P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6 PETRI RAMI

rum: At inquam,ad inuetionem medij, distributio quo stionum & consideratio nil adiuuat: via a communis estinuentio medij , vel ab Aristotele ipso in illis ipsis Posterioribus tradita:de caustis,sactis,subiectis, adiunctis, unde sunt distributiones & definitiones, Aristoteses non secit aliam primae, aliam secundae, aliam tertiae, aliam quartae quaestionis inuentionem : Inutilis igiture si illa partitio, quia nihil ad finem confert, quia deni-uue ad logicum usum non est necessaria: non adeo catholica. Grammaticus Grammatica res omnes loquitur,quo genere quaestionis qua itas, nil laborat: Sic &Logicus rem omne disputat, qua specie quaestionis res quaesita sit, non attendit: nec ullum habet ad eam selectum vel inuentionis vel dispositionis catholicum praeceptum: Non disputo partitionem vitiosam esse, quia praeterea multa quςrantur,vt,Vbi quando,qualis,qua tus: non disputo dialecticae artis usum esse frequentissimum, ubi nil quaeritur, ut in principiis & omnibus propositis per se manifestis: at doceo partitione inutilem este,quia nil adiuuet ad inuentionem medij: Dentique catholicum non est, ait Aristoteles, quod comm ne,quod generale sit,specialiter docere: Ergo haec ap dicticae quaestionis distributio tollatur. Partitur deinde Aristoteles quaestionem dialecticam primo Topico in partes alias quatuor, te accidente,genere, proprio, definitione: Non disputo partitionem hanc etiam vitiosam esse, quia Dialecticae quaevis quaestio sit & entis Scnon entis, ut paulo ante proposui: ideoque etiam non dico partitionem hanc propositae Aristotelis doctrinae aduersariam esse α contrariam: illic enim Dialectica . de omni & ente & non ente: hic vero tantum de accidente , genere , proprio, definitione disputare dicitur: tantam repugnantiam non solum reprehendo, sed toxam hanc partitionem inutilem, minimόque catholicam esse confirmo, & aduersus. eundem morbum , re-

medium idem prosero ad finem quaestionis, ad medij inuentionem,nil haec distributio prodest. Omnium problematum

62쪽

ANI M A D. LIB. II.

blematum communis una est inuentio, caussiarum, etorum,subiectorum,adiunctoriam,oppositorum,comparatorum,nominum, distributionum, definitionum, testurioniorum. At inquies, Aristoteles noluit istam communem Logicam tradere, sed apodieticam a Dialectica separare, ideoque diuersas quaestionis species, apodicticas & dialecticas rectὰ diuisit. At inquam, istam pbilosophi voluntatem missam faciamus , philosophiam eius consideremus: Aristoteles velle debuit, quod recitam fuit, quod legibus Aristotelis congruum

fuit. Verum ista partitio quaestionis in Logica, non est catholica, non est legibus Aristotelis accommodata : Sed tamen age Aristotelis voluntatem spectemus: fortasse non sine caussa voluit: sic enim primi Topici cap. s. loquitur: Sed non ideo una in omnibus doctrina ruaerenda est,nec enim facilis sit inventu: & s inuentat, omnino tamen obscura sit & molesta. Ob hanc igitur rationem,quaestionum genera distribuuntur, & ad

singulas quaestiones, inuentiones certae adscribuntur: Hic enim Aristoteles Topicam artem interpretatur.

Et certe si poenienda quaestio fuit, ea ratio partiendi fuit: Concedo fimis enim 'uaestionis, est inuentio medij, ut Aristoteli placet: & si diuersarum quaestionum diuersae sunt inuentiones, certe distribuenda quaestio fuit. Hic

itaque quoniam summa rei periclitatur, animos atten tos esse volui, ut de caussa infinitae confusionis nam propter hanc quaestionum confusionem, inuentionis etiam confusio consecuta est) vere queant aestimare Dicitur igitur, unam communem omnium quaestionum , inuentionis artem reperiri non posse, & idcirco quaestionis & inuentionis aries varie aistribuendas es. 1e,& ad varias quaestionis species,proprias inuentionis institutiones accomodandas. Mirabile sane istud videri debeat cum logicae hypotheseos tres partes ab Aristotele constituantur,inuctio,copositio, resolutio: tuaeque posteriores copositio & re lutio omnium qu stionum N problematum communes fiant, primam inuentio'

63쪽

nem non etiam communem fieri: Attamen fit cap. primi Priorum: concluditurque, Via igitur & ratio de omnibus eadem. At dices illam quidem inuentionem, quae primo Priorum traditur, esse Apodicticae & Dialecticae communem : Verum inquam id est, & hoc ipsum disputo. Cur igitur negat Aristoteles, communem problematum inuentionem reperiri posse, quam ipse doceat ed tame redibis ad Aristotelis voluntatem, quod speciales artes duas, Apodicticam & Dialecticam distinguere voluerit, & statuerit in Dialectica multas esse

speciales inuentiones, quae non possent una communi comprehendi: & ideo affirmat inueniri non posse communem doctrinam, qua Dialecticae quaestiones omnes explicari queant: idcirco varias quaestiones, variis artubus explicandas esse. At illa communis inuentionis doctrina inuenta ante Aristotelem natum fuit, ut primo libro tam multis testimoniis docui. Tot ea de re volumina ante Aristotelem natum perscripta sunt:& tamen

negare audet Aristoteles inueniri posse, quod a veterubus inuentum,& tot libris descriptum ipse legeratΘNegat igitur id Aristoteles, qui negauerat idem, ante se quicquam de Logica scriptum fuisse. Ergo talis homianis nec voluntas imposterum, nec authoritas tam sancta philosophis habeatur. At si tanti est Aristotelis x Iunias, valeat sane ad Aristotelis errorem refellendum: Nam si Aristo eles ipse in Topicis, ubi hoc negat,generalem inuentionis doctrinam, & communem omnium dialecticarum quaestionum doceat, quid argumentis nostris opus est ad eum refelledum3 At in Topicis nutilam inuentionem docet dialecticam, praeter generales& omnium quaestionum communes locos caussarum, effectorum, subiectorum, adiunctorum, oppositorum, comparatorum,nominum, tributionis, desinitioni s,testimonij, ut in Topicis ipsis amplissime demonstrabo: Ergo Aristoteles hanc generalem inuentionis doctrianam & tradit & usurpat: simillimaque prorsus est ista. . ratio, ac si Grammaticus ille ineptus, de nomine duas

artes

64쪽

artes esse diceret, unam de nominibus adiectivis, ubi communia nominum omnium accideria latasti me proponeret: alteram de nominibus substantivis, ubi omnia nominum omnium eadem accidentia iam esare repeteret: de negaret unam doctrinam adiectivorum & substanti uorum communem inueniri posse: & si inuenta esse difficilem fore. At Grammaticule ineptissime, hac communem artem tradis, quam negas inueniti posse:

dc ea tibi gratificaris, quam praedicas ingratam fore. Agὰ vero, quid si etiam constiterit generalem illam de

communem inuentionis artem ab eodem Aristotele

esse probatam nominatim dc laudatam Z An Aristoteli dicetur haec inuetio omnino obscura δc molestaZAt primo, tertio, septimo, octauo Topicis libris comunes loci vescὰ commendantur Primo Topico diuisit Aristoteles instrumeta Sc locos: At in instrumentis,quae facit omnis problematis communia, etiam locos testimoniorum,

. oppositorum, comparatorum', nominum, generis numerat : dc ait duodecimo capite, sumendae vero quam maxime uniuersales propositiones. Ergo Aristoteles non solum communes omnium problematum locos docet, sed nominatim commendat primo Topico: nec Aristoteli iam dicatur haec communis doctrina omni no obscura &molesta. Idem etiam facit tertij Topici capite quarto: Sumendi vero quam maxime uniuersoles loci de maiore: sic enim sumpti, ad plura commodiores fuerint. Ergo Aristoteles non solum communes omnium problematum locos docet, sed nominatim laudat: nec iam omnino obscuros Sc molestos esse iudicat. Sed id etiam rursum multo manifestius Topici septimi capite secundo, ubi communes comparatorum de coiugatorum locos nominatim collaudat: Coimno- dissimi namque sunt ad res plurimas, atque e caeteris, qui maxime sunt communes. An igitur Aristoteli doctrina ab Aristotele tantopere commendata omnino obscura de molesta fuerit 3 Quamobrem cum quaestionum distributio ad quaestionum finem nil co serat, cum. D distribuendae

65쪽

1ο PETRI RAMI

distribuendae quaestionis Aristotelea cau ssa ab Aristote te ipso refutata & damnata sit, tollatur ista distributio e logicis artibus, quia non est catholica, quia non est Aristotelis legibus congrua: Voluit Aristoteles unana communem Logicam definire: voluit tres speciales, apodicticam & dialecticam & sophisticam describere: voluit quaestionum species distribuere: voluit denique hoc, illud noluit: Serui de domino sic inter se loquantur : philosophi qui dici volent, argumento & iudicio suo philosophentur. Sed de prima definitione satis: Veruntamen continens illud quidem, sed multo maximum nobis certamen adhuc est,quid Dialectica imitari debeat,& suis praeceptis interpretari: Post Alexandrum Aphrodiseum non reperi, qui aliud putaret,quam Aristotelis, non dico veras & catholicas regulas, sed commenta, quaecumque tam multis libris ab eo collecta essent: & illa nimirum fuerit Aristotelis ambitio, qua se Logicae primum inuentorem & summum persectorem gloriatus erat: ut religio haberetur,contra sentire: Itaque cum docuissem naturalem humanae rationis usum.

illud artis subiectum esse,id personatis quibusdam philosophis adeo nouum & inauditum fuit, ut theatris δίscenis, Sc publicὸ editis probris exagitaretur. Ergo id paulo diligentius & accuratius est agendum & explicandum: Ars Dialectica naturalem Dialecticam imit tur: Quid naturalem hanc Logicam appellasὶ Sensibus singulis non omnia, sed singularia quaedam & propria

subiecta sentiuntur: oculis colores, auribus soni, natibus odores: Animo autem omnia etiam, quae sensibus nequean concipiuntur & intelliguntur: Lumen hoc v- niuersum , generale, totum nullis finibus terminatur, omnia quae possunt ab hominibus intelligi,luminis huius auxilio cognoscuntur & intelliguntur. Hoc logicum & dialecticum lumen homini cognatum dc natu rate: & cum de Logica naturali moneo, de hominis naturali cognatoque lumine moneo: hominemque ania

mal logicum, id est rationale: & hominis differentiam, logicum

66쪽

ANIMA D. LIB. II.

logicum ex organico authore significo. Haec inqua,Logica naturalis, est facultas omnia disputandi, intelligendi: ut visus & auditus, facultas eth naturalis videndita audiendi: sed visus & auditus ars est nulla, nisi opticam & musicam voles huc referre: Atque naturalis naec Logica, Aristotelea authoritate amphili me comprobatur: Lierum generaliter in Ethicis ab Aristotele dictum est, omnium virtutum non solum moralium, sed cognitione & scientia comprehensarum dotes a natura n bis ingeneratas esse:easque appellat naturales virtutes,rthici sexti ad Nicomacnum cap. ai:Et Topico 8. promptum & paratum in disputatione ingenium requiritur: It hoc est secundum veritatem bonum ingenium, poς

se recte sequi verum,& fugere falsum : Quod qui benenati sunt, possunt expedite facere. Et primi Elench rum capite undecimo nominatim proponitur,quod hic de naturali Logica praecipio, cum docetur, Dialecticam nullius esse definiti generis Ita ue omnes etiam idiotet quodammodo xtuntur Dialectica & tentandi peritia. Et ibidem: Inartificiose enim participes eius sunt, cuius artificiosa Dialectica est x arte syllogistica,qui tentat& qui dialecticus est. QuHocus apertissime Dial eticam hominibus esse naturale & insitam demonstrat:&sine literis homines id inartificiose facere, quod ars Dialectica praeceptis suis instituit, & quod arte syllogistica instructi faciunt. Logica itaque naturalis ab Ariastotele probatur,ab eaque doctrinam deducendam esse praecipitur,cum statuuntur in Analyticis non solum Logicae, sed omnis disciplinae principia, exherientia, Obseruatio & inductio: denique summum illud theorema ponitur, a sensibus & singularum inductione rerum omnes scientias ortas & prosectas esse. Quamobrem Logica naturalis , Aristotelis authoritate abunde cos matur, & artificiosae Logicae magistra constituitur: sed Aristotelis authoritate velut imprudelis de aliud agentis : Nec enim arte describe la istam sibi imaginem reddendam de exprimendam proposuit, qui infinita toto

D ij organo

67쪽

1α PETRI RAMI

Organo a naturali humanae rationis usu abhorrentia collegit: Itaque hoc Aristoteli praesertim tam probato principio deinceps locis omnibus utemur: ubi si quid a naturali usu alienum erit, reiiciemus . Sed de logicae artis definitione satis: Consequens disputatio, artis partes disceptabit: quas duas naturalis usus nobis ostendit, Inventionem & iudicium, seu dispositionem. At quamuis utraque pars Dialecticae, inuentio dici possit:

quia omnes artium praeceptiones, sunt quaedam veritatis inuentiones, ut Socrates docet in Minoe, prima thmen pars iustiore ratione dicetur inuentio, quam secunda : Nam cum omnia prioris partis de argumentis praecepta noueris,non inuenisti protinus,quod de qua

stione dici possit, sed praeceptis illis, tanquam consiliis

descripta habes rerum genera, quae tibi inuenteda sunt Ut si ad medicum accedas, quales sunt nostris temporiabus plerique, hic morbi genere cognito, remedia tibi definiet, quae tu per te aut alium inuenias,aut adhibeas necesse est, non inuenta ab illo accipias: sic Dialectica, hac in parte, tanquam medicina videlicet docebit te ad instituendum & explicandum quod velis, argumentorum genera,caussis, facta, subiecta, adiuncta,opposita,

comparata, coiugata,tributiones finitiones,testinabnia

esse quaerenda & inuenienda: inuenta tibi haec ipsa non suppeditabit. Atque haec inuentionis dialecticae princepta ei demum plene ac copiose proderunt, qui est

versitus in rebus,ut Antonius Oratorio secundo ait: vel usu, quem aetas denique affert: vel artium auditione, &cognitione disciplinarum , quae studio & diligentia,

multa denique & longa exercitatione praecurrit aetatem. Nec tam huius partis Dialecticae praeceptis adiutires inuenimus , quam cognitas antea & perceptas, horum admonitione praeceptorum reminiscimur, aut ad inquirendum instituimur: In dispositione autem secus est: Didiceris enim propositionum, argumentationum, methodorum genera, & generum species, habes regulam,qua viare, nec quicquam praeterea requiras. Itaque

68쪽

ANIMA D. LIB. IL W

artes 5c pricceptiones mathematicae, ph7sicae, caeter rumque generii notiones &disciplinae speciales, velutarie quadam sunt eorum argumentorum plenae, se qui . bas Dialectica seneraliter admoneat, unde caussas, facta, subiecta,adiuncta,opposita,caeteraque rerum gen ra sumantur: quod in Categoriis rursum tractabitur:

quod etiam Analytici primi capite tricesimo primo

praecipitur, quod generalis quaedam & communis omnium problematum inuentio sit, & communia si llogismorum principia: sic enim argumenta, principia illac dicuntur Propria autem sunt argumenta in unaquaque scientia, plurima: propositionis, syllogismi & me-

inodi regulas sola Dialectica instituit: ad eam rem arsalia nulla nos adiuuat nisi sorte ad propositionis iudiactu i proptereaque inuentionis nomen hac in parte miniis conueniet. Sed tamen Logicae dc Dialecticae partes duae sunt, inuentio dc dispositio, quia naturalis vlus,verae artis archetypus,eas ostendit: quia principia Aristotelica,experientia dc obseruatio demonstrat. Quid Aristoteles de hac partitione 3 Si libros organi consideres niuersos, comperies Logicae partes has solas institui:

atque interdum etia nominatim,sed obscurius de cola-sus appellari & proponi: Primo Analrtico tres Logicae uniuersae partes ab Aristotele proponuntur, ut iam citaui, inuentio, compositio, dissolutio: xbi inuentio, pars Logicae nominatim appellatur ab Aristotele dc proponitur. Copositionis nomine species unica dispositionis Logicae an Aristotele destribitur,syllogismus: tota tamen dispositio logica poterat compolitio dici, Seeo nomine describi dissolutio, vitia partis utriusque retexit : Trgo pars etiam dispositionis ab Aristotele comi prehenditur: ut si rem spectes, nos id doceamus, quod ab Aristotele docetur. At istam artis partitionem Aristoteles non sequitur, nec Logicae suae bipartitae praeceptiones alias inuentionis, alias dispositionis separauit: de si facere unquam cogitasset,nunquam duas speciales Logicas, odissicam dc dialecticam commentus esset:

69쪽

tautologiae ante oculos positae deterrui sient. Quinetiam Aristotelis interpretes quidam, ut Adrastus, veritate rerum dc utilitate permoti, ad hanc partitionem, organum logicum referre cogitarunt: Porphyrius tum nondum natus erat. Categoriae igitur primae erant, αTopicis praepositae ad inuetionem secernebantur: Ideoque ab Adrasto MOTO πικων nominatae: Interpretatioci anal sis utraque ad iudicium referebatur: Elenchiad sophisticam, quae tamen e virtutibus intelligenda potius erat. Adrastus veram partitionem viderat, Meam sequebatur: In quo laudandus erat. At in Aristot lis Analyticis confusam inuentionis iudiciique doctrinam huc referre non poterat: Itaque dum verum videt,& in Aristotele plus credit, quam intelligit, rem inenodabilem suscipit,vt duas Aristoteleae Logi cae partes, in uentionem & dispositionem faciat,& Aristotelis tamen tot*m doctrinam retineat..Topico octauo & in Rhetoricis partitio inuentionis Sc dispositionis apertius attingitur: Postea vero de dispositione,& quomodo sit inte roga lum,praeci piatur. Necesse vero est imprimis eum, qui sit interrogaturus,locum perspexisse, unde differendum sit: Secundo autem interrogare & disponere si gula apud seipsum:reliquum ac tertium,haec apud ali rum dicere. Hic non solum inuetio, ut antea, sed etiam dispositio nominatim proponitur: sed tertia praeterea

pars additur, dictio: Sed quod caput est, in Dialectica

sua Aristoteles istam partitionem non sequitur, nec inuentionem dialecticam ex argumentorum locis alia in parte, nec in alia dispositionem d propositionis, argumentationis, methoda collocatione describit. Hic igitur Aristoteles veram partitionem Logicae vidit, sed veluti per transennam: In Rhetoricis autem, ubi naturalis Milumanus usus magis, quam in scholasticis Logicorum placitis elucebat, eadem quae in Topicis tripartita partitio propius exprimitur primo capite tertij libri: Tria sunt in oratione consideranda,unum quidem,unde probationes ducantur: secundum versatur in elocutione:

tertium

70쪽

ANIMA D. LIB. II. Is

tertium, quomodo partes orationis snt collocandae. Hic igitur fides ex eventu nominatur,quq prius inuentio dicta est: Dispositionis verbum idem manet, ut dictionis : actio etiam additur, cuius se primum doctorem & magistrum Aristoteles profiteturieadem cre- do libertate, qua se primum Logicae reperiorem professus est: sed tamen unum id verἡ recte ait, & elocutionem & actionem propter auditoris improbitatem repertas esse: solas priores partes,sidem & ordinem ad ere docendum pertinere : dictionem &actionem nec attinere : Idque magno & nobili Geometriae exemplo confirmat. Quae cum verissime doceat, probatione t meta la & collocatione utitur, elocutione Rhetorum& actione nil utitur: nullus enim sic Geometria docet. Id unum inquam, Aristoteles recte,sed Aristotelis legibus parum cogruenter & apte duas artes , Rhetoricam&Dialecticam confudit,&utriusque inuentionem &dispositionem communem fecit: Crederes Aristotelem animo dormitantem egisse: vidit enim inuentionem &dispositionem Logicam esse, & utramque in Logicis docuit: In Rhetoricis cum faceret idem, & ex iisdem

praeceptis,ad diuersas tantum quaestiones accommodalis,duas aries instituere Rhetoricam modo Dialecticet dicit antistrophori, velut ex altera parte ei respondeat: et potius,tanquam cum ea conuertatur: id enim est in

Philosophia Aristotelis mi iis c Modo propaginem& smilitudinem Dialecticae dicit. At ista seu conuersio, seu propago & similitudo legibus Aristotelis non conuenit per se alterius artis documentum esse non potest,

quod est alterius proprium: Arithmetica arithmeticὸ, geometrica geometrice doceantur, ait in Posterioribus Aristoteles: Arithmeticu in Geometria est αγ με σGeometricum in Arithmetica est αρρHμω Rhetoricum in Logica, est C & Logicum in Rhetorica est α - γπ. Anium itaque fines ,Aristotelea ista tam Regia lege,iamque iusta regantur. Communis & generalis ra-uo,Log icae artis proprium subiectum est: communis MD ub generalis

SEARCH

MENU NAVIGATION