장음표시 사용
261쪽
figurarum tenebrae quintuplae multiplicantur: Etenim per tres figuras necessaria , per tres figuras contingentia, per tres figuras necessaria & soluta, per tres figuras necessaria & contingentia, per tres figuras cotingentia& soluta deducuntur: necessaria & pura &m ista prius expediuntur. Syllogismus ex omnibus necessariis con- cluditur comunibus legibus, ait hic magister, exceptis modis duobus quarto secundae, & quinto tertiae figuret, qui per expositionem tantum demonstrentur. Hic si replicari superiores tenebras volueris, totidem hic essent, quot antea sunt iam commemoratae in tribus figuris: Et
hi duo modi per impossibile monstrari possunt more
superiorum: Disbque haec differentia ponitur: Veruntamen quanuis tenebrae hic sint, in his tamen tenebris intelligimus, ut ex omnibus propositis necessariis, neces.sarium concludatur, legibus syllogismorum nouis nil opus esse,iam etsi in puris necessariis, nec cum alio genere permistis conclusio necessaria: quod efficitur nonia syllogisticae dispositionis lege quam natura reru,sicut in libro Interpretationis docui in illis enuntiationibus, Socratem esse animal est necessci Socratem non esse animal est necesse;)nullam contradictionem esse, sed oppositionem rerum, quarum alteram esse oporteat: Ita de his syllogismis dico,cum in his vera negatio no sit,negantis syllogismi conclusionem ad praescriptas leges non congruere, nec syllogismi csistantiam hanc esse simo etiam cum maius extremum est necesse) tribus propositis semper terminus sit subiectus : quod syllogismi legi repugnat: Nec
quia concluditur necessarium, iccirco sillogismum putemus ud enim fallit, ut docetur huius capite tricesimo tertio: Sc si loco modi necessarij, ponatur modus contingentis, lege dispositionis eadem seruata, percipietur error, ut in contingentium syllogismis paulo post apparebit. Nono, decimo, undecimo capite, permistio necessa-rij & existentis, ut sic dicam,id est absoluti tractatur, Rdocetur ex necessario& absoluto syllogismuin omni
262쪽
bus figuris fieri: Totidem fere sunt caussae obscuritatis, quot in tribus figuris sunt animaduersae. Sed tenebras non hic tantum reprehendo , rem ipsam reprehendo: primum primae figuret modum pro omnibus disputabo: Nego igitur ex propositione neeessaria, assumptionet absoluta, necessarii syllogismu fieri. Etenird si solutum pro eo quod verum est, nec falsum esse potest, sumitur, t solutum & necessarium s licet non affectum necessarij nota idem sit, certe noui nihil hic praecipietur : imo vero ex duobus eiusmodi solutis, licebit in omni figura
necessarium concludere: non enim necessitas rebus additione notae necessari j, additur, aut detractione detrahitur, sed exprimitur aut non exprimitur: Si solutu pro vero siue necessario, siue non necessario intelligitur, ut
magister ipse exemplo suo indicauit, qui sumpsit pro soluto enuntiato illud nono capite, Animal moueri)&decimo hominem esse album & undecimo sequu esse
bonum item vigilare &. dormire falsum erit ex neces.sario solutoque necessariu concludi: ut si ita diceretur: Omnis homo necessario est rationalis: Puiduis currens est homo: Soli enim currant homines: Ergo q/ιiduis currens,nec sariὸ est rationale. Itaque conclusionis huius iudicio si quando currant asini, necessario rationales erunt: Falsa est conclusio huius syllogismi, veris tamen antecedentibus. In assumptione, quia solute locuti sumus, speciale & praesens te-pus duntaxat complexi sumus. : in propositione & complexione , quia necessario rem esse dicimus, uniuersale tepus, nullam temporis excludimus specie: quod enim necessario est,nsi potest non esse. Quare si te pus ipsum, quod adsignificabamus, exprimatur,conclusionis error manifestus apparebit:Vt si dicas,in propositione maius extremum semper inesse medio: in assiimptione mediununc inesse minori: unde concludas maius minori semper inesse. Neque certὸ defuerat antea tam manifesto morbo medicina: Theophrastus enim, ut interpretes quidam etiam aiunt, hoc mendacium argumento non
263쪽
ANIMA D. LIB. VII. 2 'valdὸ dissimili coarguerat: Docuerat enim conclusionem si firma esset, antecedentium partium debiliori similem esse oportere. Et illud est,quod in Posterioribissa Philopono ponitur, Semper propositionum deteriorem conclusio sequitur: quodque ab Aristotele ipso, sed Cbscurius, vicesimo octauo huius est positum, Similis enim uniuscuiusque coclusio principiis est: ut si propositio vel assumptio negaretur, item negaretur coclusio:
si proposito vel assumptio singularis esset, singularis ite esset coplexio. Quod ipsum etiam praeceptis huius Organi coargui poterat: Praecipitur enim capite vicesimo quarto, complexionem uniuersalem non posse fieri, nisi ex omnibus uniuersalibus: Itaque cum in hoc exemplo solutum debilius sit necessario, & ut diximus, Vnu tempus omni tempore sit minus, complexio debet imbecilliori parti similis esse: cumque necessarii complexio st& uniuersum tempus coplexi, non potest nisi e propositionibus uniuersum tempus complexis effici. Quod si necessarium in propositione absolute dici volumus, in complexione cum aliqua conditione, quemadmodum interpretes sui solent aliquid semper comminisci ad hos errores defendendum j fortasse respodeant, ut concludamus dii taxat quod necessarium sit, Du assumptio vera pronuntiatur: necessariu illud non plus erit,quam solutum verum: Ac si diceretur ex necessario & soluto solutum cocludi: & hac egregia disciplina ludemur. At Aristoteles in sophismatis amphibolia imprimis enumerat, &in docendo, summum vitium esse iudicat.
Quamobrem sophisticas illas elusiones a rebus seriis,& xtilibus verae disciplinae praeceptis distinguamus. Tu mihi polliceris auri talenta decem,& tandem Sophistica ista, serrumina porrigis, & ais te auri nomine, ferru-men intellexisse: Aristoteles tamen ex artibus captiones tales tolli iubet: omnia artium dogmata catholica
iubet esse. Quamobrem permistio necessatij & contingentis, nullam syllogismi nouam legem expetit: Si propositio vera sit, & assumptio pari necessitati subiecta
264쪽
ponatur ex duobus enim necessariis, necessarium comcludetur:) si solutum pro quocunque modo verum sit, non necessariu concludetur,& falsa erit haec praeceptio Tertium propositionis genus sequitur, contingen S, cuius signincationes describuntur primum, deinde co clusiones & syllogismi: tum significationes duae describuntur. Contingens,aliquando necessarium, aliquando non necessarium. Haec pKtitio siquid utilitatis haberet, dicta est in Interpretatione, dicta est rursus tertio capite libri huius t repetitio ista inanis, &verae Aristotelis doctrinae contraria. Contingentis vero significatio propriassi de non necessario. Approbatur igitur, hic etiam contingens aliquod esse necessarium : rationem consideremus & retexamus: captiosam enim & fallacem esse sentio: Haec ait, consequuntur inter se, Non contingens, non possibile,impossibile,necesse non: Ergo & his opposita inter se similiter consequentia erunt, Contingens , possibile, non impossibile, non necesse non. Ve-Tumenimuero antecedens argumentationis huius ei
falsum est, qui naturalem & popularem, id est veram ac propriam cotingentis significationem sequitur: qui experientia & usum id est Aristotelica verae Logicae, summaque principia sequitur:Na quod non est contingens, nec eiusmodi ut possit & esse & non esse, ad aliud nihil trium reliquorum sequitur: potest enim esse necessarium, potest esse impossibile, potest esse possibile : Et si
verum antecedens illud esset: non esset tamen consequens ideo verum:Nec enim in Logica Aristotelis, c5- tradicentia contradicentium sunt consequentia,ut constat e secundo Topico: nec tamen si consequens verum esset, ideo tamen concluderetur hoc argumento , aliquod esse cotingens necessarium: Aliud enim est,quod concluditur non necesse non ,aliud quod intenditur necessarium: Sed tamen pergamus. Contingentis non ne
cessarij genera duo proponuntur, alterum probabile, quod appellatur ut antea, frequens, quod natum est esse:alterum incertum,quod & sic & non sic possibile: aue
265쪽
omnino a fortuna: nil enim magis sic natum est fieri, quam contrario modo. Hoc contingens, in Interpretatione appellatur utrumlibet:Vtriusque vero contingentis propositiones conuertuntur inter se, non affirmatae
negatis , sed quae habent affirmativam figuram secundum oppositionem: Vt, Esse contingit,
Non esse contingit. Omni contingit, Nulli contingit. Haec vero conuerso vera δc naturalis est, & e vera contingentis definitione sumpta, superiorum conuersionum longe dissimilis: illic enim eiusdem affirmationis aut nepationis subiectum tantum in attributu conue titur: hic vero manet idem subiectum & attributum: Affirmatio autem in negationem, contrave negatio in affirmatione conuertitur. De cotingenti incerto scientia & syllogismus demonstrativus non est: de probabili autem & verisimili,& nato esse,ut appellatur hic,ratiocinationes rerum fere sunt & considerationes: ideoque magis in sequentibus definietur & tractabitur. Notandum est hoc loco, quod de usu praecipitur, quia maior est usus cotingentis illius frequentis & verisimilis, proptereaque magis de eo pr cipiendum: id enim est quod anali sis,quod experientia, quod obseruatio requirit,&quod infinite iam flagitamus:& quod si publice receptust, praecipuo Animaduersonum nostrarum labore nil opus erit: Conuersonum nugas reiicio:non solum quia rarior est, sed quia omnino nullus est earum usus in Logica, quia nunquam de iis ratiocinationes & considerationes sunt Ergo monitio ista notetur. Postremo capitis huius Ioco praecipitur duas propositi contingentis sententias esse:Vt csim dicitur, Currente cadere est contingens, dupliciter id intelligatur: primo quod contingit currere,id contingit cadere Verum hoc est sentetias orationis somniare, non illam dialecticae artis paretem experientiam & obseruationem & anal Isim tenere: Et
266쪽
ista sectae placita sunt, non experientiae praecepta: Nam cum dico, Quiduis currens, contingit hominem esse:
Cuamuis nunc non currant homines : quamuis falsumnt, quicquid colitigat currere, cotingere ut homo etiamst,tamen verum dico: fieri enim potest, ut homines currant aliquando: & ideo quiduis currens, hominem esse contingat: Cum enim per contingentis modum aliquid enuntio, nullum tempus certum comprehendo: ut cum dico, Quiduis currens, contingit hominem esse: non id utinue nunc esse aut cras futurum, aut perendie
confirmo, sed idem dico, ac si assirmarem posse fieri, ut soli currant homines: ideoque quiduis currens, hominem esse. Ac ne probatio longior quς ratur, in doctorem valeat ipsa doctoris authoritas & dignitas: Sic enim ipse loquitur decimo quarto capite, cum ait fieri posse,ut omni mouenti homo insit: quia accidere possit, ut homines soli moueantur. Ergo in hoc capite, fundamento reliquorum de contingentibus sophismatum, videmus Quam omnia commentitia sint: Sic enim ipse loquitur decimo tertio capite, cum ad refellendum contingentis conclusionem , terminos ponit , at amat, album vestis: Vt,
liquod album,animal esse contingit: liquam vestem,esse albam contingit: liquam igitur ve1iem,contingit se animal. Duae propositiones contingentis, de quo dicturum se
doctor receperat, exempla sunt:nec tamen ad commentitiam signincationis definitionem conueniunt, sed ad illum usum verum Sc naturalem, quem dixi: artAnque sua doctor hic usu suo,testimoni6que suo refellit: Imo vero nullis exemplis in disputatione contingentis utitur,quibus haec significatio somniata teneatur: doctoris enim exempla haec sunt sequentibus capitibus:
Equum moueri contingit: Omnem hominem moueri contingit:
Hominem intelligere contingit: Niacm non esse animal contingit: Arem
267쪽
Picon non Fc animal contingit: Hominem esse album contingit: i LAnimal esse album contingit: Hominem esse album contingit: Tunicam esse albam contingit: liquod album esse animal contingit: Hominem esse assum contingit: Animal moueri contingit: lbum esse animal contingit: Hominem non esse sanum contingit: Hominem esse album contingit: Equum dormire contingit. Haec inquam,doctoris exempla omnia sunt,quibus utitur in syllogismis contingentium: quorum nullum sic explicari potest, ut dicatur,cuicunque contingat, subiectit in eidem & attributum contingere: Nam semper alter terminus substantia est : quae subiecto nulli sic contingit, ut contingens modo dicatur,quod ex assirmati
ne in negationem conuertatur: Substantia enim contingere hoc modo non potest. Quamobrem ut dixi, d ctor hic doctrinam suam, doctrinae suae exemplo & usu refellit:Experientia inquit,& obseruatio,omnes artium praeceptiones pepererunt: At experientia & obseruatio, vel huius ipsius operis exemplis contrarias praecepti nes nobis ostendunt. De iis commentitiis contingentis significationibus paulo latius disserui, quia hinc consequentes tenebrae permultae deductie sunt: Syllogismi igitur contingentes sequuntur longa confusione descripti: capita praecipua, unde caetera pendent, attingamus. Decimo igitur tertio capite docetur ex omnibus contingentibus, in prima figura contingens concludi: qui error e proximo capite deductus est dic enim, . Quiduis cumens, contingit hominem esse:
Omnem vero equum contingit curreret
Contingit igitur omnem equum hominem esse. Propositione atque assiimptione veris, complexio falsa concluditur: At interpretes propositioni resistent, e inque
268쪽
que esse salsam clamabunt: quia in puris contingentibus primus contingentis modus sequendus est. Verum modos significationum traditos, paulo ante commentitios esse docui, non e naturali hominum sermone deductos: imo praesentibus huius doctrinae testimoniis de exemplis refutatos. Quod si diceret hic magister ex c6tingentibus nihil ratione firma concludi, attamen si modis illis praescriptis & propositio & assumptio intelligantur aliquid effici posse, hoc in artis doctore minus reprehendendum putarem, quamuis syllogismi doctriana nihil hic dignum agnoscerem, quia nihil ex Aristotelis principiis, usu & experientia deductum viderem:
Verum cotempta illa prima & summa caussa susum naturalem & experientiam dico) cotempta inquam, summa illa caussa,somnia sua, tanquam naturae decreta nobis imperat: illam suam experientiam &obseruationem, artis magistram esse oblitus est: & postea capite decimo sexto docet in secunda figura ex puris contingentibus nil cocludi, 'uia ex omnibus affirmationibus 'concluderetur, cum hic affirmatio in negationem conuertatur. At inquam, ex omnibus negationibus in prima figura idem concluderetur,quia affirmatio etiam in
negationem conuertatur tametsi haec negatio, vera negatio non est: nec syllogismi legem ratio ista potest impedire. Sophismatis autem & inconsequentiae caussa, est vaga & incerta cotingentis significatio, quae nullum
tempus certum concludit: nec veritas in unum concur
rit: Etenim veritas illius propositionis, Quiduis curres, hominem esse contingit, tum accidit, cum soli currunt
homines: illius autem, Omnem equum currere contingit , alio scilicet tempore aliquo, cum non soli current homines: Haec inquam, inconsequentia partium, facit complexionis inconsequentiam. Et haec ignorantia est Elenchi, ex qua indicat Aristoteles omnes fallacias oriri , quia non idem tempus in syllogismi partibus obseruatur. Quiamobrem vere concludere possumus,ex contingentibus puris in prima figura nil concludi: nec iccirco
269쪽
ζ1rco in secunda & tertia, quae a prima figura, doctoris huius iudicio pendeant. Decimo quarto capite docetur propositione cotingente, assumptione soluta,fieri complexionem contingentis. Ratio eadem refutandi erroris, quae antea: Sit igitur syllogismus hic,
uiduis currens, hominem ese contingit: Omnis equus currit:.Finge siquide omne equu currere: Omnem igitur equum,houtimem esse contingit.
Nec verd mini responderis propositionem esse falsam si assumptio vera sit, quia propositio sic intelligenda sit:
Quicquid nunc currit, id contingit hominem esse quod assumptionis livpodaesi repugnaret: id enim commentum testimonia illa atque exempla doctoris iam producta, illa experientia atque analysis refelleret: Caussa sophismatis,est ipsa cotingentis vaga significatio: Nam fieri potest, ut homines soli currant aliquando,quamuis
nunc homo nemo currat: Verumque est illud enuntiatum, Quiduis currens,esse hominem contingit.Quamobrem permistio contingentis & soluti, sy llogismum nullum facit: Caussa est, quam dixi: propositio certum nil statuit, assumptio statuit certum:Vnum verὁ si addidero,disputationem istam cocludam. Paetus est doctor
hic se non de necessario contingente locuturum, cuius affirmatio in negationem,quam comminiscitur, & negatio in affirmatione reciprocaretur ac rediret: Vnum caput, caeteris omissis tantum hic proponam. Decimo septimo igitur capite, ali ex soluto & contingenti, comtingens concludi in secunda figura: dic igitur, Nullus Lois vigilat: Omnem nominem contingit vigilare:
Nullum i itur hominem contingit widem esse. Conuerte, o doctor, ex legibus tuis hanc complexionem,& tibi constare aude,tuaque superiora illa decreta defende: Converte inquam, quid erit 3 Omnem hominem,contingit lapidem esse: permistio necesssarh & ω- tingentis in prima figura, inconstantiam hanc efficere non potest, cum est propositio contingens, ut praecipi
270쪽
tur decimo quinto capite: At essicit in secunda figula, etiam si negata propositio, necessaria sit, assumptio as.
firmata, ut praecipitur decimo octauo capite: ut,
Nullum lapidem loqui necesse est:
Omnem hominem loqui contingit Nullum igitur hominem,esse lapidem contingit. Conuerte,idem concludes. Distinctiones pertinaci alia cui lc captiones videlicet non deerunt. Atqui Chama Ieontem aliquem mihi videre videor, in omnes col rum species se mutantem. Distinctio percallida atque sophistica nobis opponitur: Non concludi continsens non necessarium , sed contingens quoddam confusum: tanquam Dialectica, Chami leontina necessario sit quae
sopnisticis distinctionum coloribus, sui studiosos fallat& decipiat . Verum fraudes & malitiae istae facessant:
Chamaeleontem imitari desinamus : Tot colores enim, tam multiplices,tam varios aliquado deponamus: uno& naturali & vero,& Aristotelis principiis,experientiae usui consentaneo contenti simus Tametsi enim Id quoque quod ventis animal nutritur er aura, Protinus a mitit,tetigit quoscunque colores: attamen hoc idem animal nec rubrum, nec candidum colorem potest assimilare. Scholastici interpretes, & rerum usus imperiti, distinctionum multos colore' ponsunt imitari: Contingens modo simpliciter, modo necessarium,modo inter utrunque cola sum. Necessarium ipsum modo absolute, modo aliqua conditione, modo ampliatum ad utrunque . At quamuis commutandiscoloribus tam sint admirabiles imperitis & ignorantibus , tamen simplicem illum naturalis lucis candorem,
splendentem solidae prudentiae ruborem imitari n5 possunt: nunquam his sophismatis Platonicum vel Homericum, imo extra hunc locum , nec Aristotelicum quic
quam accommodabunt e nunquam harum nugaru ma
gistram experientiam allegabunt. Sed de his nugis satis supόrque disputatum: concludamus syllogismum ex necessariis puris fieri, ex cotingentibus puris non fieri: