Ad execrabiles quatuor articulos aduersus sacram Missam, in nundinis Guybraeis, innominato autore euulgatos, responsio. Per Renatum Fruzeum Benedictinum, theologum Parisiensem. Cui adiectus est libellus De multiplici haereticorum tentatione. Per Ioan

발행: 1561년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DE MULTIPLICI

pulsu impediebatur ,ne pro libito

infestaret Satilis animam. Nunc demum, vi nihil intelatum relinquat, per infideles ac perfidos tenebriones,omnem orationis itum mentalis tum vocalis usum abrogare iconatur, nobis subinde obiectans solam fidem ad salutem susscere: atque huic totos nos credere oportere frustra inniti orationibus,sacramentis & operibus. Hi suntiatus quibus misero homini passim illudit diabolus,dicens Mitte te deorsum . haec pro oratione. De sacramentis autem,id est de coelestibus Ecclesiae thesauris, quis nisi plane demens ac stolidus illam quam comt . Flectuntur gratiam aspernari queat vel 'existimare sibi parum ad salutem necessariam ' Non permittam, nec mecum aequoi animo seret omnes qui sunt Christi, ut recutiti isti Iudaei atque ementiti apostoli ini obliuionis & cotemptus corbonam illam mittant: quia precium sanguinis est agni ais es a pro nostra salute occisi. Baptismi gratiam

non modo utilem,sed&necesi ariam no- bis ad salutem esse constat verbo Saluato-i t.bisu. i. Ioann. 3, Amen amen dico vobis, nisi, quis renatus fuerit ex aqua & spiritu san- cto, non potest introire in regnum Dei.

72쪽

a quod omniu fideliu interpretit,atque adeoa, ipsius Ecclesiae consensu, tum in adultis, O l tam in laetantibus & paruulis recens natis a locu habet tametsi hic nescio quid ob mura murent viperarum genimina,paruulos noa esse fidei capaces, ac proinde nequicquam γ, illis ministrari baptisma sacramentu fidei. ca Aduersus quorum dementiam habemus t firmissimu propugnaculum autoritatema' Ecclesiae,quae per spiritus anctu fidelissimate praedicationis Christi interpres, nobis cOst monitrat haud aliter quam circuncisio 'ii olim infantibus necdu rationis usum Pera aetatem consecutis profui nunc baptismuti Christianorum infantulis prodesse.Quod di oppidoquam luculenter alibi declarat exi semis .io natus ille Bernardus quondam Clarae vat ' di lis abbas. Irrident inquit nos haeretici

i a quia baptizamus infantes: quid enim sis infans pro se loqui non potest pro quaai vox sanguinis fratris sui Christi clamat

de terra. astat nihilominus, dcclamat ma- ,. ter Ecclesia. Quid tamen infans i nonne,.s & ipse tibi videtur quodammodo inhia- v

i l re, & de fontibus saluatoris vociferari ad

de suisque vagitibus clamitare: Domine,

vim patio responde pro me. Flagitat sci

i t D iiii licet .

73쪽

licet auxilium gratiae, quia vim patitur ab origine. Ita ergo clamant haec omnia San guis fratris, fides matris, destitutio miseri & miseria destituti. Primo pater seipsum negare non potest pater est. Nemo hic mi hi dicat quia non habet fide cui mater impertit suam, inuoluens illi quousque ido- i neus fiat assensu euolutam,puramque per cipere.Nunquid breue est pallium,ut non possit ambos cooperiret Magna est Eccle-

sis fides: nunquid minor fide Chanan mulieris quam constat & filiae sufficere potuisse,& sibi. Ideoque audiit O mulier, magna est fides tua fiat tibi sicut vis. un- quid minor fide illorum,qui paralyticum per tegulas demittentes animae illi simul& corporis obtinuere salutem. De quibus scribituri orum fidem ut vidit dixit Paralytico: Confide fili,remittuntur tibi pec, cata. Qui haec credit, sibi facile persuadet, merito Ecclesiam non solum paruulis ba- ptietatis in sua fide salutem, sed etia interfel ctis pro Christo sanctam coronam mar- tyrii esse paratam censuisse. Sine fide enim non sunt qui in fidei testimoniu baptismigratiam perceperunt. Non inficiantur catholici sine baptismo aquae,hominem per

74쪽

HAERETI C. TENTATIONE. 29

side iustificari di saluari posse,modb absit

contemptus sacramenti. Inuenio inquit Cyprianus n5 tantum passionem pro ninmine Christi quod ex baptismate deerat posse supplere, sed etiam fidem, couersionemque cordis: si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporusuccuri non potes . Quod ide dicere haud dubie licet& ex pietatis operib' baptisinu consequentibus, prout superius diximus. De sacramento Eucharisti , quin & ipsum authorem grati , & gratiam salutarem complectatur,nullus relinquitur am

bigendi locus, post Christum dicentem.

Amen amen dico vobis nisi manducaue ritis carnem filij hominis,& biberitis eius sanguinem,non habebitis vitam in vobis. Qui manducat mea carnem & bibit meus anguinem,in me manet, dc ego in eo. Cumius Sacramenti veritas, & illud conficiendi in sacerdotibus Dei ministris potestas, satis superque declaratur Euangelio, iis verbis. Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Et hic est: sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum: hoc faci-

75쪽

υ te quotiescunque bibetis in meam com memorationem. Post quς verba, valeant atque abeant, sila κορακους, omnia infidelitatis commenta. Conticescant & abscindantur viperarum lingue,vsqueadhuc Ecclesi calcaneo insidiantes & blasphemo ore de tanto Dei munere simplicem passionis Christi, veluti refricatam atque innovatam in animis nostris mem0riam,facientes. Ipsam vero corporis Christi veritatem ac energetam abnegantes. Atque insuper pro veris dc legitimis sacrosane ς

huius o nominibus,sceleratas voces,

nunc coen ς simplicis, nunc panis benedi- ct i supponentes, ut alia blasphemi atque

impietatis commenta reticeam : quae sui horrore pias aures haud dubie turbarent. O Serpens antique, Maledicta terra non- modo in opere,sed etia in sermone tuo fascinavit Satanas metis tuae oculos, qui hoc coeleste fidei mysterium perpendere nequeunt :& cor tuum obduratum est, ne verbis Dei,tam potetibus tam claris atque

apertis credas. ci id mihi hoc loco frustra laboras & operam ludis in disquirendis imaginu significationsimque rationibus cum liquido omnibus pateat verba Dei,

76쪽

ΠAERETI C. TENTATIONE. 3

non mod5 more nostrorum significativa esse,verumetiam illius esse effectiva quod

significant. Ipsi dixit de facta sunt inquit

Propheta) Ipse mandauit & creata sunt. Verbo utique Dei creata sunt, quae pror' sis non erant, Verbo Dei curati languentes,caeci illuminati,mortui ad vitam reuo cati, aqua in vinum delicatum mutata, &tu vir obduratus corde, atque incircunes'

sua labiis eodem verbo diffiteris panem ac vinum in corpus & sanguine Christi conuerti poste. Respodeat hic mihi Caluinus aut Sacramentarius quiuis: Si nondum instituta essent haec sacratiss. mysteria, ac Deus illa statuere disponeret,iuxta fidem ac traditionem hactenus ab Ecclesia usurpatam: quibus quaeso verbis facilius dc ad

rem accommodatius illorum Vim atque

efficaciam exprimere possit, quam iis ipsis quibus illa nobis instituta reliquiti

Et tu adhuc incredulus permanes Ver bo Dei portabis, peccatum tuum. Quam tu mihi de barathro, reuocas Iudaeorum coenam, Sanctae quadragesimae tempus,in esu agni Paschalis praeueniens, coena Christi non est,sed dia ooli. Et ad verbum Apostoli.Non possumus pariter Gorito. mensae

77쪽

DE NULTIPLICI

mensae Christi,& daemoniorum participes fieri,ideoque coenam tuam non recispimus. Haec ae duobus primariis & cabitalibus Ecclesiae sacramentis obiter dicta

sunt.Reliqua vero quae decentiae & commoditatis,no autem necessitatis ad unius- cuiusque salute esse creduntur,passim rem

pudiat impietas ne quid scilicet personatae ementiteque fidei detrahatur dignitatis. Veruntamen illa apertius loquuntur & c5firmant cum scripturis sacris Veterum pDtrum testimonia quam ut calumnia vlla Lutheri,Caluini,ac sataliti, Genebensis ab eorum cultu & reueretia abduci queat,qui mediocriter in religione promouit. De iis illi cum efficaciam gratiae,tum Sacramen ti nomen pr ripere conati. Ordinum di- sinctione,qua Ecclesia obseruat astruunt esse ambitionis inuentum, ad depr danda

plebeculam, sicut & Sacrificium missς,

quam incantationem vocant. Confessionem &c5firmatione prςstigias esse magi- 'cas & mimicas obganniunt,Episcopos norecipiunt, Sacerdotium etia pueris & mi lieribus comunicat. Matrimonium quam minimo distingunt a fornicatione.Immo. . Vero uno adulterio excepto,nullam fortab

78쪽

ci. i.

cationem agnoscunt, si congredientium adsit consensus, Sacri olei unctionem nouissimum medicorum fomentum ac recipe ita loquar faciunt. Et Vt uno verbo c tera claudam,nobis insigne quoddam impietatis Chaos opinionum variarum for mi, in se reflexis faciunt: tanta est improbitatis & perfidiae foecunditas. Aduersus quorum impudentiam proferimus principio inconcussam fidei Apostolicae Petram, id est Christu sacerdotem primum,& summum legis Euangelicς, a patre Vo' catum atque electum, a spiritu sancto praeparticipibus suis unctum ut de plenitudine eius omnes acciperemus.hic magnus tapiscopus & pastor animarum nostrarum, principio Apostolos suos, sacerdotes sui ordinis coena nouissima instituit, quibus& potestate alios ordinandi deinceps comtulit dum se in coelum recepturus, primu Ecclesiae pontificatum utro resignat illi, Iob .iritum agnorum,tum ouiu pascuam deman dans. Hinc est quod Apostoli, Diaconos ad ministeria Sanctae c5munionis creant Aef. s. Et Paulus Timoth um discipulu 1.Timui. et monet, Ne contemnat gratiam sibi diuinitus datam per impositionem manuum

79쪽

DE Μ VLTIPLICI

presbitexij, in quo Episcoporum eminen-

q. tiam ad alios in sacerdotes ordinados sufficienter ostendit , sicut eo loco quo illum admonet. Ne cito manus cuiquam tib .io. imponat. Ad haec spiritumsanctum donat Christus suis in remissione peccatorum.

Accipite inquit spiritum sanctu inoru

remiseritis peccata,remittuntur eis:& quorum retinueritis, retenta erunt. Quod i dubie nullo modo fieri unquam post et,nbsi peccatorum confessione. Vnde & sacerdotalis ordinis propria, atque discreta autoritas,& poenitentiae sacramentum rites. comprobantur, ut interim taceam,Ru bd venientes ad Iohannem Baptistam, oc ad

discipulos Christi turbae baptismum si

scepturae,confitebantur peccata sua. firmati. Confirmationis qua vetusti patres consignationem dixere praestantiam comendant varia scripturarum testimonia: hanc

mea sentetia tu surpauit Christus, cum oblatis sibi paruulis, orans manus impo-- . nebat. Quem faciendi morem exinde sequuti Apostoli,orantes & manus hominibus imponentes, dabat spiritumsanctum.1.Tim. . Nam & Paulus discipulum Timotheum admonet ut resuscitet gratiam quae in illo

erat

80쪽

HAERETI C. TENTATIONE.

erat per impositionem manuum suarum. Et sanctius Apostolorum Senatus audiens .s. Samariam recepisse verbum Dei, eo delegat Petrum & Ioannem: qui cum ad eos peruenissent,orauerut pro ipsis iam a Philippo Diacone baptizatis ut acciperet spiritumsanctum. Quod deinceps manuum apostolicarum impositione sunt cosecuti Rem admirabilem atque stupenda ad hominis contactum diuina charismata hominibus infundi. Si non hic, etiam in hominibus operaretur Deus.Iidem Apostoli post ieiunium de oratione imponunt mamnus,Paulo & Barnabae,ac dimittunt eos in

opus Euangelij ad Gentes, imperante eis Spiritusancto. Segregate mihi Paulum &Barnabam in opus ad quod assumpsi eos:

Nemo igitur tam claris ac certis testibus spirituisancto resistat: neve retrahat aut increpet paruulos ad Christum venientes, ut eius contactu sanctificentur. Alioq audient cum Apostoli&redargutionis V' cem. Sinite paruulos venire ad me,& nolbie prohibere. Confirmatio non est quenla admodum arbitrantur maligni: superstotio, sed Christi salutaris institutio, superstitione enim quis unquam fateretur spiri-

SEARCH

MENU NAVIGATION