Georgij Calixti ... Consideratio doctrinae Pontificiae juxta ductum concilij Tridentini et reformatae juxta ductum confessionis Thoruni Borussor. Anno 1645 exhibitae. Fridericus Ulrichus G.F. Calixtus ... è mss. eruit & edidit

발행: 1659년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

impia sΜt rescinden . VI. Ad X. Ut peccata gravia ac mortalia, contra conscientiam post baptismum comma remittantur,opus est poenitentia. VII. Ad XIII. De fide insantum bene Martinus Chemnitius ad hunc ipsum Canonem : Auamlo Hcimis in antes credere aut Mem habere nones imaginandum infantest redigere aut so ire motum fisi, sed rejicitur creor eorum, in imae nautar, in μου es Iaptietatos placere Deo, o salvos fleri ab M a. Pisone S. Spiritiu in ev uum ergo certum sit infantes laptizatos esse membra ecclesie O placere Deo certum S hoc est, Sp. S. in js e cacem esse, S ρMidem ita e cacem, ut regnum caelorum h. e. gratiam Dei S remissonem peccato rem uesper pol mi. - Ergo oportet Sp. Sanctum in is Hilinqui baptizantur e cacem esse s operari, ut regnum Dei quod is lapsismo offertur X donatur, accipere possnt, suo quodam mmAo Mesatis cognito nec explDalili. IIX. Ad XIV. Pueros adultiores priusquam ad S. Eucharistiae usum admittantur, publice Christianam fidem profiteri, in ea confirmari, adhibita etiam, si ita vi detur, manuum impositione, nec indecorum nec inutile suerit, non tamen prorsus necessis ium.

DE CONFIRMATIONE.

TRibus capitibus de Confirmatione opponimus:

Christum instituisie pro baptiratis Sacramentum, cuius ministrum voluerit esse Episcopum &c. Amen: Idnec

42쪽

ocr RrNAE PONTIFI cIAE. nec ex Scriptura nec ex antiquitatis consensu probari posse. Quin Eugenius IV Instructione Armeniorum docet, Apostolos per manuum impositionem Sp. S. dedisse, o autem, inquit, Assius manus impositionis datur in E EUM Confirmatio. Si esset Sacramentum a Christo limstitutum, impositio manuum in ritus illos plane diversos commutari nulla humana vel Ecclesiastica potestate potuisset. Adde apud Graecos ritum prorsus esse alium. Formula utuntur: n ρεας πνρυματρο αγου, Asa. : Signaculum doni Sp. Sancti, am π.Ε ritu variabili Sacramentum a Christo institutum ficere,& sub anathemate definire, intolerabilis error est,

Ad Sessionem XIII, quae tertia

sub Iulio Tertio,

DE SACRA EUCH

Qimniam doctrina capitulorum in cano. nibus repetitur, ad hos tantum nunc respiciemus, AD Can. I. Corpus Christi quod in S. Euclesii istia

manducatur, non inanime est, sed animatum, idemque Deitati personaliter unitum. Hactenus itaque smeanima & sine Deitate non adesse conceditur. D 2

43쪽

CONsIDERAT 1o II. Ad II. Totam substantiam panis in corpus Christi, &vini in sanguinem converti.& accidentia sine subjecto remanere, non potest e verbis institutionis evinci. Rejicitur itaque ista Transsubstantiatio, tum quia a vero alictaa,tum quia pedisequas trahit alios errores, V. g. quod Eucliaristia ut sacramentum permanens, quod adoratio ad hostiam dirigi debeat. III. hiando in hac sacra amone panis editur aut quaecunque pars panis benedicti, editur etiam corpus Do

IV. Ad IV. Praesentia extra usum Transsubstanti,tioni inaedificatur, & propterea hac ruente ipsa quoque

corruit.

V. Ad V. Finem proximum S. Eucharistiae, esie ut mors Domini nobis in memoriam essicaciter revoce tur & commemoretur, ex ipsius Domini & S. Pauli verbis certum est. Seria & viva hujusmodi recordatio priciterquam quod fidem firmat, alios quoque es sectus parere

poterit.

VI. Ad VI. Christum qui in Eucharistia exhibetur, in spiritu & veritate adorandum nemo negat. At adorationem ad aliquod sensibile, tanquam sub eo permanenter Christus esset, dirigi, error est ex transsubstantiatione natus. Qui ita adorant, non intendunt quidem adorare, nisi Christum sed ab indicibus, qui panem tanquam Christum ostentant, decipiuntur; scut quum in terris ageret Christus si aliquis eum de facie sibi ignotum adorare cupidus ab indice deceptus suisset & in vicem Christi Petrum adorasset. In hujusmodi autem adorationem nemo,cui constar, non nisi panem adesse, consentire salva conscientia sine crimine idololatriae potest. Porro ut panis

44쪽

m oc TRI NAE PONTIFI CIAE.. .consecrarias circumgestetur, nec institutioni congruuα i

est , nec praxi antiquitatis. Quatenus autem ad cultura . ' latriae exhibendum circumfertur,id prorsus rejicitur. VII. Ad VII. Antiquitus Eucharistiam in usum aegrotorum in paucos dies reservari solitam fuisse conceditur. Rectius tamen suerit & institutioni magis congruum , apud aegrum in aliquo coetu, quamVis exiguo, eam celebrari. IIX. Ad IX. Dies & hora & locus celebrandae Eucharistiae ab Ecclesia constitui potest: Etiam hoc, ut quisque Christianus minimum semel in anno satis quidem parce, Christiano magis dignum ut frequentius) ea utatur. IX. Ad X. Presbyterum celebrante ipsum sumere, quod alijs porrigit, non quidem admodum improbatur, convenientius tamen, si alterius ministerium interveniat. X. Ad XI. Fides ita hic requiritur, ut tamen propositum a peccatis abstinendi, & pie Vivendi non exesidatur: requiritur, inquam, fides es icax & viva, non ociosa& mortua. Confestio presbytero iacienda, ad impetraim tam peccatorum V eniam,non esitabsolute necessaria.

i Ad Sest XIV, quae fuit quarta

sub Iulio III,

DE POENITENTIA.

Doctrinam de Poenitentia maxime prosecto Eccle-sae necessariam, sicut olini Pontisces δc Pontificij ad potestatem suam in immensum eIehcndam, & quae-

45쪽

stum faciendum detorserunt: ita hic Tridentini scholasti, cis quaestionibus & tricis involvunt & obscurant, quin

alicubi corrumpunt, ne potestatis, quam hactenus usum paVerunt,& quaestus, cui adlueverunt, detrimentum P

tiantur.

II. Agitur autem de Poenitentia qua post acceptum baptismum homini cenato fideli, sed peccatis nihilominus obnoxio, necessisia. Peccata fidelium vel sunt graviora, per quae adversus conscientiam commisa e statu gratiae 8c amicitiae Dei excidunt; vel quotidiana, quae venialia solent appellari, commissa non deliberato & per coni maciam , sed ex infirmitate, quae in hac mortali vita sei per est residua: Propter haec peccata, quotidie, quemadmodum nos precori jussit Servator noster: dicimus: DAmitte nota debita Mistra Hinc August. Enchiridio suo ad Laurentium cap. LXxI: De quotidiaris Detitas leviἶ siue peccatis, ne quibus haec vita no ducitur , quo Diana oratio satisfacit. III. Graviora ver5 illa graviorem quoque & ma gis seriam poenitentiam requirunt: Si sint occulti, nillil obstat, quin peccator poenitens cum Deo solus , ut ita dicam, transigat, seu Deo reconcilietur, Ecclesia seu min, stris Ecclesiae 'nullis intervenientibus. Nempe quando de agnito suo delicto vel hoc potissimum nomine, quod Deum maxime offenderit, serio dolet, idque detestatur&aVersatur cum proposito nunquam id iterum perpetraim di, tum amovetur illud impedimentum .quod hactenus obstitit, quo minus Deo fidere, sive in Deum viva fide serri potuerit. Est Christianus, & propterea etiamsi Peccaverit, omni tamen fide, saltem acquisita non destituitur. 'Poccatum cui hactenus inhaesit, facit quidem ut

careas

46쪽

DocrRI NAE PONTI TI CI 33 e reat gratia inhabitatate & propterea non creda quemadmodum oportebat credere, nec possit Deo, tanquam propitio, sidere: ubi autem excitatus divina grati 1 peccatum incipit odisse & aversari, remuvetur illud obstaculum &. virtute ejusdem gratiae per Evangelium ejusque promissiones denuo apprehensas redit vera & viva fides, quae jacentem rursus erigit, & de impetranda per Christi meri

riim a patre misericordiarum peccati enia certum reddit.

Sic igitur in pristinum statum restituitur,& novam vitam denuo vivore incipit. IV. Musmodi peccatori non quidem absolute necessarium, utile tamen fuerit, si conditionem sitam, &quid eum angat, ministro Evangeli j indicet: Qui s depre- henderit, eum serio dolere, peccatum detestari, & propositum in posterum abstinendi habere, fide autem Evangm licas promissiones apprehendere & propter Christi meritum veniam sibi promittere, potest generalem evangelij doctrinam de quibusvis vere poenitentibus & credentibus venia participibus & damnatione eripiendis, huic individuo applicare, & impetratam a Deo peccati remissionem annunciare & confirmare. Aliud quod attinet rentissimnem peccaeorum, prout ab ipso Deo, sive in soro, ut ita dicam , divino, impetrat, & obtinetur, minister praestare non potest, scut non modo prisci doctores, sed ipse e iam Magister Sententiarum & multi scholastici agnove

runt.

V. Sortitur autem peccator quadruplex sorum, ut ita liceat loqui, praesertim s peccatum non fuerit occubrum, sed publice notum & naanilestum : Reconciliari enim debet Dro, in quem peccavit, qua de re jam suit d, ctum: item Magistratui&Reipub. quam &ipssuri ostendici

47쪽

Amphitr.

tum Ecclesiae in quam redundavit scandalum 6c opprobrium , inde quod quidam Ecclesiae civis se ita male gesserit: denique privato, si forte peccato suo privatum laesit aut injuria affecit. Accedit quod eunt ecclesia ad pristi

nam cum fidelibus communionem admittere non debeat, nisi prius constet de vera ejus paenitentia, quam proinde certis & serijs indici js ut comprobatam det, necesse est Hinc satisfactiones Canonicae: satisfacere autem ex ant, quo latine loquendi usu est deprecari. Sic Alcumena apud Plautum:

- - - quin ego istam aut Aserum

aut satisfaciat mihi , alue ad uret insuper No' e dicta, quae in Me insontem contulit. Suetonius in I. Caesare cap. L xxm : Caturim sat aciem tem ea die adhiluit curuae. Parili sensu seriptores ecclesiastici. Cyprianus de unitate Ecclesiae, Cip. xvis: ca . Deum plenis satisfactiori s deprecantur. Lactantius lib. vi. Instit. cap. ult. Si quid mali ev erit satisfaciat id lita peccata sua fateatur evenisse. Satisfacere igitur erat deprecari, peccatum agnoscere & sateri, & conceptum animi ex commisib sacinore dolorem externis luctus &submissionis signis testari. Talia per aliquantum tempus continuata requirebat a notorio & scandaloso peccatore Ecclesia, priusquam eum reconciliaret, & pristinae fide uni communioni restitueret: si tamen animus vere poenitens de Christo fide innixus, non putandum est internam cum Deo reconciliationem eo usque dilatam fuisse, donec explerentur satis ictiones illa: Canonicae, & per impositionem manus persiceretur poenitentis cum Ecclesia reconciliatio & communionis restitutio.

VI. Est autem hic observandum, duplicem fuisse

48쪽

emininionis privationem sive excommunicationem rhinam poenalem vel absolutam, adversus contumaces, qui ne quidem semel atque iterum monitia notoriis c m.minibus abstinere, respiscere vel veniam petere vellent. exerceri selitam,& anathema proprie dictam i Alteram' icinalem, sive, si ita loqui liceat, Poenitentialem, quae

elicet poenitetitibus, ac veniam & reconciliationem p tentibus ac desiderantibus imponebatur. In utraque sive

imposta sive remota positus est legitimus usus clavium ad ligandum & solvendum; quodque ita in terris sive in Ecclesia agitur, ligatur vel Livitur, hoc Deus probat& natum habet in coelo. Sicut autem Ecclesa satisfactio nes Canonicas imponere & tempus exanclandis praes re potuit, ita quoque animadversa paenitentis seria conversione , dc sincera devotione, vel alia ad rem faciente circumstantia remittere relaxare. Haec antiquitus erat

indulgentia. VII. Diximus peccatorem poenitentem quadruplex sortiri sorum, Divinum, Politicum, Ecclesiasticum de Privatum, ut scilicet etiam cumprii ato, quem sorte injuria assiecit, transigat. Quod autem in uno horum agitur vel transigitur, Pieri non praejudicat, nec facultatem jussuum prosequendi adimit: v. g. privatus condonavit in mriam tibi faciam. caedem puta iratris vel cognati. Hoc non obstante integrum tum est Ecclesiae satissa fionem,tium reipub. poenam exigere. Quin etsi cum Deo per

veram paenitentiam sit transachum, Resp. tamen non tenetur condonare mulctam sibi debitam, nec Ecclesia satisfactionem canonicam. Sic absolutus in soro Ecclesiastico nil illoniinus obligatur ad subeundam poenam a repub. inflictam, & vice versa qui magistratui Politico L satis

49쪽

tissarit intra x vel carcere, hoc ipso non reconciliani E esse. UN. Porro remittere culpam vel peccat in nihil aliud est quam poenam peccato debitam condonare. rinus ut homicidium , adulteriit , furtum, est perpetr tum .ec fieri potest, ut perpetratum non sit; nec ipsu i secundum esse suum superest in rerum natura. Caeteriin. qui perpetravit reus est si ve obligatus ad subeundamnam. Tale itaque peccatulis, crimen vel facinus remit nillil aliud est quam illam obligiationem tolli, dc puenam . quae exigi jure possit, condonari. Non potest igitur mimio poenae separari a remi sione culpae, nempe ut re missa culpa reservetur luenda poena. Loquimur autem d .

poena proprie dicta, vindicativa scilicet, quae per aetii justitiae infligatur. Nam remissa poena proprie dicta hilominus Deus suis fidelibus benigna , paterna pro ' dentia immittit asstictiones, ad eos castigandos, probat

dos, cautiores reddendos & a peccatis detinendos. Hi it Dominus cai fuat : fagrigat autem quemcumque im

Musit. Si casi lationem si iis tu, Dein sese votis ,li'. si emis, es filius quem η castigat pater ρ Hebr. XUbi 6 & Hujusmodi afflictiones, non vindicari ae, sed in

dicinales, correctionis & pr: ser ationis vel etiam probi tiones ergo divinitus immissae non subsunt clavibus aut i testati ecclesiasticae ut per eam ejusve indulgentias set ve resaxari possint Nec ad eas sive avertendas sive mihi gandas aliud quid uuam conferre potest e esia vel ullus

mortalium, quam deprecationes, quas vetusto vocabulo setis mones etiam appellari paullo ante monuimus ,jC-.juniisque& signis paenitentia:& doloris sive acui sive in

nifestari. non negamus ementationem vitae.

50쪽

.' - Docet scit por Tiri'ca Hisce ita expositis S perceptis facile intelli potest , quomodo synodus Tridentina totam hanc d otiam partim intricarit , partim depravarit, se opiniones in falsas tum incertas & mere scholasticas sub anathminate definieriti Nempe Canone I desinit Poenitentiam vere& pro prie sacramentuna esse; quae quaestio non es: nis scholasti. o. ejusque decisio pendet a yaria, imo propemodum arbitraria vocabuli acceptione. Canone III Presbyteris tribuit potestatem remit-'etendi peccata, quoad ipsiam forum divinum. Quod fabium eίt, ad eminentiam ordinis Ecclesastici augendam

iiivectum.. Canone IV de materia poenitentior ejusque partibius quae domuna istis terminis proposita non nisi scholastica e d sub anathemate definit. Mirum aucem, quum torma st juxta Pontificios Ego te abomo, quomodo ad materiam pertineat, ejusque pars esse possit satisfactio, uae hodie formam, perquam alias res in suo completo

esse constituitur. aliquo intervallo subsequitur. Olim sa- tisfactiones canonicae absolutionem pracedebant, non se uebantur.

Can. V Quomodo dolor de committa peccato & Deo ad iram provocat o sit liber & voluntarius, quaestio est Seliolastica, Casione VI Confessionem auricularem juris Di ini esse, salsum.

Cau. VII & IIX. Enumerationem omnium pecca

torum itidem juris divini esse salsum. Can. l, Absolutionem ficerdotalem quoad remissionem peccari coram Deo . sive quo aci Iorum Divi-

SEARCH

MENU NAVIGATION