Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus primus de Deo in se subsistente

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

8o De Existentia Dei

existentia Dei in dubium revocatur; imb re ipsa negatur. dixit enim insipiens in corde suo; μη Deus, Plat. I 3. Nec soldm in. ipiens, sed etiam plurimi lapientiores Philosophi& Politici sagaciores illam Dei existentiam, rident & inlectantur: Ergo illius

notitia non est a natura ingenita.

Distinauo ma orem: Non poteli in dubium

revocari ab homine mentis compote dc ratiocinante secundum lumen didi tamen ra tionis, concedo: ab homine vel orbato ra. tione, vel excoecato malitia, nego: quamvis enim, inquit S. Damascenus libr. I. de fide orthodoxa, cap. 3. Cognitis existentiae Dei naturaliter sis nobis impressa; tamen in tantum invaluit pernicissa bominum malitia, ut dieant non esse Deum: Non quidem exterius, ne ab omnibus ereatinis fasiatis, ae impieratis arguerentur, sed interius On in corde suo. Nec enim inquit S. Augustinus in haec verisba ipsi sacrilegiis, det sandi auidum nisi mpbi, qui perversa, is, falsa ae Deo sentiunt, ausi sunt Herae; No s Deus: Ideo ergo di.

xit in corde suo, quia Me nemo audet dicere

etiam si ausus fuerit eootare. Ad minorem dico, eum qui de Dei exi-

sentia ambigit, non immeritti vocari insi- Pientem , quippe ctim rationis lumen ita extinguat, ut non videat super se signatum lumen vultus Dei, nMue audiat omnes sui corporis partes de animae facultates intror. sum clamantes: ipse fecit nos is, non ipsi nos; unde etiam de ipsis Alneis dicere lubet, quod de Idololatris protulit S. Paulus I. cap. ad Romanos, Cum cognovissent Deum natura docente) Mnsicut Deum glorificaverunt, sat gratias egerunt ἰ sed evanuerant in cogitatis

nibar suis, emis uratum s insipiens eor eorum; dicentes enim se esse sapientes, suis a

dii sunt. Hanc autem Atheorum insaniam itertia sequentι quasione efficaci ac multipli

ci ratione reprimere tentabimus.

Dclabis. Lumen a natura mentibus nosti is insitum , nulla superveniente erroris aut ignorantiae caligine , ut quam interius potest eκtingui; tamditi namque remanet, quam lmipia natura 3 sic v. g. lumen ac di-ciamen conicientiae quavis accedente mo-Tum corruptione nusquam deperit : sed cognitio extilentiae Dei in corde praefati insit pientis depetit dicit enim, Non es Deus :Ergo non est a natura insita. Distingtiit minerem S. Anselmus in Prosela. sis cap. 3. oc cum eo noster Alensis I. par- e,quas. S. membro a. ad a. Cognitio Dei

naturaliter cognita .

l deperit in corde insipicntis verbo te illis ἰconcedit: reipsa negat: vel enim insipiens

ille de sacto intelligit , de cognoscit rem

quam negat, vel non: si non cognoscat, nec de ea serio cogitet, dum eam negat, eam equidem negare poterit , sed vel botentis: si veth eam percipiat, certε negare non poterit : nullus qui pee intelligens quid sit Deus, poterit ejus existentiam negare, Deus enim, inquit S. Anselmus, sid quo maius exemitari non 'test ; quod qui bene intelligit, utique intelligit idipsum Ar ese

se; ut nec cogitatione queat non esse: qui ergo sic intelligit esse Deum , nequit eum Bonesse cogitare . Hanc S. Anselmi rationem quaest. 3. expendemus.

CONCLUSIO SECUNDA.LUmine de certitudine fidei Gnstat Deum

existere. Patet conclusionis veritas ac firmatur innumeris propemodum Scripturae sacrae textibus, quibus Deus nedum alia, sed&sui ipsius existentiam revelavit dc testificatus est, illiusque revelationis veritatem tot signis totve miraculis ac prodigiis confirmavit &in dies confirmat, ctim ad ejus invocationem mira patrantur, ut nullus nisi a ratione omninb devius , de hac veritate dubitare queat.

Hi ne de Dei existentia jure potiori affirmare possumus, quae de Evangelii veritate & credibilitate protulit Picus Μirandulanus Epistola prima : Magna promo, in

quit , insania esset Evangelio non credere , eu itis veritatem sanguis mar rum clamat ,

Apostolicae re onant voces , Rodigia probant ,

ratio confirmat , mundus testatvr , elementa loquuntur, daemones confitentur. Hujus autem conclusionis veritas nedum

est de fide, sed & omnium fidei divinae, ac

supernaturalis articulorum basis est, & fundamentum I ut constat tum eκ symbolo Apostolorum, cujus primus articulus est , Credo in Deum; tum etiam ex S. Paulo ad Hebraeos cap. II. ubi ait : Accedentem a Deum oportet credere, quia Est, is quὀd inquirentibus se Remunerator δ ; inibus duo distinguit, nempe qubd Deus sit, Jc qud disquirentibus remunerator A, quare utrumque fide divina credendum est, ac proinde de fide est, Deum ex illere . Adde quM tota fidei certitudo pendeat ex divinae revelationis insallibilitate 3 quae autem esse posset revelationis veritas , nisi certh constaret

122쪽

De Existentia Dei naturaliter cognita 8 I

de ex; stentia dc veracitate revelantis p Ergo qua fide creditur Deum Me aut ille revelas-le, eadem aedi debet eum existere. Dires. Fieri non potest ut quis fide divi. na credat Deum existere et Ergo existentia Dei, fidei lumine non constat. Frobatur antecedens. Assensus fidei divinae nititur testimonio Dei: Ergo fides in assensu suo supponit Deum esse qui testimonium veritati credendae perhibeat, ac proinde fieri non eo. test ut ejus existentia per fidei lumen in. notescat, clim eam supponat. Nego primum antecedens, & secundum di. stinguo consequens 3 Fides in suo assensu supponit Deum esse in entitate, & existentia sua reali, concedo: in formali & distincta cognitione ciedentis, nego; oportet quidem ut is qui credit Dei existentiam , edqubd Deus se exi itere revelavreit, supponat eum esse, non enim revelasset nisi esset; sed dum huic revelationi assentitur, non cogitat de praesupposita illa Dei revelantis exissentia r Vel si cogitet, sollim cogitat comsusE & indistinctE : ita ut illius cogitatio primb de immediath veluti terminetur ad hanc propositionem, Deus est , quia se esse re velavit 3 quam ad hanc non posset revelasse nisi esset J: prima enim propositio est veluti immediata respectu alientientis , secunda verti tantum mkiata dc consula. abis . Si eodem fidei credamus

Deum existere, quo testatur se esse, sequi. tur per eundem assensum nos bis credere Deum existere; semel quidem, quia revela. vit se esse; dc denud, quia revelare non F. tuisset, nisi esset; sicque prilis Gederemus Dei existentiam , quam eum esse existentem Credamus, quod est omninb nugatorium. Dimns antecedens . Sequeretur nos bis credere Deum esse, eodem motivo , mediore modo, nego : diverso , concedo. Credi.

mus enim fide divina eum esse praeci , ibr- maliter dc explicith, quia revelavit & dixit se esse, ita quod illius revelatio sit medium,

α motivum illius assensus; solam autem viristia alitela mediath & consequenter credimus elim esse, quia revelare non potuisset, nisi esset . Primum quidem motivum talis a sensus est 1 revelatione, secundum a demonis sti arei e : Primum praecish pertinet ad fidem , posterius autem spectat ad metaphy-suram , quae ex eo , quia impossibile sit idem operari, & non esse, colligit qu si Deus testificetur se esse, necessarib esse M.tiet , ut illud testificetur 3 operari enim se. Hassen rarol. Tom. i.

quitur esse. Unde praefatus assensus si sit iaentitate simplex, eit saltem virtualiter multiplex , cum diversum virtuale habeat moistivum, diversumque medium.

CONCLUSIO TERTIA.

Umine dissursus naturalis eresi constat

Deum existere. Hanc conclusionem di-lertis verbis indieat & probat S. Paulus ad Romanos, ubi loquens de hominibus sola ratione naturali illustratis , nec per illam divinam revelationem edoctis , ait , suo

notum es Dei , - - δ illis , Deus

enim illis mani avis: Lumine scilicet naturali , dc per discursum ab efffitibus de

rebus creatis ad creatorem: Invisibilia enime us a creatura mundi mr ea quae facta μην, intellecta conspiciuntur 3 sempiterna quoque

jus virtus cs Diviηitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, ηοη meat Deum glorificaterunt.

Unde merito Sapiens cap. II. ait . Hani sunt omηes bomines in quibus non subest scientia Dei is, de bis quae videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est , neque optri bus arundentes agη-erunt quis esu Arti κ. Paucis interpositis concludit 3 A munitudine enim spreui is creaturae re Uuitre pateris eorum Creatis videri. Quibus constat ex Dei operibus illius existentiam per discursum, dc lumen rationis natural Is ita cerib, dc aperth innotescere, ut merith M. Patres eam notitiam evidentem appellaverint.

Hinc Augustinus Tractatu secundo in Ioannem: Deus, inquit, potes inmeηiri se

ereaturas evidenter, ricente Apostolo: InvisH-lia Dei per ea quae facta sunt intellicta Gn- spieiuntur; id est, inquit in hunc locum S.

Hieronymus, tam eviaentre intellecta sunt, utranspecta dicantis . Quibus concinunt alii SL Patres, sed omnium elegantissi in Minutius Foelix in cnavios suid, inquit , po

tes esse tam apertum, tam c-sessum, tamque perspicuum , tam oculos in caelum sustuleris is, quae sunt infra citraque Iustraveris, quam esse aliquod Numen praestantissimae mentis, quo

Omnis natura inspiretur , moveatur , alatur ,

gubernetur ρ Constat ergo Dei existentiam per rationis lumen in n.tescere. Quae autem sint rationes naturales quibus illa probetur, ac contra Atheos essicaciter demonstretur, infra patebit. Dices primo . Ratio naturalis non potest

Dei exilientiam deprehendere : Ergo haec

123쪽

81 Tractat. I. Disput.

per illam non innotescit. Prehatur antecedens: Inter objectum cognoscendum, & ρο- tentiam cognoscentem , debet ella aliqua proportio: Deus enim elt infinitus; intellectus autem est facultas finita; finiti autem ad infinitum nulla est proportio. Unde S. Dionysius libro S. de ivinis nominibus, ait, Deum neque Hore, neque intelligere possibila

est . Ergo Deus per rationem naturalem non

poteli cognosci. Nego antecedens : & majorem illius probationis distinguo cum S. Bonaventura in 3. Gl. 3. quo. I. ad I. Inter intellectum cognostentem , dc objectum cognoscibile , debet esse aliqua proportio, vel conveniemtiae , vel aequiparantiae, concedo : aequipa. Fantiae semper, nego. Sicut enim duplex est

oblecti cognitio, nimirdm Apprehensiva, &Comprehensiva 3 quarum prior consistit in manifestatione alicujus veritatis objecti coegniti 3 posterior velli in perspicaci vilione& contemplatione eorum omnium quae in

objecto sunt; ita ut nihil in eo sit, quod

lateat videntem & cognostentem: ita etiam inter intellectum & objectum , duplex est proportio: una Contrairnitie, qua intellectus fertur in objectum sibi conveniens, & quatenus e it intelligibile ι altera is viparan. tiae; seu aequalitatis, qua fit ut tanta sit virtus ad intelligendum in facultate cognoscente, quanta est persectio cognostibilis in

objecto . Prima proportio requiritur in cognitione apprehensiva . Secunda verb incomprehensiva desideratur . Prior reperitur inter Deum cognoscendum dc animam m.

gnoscentem , quia elim Deus sit cognosti. hilis , est intra latitudinem objecti intellectus , qui versatur circa omne intelligibile; non ita posterior ; unde anima potes

uidem cognoscere , non verti comprehen .ere: De pol eriori loquitur S. Dionysius inon verti de priori. Subbtimes. Atqui inter Deum & animam nulla est etiam proportio convenientiae , quae sufficiat ut anima Deum possit cognoscere. Ergo haec illum ccgnostere nequit . Probatur antecedens. Minus invicem discre-pInt sensus di spiritus creaturae, qu minus, intellectus humanus, quia sensus dc spiritus creaturae conveniunt in ratione entis

creati & finiti; major autem est convenientia inter duo entia finita , crudim inter intellectum qui finitus est, & Deum, qui es

infinitus: sed non obli ante illa marari convenientia , sensus nunquam potest elevari

. Artic. I. Quaest. I

ad cognitionem dc perceptionem spIritus ἰErgo muliti minus anima poterit elevari ad cognitionem Dei.

Nego subsimplum dc majorem illius probationis distinguo cum eodem S. Bonaven.

tura ibidem 3 Μmtis invicem discrepant senissus & spiritus, quam Deus & anima in ratione obiecti cognostibilis; nego 3 in ratione en tu , concedo . Sensus equidem dc spiritus quatenus sunt entia creata dc finita, magis invicem conveniunt, quam Deus dc anima: sed quatenus spiritus est obiectum perceptibile, dc Deus pariter obsectum perceptibile , magis Deus convenit cum intellectu humano, qu m spiritus cum sensus rem enim Intelimus habeat pro Obojecto suo omne intelligibile, etiam Deum stra latitudinem sui objechi involvit; Sensus verti clim habeat pro objecto suo omne sensibile, spiritus autem ex se non sit sensibilis, etiam non comprehenditur sub ob. lecto sensus: Ergo lichisensus non possit percipere spiritum, tamen anima poterit agn scere Deum. Dices a. generatim contra resolutionem uaestionis; Si Deus existeret, effet ens inis nitd bonum: atqui nullum datur ens infinite bonum . Ergo nec Deus. Major conis

stat , siquidem nomine Dei designatur ens infinith persectum , proindeque infinith bonum. Minor probatur. Si duorum contrariorum unum esset infinitum dc existeret , ageretque necessarib, non posset dari aliud contrarium, etiam finitum; si v. g. existeret in rerum natura calor infinitus , non posset regeriri , nec cum eo subsistere minimum frigus; similiter si infinitum esset

lumen, nullae forent tenebrae : Ergo si daretur Ninum infinitum in rerum natura , non posset dari aliquod malum etiam fini. tum: sed plurima sunt mala, ut experientia constat; Ergo non datur bonum infinitum, nec consequenter Deus.

Respondent aliqui Minorem esse veram de contrariis sormaliter & per se , qualia sunt

U. g. calor dc se i*us ι non verti de contrariis virtualiter ocratione effectuum quos possunt producere , sicut Sol v. g. dicitur virtualiter contrarius aquae; quia ille calorem, haec frigus producit. Deus autem, inquiunt, nullum malum habet sibi contrarium sor maliter, sed solum virtualiter, quatenus nempli malum aut prohibet, aut odit, proindeque omne Halum a rerum natura non debet necessariti excludere.

124쪽

De Existentia Dei naturaliter cognita.

Verum hane replicam nullam esse demon. strat Ductor Subtilis in I. AE'. a. qu. T.

num. I. quia inquit ) sive Jormaliter , sive virtualiter aliquid fit alteri contrarium ; fi fitionitae virtutis, alterum ubi contra iam nincompatietur quod enim est infinitae virtutis , nedum exeludis quod Mi Drmatiter contrarium

es I sed etiam quod contrariatur suo sectui: o i 3 sol esset infinite calidus viri ualiter, non

magis compateretur secum aliquod frigus in re. rum natura, quam si est formaluer calidus: Ergo si Deus lit infinith contrarius malo , non magis admittet secum in rerum natura aliquod malum , qutim si ellet sormaliteripli malo contrarius: itaque in forma cum eodem Doctore ibidem qu. a. num. 3S- Nego minorem & maiorem illius probatio. nis distingito. Si illud contritrium infinit una ageret necessaridi, aliud sibi aut suo esse tui

contrarium non compateretur, concedor si

enim sol virtualiter, & ignis formaliter es.sent infinith calidi, v. g. cum agerent necessarib & ex impetu naturae , etiam age rent secundlim omnimodam suam virtutem; quae clim edet infinita, produceret calorem infinitum, qui proinde omne frigus 1 rerum natura abigeret : si ageret liberE , nego: Deus au tem non agit necessario ad extra , sed omninb liberE: Omnia enim auaecumqu:

luit freti in caelo is in terra. Nec etiam producit necessarib aliquos effectus in m. possibiles enm malis aut possibilibus aut exi- sentibus; ideoque licet sit infinitῆ bonus, mala tamen esse & fieri permittit, vel eκlustitia puniente, vel ex providentia ad congruum aliquem finem mala ipsa ordinante. Diees 3. Si daretur aliquod corpus infini.

rae magnitudinis secunddin omnem extensionem, aliud corpus secum non admitteret in rerum natura, quia omnem omninb locum repleret, & sic quodlibet aliud corpus h loco abigeret; Ergo a simili, si daretur

aliquod ens infinitum , non admitteret secum aliud ens infinitum in rerum natura. Sed constat plura esse entia finita in rerum natura. Ergo in ea nullum datur ens infinitum . Prima sequela patet, sicut enim extensio se habet ia extensionem, ita entitas ad entitatem: Ergo si extensio infinita a- lliam extensionem finitam excludit, etiamentitas infinita omnem aliam entitatem ex- cladet, vel eam in suo sinu realiter compleuetur & absorbebit, ac proinde si detur in

rerum natura aliqua infinita entitas, non terunt aliae finitar entitates in ea admitti.

Negat paritatem Doctor ibidem, & ratio.

nem di paritatis hanc profert, qubd una entitas non pugnat cum alia entitate , sicut unum corpus quantum pugnat cum alio corpore quanto respectu ejusdem Ioci occupandi: cum enim duo corpora quanta sint naturaliter impenetrabilia, ideoque non pose sint simul eundem locum occupare; evidense it subd si corpus aliquod esset infinith extensum , Omnem Omninb locum repleret νproindeque omne aliud corpus Ioci repletivum excluderet: Entitas autem una nullam

habet incompostibilitatem dc pugnam cum alia entitate: Neque ratione sui; cum non sint contrariae, quippe quae sint substantiae, quibus proprium est non esse sibi invicem

contrarias, Neque ratione loci, cum considerentur solli mutentitates sunt, non verbueextenta: Ergo lic t corpus infinitum excluderet corpora finita; non tamen entitas in finita excludere debet entitatem finitam.

Imb potest retorqueri argumentum: Nam sicut corpus in itum non excluderet aliqua corpora quanta , si cum eis non pugnaret ratione extensionis, eb qubo non essent impenetrabilia nec loci repletiva, qualia sunt corpora gloriosa quae nec locum replent . nec impenetrabilia sunt; ita di pari entitas infinita non debet excludere entitates finitas, quia cum eis nullam pugnam habet. Instabis. Idcircb corpus quantum finitum non potest esse cum corpore quanto infinito, quia si daretur, cum eo faceret malus, quod implicat; infinito enim nihil addi nec detrahi potest: Ergo propter eandem ratio nem, nec entitas finita potest cum infinita subsistere. Patet antecedens 3 etfici eni in maius, nihil aliud est, quam suscipere novam quantitatem sibi sit peradditam; corpus autem infinitum novam susciperet quantitatem . si aliud corpus finitum cum eo poneretur in rerum natura. Ergo, M.

Distinguo ante dens. Fiet et majus, si compus quantum finitum ipsi infinito uniretur, concedo: si non uniretur , nego . Similiterentitas infinita dici posset fieri magis per secta, si aliae entitates finitae ipsi rea' iter&sormaliter unirentur, concedo ἔ secus , ne

go. Sed constat entitatem finitam cum in finita non possie uniri realiter nec formali. ter; ac proinde ex eo quba utraque ponatur in rerum natura , infinita entitas non

debet dici magis persecta propter consortium 8c coexistentiam entitatis finitae: sicut F. g. Paulus non emcitur persectior per P a pro

125쪽

8 Tractat. I. Disput. J

productionem & coexistentiam Petri: quia persectiones Petri non sunt realiter & formaliter hi Paulo. Dices q. Si Deus existeret, deberet esse infinitus secundlim entitatem dc perfestio. nem: sed nullum est ens quod sit infinitum secundum entitatem & persectionem: Ergo non est Deus. Probatur minor . Quod ita est in ut non sit alibi, est finitum secun- olim ubi & positionem in loco : & quod ita est ridie , ut non fuerit heri , nec erit cras, et1 finitum secundam tempus didurationem 3 dc quod ita facit hoc , ut facere nequeat aliud, est finitum secundlim acti nem dc virtutem: Ergo simili, quod ita est Me ens singulare, ut non sit aliud , elifinitum quoad entitatem & persectionem :Sed Deus, si daretur, ita esset hin: ens divinum , ut non esset aliud , puta homo , lapis, lignum, &c. Ergo esset finitus secun-d 4m entitatem, nec propterea esset Deus. Resp-det Doctor in I. I. q. a. n. zt . ne

gando consequentiam dc rationem disparitatis profert, qudd Deus dc tempus in quibus res esset, dc non alibi , aut alio tempore, sint finita : nam si essent infinita. falsum esset antecedens : etenim , inquit Doctor ,

si esset aliquod ubi infinitum, per impossibile,

is, corpus 1 itum , repleret illud ubi; non sequeretur, Doc comvs est hic ita quia non sit

alibi: Ei es finitum secundum ubi, quia b hie non demonstrat nisi in itum. Ita se eundum iras optam si motus esset infinitus

tempus in nitum I mn sequeretur, iste mo tus es in Me tempore, i , non in alio: Ergo es Disus seeundum tempus . Da ad prop. tum oportet probare illud quos demonstratarpere hoc eos, esse finitum. vel in forma distinguo minorem. Si locus di tempus essent inhnita , quod in eis es.set, de ret elise finitum, nego ; si sint ii.

nita, concedo. Unde concelsa minore, ne .go cons uentiam, illud enim ens singulare, quod dicitur Deus, est infinitum secun dum entitatem & persectionem , Omnem cnim aliorum entium persectionem suo sinu complectitur ves sormaliter vel eminenter , ac proinde ex eo quia sit Meens, singula. re dc determinatum , non sequitur exindequbd sit ens finitum 3 determinatum enim

opponitur quidem indeterminato, non autem

finitor, quia aliquid potest esse ens infinitum de simul determinatum , etenim si daretur linea infinita, esset ens determinatum, quia es et quantitas, dc non qualitas, nec rela.

. Artic. I. Quaest. I.

tio , nec substantia ι propterea tamen non minus esset infinita. Di 1 3. Si daretur Deus, haberet virtutem infinitam: sed nulla elt infinita virtus: Ergo nec Deus . Major constat: Siquidem nomine Dei intelligimus ens infinitum, tum in entitate , tum in persectionibus. Minor, probatur ex Ariltotele 8. NUrarum textu 79. ubi ait, Virtus tonita si eo ira , moerern in tempore 3 sed non poteit ulla virtus

movere in non tempore : Ergo non datur virtus infinita, nec consequenter Deus. Μinorem sic probo ex Doctore n. 36. laudato . Si virtus infinita non ageret in n

tempore, sequeretur qubd sequari potist ita motu per actionem, dc activitatem virtutis finitae: sed consequens est salsum , quia finiti ad infinitum nulla est proportio: Ergo si virtus infinita infinith agat, debet agere

in non tempore. Probat majorem ex Hypothesi I. qu virtus infinita agat in tem pore , quba claritatis gratia vocetur A, Virtus autem finita agat in tempore quod B nominetur: a. qubu tempus A , in quo virtus infinita agit , excedat tempus B s cundum centuplum vel millecuplum 3 3. bd virtuti finitae addatur nova alia Virtus centupla vel millecupla, ita quM sussi cientem habeat activitatem ad movendum dc agendum, non sollim in tempore B, in quo ipsa per priorem suam activitatem prius operabatur I sed etiam in tempore A.

His, inquam tribus suppositis ut possibilibus, sicut revera possibilia iactu a rento aperte colligit Doctor qubd virtus finita

aequaret achivitatem de operationem virtutis infinitae; siquidem ageret in simili cum

ea tempore A ; quia per superadditam a stivitatem centuplam vel millecuplam, vir tus finita aequat illud tempus A , secundum id in quo illud prilis excedebat. Ergo si virtus infinita agat secundum omnem suam activitatem, necessu meli vel ut agat in non tempore, vel ut sequetur I virtute finita, quae in simili tempore cum ea Opem rari poterit. Distinguo minorem eum Dinore ibidem et Si virtus illa infinita supponatur agere in

corpore dc necessarib ac iuxta naturae duinctum dc impetum, concedo. si supponatur agere extra corpus de eam esse spiritualem ac liberam, nego. Fateor equidem qu li virtus illa infinita necessarib ageret, uti D. um operari salso censuit Arithoteles , illa cert Esic agens secunaliae omnimodam suam acti,

126쪽

De Existentia Dei naturaliter cognita 83

vitatem, deberet agere in non tempore ut

a virtute finita non posset adaequari . QVAESTIO SECUNDA.Dsuper . Si virtus illa infinita esset in torpore extenso , ut supponit Aristoteles an Deum Dei re se per se mitum.

eo is objectisne lauisto: non posset movereis non tempore, quia ageret circa eo us,iπ TT inanes omnes subtilitatis argutias

cujus partes crim aliquae magis distarent i circa praesentis inaestionis resolutionem motore , aliae minus, non trasset eas simulIproponi solitas, factinis rescindamus, &ὶ- movere 3 & haberet etiam aliquam resiste IIidae comparandae ditias doctrinae , quam tiam ex parte illius corporis quod moveret sivm. dc ludicris discutiendis quaestiunculis quae resistentia mobilis, de diversa illius par- tempus dc laborem impendamus ν duo sotium approximatio duae lunt eausae succese Rim hic proponimus risolvenda. I. Au personis 3 dc proinde durationis temporaneae .lse notum sit Deum extitere quatenus Deus Ergo sequeretur illam virtutem infinitamis, seu prout in se conceptibilis est sub

Rgere in tempore, quia ageret cum succesimam ratione suae Deltatis ac divinae erusone, dc agere in non tempore, ne aequar sentiae . a. An per se notum sit eum ex tur a virtute finita: Agere autem in tempo- stere quatenus concipitur a nobis sub rati Ie de non agere in tempore sunt contradiis ne primae causae, entis summh necessarii, in choria: Ergo merito concIudit & probat Ari- finiti, & omnium entium principii, modera stoteles non posse dari aliquam virtutem in-itoris & finis: quae ut appareant evidentias, finitam, quae simul agat necessarib& ineor. I. Quia quemadmodum triplex Pore extenso, quia se de rei agere in tem- distinguitur et ras, nimirum Reι, Θ πι-pore dc non in tempore, quod implieat. Ita-xtisus, Ac Locutionis, quarum prima consulit 'ue non nNat absolute aliquam virtutemiin conBrmitate rei ad sua principia , vel infinitam quae libera sit, dc corporis expers,sad suam ideam 3 secunda, in consormitate qualis est Deus, agere posse in non tem re,immitionis cum objecto cognito; tertia, sed id negat solum de virtute infinita quae in consermitate dictionis cum interno mencsset in corpore, dc ageret necessarib. tis conceptu : Prima opponitur falsitati &Rices ultimὀ. Quod nec est a se, nec ab apparentiae, secunda errori, tertia menda alio , non est: sed Deus, si daretur, nec eis: Ita pariter triplex dicitur esse pro fesset a se, nec ab alio. Ergo non est. Pro- tis, nimirum vocalis , mentalis dT Objmi-hatur minor. Pri non esset ab alio, alio. va. Realis, constat terminis vocalibus con-Quin non esset primum ens, nee intipen- ceptum exprimentibus 8c significantibus :dens: ac proinde non esset Deus. Non etiam inmalis, in conceptus internus quo unum esset se. Neque essective r quia nihil pro- a inmatur de alio: Objeama autem est ipsa ducit seipsum , alioquin esset antequam estis; realis terminorum unio a parte rei, nimi-Prisuctio enim fit per operationem , ope. rum unio realis praedicati cum subjecto εrari autem sequitur re supponit esse: nmue v. g. unici animalis cum rationali in homine, emanariis; quia emanans praesupponit ia 1 quae repraesentatur per mentalem dc signi- uo emanat, sicut fluvius .ntem , dc ra-,ru atur per vocalem enuntiationem.

ius sol cm ι Ergo seipiam esse supponeret Urit autem propri h loquendo sola pro antequam esset, quod implicat. positio objectiva praecish dicenda sit sin se D ingvit misorem noster Bassiaius in I. που, sicut enim sola res dicitur per se sciri a. a. qu. a. ad a. 'incipale, Deus non est a vel ignorari, ita pariter sola dicitur notam ieessetai vh, positi vh, seu per productionem, se vel per aliud: Attamen sena usus invaluit concedit 3 non est a se negati vh seu perne-iut signo accepto pro re significata etiam progationem productionis tum a se tum abi sitiones vocales &meMales dicerentur per alio, negat. Itaque ly esse a se non impo sis notae rati erodissitionis objectivae quam

lat effectionem, neque emanationem, quasi exprimunt de significant. Deus seipsum produceret, aut ii se emana. Notandum a. Orea propositionis per se n ret : sed tantum negationem productionis ιitae definitionem, tantam esse tamque va-4ta quM idem sit esse a se , ac esse omni. riam Authorum sententiam, ut vix invii emaid improductum. in ea assignanda duo conveniant. Nos tamen Doctoris Subtilis vestigiis inhaerentes, diciamus cum eo in I. dist. a. qu. a. n. 1., 3. pro

127쪽

8J Tractat. I. Disput. I

p. sitionem per se notam eam dici, cujus veritas patet evidenter ex cognitis vel distin-cth, vel consusE terminis, quibus constat; ita quM praeter notitiam terminorum nullo alio medio egeat intellectus ad perci. piendam necessariam & immediatam connexionem subjecti & praedicati ex quibus illa propositio formatur. Sic v. g. totum es maius sua parte , vulgb dicitur propositio Per se nota , quia ubi quis novit quid si gnificet totum, quid pars, dc quid mullus ,

nulla alia cognitione , nulla ve probatione indiget, ut evidenter percipiat omne totum esse majus sua parte.

Unde sicut Mi dicitur per se visibilis ,

quia nullo alio lumine indiget ut videntibus appareat, cum ille sit totius lucis sons& origo: sic etiam congruli illa propositio

per se nota dicitur, culus veritas patet extetminis; quaeque , inquit Doctor num. 3. Nara es babere evidentem veritatem conten. tam in terminis , etiam in quocumque inteue u concipiente termivis: Ita quod quemadmodum bol, lichi non videatur a coecis&oculis clausis , non minus de se & per se visibilis est , sic heu aliquis intellectus non

corripiat terminos ita non concipiat propositionem, non minus illa est per se nota quan-mm-de se. Unde colligit ibidem. Esgitur omnis e sua illa propositio perbe nota, quae exterminis sic ranceptis ut bunt eius termini, nata es babere eruuentem veritatem complexionis. Nolandum 3. Ad propositionem per se ηο- tans, tres potissmum desiderari conditiones.

Prima eii qudd praedicatum immediath&' per se conveniat submo , si enim ei conveniat per aliud , illius cum subiecto conis nexio etiam per aliud notificabitur 3 sicque non erit propositio per se, sed per aliud nota; Raa ratione omnes propolitiones in quibus proprietas amrmatur de suo subjecto, v. g. Nis de bomine, praecish non dicuntur pur se notae, quia risibile non convenit h imini immediath , sed tant lim mediante rationali homo enim risibilis est , quia est rationalis: possunt tamen dici per se notae improprih , quatenus praedicatum necessariti convenit subjecto, nec ab eo sit ullatenus separabile, quo fit, ut vera sit haec consequentia; M timo: Ergo risibilis. Secunda conditis eth, quia praedicatum conveniatessciuialiter & intrinsece subjecto; cujus desectu haec propositio, nix es alba, est quidem per se nota sensibus dc oculis , qui nivem omnem albam evidenter depre-

Artic. I. Quaest. II

hendunt ι non autem est per se nota intellectui, quia quamvis albedo immediath niui conveniat, Ac non ratione alterius sormae aut praedicati ν tamen cum nix possit esse sine albedine, nec proinde necessaria sit&inseparabilis connexio praedicati cum subisjecto, videlicet albedinis cum nive , etiam

illa propositio non elt intellectui per se

nota.

Tertia tanditio est, ut non possit demon- lirari a priori praedicatum subjecto convenire 3 alioquin non esset immediata . nec proinde per se nota , si per aliquod medium prius inceptibile in re quae cognoscitur praedicatum quod de ea assirmatur ipsi competeret. Non excluditur tamen deis monstratio a posteriori, qua intellectus noster veluti manu ducatur , ut per rei essectus aut proprietates deprehendat praedica tu in quod de ea assirmatur ipsi per se dc immediath competere.

CONCLUSIO PRIMA.DEus est, seu ex is, es pro filia per so

nota. Ita Doctor Subtilis in I. al. q.

quos. a. num a. dc S. Thomas cum suis,

oc probatur: Illa propolitio est peν se nota, in qua praedicatum est de essentia subjecti;

illa enim non potest demonstrari. , vel n

tificari per aliquid prius, cum nihil sit prius essentia rei 3 sed in hac propositione Deus es, seu existit, praedicatum nimirum exi-itentia ) est de essentia submis elim enim

Deus sit ens per essentiam 5c actus purus, oportet qudd exilientia sit de conceptu quid is ditativo essentiae divinae: Ergo illa propositio Deus est, dicenda est per se nota . Secundb, id a propositio est per se nota, quae ex terminis suis cognitis habet evidentem veritatem, nec ullo alio indiget ut nota fiat; quaeque est immediath, dc in primo modod cendi per se; hoe est, in qua praedicatum

convenit essentialiter subiecto : sed talis est propositio Deus es, nam ut inquit Dinor

laudatus num. q. praedicatum subjecto convenit per se primo modo , & illa propositio est immediata; imb immediatissima, ad

quam resolvunt si omnes propositiones enuntiantes aliquid de Deo qualitercumque conincepto: Ergo, &C. Dices primo : illa propositio non est dicenda per se nota, ad cujus veritatem eviis denter percipiendam opus est demonstratione dc discursu: sed ad percipiendam verita-

128쪽

An Existentia Dei sit per se nota. o '

tem hujus propositionis, Deus est, opus discursu de demonstratione saltem 1 p.,sla. riori: Ergo non est per i e nota. Res ardeo concessa maj re, distinguendo minorem: opus est discursu iis qui persest.

cognoscunt terminos, nempe quid ut Deus,

dc quid sit e ere, uti eos percipiunt Angeli , & beati Spiritus, qui Deum vident, sicut eli, & facie ad faciem intuentur, negor opus est disdursu iis qui praelatos terminos imperfectὸ solam percipiunt, qualestumus quamdiu mortalem hanc vitam agimus , cencedo 3 Cum enim Deum noverimus solum per speculum creaturarum, &iii aenigmate fidei, hinc non mirum si invisibilia ejus per ea quae iacta sunt, discum

renuo concipiamus ac deprehendamus.

Adde qulia demonstratio a posteriori non officiat propositioni per se notae, ut observatum est in tento notabili; alioquin nulla laret propositio per se notas siquidem nulla e:l cusus Ueritas, vel per inductionem , vel per demonstrationem a posteriori non

possit innotescere.

Dires secunia: Illa dictio Deus es, non est propositio : Ergo non est propolitio per se

nota. Probatur antecedens : Propositio debet conitare duobus terminis ; si enim sollim unicus appareat, non erit propositio, sed simplex terminus; atqui in hac propo. sitione Deus est , non apparent duo termini sed unicus 3 Deitas enim, seu divina eLicntia est unica & simplex entitas, indivisibilis in plures sor malitates; ac proinde in

suo conceptu plures terminos non admittit r Ergo nec propositionem per se notam

efformat.

Distingvo minorem : Non apparent duo aut plures termini sermaliter& astu dillinis esti , transeat: non apparent saltem virtu liter disti iacti, nego; quamvis enim Deitas ct existentia ejus non distinguantur formaliter, quippe cdm Deitas non possit concipis ne existentias tamen distinguuntur virtua. liter I & quatenus propositionem efformant, concipiuntur, ut duo distincta, quod suificit ad sormandos duos terminos qui in propositione desiderantur.

cipitur a nobis viatoribus , non s per se nota. Ita Doctor Subtilis in I. dist. a. qu. a. I. Probatur. Per hanc propositionem Deus es , concipimus Deum, vel utens infinitum 3 vel ut necessariti existens, vel ut summum bonum; vel ut principium, moderatorem , & finem rerum omnium rAtqui sub nullo horum conceptuum , per se notum est Deum existere: Ergo haec propositio Deus est , quatenus concipitur a nobis, non est per se nota . Major est certa; omnes enim conceptus, quos de Deo forma, re potiumus, vel sunt absoluti, vel respecti. vi, seu concernunt Deum vel quatenus est in se, vel quatenus respectum dicit ad crea. turas . Si concipiatur quatenus est in se . vel apprehenditur ut ens 1 se &nece.laribexistens ac omnimodὲ independens, vel ut est ens infinite persectum; dc omnimodamentis rationem dc persectionem suo sinu complectens : si concipiatur per respectum , quem habet ad creaturas , concipitur velut est earum principium, vel quatenus est ipsarum moderator, aut finis; ac proinde patet maioris propositionis veritas. Μinorem autem probat Dostor tribus rationibus. I. quidem sic. Illi conceptus non

sunt per se noti , qui sunt demonstrabiles, priori; atqui praefati conceptus sunt dein monstrabiles a priori . Probatur , Illi conceptus sunt demonstrabiles h priori qui demonstrari post uni per divinam existentiam tanquam ser aliquid a quo emanant I at

qui tales concemus ita possunt dem uastra ri. Probatur : omnis proprietas aut modus

rei potest demonstrati per essentiam a qua emanat: atqui illi conceptus objectivi de

Deo se habent per modum proprietatis aut modi: Ergo demonstrari possunt per existen 'tiam quae Deo essentialiter competit. Secundo. Propositio per se nota ea est quae ex terminis cognitis evidenter apparer

vera: sed lichi quis noverit quid sit infinitum , dc quid sit existere , non propterea videt evidenter velitatem illius propossitionis, Ens infinitum existit , idem dicendum de aliis conceptibus: Ergo illae propositiones non sunt per se notae.

Πνιio , Nihil ira test esse notum de conisceptu non simpliciter simplici, hoc est, qui

includit varios conceptus, nisi sit notum illos conceptus inter se uniri; sic v. g. non

potin esse notum qu homo irrationalis sit animal 3 quia non est notum qubd detur homo irrationalis; imboppositum ipsius

notum est, puta hominem esse rationalem 3

similiter non est per se notum quM paries sit albus, nisi sit notum qu paries

129쪽

Tractat. Ι. Disput. I

habeat albedinem conjunctam . Sed in Memoriali statu nullum habemus conceptum

pmprium de Deo , qui sit simpliciter simplex3 Omnis enim conceptus proprius quem de ipso formamus, plures alios conceptus includit, etenim conceptus summi boni, entis infiniti, entis necessarii, primae causae, plures conceptus involvunt 3 Alius enim elt conceptus causae, de alius causae primae ν siquidem aliquid Dotest habere ratio. nem causae , & non esse causam primam , sicut potest habere rationem entis, & non esse ens infinitum & necessarium: Eigonui. tum conceptum in hoc statu possumus QN mare de Deo qui plures conceptus non in.

volvat 3 nec possunt illi co Mus esse per se noti, nisi constiterit illos per se uni ii: sed

nullatenus nobis constat omnes conceptus

quos de Deo larmamus esse per se unitos ut experientia constat. Ergo non constat illos conceptus esse per se notos. Confirmatur . Ipsemet experientia , siquidem aperth patet qu dum concipimus Deum liab aliquo praefatorum conceptuum, non statim determinatur noster intellectus ad assentiendum quω tale ens existat; sed ut ad hunc assensum cerib determinetur, debet ad eum quibusdam rationibus umeri&manu duci; ac proinde haec propositio I ciues, non est per se nota. Dissi. Illa cognitio est per se nota, quae a natura nobis inseritur : atqui minitio existentiae Dei nobis 1 natura inseritur : ut quaestione superiori probatum est. Ergo eliser se nota. Patet major, non enim aliunde prima principia cornitionis dicuntur esse per se nota , nisi quia illorum veritatem percipimus ex solo ingenito nobis rationis umine & absaue omni discursu. ix o majorem. Si illius pr-sitionis termini etiam natura docente distinab in.

noteIcant, & necessaria apareat eorumcon.

nexio, transeat 3 si solam consust termini

veniant in mentem , nec eorum connexio

nobis cerm & evidenter constet, nego: sed certum est terminos illius propositionis Druso , naturali lumine sollim consurh apprehendi, nec eorum connexionem evidenter& per se apparere: qub fit, ut cum natu. sali luce & intuitu, etiam egeamus lumineae discursu rationis, quo Ni exilientiam deprehendamus & persuadeamus: ac proinde lichi illa propositio Deus es, natura duce & docente pateat, non pNpterea est

per se nota.

Anic. I. Quaest. II.

Dices 2. Nobis per se notum est quod ira

lud existat, quo majus excogitari non potest i atqui Deus est id quo majus esse ac cogitari non potest : Ergo Deum esse est propositio per se nota: Μajor patet tum eκ mente S. Anselmi, qui hoc unico argumento utitur ad demonstrandam Dei existentiam ;tum quia oppositum praedicati repugnat subinjecto. Si enim non existeret, non ent illud, quo majus excogitari non posset, quia majus est rem existere, quam non existere.

Distinguo majarem , illud est per se notum, si per se notum intelligatur id quod facith prohari potest, concedo : Si illud imtelligatur quod evido eis ex simplici ter.

minorum apprehensione & cognitione, nego . Sanctus autem Anselmus voluit hane

propositionem Deus est, solam esse per se notam quatenus facile probatur de demo stratur 3 Siquidem ipse integrum librum comis posuit ut demonstraret illud existere , quo majus esse non potest 3 hoc autem omninti stiperfluum fuisset, si praefata propositio esset per se nota ,' etenim propositio per se nota striah sumpta, nulla probari me indiget ut illius veritas pateat . Hi la terminorum expositione & cognitione innotescit.

Altur di xu.: Si per se notum sit, quMid , quo magus esse non μψs , sit possibile.

per se notum erit pariter qudd illud de iactoe existat , concedo r si riun sit per se notum illud esse possibile, nego: nobis autem Perse notum non est aliquid esse possibile, quo majus excogitari non potest ; ae proinde nee notum erit illud de facto existere. V de ad propositionem per se notam nonia stitit qubd oppositum praedicati repugnet subjector sed ultra requiritur , qu irati & iubjecti connexio possibilis aut actu

lis evidenter appareat. - v. g. ut per te notum sit hominem esse animal rationale non sufficit quM irrationalitas repugnet hominis sed ultra requiritur ut appareat evi denter connexio necessaria animalis ration lis cum homine adices 3. Per se notum est veritatem exustere: sed Deus est veritas: Ergo per se nintum est Deum existere : Patet maior , vel enim ceriti constat veritatem esse, de sic habetur intentum p vel certd constat eam non esse, & sic verum esset veritatem non esse; ac proinde esset veritas qubd non esset veritas; sicque existentia veritatis collugitur m veritatis negatione.

Respondet I. Doctor num. 8. argumentum

130쪽

An Existentia Dei sit per se nota. ' 89

non eo ludere , sed in eo latere sallaciam consequentis 3 arguitur enim hi communi ad speciale; nimirum a veritate in commuis ni ad veritatem in particulari. Unde sicut non sequitur , animia relu : sed homo es animat: ergo bomo exfit; quia posset animal existere in bruto, list imo non existeret; ita non sequitur, datur veritas in communi et Ergo datur Deus; Deus enim est qui- clam veritas, sed in determinata , lichi in infinita specie entis. Relmydra a. Negando maMrem 1 & ad ejus probationem dicit, qutid si nulla verutas est, non potest sequi dari aliquam veritatem, sed milis bene sequitur, quhd non

sit verum aIiquam veritatem esse, quia nulla est; non enim sequitur, inquit , ero verum s aliquam veritatem non eos em enim famem consequentis da vegatima babente duas causas veritatis adagirmativam, quae esu tuarum . Adde quM non sit nobis per se notum Deum esse veritatem; siquidem Marcion , lichi imperith, admittebat Deum v. num qui esset author malorum & menda. cii parens; ac proinde ruit argumentum. Dices q. Aliquae propositiones, quarum praedicati unio cum subjecto eli tantamne.

cessaria secundlim quid, sunt per se notae: Ergo multh magis illae pri sitiones, in quihus unio praedicati eum subjecto est absoluth necessaria, debent esse per se notae: Λtqui in hac propositione Deus cst, praedicatum unitur subiecto, unione summε necessaria: Ergo citat est e per se nota: Major patet , etenim hae propositiones totum φmaias sua parte , & bomo est animal rati

- , cu similes, habent tant lim veritatem connex:onem necessariam secunddmquid,

ex hypothesi qubd existant: Secus estauim de Deo, cujus exilientia est absoluth invariabilis & necessaria. Nego sequelam maseris Siquidem ad rati nem Propositionis per se narae, non sufficit quia necessaria sit major de strictior unio praedicati cum subjecto; sed ultra requiritur

ut illa major connexio evidenter apparere

possit ex terminis , dc movere intellectum ut assensum praebeat illi propositioni. Inde fit quω clim propositio necesiaria secundum quid facilius intellectui innotescat evidentiusque pateat, quam quae est necessarias inpliciter, non Aequitur qu si illa nota esse debeat , hare pariter nota semper debeat apparere. Imd cum propositiones, quae fiunt de Eate summε necessario seu divino, sint altioris ordinis, qu1m sint hypotheticas quae fiunt de Ente creatos etiam illae nobis minti sunt evidentes δc magis imperviae. Dises s. Quod est causa dc ratio e --scendi omnia, debet esse primh cognitum dc per se notum : sed Deus est ratio cur omnia alia Entia cognoscantur: Ergo debet esse per se notus. Major constati Quia propter quod unumquodque tale de illud magis: rugo quod in causa per quam res evidenter sint notae, magis debet esse notum. Minor probatur aut holitate S. Augustini , lib. s. de Trinitate cap. 7. dicentis , di ilia tritur aeterna veritate, ex qua temporalia D

Ia sunt omnia, formam secundum quam sumus es, secundum quam, vel in nobis , vuin corporibus , vera i , recta ratione aliquid ramur, visu mentis alipicimus. ivis maserem. Quod est causa cognoscendi omnia objecti vh dc sormaliter, debet

eis esse notius, concedo: quod est causa tant lim effectivh & exemplariter, nego: Deus autem est tantam causa effectiva de exemplaris cognitionis omnium rerum, quatenus nimirum nobis concessit lumen & activi. talem intellectus per quem omnia cogno scere possumus . Est etiam caula exemplaris ad quam necesium est intendere , velut ad rerum omnium exemplar secundum quod . metienda est earum veritas ι ItaquM Mifecth res nosse dicendus est , qui

eas novit, nedum secundiim id omne quod in se complectuntur ι sed etiam secundum proportionem quam habent ad divinum suum exemplar , ut indicat S. Α ligusti

nus.

Dises 6. Per se notum est nob s qubdens necessarid existens, existat : sed Deus concipitur a nobis ut eos necessarib existens: Ergo per se notum est nobis quω Deus existat sub conceptu quo concipimus ipium. Similiter, per se nobis notum est, ut da

operans astu , existat actualiter: led Deus a nobis concipitur ut operans actu ἰ Deus enim communiter dicitur iuxta Damasce. num lib. I. eap. I a. ab astuali , Duere, vel ardere, vel considerare: Ergo per te nobis no. tum est , qudd existat prout eum canci mismus. Μajor utriusque inflantiae patet, quia repugnat rem necessarib existentelia dc op rantem astu non extitere, quia, inquit D stor, in I. dist. a. qu. a. num. 6. Ore tum

SEARCH

MENU NAVIGATION