P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ANIMA D. LIB. VII. 217

ex necessatio & soluto , solutum tantum concludi: ex permistis reliquis inter se generibus nullum syllogismum fieri nisi forte in prima figura ex contin ente Scnecessario:) caussamque tanti sophismatis in cotingentibus puris, & cotingente & soluto ex contingentis vaga & incerta significatione deduci: & quia partium veritas sit temporibus inconsequens & disiuncta, nec assumatur eadem veritas, quae proposita fuerat, ideo complexionem disiunctam & inconsequentem esse : Elenchus enim hic omnino positus est, non eodem modo, nec eodem rerum tempore:partium veritas attenditur,

nec idem tempus adsignificatur in propositione &as. sumptione : in contingenti & necessario, sophismatis caussa hcc non est necesse enim,tempus omne comprehendit, in quod ideo contingens incidat. In hac autem nugatoria disceptatione, quis innumerabiles tenebras iam non videatὶ Tres figurae simplicium ex absolutis propositis syllogismorum, permultas obscuritatis caussas habuerunt:De necessariis, de contingentibus, de ne cessariis & absolutis, de necessariis & contingentibus, de contingentibus & absolutis, reperies,si singula complecti velis , quintuplo maiorem esse numerum tenebrarum: Nec tamen adhuc omnes tenebrae sunt,quibus

syllogismorum genesis , prima pars primi Analytici co- turbatur Sc inuoluitur. Capita adhuc sex supersunt, in quoru primis duobus docetur, omnes syllogismos per tres figuras expositas fieri & concludi: & Disti docetur: sunt enim ex propriis enuntiatis syllogismi, qui praescriptis legibus concludi in unaquaque figura non possunt. Sunt praeterea connexi duorum generum,sunt dis iuncti duorum item generum, quibus etiam hic Organicus author multo frequentius utitur, quam simplicibus a se expositis. Sophismatis igitur huius errorem retexamus: syllogismus duobus modis fieri dicitur,oste-suὸ Rex hypothesi: ut illic pars utraque certa & verast hic altera quanquam salsa aut incerta,tamen pro veri certaque ponatur. Haec differentia ad si llogismi ne-R cessit

272쪽

213 PETRI RAMI

cessitatem nil attinet: ex omnibus enim falsis syllog mus esse potest, ut etiam postea dicetur Analytico secundo. Veritas haec aut falsitas est propositionis vel as sumptionis syllogismi nihil est: Ridicula igitur differetia est hic Iam docetur ad concludendum quaestionem, medio opus esse, quia sumeretur quod est in principio: Id verum est, sed nugatorie repetitum. Additur id medium cum utraque parte quaestionis copulandum esse: quod verum est, sed inutiliter & nugatorie repetitum: Deinceps qudd omnis syllogismus tribus figuris expositis concludatur: contexitur autem his verbis demo stratio, Ergo necesse est aliquod sumere ad utrunque commune: Hoc autem contingit tripliciter: aut euina αde F,&γ de ρ, dicentes: aut γ de utrisque, aut utraque de Y Hae autem sunt tres dictae figurae: Manifestum quoniam omnem syllogismu necesse est fieri per aliquam harum figurarum: non eadem ratio est, etsi per plura copuletur ad λ eadem enim erit figura δc in pluribus.

Haec demonstratio obscura est,argumentum mutum αsi exprimatur, nihil problematis apodiisticum. sed quo facilius sophisma deprehendatur. syllogismum retexamus,qui hic inuolutus & confusus est: Si omne medium triplici figura dissonitur, Omnis se sis mus sit aliqua trium riurarum:

Sed primum verum: Nam medium vel antecedit maius, sequitur minus, aut sequitur utrunque, aut antecedit utrunque:

Secundum igitur verum eth omni ueθΩgismus triplici Lgura concluditur.

Hic inquam, syllogismus est connexus primi modi, quem tamen syllogismii esse nesciebat Aristoteles: imo quem syllogismum non esse eius ipsus syllogismi comclusione conatur ostendere. Sed tamen syllogismi hu, ius assumptio falsa est: nec enim medium semIer notrium horum modorum disponitur: nec enim sylloῆismus coniunctus vllam speciem triplicis huius coli cationis habet, sicuti Dialectica nostra abunde decla'

273쪽

ANI M A D. LIB. VII. asprat: & hic ipse syllogismus, quo demonstratio praesens

eisicitur,demonstrationem ipsam refellere potuit: nuula enim trium figurarum continetur: quod in exemplo breuiore subtilius distingues: ut si quaeras, An Socrates est animal Θ& mediu sumatur, homo,& ita concludatur: Si Socrates est homo,est etiam animul: . Sed Socrates est homo: Socrates igitur est animal. Medium homo nec antecedit, nec sequitur animat: nec enim ei subiicitur,nec attribuitur. Enimuero quod

multo magis admirere, syllogismi ipsius definitio postata initio libri huius conoexi syllogismi secundi conci

sione demonstratur Analytici secundi capite secundo, vi illic dicetur: Nec Aristoteles tantum exemplis conriunctorum syllogismorum,sed praeceptis & regulis utitur, ut suo tempore constabit. Quamobrem & exemplum demonstrationis huius, & alia deinceps plurima, demonstrationem hanc ipsam valde vehemet laque reprehedunt & refellunt: Vanitas verὁ & imperitia scholasticorum interpretum & graecorum &latinorum hic valde ridenda est, ignorantium ab Aristotele multa eL se collecta de veteribus, non omnia iudicata & probata. Alij autem dicunt demonstrationem hanc de solis simplicibus syllogismis intelligendam esse : de coniunctis nil Aristotelem cogitasse: Perinde ac si de animalibus solos homines nosset Aristoteles, iure possit affirmare solos homines, animalia esse: δc quod speciei v-nius proprium sit, de toto genere praedicare. Gloriari enim videtur hic Aristoteles sicut de tota Logica in epilogo organi syllogismorum doctrinam a se inuentam & persectam esse: nullum esse syllogismum, nisi per

has figuras. At falso gloriatur. nam multi praeterea sunt syllogismi, quibus etiam ipse frequenter utitur, ut iam dixi,in his figuris nequaquam conclusi. Ergo qui sic excusant Aristotelem , simplicitatem summam demonstrant: logicum de quaestione iudicium nullum demonstrant:Alij vero paulo quidem subtiliores,qui viderunt, R ij demon

274쪽

demonstrationem hanc sic excusari non posse, sed tamen non minus irridendi. Syllogismos ostens uos ab Aristotele dicunt appellari , qui categorici postea dicti sunt: & hypotheticos ab Aristotele dici, qui postea descripti sunt inconnexis &disiunctis modis conclusi num: & de his ab Aristotele pauca dici, quia hypothetici per categoricos, id est ostensi uos perficiantur. Athos magistros minima quaedam & simplex affectio fefellit: nec definitiones ottensui & hypothetici, c quibus hic agitur, conferre potuerunt: Ostensivus ambas habet veras, ut capite tricesimo dicitur: hypotheticus ex hypothesi partem sumit incertam: imo falsam aliquando Dro vera & certa, sicut in ipsa mox literademonstrabitur: nec hypothesis totis Analyticis fgnis cat speciem collocationis diuersam, sed pactum, conditionem, propositum, suppositum, ut ita dicam: quod syllogismus ad impossibile planissime declarat,qui species appellatur hic hypothetici syllogismi: Et tamen

eodem dispositionis genere per tres simplices figuras, scut ostensuus,cocluditur: tum obscurissimo illo Geometriae exemplo quod quadrati diameter sta symmeten satis aperte docetur, hypotheseos nomine nullam sillogismi collocationem nouam significari. Manifellissime vero capite decimo quarto secundi Analytici, . ubi tota differentia ostensiui & hypothetici amplissime tractatur: & ut in omnibus figuris ostensivus, sic hypotheticus concludi dicitur. Nec certe syllogismus connexus , hypotheticus est appellandus: nil enim supponit, sed secundum connexionem & co secutionem amrmat& constituit: nec quicquam paciscitur: meliusque propositio illa σωυἐμμενη, id est connexa Si homo est, animal estὶ appellatur a recentioribus σιωεχm Ista ακολουθος, connexa & consequens, potius quam tes muri. Quamobrem demonstratio ista non solum obscuritate, sed faustate, vitiosa & reprehendenda est: nec omnis syllogismus tribus expositis figuris concluditur, nec iis omnis medij disponendi de collocandi via demonstraturi

275쪽

NIM A D. LIB. VII.

Acti

iis,

iis,

ia enim esset, omnem sy llogismi doctrinam tribus illis

figuris contineri. Quare demonstratio haec tollatur: ex hac tamen lemonstratione teneatur, quod verissimum certi isimumque est, Unam quandam syllogismorum es se doctrinam communem,generalem, uniuersalem,qua disputatio omnis concludatur: qua de propositionibus dubiis omnibus iudicatur: quae denique in alias minutiores acies non dissecatur: Hoc inquam, praeceptum catholicum teneatur,uuamuis in Analyticis libris, non omnis j llogismi concludendi doctrina doceatur: attamen quaecunque est, communem & generalem esse, quae subtilioribus artibus non exponatur: Et meminerimus ex Aristoteleae Logicae sententia, primo verEa nobis disputatum esse, quaestionum partitionem in Logica vanam esse, cum una esset & communis omnium logica doctrina. Reliquis quatuor capitibus , sex axiomata de tribus figuris nugatorie repetuntur: In omni figura terminus est quidam affirmatus & uniuersalis: quod in solis simplicibus & communibus verum est, in propriis falsum est: ubi nihil est uniuersale. Demonstratio hic adhibetur per exemplum, quo quaestio nil demostratur: Deinde ex Geometria petitur exemplum, obscuritate praeterea hic vitiosum, nec quicquam thesin concludens: Hoc praeceptum repetitur capite tricesimo quinto. Secundum est praeceptum uniuersale ex

omnibus uniuersalibus: speciale & sic & aliter: quod item in coniumstis syllogismi s falsum est:Tertium, a bo vel alterum propositum simile complexioni: Qua eo omnis syllogismus per tres terminos conclud; tur. Quod si plures sint, syllogismi sunt plures: aut frustra sumpta erunt, nisi inductionis aut occultationis aut eiusmodi cuiuspiam gratia . Quintum, est syllogismi duas propositiones esse principales, non plures: Alioqui si ad probationem vel exornationem partium aliquid adderetur, pro syllogismus estiat, non syllogismi pars: Unde concluditur, omnis syllogismi terminos tres,propositiones duas, conclusionem unam esse: eas-

R iij que

276쪽

que partes esse necessarias & principales. Sexto, Problema facile disputatu est,quod in pluribus figuris concluditur : difficilius disputatu, quod in Nucioribus figuris. At ista facilitas aut difficultas oritur ex argumento,quod facile vel difficile sit inuentu, non e syllosis mi specie & sorma: quae semel cognita, semper palam est, nunquam inquirenda est. Talis ineptia octauo Topico tractatur: totaque illa sex capita nihil habent, nisi perissologiam inanem, & in organi logici libris perpetuam. Quamobrem siquis tot obscuritatum 8c tenebrarum, ad simplicium syllogismorum genesim obscurandam repertarum summam conficiat, nonne furoris simile vigebitur, hominum laboribus tantopere id obrutum & obscuratum esse, quod patefactum fuisse & illustratum diuina quaedam gloria fueritὶ Aristotelis diligentiam & studium vehementer laudo Scadmiror: Aristoteleorum interpretum simplicitatem Mimperitiam neque laudo, neque admiror. Aristoteles

ut in physico opere, Physicorum, sic in logico quamuis

non nominet, Logicorum veterum decreta omnia cotilegit , ut primo libro abunde docui: principia suae philosophiae propria posuit: materiam artis , formam artis definit,qua voluit artes & disciplinas institui. Interpretes omnia Aristotelis volumina, velut Apollinis alicuius oracula susceperunt, nullo loco iudicium adhibuerunt , an haec Aristotelis principiis conuenirent: an Mnalyticae artis ab Aristotele collectae talis esset materia, talis etiam esset forma, qualem Aristoteles in vera MIesitima doctrina & arte tum materiam, tum formam esse iubet. Cuiusnam itaque iudicij fuerit profiteri, experientiam & analysim, artis & disciplinae cuiusuis p rcntem esse, & tamen in explicandis artium decretis, ad experientiam & analysim nunquam respicere 3 Leges analyseos interpretari, analysim tamen earum nullam facere 3 principia clarissima tractare, & definitiones ex generibus disserentiisque conficiendas docere, α tamen ad eas quasi demonstrandum, infinitas tene- bras

277쪽

AN I M A D. L I B. VII. 263

Dras temere congregatas no videre ὶ Obscuritatis caussae nonaginta fuerunt ante figuras: in figuris, variorum propositorum mille octingentae: In sex postremis capitibus nescio quot item accumulatae, Ut duo prope millia tenebrarum ad obscurandum simplicium syllogis, morum genesim coaceruata videantur. Quale tandem

interpretum iudicium hoc esse credideris 3 Vitae & humanitatis gratia Logicam & facile doceri, & prompte isti conueniebat: At istis tenebris, Logicae scientia, Logicae usus perditur. Quamobrem Aristotelicum & Analyticum me fore initio professus sum, & hic rursus adhuc profiteor. Aristotelis vera principia, vera doctrina , analysis propositionis, syllogismi, methodi, nos adhuc docuit syllogismos non este perse&sua natura, sed harum tenebrarum nubibus obscuros: Tenebras igitur abigamus, lucem definitionum, partitionum , exemplorum reducamus: Aristotelica principia de materia artis , de forma artis, item experientiam, sensum, analysim, usum sequamur: ncc logicum quicquam, nisi analiticum probemus: haec logicae facultatis anima est: aenique ad usum vitae, veram& utilem doctrinam ex Analytico primo excerpamus. Tres sunt simplicium sillogismorum species, neque tamen hae omnino: De syllogismis enim, qui fiunt e propriis enuntiatis,nihil praecipitur: Has igitur species excerpamus & illustremus.

DE COPIA PROPOSITIONUM,

pars secunda. Genesis syllogismorum qualis esset in hoc Analytico retexuimus, inuentio secundo loco sequitur breuius comprehensa. Quatuor capita hic tantum sunt: Inuentio verὁ,scuti diximus,praecedere debebat: prior enim

est natura: quaestio enim ad usum syllogismi primum ponitur,deinde quaeritur argumentum, id est medium, quod hic appellatur: postremo medium, cum proble-

. R iiij mate

278쪽

PETRI RAMI

mate certa ratione disponitur: Ergo praecedere debuerat inuentio naedij. Appellat vero magister hic media,

syllogismi principia,& facultatem faciendi syllogismi:

Argumentum siquidem, principium est, ex quo facul'tas & materia est syllogismi. Verum enim uero meminerimus & hic Aruerni montis illius, & in eo solis illustris, unde arbores & campi tam clare cernebantur. In uentio explicatur qua tandem re, clara & perspicua esse potuit8Desinitionibus,partitionibus, exemplis. Si definiretur anuentio , doctrina inueniendi argumenti, vel medij: argumentorum genera deinde , generumque

species explicarentur definitionibus, exemplis: Quid hic horum actum est ' nihil, sed nubes interposita, quae spectantis oculos turbarct: hanc igitur nubem diuid mus & dissipemus. Quatuor igitur proximis capitibus, Logicae inuentionis loci quinque attinguntur, effecta, adiuncta, opposita,divisio,definitio : oppositorum squae

αντια κ f ετερα, contraria & diuersa seu repugnantia

dicuntur proximo capite &diu istonis locus omnino reiicitur & damnatur: definitionis nomen attingitur tantum: locus effectorum & adiunctorum, nomine propri j & accidentis confunditur, tot.ique inuentionis ratio in antecedentium & consequentium locum tandem includitur: eaque inuentio primum communiter,deinde in singulis figuris proprie docetur: Partitio primo loco singularis adhibetur ad inueniendum. Monuimus in Porphyrio & Categoriis , quam ineptὸ inuentio Logica ad categoricum commentum relata esset: quamque inconstanter esset diuisa ratione calesorematis,

modo in partes sex, vi in Porphyrio in individuum,ge- nus, speciem, differentiam, proprium, accidens: modo in decem,ut in Categoriis in substantiam,quantitatem, qualitatem, agere,pati, ubi, quando, situm esse ,habere: Tertius hic demum locus est, quo diuiditur inuentio in partes tres eodem scholastico illo categorici sermonis commento: Omniu sane quae sunt, alia de nullo dicuntur, nisi secundum accidens, α alia de aliis dicunturi

279쪽

N I M A D. LIB. VII.

26ssed de ipsis nulla nisi secundum opinioneni, alia de a 'liis dicuntur, & de ipsis alia. Primi generis exemplum est, Cleon, Callias, Socrates, & singularia ac sensilia:

ter ij, homo, qui de Socrate dicitur, cum etiam de homine animat: Secundi generis exemplum nullum p nitur: Categorias tamen opinor intelligi, & illa quae dicta sunt summa decem genera: singularia vero & summa relinquuntur: intermedia retinentur, quia ferὰ r tiocinationes & considerationes sunt maxime de iis, ait magister. Haec bella & prima est & valde categorica inuentionis Logicae partitiorinfimorum, mediorum, summotu Categoria quaedam hic spectata est: sic enim Porphyrius Categoriam instituit . quo ordine hic magister existimat de summo, nisi secundum opinionem,& de infimo,nisi per accidens, argumentum nunquam serὰ sumi: Frequentissime vero ex his quae sunt in medio:vnde videlicet argumentum, medium in logicis libris nominatim alicui videatur: quod proprie dicitur alias ab Aristotele ratio, fides, probatio, argumentum. Verum huius inuentionis author labitur,tum quod nobis illum Categoriae ordinem proponit,unde argume ta sumamus: squanta enim illic esset inanitas, antea duximus tum quod Categoriae suae caput & pedes amou-tat, ventrem solum retinet:id est media sola ad disputandum relinquit, extrema tollit: Animus enim differentis non peragrat inanes Categotiarum, ut antea docui, latebras, quae dialecticae inuentionis sere nihil habent, sed caussas, facta, subiecta. ad ncta, opposita,

eo arata, coniugata, partes, definitiones, testimonia

conliderat: quae genera argumentorum omnibus Categoriis & generaliora sunt, & modis omnibus ad differendum clariora & promptiora. Quod autem ex infimo & supremo Categotiae loco putat hic author argu

menta aut nonnunquam, aut raro sumi, tam falsum est,

quam qui diceret in sola prima figura syllogismos fieri,

nullos in secunda vel tertia. Nam ut medium illud, i

Lum habet proprium in prima figura,sic summum in se

cunda,

280쪽

cunda, & infimum in tertia tenere potest, & frequenter solet: & tam ridiculum sit dicere e summo & infimo nullum argumentum sumi, quam qui diceret e partibus & toto argumenta nulla sumi. De principio aliquos dubitatio sit, monent Analytica, illustrandum & aD firmandum esse singularium partium inductione. Ergo iudicio tuo 5 Analytice magister, singularia illa, quae

tu reiicis, sepe argumenta erunt: quoniam iudicio tuo

frequens est inductio, quae syllogismo concludi potest, ut postea docebis: appellas in probandis figuris expositionem : & ad syllogismos demonstrandum, tanquam principiu adhibes,qui exemplo rei familiaris efficitur: Vt, Socrates est substantia: Socrates est homo: Ergo quidam homo est substantia.. Tuo igitur iudicio singularia argumenta usum habebunt: quin Logicae quotidianus fere usus est in singularibus & propriis exemplis,ut dixi. id vero substantia, & in Categoriis nouem summa reliqua genera raro argumenta erunt Θ An non ut ad tractandum genus,

species singulares adhibentur, sic uniuersum genus ad explicandum speciem solet adhiberi r Qualis enim est

hic sillogismus Nulla substantia, est accidens:

Omne animal, est substantia: Nullum igitur animal, est accidens. An non est hic ad praescriptam legem syllogismus3 an non licet mille similes rationes ex summis illis generibus concludereὶ Quare primi capitis huius nobilis haec ingressio, sophistica dupliciter & fallax est:& quod

inuentionem argumenti ad Categorias reuocat, quae dialecticae inuentionis nihil fere sunt,& quod docet argumenta media eiusmodi esse. Ex his igitur categoricis mediis monemur deinceps definitiones, propria, consequentia, antecedentia, opposita quaerere: Definitio autem & opposita, vera genera sunt argument rum : proprietas ex adiunctis rebus est,ut antea in Por

phyrium

SEARCH

MENU NAVIGATION