P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

iis PETRI RAMI strat: Sic videlicet Logica magnificis hisce principiis,

definitorum syllogismorum theoremata demonstraret. At dissimile totum est, & plane contrarium est. Definiationes Mathematicis principia sunt, per quas , figurarum affectiones demonstrantur: Hic aute inuentae sunt affectiones syllogismorum alienae, per quas eorum definitiones demonstrarentur. Retexamus igitur Arist telicis principiis has logicas tenebras , & analyseos immine propellamus: Principia dici de omni dici de nullo non demonstrantur: De iis autem paulo post aptius agetur: secunda ex conuersionibus,non ex primis principiis , sed per impossibile demonstrantur. Conuersio triplex a Philopono statuitur octauo capite secundi Analytici, prima terminorum, secunda propositionum, tertia syllogismorum: Conversio autem, est verbum ut superiora, de quibus dixi, a Mathematicis transatum: habent enim suas conuersiones Mathematici,quI the remata quaedam nominant antistropha: sed harum longe dissimiles: ut triangulum aequi laterum, est aequi angulum,& vicissim aequiangulum,est aequi laterum: Nec propositio conuersa posterior ex priore concluditur,aut demonstratur,sicuti sit in his logicis conuersionibus, in ovibus eadem propositio inversa, ad seipsam proba clam & demostrandam adhibetur. Conuersio,est etiam

Logica quaedam naturalis, ut proprij & subiecti, definiationis & definiti: Item in Categoriis dicitur,relata conuerti,ut filius,patris filius: & pater,fiiij pater: Est etiam

quaedam naturalis in contingenti, de qua huius capite duodecimo, secundum oppositionem: Contingit ambulare , Contingit non ambulare: Et reciproca in usu li minum multa & frequentia sunt: Non vivo ut edam, sed edo vi vivam. Aliquando conuersionis nomine sirificatur antiphasis, ut capite tricesimo huius conue

a propositione, id est sumpta, opposita. At conuersi nis , quae fingitur hoc loco, cum doctrina obscura est, tum demonstratio obscurior, & usus obscurissimus, id est plane nullus. Caussas obscuritatis adhuc multas

232쪽

ANIMA D. LIB. VII. MI

comperimus,sed tamen hac postrema caussa, aliae pluriis

inae continentur obscuritatis caussae. Lumina igitur definitionum , partitionum, exemplorum comparemus.

Quid est igitur conuelsior quas species habeti Non definitur , non diuiditur: Obscuritatis caussae sunt in hoe principio iam duae. Diuiditur autem hic propositio tria

fariam, Aut inesse,aut necesse inesse, aut contingere inesse: Partitio eadem repetitur octaui capitis initio: At vitiosa est:Nam euam non posse inesse,propositio quaedam est: & sic liber Interpretationis docuit necessarium,contingens,impossibile:Tertia est caussa obscuristatis in hoc principio. Hic docetur ἐάας αοσρησιν, secundum unamquamque appellationem, id est modum, negari modificatas vel affirmari: Contingit, non contingit:necesse, non necesse:hanc σαοσρκσιν, liber Interpretationis appellat σαοPεσιν & paulci post docebitur negationem ninc effici in modificatis: De quo errore,in Interpretatione iam dictum est: quarta est obscuritas. Repetitur hic inutiliter propositionum partitio, uniuersalis, particularis, infinitae: Caussa est obscurit iis quarta. sequitur deinceps species conuersionum absoluta, nec species ipsae conuersionum definiuntur, generalis, specialis: Caussa est obscuritatis sexta: Exempla tantum ponuntur,eaque ficta, non ex usu deducta: Obscuritas est octaua. Negatio generalis, terminis conuertitur, id est generaliter: affirmatio autem utraque sp cialiter: Negatio specialis non necessario conuertitur. Id c conuersio est absolutarum propositionum, demonstrationes conuersarum sequuntur, longὸ conuersionibus ipsis obscuriores: Si conuersio, res erat natur

iis & usitata, cum per genera & differentias definita es.set & digita,exemplis illustribus exponi debuit,alia demonstratione non eguit: quia genere & differetia,id est definitione vera & accurata nillil est clarius, & ad rem probandam Sc demonstrandam euidentius,sicut Aristoteles in Posterioribus verissimὸ docuit: Imo affirmauit capite decimo septimo secundi de Demostratione, om-

233쪽

xit PETRI RAMI

nem scientiam definitione serit at hic inuentae sunt de-anostrationes ad definitiones demonstra lum,id est rem perspicuam obscuradum, ut mox apparebit. Et hic inge-

iiij labor & sudor incredibilis est: hic igitur consideremus , Quod capite huius tricesimo dicitur, quod differt syllogismus ostensivus ab eo, ut ad impossibile:quia illic ambae propositiones secundum veritatem ponuntur, hic altera aut incerta aut falsa est, quae pro vera & certa ponitur: Demonstratio vero primae conuersionis, unde caeterae dediictae sunt,perina possibile conficitur,& ind monstratum problema relinquitur: sic vero res habet:

Si nulli II inest de nulli α inerit p. Nam si alicui inest, ut γ, non verum erit, nullum Resse α' nam γ,ipsius p aliquid est. Haec demonstratio est

videlicet primae couersionis: Retexamus igitur demo strationis huius & argumentum & argumentationem: In argumeto abecedarium exemplum est, mutum: Imitatione credo, aliqua geometrica factum, & totis Analyticis continuatum: Imo Geometrarum velut authoritate collaudatum tricesimo nono capite huius, qui pro vera linea, latitudinis experte,pictam linea proponunt, quae tamen talis non est: Ita pro veris argumentationis exemplis,ponuntur hic abecedaria exempla, ut discipulus disserentes percipiat,ait ibidem Aristoteles: At dissimillima res est:Geometres enim exemplis licet rudibus& crassis,exemplis tamen aliquid significantibus utitur, eorumque imagine per sensum communes rerum species in animum discentis inducit, qui verus est usus exemplorummec exempla illa abecedaria geometres concludit, sed res illis exemplis fgnificatas: nec tamen eo quicquam metitur, ut Aristoteles v eri stimὸ docet octauo primi Posteriorum, & secundo secundi Physici,& in Philosophia tertio decimi tertii,& secudo decimi quar-ti:Nec geometres facit exempla literis, sed exempla litetis appellat, i linea ορ- ,,circulus At in abecedariis Analytici operis exeptis loge secus est: nec enim familiaribus & sensibilibus ex iis Homeri,Demosthenis

234쪽

ANI M A D. LIB. VII.

nis, Platonis,c5munes syllogismoru species inducutur, aut appellantur literis ut syllogismus Homericus MDemosthenicus λ, Platonicus Fled syllogismi literis fiui tis significata res colluditur, sed animus ipse mani phatasmate, & rei nullius imagine deluditur. Quapropter liber,qui veroru exeptorii luce,principia syllogismorum

explicare& illustrare statuit,his abecedariis exeplis,vel potius fallacibus & inanibus exeptis obscurauit:Long&que aliud est,exemplum esse rude & crassum ut in Ge metria,aliud esse mutum,prorsus nullum,ut in Analyticis : Iessimique dogmatis per Aristoteleas scholas dispersi origo hinc accepta est,Exeplorum veritatem non requiri:quasi inductionis, unde principia omnia oriuntur, quasi denique sensus, id est exeplorum vetitas nulla requiratui. Ergo haec obscuritatis caussa,per Analy tica tota ingens atque immensa fuit, specie perspicuae t men claritatis inueta: tum quia exempla, principiorum

declarationes & illustiationes sint, illustria haec dc insignia literarum exempla in Logica videlicet acceptaiunt. At haec exempla maximE communia sumpta sunt, dicet aliquis, quae possent omnibus artibus & disput

tionibus accommodati. At inquam,nullis accommodari possunt, quia nihil sunt:& si vera exempla & familiaria proponerentur, nonne facilius esset, in quovis problemate similia sumereὶ An Chimaeram,quq nullae lunt, quam verarum rem maior est similitudo ὶ Vtere iis abe-cedariis exemplis in exponenda Grammatica, & dic te his uti, ut maxime communibus, quae deinde possint ad

epistolas, versus,orationes,sermones poetarum, orat

rum, philosophorum, omnium denique scriptorum a commodari: utrum ridebere, an insanue potius videbs reὶ Obscuritatis prima in hac demonstratione haec caunsa est, eadlinque deinceps totis Analyticis continuata,

dc perpetua: atque infinitae obscuritatis caussa. Veliam pergri

235쪽

11o PETRI RAMI

perge, exemplum abecedarium , fiat argumetum logiacum, loquatur & significet aliquid: quale tamen estὶ an ex primis principiis problema demonstrat ξ Nihil, sed ex suppositione per impossibile, contradictorium nempe antecedentis,ut duo illa simul admittenda sint: Nullum P, est α'

aliquod λ est α.

Quod si ex demonstratione certa concluderetur,ta men nulla esset prioris demonstratio, quia nulla caussa esset,quae doceret,quamobrem esset conuersio vera:sed contradictionis vis esset ad confessionem eius, quod non intelligeres, & assensionem cogendam. Altera o sc uritatis caussa fuerit, si demonstrationem esse credas, ubi demonstratio nulla est: Ac tametsi demonstratio

quamobrem res est, syllogismum no requirit ut in P sterioribus patebit,& Aristoteles ipse docet, qui demostrationum suarum nullam fere syllogisino concludit

attamen eius argumentationem retexamus, & inchoatum in ea syllogismum absoluamus, qud magis vis probationis intelligatur, qui possit hinc estici:quis erit Pone problema, synthesim & progressiim considera: Nullum p est αειν nullum οι est p. si consequens salsum, contradictorium verum est: Aliquod οι est ,,ut γ.ex γ igitur in tertia figura per exp-stionem concludes,

Tanquam si diceres, Socrates est animati Socrates est homo: liquis igitur homo est anima Quaenam igitur hic est demonstratior quae caussa antiquior priorque hic proponiturὶ An Socrates, caussa est hominis vel animalis,ut per Socratem,alterum insit alteri An non igitur perinde demonstrata conuerso eo

236쪽

ANIMA D. LI B. VII. inset, cum exemplo esset exposita sine hac demonstrati net Ergo quamobrem conuersio vera sit,per hanc e regiam demon strationem, nullam caussam docemur Ataque haec obscuritas est tertia in hac demonstratione: Argumentum & medium est mutum,problematis contradictorium demonstrat, non problema: Contradict rium ipsum non apodiisticὰ demonstrat. Attamen haec demonstratio,reliquarum demonstrationum, quae conuersionibus demonstrandis adhibentur, fundamentum

Vt iam intelligi possit, omnes has demonstrationes

contra doctrinam Aristotelis,& contra veram Logicam confectas est e. Pergamus: Conversio generalis & specialis affirmationis, per demonstratam conuersionem demonstratur: Demonstratio viraque totidem obscuritatis caussis ornata. Specialis negationis conuersio domonstratur expositione, vel indefinitὸ, id em exemplo: vi, non sequitur, Aliquod animal non est homo, ergo aliquis homo non est animes: Antecedens enim verum est, consequens est falsum. Haec demonstratio licet postrema, & quae non videatur esse, ut reuera non est, demon stratio sed expositio, attamen primae par est, & e dem est:hic obscuritas,quod quaevis vera probatio pro demonstratione ponitur. Sequitur demonstratio modificatarum propositionum, ac primὁ necessariarum: Gmillima nempe, nequid hic frustra repetam, quod ge neralis negatio generaliter couertitur, affirmatio utraque particulariter: negatio specialis non conuertitur, ob eandem caussam,quae prius dicta est. Haec conuersio est modificatarum necessariarum:Prima sic demonstratur: Si necesse de nulli I, inesse, necesse est A nulli α ineo se:Si enim contingit & o contingit alicui p. Demonstrario eadem quae prima fuit, &iisdem vitiis ornata: O scuritatis superiores illae caussae etiam hic omnes repetuntur : mutum est argumentum, problematis contradictorium, non problema prob s : ipsam contradictorium, non apodicticd probans. Trgo haec demonstratio illas vitiis ornata est, imo vero auctior: Nam quae ne- sationes

237쪽

PETRI RAMI

gationes hic dicuntur: ut, Nullum. pe οι est necesseri.

negationes non sunt, sed speciem assirmativam habent, ut mox dicetur:deinde, quae pro contradicentibus hic assuini videntur:

Nullum heseae est necesse: Nullum 54 α contingit:)quavis repugnent, non tamen contradicunt: Postremo ista couersio perpetuo vera non est: Nec enim sequitur, Omnem oratorem esse hominem est necesse: Ergo asiquem hominem oratorem esse eis necesse. Hae tres obscuritatis caussae nouae sunt,quod affirmationes pro negationibus, non contradicentia pro contradicentibus, falsa pro veris afferantur. Has igitur demostrationis tam obscurae caussas habemus in uno hoc exeplo: in duabus demonstrationibus affirmationu to idem rursus habemus: Specialis autem negationis o scuritas unica tantum, ut antea: Conversio contingentium,qualis estὶ Varia,quoniam contingens multipliciter dicitur, & necessarium, & non necessarium,& possibile. Affirmatio autem utraque similiter conuertitur:

Nam si omne vel aliquod λ contingit essedi,& aliquod

α contingit esse enim nullum ac contingit esse Mnullum item p contingit esse α' Demonstratum enim est id prius. Haec huius demonstrationis est oratio:qualis, videamus & retexamus: Primum caussae muti argumenti, non quaestionem , sed quaestionis contradictorium demonstrantis: imo nullam quaestionis caussam continentis eaedem rursus hic sunt: & tres proximae repetuntur, affirmationes pro negationibus rursus adhibentur, non contradicentia pro cotradicentibus,falsa pro veris,imo damnata pro demonstratis: primum perspicuum est, s cundum & tertium declaremus: Aliquod α esse.contingit: .

Nullum αι esse β contingit. quae pro contradicentibus videntur assimi, ad hane

demo

238쪽

ANIMA D. LI B. VII

demonstrationem,contradictionem nullam habent , M

sin Vi esse possunt: ut,

. Miquem hominem currere contingi': Nullum hominem currere contingit:

Sic enim syntaxis est huius orationis, ut liber Inte pretationis docuit , & hoc etiam capite postremo docebitur. Ergo quae pro contradicentibus assumuntur hic, ea simul vera sunt: tantum abest ut contradicant: Deinde reprehensum postea & damnatum pro demonstrato adhibetur, non solum falsum pro vero: Etenim cuiusmodi est quod dicitur, demonstratam esse conuersionem hanc Nullum α esse 5 contingit: Ergo nullum esse α contingit. Nam mox docebitur negationes istas non conuerti. t superiores. Haec singularis in hoc couersionum principio caussa est obscuratatis: Atque exemplo patet eam

Nudum hominem,oratorem esse contingit: Ergo nultam oratorem, se hominem contingit. Reliqua est conuersio negationum, quod quaecumque dicuntur contingere aut inesse, aut quia ex necessitate non insunt: ut, Hominem non esse equum contingit: Visem non esse albam contingit. Illud enim ex necessitate non inest,& impossibile est: hoc vero no ex necessitate n5 inest:quq cotingentis duplex significatio postea capite decimo sexto rursus eadem ponitur: Quacunque inquam,negationes sic con- . tingens assum unt, generali ter conuertuntur: l Si enim nullum hominem, se equum contingit:

Et nullum equum, se hominem contingit. . . . V.

D Si nullam vellem ei e albam contingit: .i

l mirum assum esse vestem contingit.

Si enim aliquod album, esse vestem necesse est aliquam vestem, esse album necessς est: Similiter in negatione speciali: Hic rursus affirmationes pro negationi-' 'bus

239쪽

bus,& falsum pro vero: nec enim sequitur, ut dixi,

Nullum hominem esse oratorem contingit, Ergo nullum oratorem esse hominem contingit. Et tamen orator homini non ex necessitate non imest, & non contradicentia pro contradicentibus adhiben rur,& propositi contingentis definitio conuenit: de postea capite decimo sexto nulla contingentis huius non necenatij distinctione,docetur priuatiuam contingentis non necessarij non conuerti. Quaecunque vero ut plurimum, & frequentius in alteram partem inclis nant: nec sunt,ut liber Interpretationis docuit, utrumliabet, nec habent continsens incertum, ut postea capite duodecimo dicetur, in his generalis negatio non conuertitur,sed specialis. Haec vero conuertio sine demon,

stratione relinquitur,& ideo nihil hic in demonstrando

peccatur. Capite autem duodecimo postea dicetur omnes continsentis non necessarij propositiones couerti, sed longe secus uuam hic, ut ibi dicetur. Sed interea tamen duo perobscura ponutur,nec explicatur: Extremo aute capite vere docetur cotingentis negationes adhuc expositas eras negationes non essesea affirmativa habere figuram:Et sicut in absolutis est, sic scontingit) in

his modificatis affirmatione facit: quod rursus duodecimo capite repetitur, ubi dicitur has Nodositiones,non affirmativas, sed affirmativarum figura habere. Atque haec conuersionum doctrina est: haec demonstratio tam multis insignibusque obscuritatis caussis notabilis Manimaduertenda: Doctrina caussas obscuritatis multas habet, demonstratio multo plures: Nec in his adhuc quicquam Aristotelicis principiis consentaneum inuenimus : Quae nubes ac tenebrae,quauis tam multae sint, attamen ut res planissimὸ perspiciatur, fac in conuer- sonum demonstrationibus tot tamque tetras tenebras

nullas esse: quis erit usus conuersionum λ ad quam aut cuius operis analysim adhibebuntur 3 Disserui doctrinam conuersionum multis vitiis obscuram esse, plurisbus vitiis obscuriorem earum esse demonstrationem, usum

240쪽

usum & utilitatem iam videamus: Hic enim finis est, si sum habeant, ut ad Dialecticam nobis propositam referantur & conseruentur: si nulluin habeant, ut omnino e Lorica tollantur: sic Aristotelis principia , usus αexperientia praecipiunt. Quis igitur est usus conuersionumὶ Dices imprimis ad syllogismos demonstrandum,

conuersiones valere : Hic tantum requiram, an captiosum S. tenebricosum sophismassyllogismi demonstradi

possit esse principium: Etenim ut conuersionem, somnia commentum esse, si nondum satis intellexeris, intelli as tandem: primum nego in infinitis philosophorii, oratorum , poetarum, omnium denique scriptorum libris,extra haec scholastica commenta, ullum conuersionis huius exemplum reperiri: Omnium artium principia profecta sunt a sensibus & inductione singulorum exemplorum, quae vera, quae naturalia, quae utilia sint, colle cla: omnia denique Analytica debent este,& ad analysim, ad exercitationem , ad usum referenda, ut ex Aristotelis doctrina tam saepe repeto. At conuersionis exemplum humanum 3c naturale nullum est , praeceptu conuersionis ad nullum opus retexendum Ic explicandum valet, propterea non est principium. Dico maius: ne ro posse ullum naturale, saltem probabile conuersionismaius exemplum reperiri. Reprehenditur in Analyticis & Topicis infinite,de damnatur obscuritas, si peta, tur quod in principio dc quaestione positum est, & Ω-phisma stolidum appellatur: Docetur in Analyticis posterioribus omnem doctrinam, scientiam, artem,syli trismum,inductionem, omnemque omnino disputationem ex antecedente cognitione fieri: At in conuersione res eadem est, x conuersio , & conuersonis argumentum:& cum duo quaestionis extrema distinxeris, media nullum praeterea reperies: Etenim quaestio sit, An nullus lapis est homo' duo sunt extrema lapis dc homo nec in couersione quicquam prGerea ponitur: itaque in conuersione mihi pro quςstionis argumento, quetitione ipsim cauda vehit abreptam & retoriam ita concludas:

SEARCH

MENU NAVIGATION