergo nullus lapis est homo. An no hoc est petere,quod erat in principio vel potius disturbare ac peruertere principi u Z Verum quo in agi statum sophisma deprehedatur, Agἡ, ex omni enthJmemate, ut docebitur postea, licet absoluere syllogismum: Nullus homo est lapis: Ergo nullus lapis est homo: Enthymema, est argumentum: quaestio ipsa sibi ponitur , & argumetationis summo sophismate texituta perfice syllogismum, fatuitatem conclusionis cuidentius intelliges : sic autem erit:

Nullus homo est lapis: Omnis lapis est lapis: Ego nullus lapis est homo. Atque ita postea,

cum secudae figurae modus primus reducetur ad secundum primae figurae modum per conuersionem, reductio ipsa, syllogismus erit, in primo modo primae figurae: i md enthymema tantum secundae figurae. Quamobrem consideremus has Chymaericas Ineptias. tantum aberit, ut per conuersiones, syllogismoru definitiones demonstrentur, ut conuersiones ipsae, sophismata absurdissima deprehedantur. Syllogismorum vero definitiones omnium figurarum per se clarae sunt, & illustres generibus& differentiis, quibus clarius ad demonstrandum nihil esse possit, effectae: An igitur nox diei, caligo lucis demonstratio esse poterit Z Quamobrem videmus in hoc no conuersonum principio, quam multae obscuritatis caussae conuerset sint,& quam nihil ex toto conuersonu commento sit Analyticum, nihil ad humanae rationis usum accommodatum, nihil praeclaris Aristotelis principiis cosentaneum nihil denique, quod ad logicam instituti & nobis propositi operis doctrina referri possit.

DE PRIMA FIGURA.

Redeamus ad intermissiun solem, & analysim con-

. tinuemus.

242쪽

ANIMA D. LI B. VII.

tinuemus. Syllogismus obscure definitus est, partitio eius omissa est: iam mulia tenebrarum genera contra Neram Aristotelis doctrina cumulata: pergamus: Quid est syllogismus simplexὶ huc enim perueneramus: quot eius sunt genera Non definitur,non diuiditur:obscuritas est gemina: imo genera ipsa, orae, figurae nominantur, metaphora mathematica: figura enim propri Esignificat formam lineamentis compositam, qualis est: in plano Trigono, tetragono,circulo,solido, cubo, ut Aristoteles ipiti docet in Categoriis, ubi facit quartam speciem qualitatis, figuram: & quae circunstet unumquodque, formam. Eadem metaphora Aristoteles in Philosophia saepe utitur, cum dicit figuras Categoriarum , ut quinto & sexto & nono & decimo libris , quas primo Topicorum & primo Elenchorum, genera Categoriarum appellat: & hoc libro affirmativam figuram, α similis figurae propositiones eadem metaphora dicit: quomodo etiam Plato figuras politiarum etiam inter dum nominat. At metapnoram Aristoteles in Platone, ut obscuritatis caussam, reprehendit decimo quinto secundi Posteriorum, & tertio, sexto . septimoque Topicis. Et certe interpretes hac metaphora elusi,omnes syl- Iogismorum modos geometricis figuris nobis insinuarunt: tanquam Aristoteles non modificato verbo, sed proprio usus esset. Sed rem intelligamus: quid est vero

syllogismus simplex primae figurae seu primi generis Τno definitur: hic caussa obscuritatis est. In quot species diuiditurὶ diuisio nulla est: noua est obscuritas: Species quomodo definiuntur3 obscurὰ & consu se: Primo duae generales simul: C sim igitur tres termini sic se habeant Inter se,ut extremus in toto sit medio,& medius in toto primo sit, vel non sit, necesse est extremorum esse H llogismum perfectum. Hic definiuntur duo primi modi generales,alter affirmatus, alter negatus:confuse ut dixi) α sermonis genere valdὸ rudi: esse in toto, definituptius est,ssici de omnis ut cum dicitur, Omnis homo est animal animal sit in toto homine: Hic vero sermo con-

P ij trarius

243쪽

H3 PETRI RAMI

trarius est:non enim attributum in subiecto, sed contra subiectu in attributo. Huiusmodi ambiguitas mille tenebras in organo logico peperit: esse in ,dicitur in Categoriis, ese accidentis de subiecto : esse in, modo dicitur esse attributi, modo contra subiecti termini: Deinde medium & extrema primae figurae definiuntur: medium, quod ipsum in alio sit, de aliud in ipso: quodque positione sit medium, & extremorii alterum in alio sit, an alicro aliud. At haec inutiliter ita definiuntur: nam problematis,quod cocludendum cst, partes & medium, termini illi sunt, & ante sillogismi constructionem reperti sunt: Figura definienda fuerat ex antecessionis αconsecutionis id est dispositionis differentia &. varietate : Materia syllogisini est in tribus terminis, nec forma

syllogismi,per sillogisti i materiam definienda. Atque

ex hoc fortasse commento in Logicam inductum est, ut medium pro argumento diceretur, ratione pro Isus aliena: Nec enim in secunda vel tertia figura sic medium

est, nec in connexis & disiunctis syllogismis sic medium est: scholasticum est hoc nomen, x et graecis Aristotelis interpretibus ignotum, qui secundo capite secundi Posteriorum disputant medium in simplici quaestione sAn est, quid est nullum esse: In Rhetoricis ab Aristotele si-des,probatio,argum ciatum,nomine vero & proprio dicitur. Hic etiam arbitror mathematicam metaphoram esse, ut in extremorum vocabulis, media & extrema in comparationibus numerorum & magnitudinum Mathematici nominant Hinc analysis,hinc terminus, hinc

principia, hinc figura, hinc medium denique & extrema transseruntur. Inter obsturitatis caussas metaphora statuitur: Omne squidem obscurum est, quod secudum metaphoram dicitur, , t est sexto Topico. Quod pra ceptum sicubi verum est, certe hic est verum: Hinc orta postea confuso est, ut ad inuentionem medii, adhibeatur syllogismorum definitiones, tanquam inuentionis loci. Post has duorum generalium modorum, & trium primae figurae terminorum definitiones, sequuntur abe-cedaria

244쪽

cedaria exempla, Sc demonstrationes , quibus Sc prima figura , Sc tota prorsus Analytica valde obscurata sunt: Primam demonstrationem considerare incipiamus. Aristoteles verissime docet in posterioribus Analrticis,

non omnes quςstiones nec omnium rerum demonstrabiles esse , non genus differentiamque de specie demostrari genus &differetiam, unde fiunt definitiones, alia cognitionis via, primo quippe propositionis iudicio cognosci Sc iudicari. De syllogismo simplici primae figurae

α primi modi nunc agitur, & cum ex antecedente superiorum de generum & differentiarum cognitione deo, finitus sit, nunc tandem quaeratur, an syllogismus sit: perinde ac cum definitum esset animal, diuisumque in species esset:& tandem definitus esset homo, animal rationale, quaereretur tandem, an homo esset animat: ad eamque quaestionem demonstratio compararetur: Atque id demonstrabile non esse Aristoteles ait: Et tamen ciuisione generis id iam mihi dedisti: & ambiguum sacis, quod pro certissimo iam posuisti: imo quaestione tua te ipsum ridiculum facis, qui quaeris, an animal rationale sit animal, id est, an stilogismus in primo modo primae figurae,sit syllogismus,& in eo politis antecedentibus , consequens suae dispositionis virtute necessario concludatur. amobrem quisquis hanc syllogism

rum definito ru demonstrationem commentus est: rem sane verissimis Aristotelis principiis alienissimam comentus est. Veruntamen age, demonstrationem videamus:quaestionem esse de modi primi definitione meminerimus: An si primum sit in medio toto, dc medium in toto postremo, necesse propterea sit esse uniuersalem syllogismum extremorum , & primum esse in toto postremo ὶ Quaenam igitur ratio ad hoc demonstrandum affertur3Si enim α de omni λ,Sc h de omni F necesse esta de omni γ dici. Prius enim dictum quomodo de omni dicimus: Haec tota est demonstratio: Argumentum igitur Zc medium demonstrationis huius videamus quam complexionis caussam contineat, aestimemus. Princi-

P iij pium

245쪽

13o PETRI RAMI pium est inquies) dici de omni: At hoc principium, est

sententia des nitionis, quae demonstranda proponitur, mutatis verbis comprehensa: definitionem etiam tertij modi confuse complexa: Qvi d de toto dicitur, si quid vel generaliter, vel specialiter assumas, de eo quoque dicitur. Hoc axioma complectitur primi de tertij modi definitionem: itaque ad definitiones ipsas demonstrandum,si afferatur idem, per idem demonstrabitur: aut siquid diuersum putes , posterius Sc obscurius erit. Constet enim definitio primi modi, de quo nunc agitur, ex suo genere suaque differentia: dicaturque syllogismus simplex primi generis usquequaque generaliter affirmatus:clarius Sc euidentius nihil esse potest. Nulla igitur huius definitionis esse demonstratio potest:& quicquid afferetur ad ea demonstrandii, posterius de obscurius erit. Definitio, ait Aristoteles, est principium, nec omnino demonstrari potest: Ergo frustra,& contra Aristotelis doctrinam ista demonstratio tentatur. Iam vero nonne in hoc opere docetur duos modos primae figurς, omnium syllogismorum clarissimos esse3 ad eosque,cmteros omnes reuocari Z Imo vero tandem docetur in Posterioribus huc modum generaliter affirmatum, demonstrationis excellentissimae, dc omnium praestantissimae modum esse. Si vis igitur probare primi huius modi definitionem per alium quempiam syllogismi modum, nonne vehementer erras ξ& solem tanquam stella aliqua illuminare vis λ Imo vis, quod exemplo tibi saltem ridiculo confingere non possis. Definitio modi huius , est in quaestione, An trium terminorum primus in toto medio, medius in toto postremo, concludant necessario primum in toto esse postremo : Medium 8c argumentum demonstrandae quaestionis, dicis esse principium illud, lici de toto. Itaque ex illa quaestione 3c hoc medio, conclude nobis demonstrationem uno aliquo

simplici syllogismo, non in pluribus, in qua voles figura: Hic ingenij neruos omnes contende: noc argumentum, dc illa propositae quaestionis extrema, vho syllogismo

246쪽

gismo simplici conclude: An ita concludes Quicquid dicitur de toto,dicitur de totis eius subiectis: Sed in hoc oliuisimi modo primum dicitur de toto medio, medi subiectum estpo bremum: Ergo primum dicitur de toto postremo. An sic unum syllogismum faciesὶ At prossyllogismuin assumptione feceris: Tenta igitur aliam quamuis viam : & si concluseris, tamen in alium obscuritatis locum incideris. Prima vero omnis demonstrationis humanae sedes, est prima lux, prima claritas: in illo syllogismi modo maior esse nulla potest. Errat igitur qui primi modi definitionem demonstrare vult, & contra Aristotelicam instituendae artis ac scientiae doctrinam peccat, quia per obscuriora progreditur. Obscuritas igitur in eiusmodi demonstratione talis est. Talis est iterum demonstratio secundi modi, ex principio dici de nullo de qua ne minutatim persequar, quod summatim complecti possum, idem est dicendum:quaestionem non esse demonstrabilem: Deinde principium illud esse ex definitione secundi & quarti modi conflatum: aut si diue sum sit, posterius definitionibus illis & obscurius esse. Definitiones tertij & quarti modi simul confunduntur,& ex iisdem principiis consimili caligine inuoluuntur Atque ita pro principiis, pro definitionibus & claris

exemplis,demonstrationes nil demonstrantes,& exempla nullius rei exempla adhibita sunt , quae totam hanc doctrinam valde coturbant. An nondum obscuritatum finis est3im ὁ vero vix est initium. Quatuor modis recte concluditur in primo simplici genere , nouem decim modis vitiose concluditur in eodem genere, Yt nominatim hic doceturipluribus veris,ut interpretes enumerant. Hos vitiosos modos graeci interpretes appellant

asyllogistos: de quibus si quid praecipiendum erat, in

Elenchis praecipiendum erat, qui errores & sophistarucaptiones interpretantur: sed totis figuris tribus, imo totis Analyticis,i md toto fere organo logico haec bella sophismatum doctrina aspersa est. Interponitur etiam

247쪽

132 PETRI RAMI

hic praeceptum,non ex Logicae, sed Rhetoricae ignoran eandem in syllogismo esse: scpius enim uniuersalis fuerit,quam particularis. Lt synecdoches usus, ut iam docui, id admoneat. Sed horum vitiosorum modorum definitiones inuolutae sunt, exempla vero nulla sunt insignia: tot obscuritates cumulatae: Atque ad eos vitiosos modos refellendum ex principiis omni dc Nulli inesse, demonstrationes totidem contexuntur, suis singulet obscuritatis caussis instructae:Vnam demonstrationem videamusin quidem primi modi vitios, ut relin uos indem etiamur. syllogismus generalis sola propositione a Lfirmatus in prima figura , itiosus est: Demonstratio sophismatis huius sic est: Nam & omni, & nulli contingit primum postremo inesse: Termini, omni inesse, animal, homo, equus: nulli inesse, animal, homo, lapis. At haec demonstratio modo ipso vitioso, qui demostratur,xitiosior est: Nam si quis s1llogismum illum

ut constantem Sc perpetuum defendat, satis est ad ve fortitύrque contradicendum & refellendum, aliquando in costantem de falsum docere, & falsitatis unum exemplum proponere: Tu dixeris,omnis syllogismus primae figurae uniuersus, propositione duntaxat afiirmatus, est

constans : Ego contra, Aliquis syllogismus primae figi

Iae uniuersus, propositione duntaxat affirmatus, non est constans, ut hic, ego te verissimo contradictionis argumento conuicero: docere autem ad illam vitiosi modi propositionem niuersalem res ellendum , qudd aliquando vera sit, Min tali coclusione maius extremum minori omnino insit, nil attinet: Ergo demonstrare omni δc nulli, nil attinet . Deinde cum certos modos noueris , quid opus est obliquos tam curiose persequi Z An cum Grammaticus

docuerit leges latinae si niaxeos, substantivi & adiectitia prosectum , infinitam propositionem dc particulare Omnis equus est animab Eu, homo est equus: Ergo nullus homo est animat:

248쪽

ANIMA D. LIB. VII. 233ui,de genere, numero, casu, rectὸ faciet, si omnium soloecismorum contrarios modos praeceptis persequaturrdoceatque, cotra hanc syntaxim fieri soloecismum primo genere, deinde numero, tum casu, tum genere dc numero, tum genere dc casu, postremo his omnibus ZCertὰ caco technia talis, valde sit inepta, & Aristotelis verae doctrinae cotraria,qui docet in Posterioribus, principia artium & scietiarum tam perspicua esse oportere, ut contrariis rerum vitiis nil inde sit neque certius, neque notius: quique aliam facit artem Elenchorum, ubi

proprie de iis vitiis, si quid praecipiendum sit, praeciperetur aliam sy l logismorum. Ergo videmus quot obscuritatis caussae in hac una demostratione sint: Ac quoniam huiusmodi nouendecim sunt, singulique tales demonstrationes videlicet capiant, ex his vitiosorum modorum demostrationibus, quot obscuritatis caussae oriantur, iam percipitur: ne miremur tantam in hac figura obscuritatem esse, ad quam conflandam, tam multae caussae concurrunt. Ninil erat ex Arverno illo monte

intuenti clarius, nihil aspectu iucundius arboribus &pratis: cum nubes interuenisset, nihil obscurius, nihil aspectu tristius: Sic logicis syllogismorum dogmatis in bono definitionum, partitionum, exemplorum lumine positis nil erat euidentius, nil humano ingenio gratius:

cum ero tanta, tamque multis caussis inuoluta obscuritas incidit, nihil est cognitu difficilius, nil ab ingenuo dc liberali hominis ingenio alienius. Quamobre ut syllogismorum doctrinae germana veraque claritas ad Α-riliotelicam methodum restituatur, restituantur rect rum modorum definitiones, partitiones, insignia exempla: vitiosorum tanta vanitas tollatur, tam multae de rectis Sc obliquis modis,demonstrationum obscuritates tollantur: tollantur abe cedaria δc muta exempla. Primς

figurae, seu primi generis simplices syllogismi persecti

esse dicuntur, & vere quidem dicuntur: Ratio autem

perfectionis a sumptis e principio fata repetitur: nil enim definitiones stilogismorum,primae figurae princi-

249쪽

piis,dici de omni de de nullo, prorsus indiget. Quae sunt agitur inquies, syllogismorum principia' An inquam, id nondum satis expotui 3 an non iam toties Aristotelicam philosophia proposui 3 Definitus est sy llogismus , diuisus est in species, species definitae: quaeris an genus, speciei conueniat, & primus modus, definitus sit syllogi L mus, id est constans 3c perpetua conclusio Z Hic si ratio aliqua sit quamobrem, sane sola fuerat syllogismi definitio:Si requiras praeterea definitionis rationem, nihilo plus agas, ut inquit ille, quam si des operam, ut cum ratione insanias. Sic Aristoteles assirmat genus, differentiam, atque ex iis conflatam definitionem demonstrari

non posse, sed principia demonstrationis esse: Ergo syllogismorum definitiones, sunt syllogismoru principia.

DE SECUNDA FIGURA.

Secunda figura non minus est obscura, quam prima fuit: quomodo discutiemus caussas huius obscuritatis Ad illum Arvernum montem redeamus: analysim definitionum , partitionum, exemplorum praeferamus, o scuritatis caussas excutiamus 3c aestimemus: Secundam

itaque figuram perspicuὸ definiri, & in species diuidi,

easque definiri,& exemplis illustrari oportuit,ut perspicue traderetur: Horum nihil actum est,& propterea res est obscura: Definitionem primum secundae figurae retexamus: Quando vero idem huic omni quidem, illi vero nulli inest, vel utrique omni,vel nulli, figuram quidem huiusmodi voco secundam, ait hic author: At defi- . nitio ista vitiosa est, nec omni soli definitio conuenit: speciales enim syllogismi secundae figurae,iales no sunt, nec solis secundae fisurae syllogismis conuenit: sophiomatis enim conuenit: cum ex duabus vel affirmationibus vel negationibus hic aliquid concluditur, sophisma est, non Φ llogismus : Vitiosa igitur est ista definitio, &obscuritatis est caussa, cum pro vera sumitur. Diuidi genus hoc in suas species secundo loto debuit: non diui

ditur:

250쪽

ditumsecunda est obscuritas : Species singulae definiendae,& exemplis Homericis, non Choerileis illustrandae

Definitiones duorum primorum modorum colanduntur simul, simul item duorum postremorum: exempla nulla sunt insignia: obscuritatis caussae sunt: Termini tres,ut in prima figura, definiuntur ex dispositione antecessionis & consecutionis , id est Ex forma syllogismi: haec obscuritas est triplex , & quidem ordine valde novo, ut medius terminus, hic positione sit primus: Qu ia opinor) in diagrammate aliquo primum categorema

sit, nullus in hac figura perfectus syllogismus esse dicitur, quod in eodem capite bis rursus proponitur: Syllogismorum huius figurae definitiones per se clarae sunt& illustres: at per eas definitis modis si requiras quamobrem syllogismus insit,& syllogisticae conclusionis necessitas, id est quamobrem unicuique speciei suum genus adsit, adseram generis ipsius definitionem, quia si di spositio, qua quaestio cum argumento disposita neces.

rio concluditur: quam tamen iam intelligere debueras ex antecedetibus: Si longius persas, dicam te Aristotelis Logicam nescire, & propositionis immediatae medium quaerere: Deinde si petas a demonstrationibus de deductionibus ad impossibile, rationem aliquam, monebo te, in conuersionibus & deductionibus ad impos-sbile, nullum medium, nullamque caussam quaeitionis tu et c6tineri,iόque in rem prorsus ridiculam conuersione tua conuerti. Esto nobis primi modi secundae figurae

demonstratio per conuersionem: Vt,

Nullus improbus est sapiens: . Omnis philosophus cnipiens: Nullus philosophus igitur est improbus. Reducatur nobis hic syllogismus per conuersionem ad primam figuram: Convertatur igitur propositio: Nullus improbus est piens: Ergo nullus sapiens est improbus: Hoc siquidem lumine atque hoc iudicio illuminatur te

iudicatur nostra reductio: At ista couersio,est enthyme

SEARCH

MENU NAVIGATION