Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus primus de Deo in se subsistente

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

IIo Traistat. I. Disput. I.

Eigo si darentur plures Dii, eorum Voluntas esset deordinata , proindissue non esset divina: Ergo non essent Dii. Deinde. Si plures essent Dii, aut unus severetur se ipso & aliis simul, aut uteretur aliis, & se ipso seueretur; sed neutrum dici potest. Non primum , quia alias seueretur duobus objectis ada quath beatifican. tibus, quilibet enim eκ illis cum esset bonum infinitum, adaequath beatificaret , &sic unus conferret ad Beatitudinem alterius,& non eonserret: conserret quidem , quia eo frueretur . non conserret autem , quia utrolibet eorum sublato , non mintis MetBeatus. Non etiam secundum , quia cum unus Deorum ex se non ordinetur ad al. terum tamquam ad finem, si quis eorum altero seueretur , abuteretur , sicque VO- Iunias illius non esset ordinata , nec consequenter esset ille inus Tertia denique ratis petitur ex duritate Dehiatis, quae potissmum est triplex, juxta tri. plicem respectum quem Creaturae omnes ad Deum habent tanquam ad tuum principium, moderatorem & finem, a quo Oriuntur, per quem reguntur, & ad quem ordinantur. Primo nanmue constat ex Phusicis unius ejusdemque enectus non posse aisgnari plures causas totales & adaequatas, alioquin causa esset totalis ut supponitur , & non esset, quia ad productionem effectus , al. rerius causae consortium dc activitatem admitteret: Ergo nec plura admitti possunt rerum omnium prima principia . Vel enim quodlibet eorum esset totale principium , vel non: Non primum, quia implicat e, dem rei esse plures totales causas: Non etiam secundum, alias non esset Deus, cum non haberet virtutem infinitam , sed alte. rius adminiculum admitteret. Unde meri- id Lactantius libro de vera Sapientia cap.

avrus tintinis plures patres , ex meto enim procreantvν: Ergo etiam multos colere Deos contra naturam est, contraque pietatem.

2. Constat ex Moralibus non posse admit. t, plures fines totales , & adaequatos, hnis enim totalis is dicitur, ad quem onmia appetibilia reseruntur: Ergo ubi quis sibi proeponit unum Deum ta nouam finem ultimum rota lam, necessum est ut omnia alia adipium ordinet & reserat, ac proinde non

potest alium Deum ut finem totalem sibi proponere, alias prior Deus esset finis totalis, & non esset, esset quidem ex suppin

Artic. I. Quaest. V.

sitione, non esset autem, quia alii Dii ad

ipsum non reserrentur, sic ex dignitate &ratione finis totalis necessarid unicus tariis est admittendus. 3. Denique ex Politicis constat regimen Monarchicum esse omnium optimum proindeque Deo supremo omnium moderatori tribuendum , Unus igitur omnium Dominus

es Deus, inquit S.Cyprianus, libro de vanitate Idolorum : Neque enim ista subsim tas potest babere coUartium, edm sua omnem

teηeat potestatem ac divinum imperium . Etiam de terris mutuemur exemplum. Iaanaeo

unquam regni societas, aut eum fide emit , aut fine eruore desit Θ sic Nebanorum sermanitas rupta , Et permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia , Et

Romanos geminos unum non capit regnum ,

quos uηum uteri eepit bospitium. Pomprius, Caesar affines fuerant, nee tamen necess-tudinis fidus in aemula maestate tenuerunt . Nee Me tantum de bomine mireris eum in bor omnis natura consentiat. Rex unus es apibus, Dux unus in Oregibus, in armentis Rector unus - Μvlta magis mundi unus est Rector, qui Omnia quaecumque svnt, verbo iubet, ratione dipensat, virtute ravummat.

Dices primo, Eκ Apostolo primae ad C rinth 8. sunt Domini multi ,-Dii multi iErgo non est tantum unicus Deus

D mgνο , Sunt Dii multi veri, nego ,

fictitii, concedo, Omnes exim Dii gentium Damonia, ait Vates Regius ia

abis, illi sunt veri Dii, qui veros habent characteres Deitatis : atqui Dii gentium veros habent characteres Deitatis . Probatur, Tres potissimum sunt caracteres Deitatem nobis notificantes, nimirum patratio miraculorum , juxta illud Psal. 7 I. Iui scis mirabilia suus, infirmitatum reis pentina curatio , ut sertur primo Regum cap. a. Dominus mortificat is vivi as, d durit ad instros reducit. Et praedictio futurorum, lacundam illud Isaiae qr. Annuntiate quae ventura sunt i turum, Φ, sciemur quia dii estis vos. Sed tria haec Dii gentium operati sunt, ut compotrem est innumeris historiis: Ergo veri Dii dicendi sunt iaων minorem, &ad probationes dico, ea

Omnia quae narrantur facta ast invocationem salsortim Numinum, nativa daemonum ope& virtute patrata fuisse, qualia suerunt stupenda illa opera a duabus Vestalibus edita in signum de confirmationem suae illitatae virginitatis, quarum una nomine Taleia ,

aquam

152쪽

De Unitate Dei. III

aquam cribro continuit Zc gestavit, altera nomine Claudia navem in qua Saxum magnae Deorum matri sacrum ferebatur mediis in Tiberinis aquis, ita haerentem ut nulla humana virtute moveri possiet, cingulo suo movere potuit, & ad portum deducere .mcenim &similia a Linmonibus lub Deo. riun nomine edebantur inquit Tertullia. nus in Numina lapides crederemin-Deus

verus non quaereretur. In Apologetico c. 22.

ad secundam probatisarem dico. Has cura. tiones morborum a falsis Numinibus suisse potius Daemonum infestantium quietem , quam aegritudinis depulsionem , taedam enim primὸ, inquit ibidem Tertullianus , de re renuia praecipiunt ad miraculum M. va, sive contraria, post quis desinunt laedere, cy curasse ererintvr . Vel ut loquitur odia vius apud Minutium Fcelicem, Μorbas fingunt, terrent mentes, torquem membra , ut

ad euisum sui rigant, ut nidore altarium vel bustiis pecudum sagisati , remissis quae constrinxerant eurasse videantur. Ad tertiam probatimem dico, Illas omnes vel rerum absentium declarationes , vel suturarum notificationes dc praedictiones , iactas fuisse pariter Daemonum industria , qui mira sua veli citate in momento, Orbem lustrant Zc referre possunt quae in re. motioribus plagis geruntur. Possunt pariter miranda sui genii subtilitate ventura conjicere ex Astrorum influxu , Scripturarum interpretatione dc Prophetarum oraculis. Haec omnia eleganter deterit dc aperit

Tertullianus ibidem: omnis, inquit, i ,-tus ales est, Me angeli e , Daemones. Igitur momento tibique sunt . Totus orbis illis Deus unus est , quid ubique geratur ram Deia sciunt, quam enuntiant, velocitas, Divinitas creditur, quia sulflantia ignaratur, dispositio. xes etiam Dei, is, nunc Prae sis eo eis. nantibus excerpunt , is nune lectaeηibus re. sonantibus earpunt , ita is, bise sumentes quasdam temporum sortes, .aemulantur Divinitatem dum furantur divinationem . In oraculis aurem quo in nis ambiguitates temperent in eventus, sciunt Croesi, sciant Pyr--i. Croesus enim cum oraculum Λ polli. nis, cui devotus erat, consuluisset, num arma adversus Persas moveret, oraculum respondit, ut refert Eusebius libro 3. de praeparatione Evangelica.

Intreptatim si Croesus Halsas transmiseris

ι amnem,

Imperium perdet magnum reoque svectu. ia ambiguitate verbi perdet deceptus Croesus, bellum Persis indixit , arbitrat regnum Periarum luis armis perdendum , de devastandum : sed ipsemet suum Liuiae regnum inscelici belli eventu perdidit. Simile quid contigit Epirotarum Regi, qui cum idem oraculum consuluisset, ut rhin

adversus Romanos pugnans victor evaderet, audivit ambiguum hoc oraculum. A, te is eida Romanos viscere posse. o factum est ut victoriae spe animatus Pyrrhus, adversus Romanos pugnaverit et

sed ab eis victus ac prostratus , ambigui Oraculi lenium propria jactura didicit. Diras a. Quidquid est melius, est ad mitis tendum maximE in Deitate: sed melius ethplures esse Deos quam unicum : Ergo plures Dii sunt admittendi. Probatur minor. Melius est esse plura bona quam unicum; sed plures Dii sunt plura bona: Ergo melius est esse plures Deos ouam unicum. Distinguo majorem . Si illud quod cogita. tur ut melius , est poIsibile oe admitten. dum , concedo : Si sit impossibile, nego et Plures autem Deos esse , impossibile satis superque demonstratum est. Similiter probationem minoris : Distinguo, plura bona meliora sunt unico, si illud unicum in se non contineat quidquid perfectionis in aliis

reperitur, concedo, si contineat, nego ..Licht enim decem librae argenteae , V. gr. sint plura bona quam unus nummus au reus, attamen eum pretio non excedunt, quia nummus aureus in se continet valo. rem dc pretium illarum decem librarum:

Ita a pari , lichi plures Dii , si darentur,

essent plura bona elim tamen unicus Deus sit infinith perfectus ac proinde cum contineat quidquid perfectionis in aliis reperiretur , hinc fit quM non esset melius plures esse Deos quam unicum. Dices 3. Clim Marcione de Μanichaeis . Tot sunt admittendi Dii , quot primi rerum Productores, summi Moderatores, ecultimi Fines : At illi sunt ad minimum duo: Ergo & duo Dii. Μων patet ex dictis . Minor probatur . Tot sunt rerum Pr ductores, Moderatores, di Fines, quot Esse ius omnino oppositi , Leges contrariae, dc Termini inpetui diversi; sed illa

sunt ad minimum duplicis generis & ordinis. Μέον patet, ex oppositis enim e fectibus , legibus & terminis perpetuis cognoscitur causae , rectoris , dc finis diversitas de .distinctio.

153쪽

m Tractat. I. Disput. I

Minor etiam 4psa met experientia& Scri. plura constat, corpora namque & spiritus si in t effectus oppositi, hinc inter corpus , Fc animam, perpetua pugna, juxta illud S. Pauli Romariorum P. Condelector leti Dei secundum inmiorem μmnem, video autem a-tiam legem in membris meis repugnantem legimentis meae , i , raptivantem me is lege pereati , quae est in membri r meis. Leges pariter divinae omnino oppositae. Vetus enim, &Mosaica nonnisi severitatem, terrorem, &supplicia intentabat . leκ autem Nova &Evangelica, nihil nisi dilectionem, veniam& misericordiam praesesert. Duo similiter

Termini rationalium Creaturarum Perpetui, nimirum beatitudo di damnatio, Gelum , & Infernus, isticitas&gehenna. Ergonecessario admittendi sunt duo rerum Produ.ctores , quorum unus res malas corporeas, visibiles, alter bonas, spirituales oc invisibiles produxerit: Diio pariter mundi Re.ctores, quorum unus vindictam & mala ex depravata per malitiam sua natura sapiat, alter ad amorem & misericordiam ex inna. ta sua bonitate pronus sit : Duo denique ultimi Fides , quorum unus in cruciandis ae perpetub torquendis corporibus humanis delectetur, alter in animabus ad suam similitudinem factis, liberandis, salvandis,ae aeternis deliciis leniendis di demulciendis occupetur. N. minorem, de ad primam illius pro. hatiotiem dico, diversitatem effectuum indicare quidem nonnunquam diversitatem causarum infinitarum, quarum virtus Cum sit limitata, etiam determinata est ad cer. tos effectus ita producendos, ut alios non

posset producere , sic ignis ignem Ad non aquam producit : Secus verti de potentia Divina, quae cum sit infinitae virtutis, desce cunditatis, quoslibet effectus potest producere, sive similes, sive dij ratos, sive contrarios, unde merith in Symbolo Deus dicitur oratre Caeli Θ, Terrae , visibilium O, Invisibilium. Adde quω si duo psimi Productores essent assignandi, quorum unus res corporeas et visibiles, alius res spirituales producere deberet, nec possent simul ab unico produci propter earum oppositionem , etiam &innumeri essent assignandi rerum corporearum Productores, quippe quae nedum dis. palatae, sed etiam proprih oppe sit re dc contrariae inveniantur, verbi gratia calor dcirib . , album dc nigrum, lux dc tenebrae,

Artic. I. Quaest. v.

imb ejusdem humani corporis diversi erunt primi assignandi artifices , nam , inquit Tertullianus libro prir in Marcionem Cap. I 6. H-inem ipsum, inquit, aede ras temperavit tam in comm quam is 'seu , alio membra fetia, alia infirma, aha bonis, alia inMnesta, alia gemina, alia uniea, Mia comparis , alia diti aris . Proinde is, in sensu .

nune Otitia, nunc anxietas, nunc amor, nocodium, nunc ira, nunc lenitas, quod ita Hut aemula infra se renditionis universitas ista

modulata fit, iam igitur visibilius .isibilia

debentur, non alteri Auctori deputanda. adferundam p-ationem relpondet etiam Ipsemet Tertullianus libro secundo cap. q. suam arguit legem, inquit, quam in controversis torques, bostas eroga , consulens M. mini quo Deo adhaereret, ne em tam tiberquam abiectus videretur , aequandus famulis bis eaeteri3 animalibus flutas a Deo, ον ex

istis liberii: Sed ut satur bama gloriaretur, quod suus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret. Ut autem utri utque His tam Veteris quam Novae non diverita suisse Conditores demonstret , ostendit quidquid in una delinea tum suerat, in altera suisse impletum , dc quae de Deo Veteris Legis Auliore Marcion objiciebat, eadem in novae Legis artificem tantopere a Marcione d cantatum , Tertullianus in fine hujus secundi libri retorquet. Ad tertiam probationem ipsemet pariter replicat, juilitiam de bonitatem, vindictam 5t indulgentiam , beatitudinem dc damnationem, diversitatem Deorum non inferre, imb unitatem evincere , nam, inquit, ii bro a. cap. I 2. A primordio Creator tam bonus, quam iustus , parιter utrumque praeest. Bonitas Hus operata es mundum, iustitia modulata est Iustitiae eius quod inter lucem te nebras separatio pronuntiata est, inter diem e

noctem, inter C lum O. Terram, inter aquam superiorem-instriorem inter Μaris tumis, Aridae molem, intre luminaria maiora e mirara, diurna, atque nocturna, inter marem, 'minam, inter arborem agnitionis mortison vitae, inter orbem Paraaibam, inter a- queena O remigena animalia omnia, ut boni

tas emo is, ita ustitia distinxit. Et cap. I3- demonstrans in Deo summh bono severita tem necessariam, ait. Tot illecebris mali m-purantibus bonum, quis illud aveteret quia impune eontemneret suis custodiret, quia sina periculo amitteretp Legis mali viam latam c mulso frequeatisrem . Narae Ommι illabere

154쪽

De Unitate Dei.

ais si xita in icta tundietur λ Horremus terri. obses murus Creatoris is, vix a malo avellimur, quid si nihil minaretur λ Hane iustitiam malum dices quae malo non favet λ Hanc bonum negabis ae bono pro picis 3 sualem oportet Deum velles ; qualem malles expediret, sub quo delicta miserent, eui Diabolus illuderet usum boum udicares Deum, qui bomium magis p --

lum facere securitate delicti pInde concludit: Iustitia Dei ponitudo rivinitatis, Debibens Deum rerfectum is, Patremis, Dominum; Patrem clementia, Dominum disciplimis Patrem arte te blanda; Dominum severa; Patrem diligodum pis; Dominum ii. axendum necessarie. Diligendum quia malis mi. sericordiam quam sacricium; timendum euia nolit peccatum: diligendum quia malit e nitentiam peccatoris, qua- mortem ; ω, tim n- dum quia malit peccatoreι sui iam non pae

nitentes.

Diees A. Plus potest Deus sacer , qu rimintellectus humanus cogitare possit: sed intellectus humanus, ut constat de Idolo- Iatris & Gentilibus, cogitare potest dures Deos: Ergo Deus potest sacere pluresDeos: at in divinis idem est esse & posse t Ergo de iacto sunt plures Dii. Rebondet Seraphicus Doctor in I. dis. a. ori. I. quo. I. quod Gentes non intellexerunt Deum secundum nobilitatem divinam ;ideo non est mirum quω multos Deos cois laverint, vel pytius finxerint ι suit enim Deorum pluralitas fictio intellectus humani .

Unde ad argumentum dira, qubd duplex est intellectus, rationalis scilicet & pna rasticus. De primo vera ei objectio non autem de secundo, idest si nos cogitemus ea quae sunt secundlim rationem, tunc est vexum plus posse Deum sacere quam nos cc ita res plura enim iacit Deus, quam nos ponsimus cogitare, multa namque Deus facit, quae per rationem naturalem non possumus intelligere, ut patet de mysteriis nostrae fidei. Si tamen velimus cogitare ea quae currunt phantasiae, re imaginationi nostrae, sine dubio plura possumus cogitare quam Deus sacere, quia με fumus cogitare multa absurda de inconvenientia quae potita dicuntur fingi quam intelligis Deo autem incon. Conveniens minimum est impossibile. Dices S. Μaῖna potentia est, quae potest

magnum, ma1or quae malu S, maxima quae maximum, de summa quae summum; at

sve Dei potentia est summa: ergo potest nassen uni. TOm. I.

producere summum: sed hoc est Deus. Ergo Deus potest alium producete. Respondet idem Seraphicus Doctori quM aliquid potest producere aliud tripliciter. vel de seipso: vel de ariquo creato; vel de nihilo. De se ipso potest Deus eroducere& veth producit summum simpliciter ι Pater enim divinus generat de sua substantia Filium: sed non potest producere alium Deum propter divinae naturae simplicitatem. De alio, vel de nihilo non potest Deus producere summum simpliciter, sed in genere; non propter desectum suae potentiae 3 sed propter desectum creaturae, quam ne cesse est esse limitatam: dc ita non poteli producere alium Deum.

ARTICULUS SECUNDUS

De Essentia , seu depradicatis qui Ita is Dei. REm nedum dissicilem, sed etiam huis

mani ingenii captum prorsus excedentem hoc in capite reserandam de explicandam aggredimur: Unde non immerith, Simoniae; PHL0pbus f inquit Minutius Ecellae in Octavio

cum de eo quid is, qualis arbitraretur Deus ab Hieroe Dranno quaereretuν , pruno deliberatio. ri diem petiit ι ρ ridie biduum prorogavit, inoalterum tantum admonitus adiunxis, 'stremὸ cum ea as tantae morae Tyraηnus inquireret.

res Mis ille, quiani quaηχ inquisitis tardi, pergeret, tanto veritas peret obscurior . Cui concinit S. Ambrosius libro I. de fide contra Arianos, Deus, inquit, bies, quod eum dicitur non potis disti eum is matur κωωest a mari, eum mitis de itisne erocis , quem omnia nesciunt is, metuendo sciunt. Unde Tertullianus in Aminetico cap. 17. Invisibilis est es videatis; incomprebent bilis, etsi per iratiam repraesolatur; in imabilii, etsi bumanis sensibus Himetur: adeo verus , tantus s. Caeterum quod videri communiter, quod ea rebendi, ἐ-d aestimarim rest, minus est is, o sis quibus occupatur, onmanibus quibus contaminaruri sensibus quibus invenietur. suod vero immensum rufibi iamtum es: bος quod est, Deum inimari faeie

dum inimari non rapit' Nec mirum, siquidem ait S. Cyprianus libro de vanitate id lorum; Deus me videri potest, visu clarior 3 nec comprebendi tactu purior . nec a mari .

m Us . sim tam in imabilem dicimus.

155쪽

Irq Tractat. I. Disput. I. Artic. II. Quaest. I.

Qiem loquendi modum sorth mutuatus erat a S. Dionysio Areopagita, lib. de divinis nominibus cap. II. ubi ait, Nibiles lim quae sunt, aut eorum qxae alicui existentium sunt cognita, explicat arcanum illud, omnem rationem ae intellectum superans superdeitatis superessentialiter suma omnia upreexistentis. Qiinus indicat Deitatis essen-riam omnimode nos latere 3 quare pluribus assirmat, Nos de Deo verius dicere quid non fit, quam quid sit. Uerlim si in altum Essentiae divinae pelagus, navem cum Petro ducere non liceat sestem concedetur illius littora levi nostri ingenii eymba radere, & quidquid sancti Patres, ac Τheologiae Principes de quidditativis Dei Praedicatis scriptis ediderunt , tribus sequentibus in quaestionibus aperire.

QUAESTIO PRIΜΑ. An is, quomori Deus possit definiri pCUm definitio sit oratio naturam rei explicans, divinam Essentiam nosse cupientes, merith ab illius definitionis inqui-stione sermonem ordimur. Certum es autem non posse a nobis adhuc mortalibus accuratam Deitatis definitionem assignari iquippe elim Ementiae divinae proprii chara.cteres hac in vita nos lateant: possiimus tamen eam utcumque describere per aliqua praedicata ipsi cum creaturis communia, ioc per alia quibus, creaturis distinguitur . lHoc autem ut fiat evidentilis, Notandum T. Nos ad divinae Essentiae cognitionem triplici via posse pertingere; nimirum via negationis, a firmationis & ex. cellentiae. Prima Sculptores, secunda Pictores, tertia oratores imitatur: Pruna, inquam, Sculptoris artem adumbrat 3 sicut enim c inqiiit Sanctus Dionysius lib. de Theologia Mystica cap. a. Sculptor hominis limulacrum efformat ex ligno detrahendo , excavando, dc amputando superflua, sic divinae Essentiae notionem, & imaginem in mente nostra utcumque essingimus , dum ab illo supremo & maximo omnium Ente, quod in creaturis imperfectum ac limitatum est removemuS. Hoc modo processit S. Augustinus lib. Io. Consessionum c. o. sui autem amo eum re amo Domine λ Non speciem re oris, nee decus temporis, non candorem Deis, illis ami. cum oculis, non dulces melodias cantil:ηarum omnimodarum, ποη florum' uvenistrem, υ, aromatum suaveolentiam, non manna is, mella, non memstra acceptabilia earnis amplexu ui .

Secunda Pictoris industriam aemulatur ι quemadmodum enim Pictor varios variis colores amit, ut delinea tam imaginem absolvat; sc substractis imperfectionibus , quae enti creato naturali ter insunt, quidquid in eo persectionis eli ab ortini labe terrena& limitata defaecatae, Deo tribuimus. V. g. dum dicimus eum esse bonum sine dissi mulatione, jullum sine saevitia, sapientem sine ulla ignorantia, dcc. Hunc modum Deum definiendi aperit ibidem Augustinus ubi post praelata subsungit, Tamen amo quaminiam lucem, is, quamdam vocem,'quem. ram cibum, is, quemdam amplexum cum amomum meum: sed Iucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei . ubi

fulget animae meae quia non evit locur: c ubi bonas quod non rapit te ur, , ubi Met quod non spargit satus ; is ubi sapit quod non minuit edacitas ἰ c ubi haeret quod Mn divellis ID.tietas. me M quod amo cum Deum meum amo. Tertia de nidue oratores aemulatur, qui quidquid persectionis inveniunt in eo quod laudant, mirum in modum extollunt, &per gradum comparativum aut superlativum

enuntiant. Hac methodo ulus est S. Bernarindus, ΜΘaris, inquit, in fole spendarem, in

igne ardorem, in aere puritatem, in aqua' evnditatem, in terra firmitatem, in pane saporem, in melle dulcedinem , in Die suavissimum odorem, in auro fulgorem l at baec omnia in Deo intuere, sea emthentissma pers ctionum omnium cumulo: Dis enim splendidiore est, aere purior, aqvafecundior, terrasirmior, melle dulcior, pane sapidior, flore suavior, auro pretiosior: Hoc modo sanctus Dionysius lib. de Di vinis nominibus, ubi Deum de inivisset

perplures gradus sis perlativos, tandem concludit, D initas es quaedam Omnis infinitatis, o, omnis termini terminus. Notandum 2. variam a variis Auctoribus clim Prophanis clim Sacris assignatam suis. se Dei definitionem : si quidem a Platone apud Alcinoum c. Io. Deus dicitur, Vivens.

immortalis, per sei um ad beatitudiηemsus. ciens, essentia sempiterna , Α Thalete Milesio, Ens quod principis earet sine. Ab Aristotele, Mundi Opi ex, summus Rector, immotus movens omnia: cuius si vim spectes .

valeηtismus; siderorem, firmosisimus; si via tam , immortalis svirtutem, prisantissimur A Cicerone , Μens quaedum libera O, boluta.

156쪽

sineta ab omni tauretine mortali, one. ASeneca, ritus ratio, quo nibil majus exco. gitari , mens universi, muni anima ,

Cui concinit Ovidius dicens: spirisus intus alit totosique is usa per artus, Meus agitat molem ,--νο se miscet. Sic etiam passim deicribitur a sanctis Patribus juxta varias suas divinas praecellentias , quas omnium optimh delineavit S. Bernardus lib. de Conlideratione . suid es Deus λinquit, Angitudo, latitudo, subumitas, profundum : longitudo propter aeternitatem , lati

ruri propter Coaritatem, sublimitas propter maiestatem, profundum propter sopientiam .

Deus e ci amat ut coaritas, nσint ut veritas,

sedet ut aequiras, dominatur ut maiestas, regit ut princiρium, tuetur ut satus , operaturuι virtus, ono. Uerum hae aut similes descriptiones oratoriae aut Philosophicae , Dei quidem piaecellentias de operationes, non verb naturam & essentiam a riunt. Nolandum 3. in aperienda Dei essentia ,

non levem moveri controversiam inter Do.ctorem Subtilem & Angelicum eorumque Sectatores , siquidem S. Thomas tib. 2. contra gentes cap. Iq. censet Deum non posse linobis Viatoribus affirmati vh, sed tantum

negati, h, cognosci & definiri; ab eo scilicet removendo quidquid imperfectionis in

Creaturis deplehendimus. Doctor verti Subtilis in I. d. 3. qu.2. nu. a. icontendit Deum

non solum posse cognosci negati vh, sed etiam affirmati vh. Et a. II. docet conceptum

Eatis infiniti esse persectimmum omnium. Tria itaque hac in quaestione sunt resolvenda , Primum, qubi Deus non sbium negativh, sed etiam affirmati vh possit a nobis Viatoribus cognosci. secundum, qubd definiri possit nedum per attributa, sed etiam per praedicata quidditativa saltem consus h dx

arguitis e. Tertium, quaenam sit genuina

Dei definitio, quae a nobis Viatoribus hac in mortali vita sor mari possit & explicari.

CONCLUSIO PRIMA.DEut ηοη suum negat ἡ sed etiam Uν-mative a nobis concipi ωest. Haec conclusio est Dinoris lora laudato, dc eam Probat I. quidem experientia, qua constat nOSDeum diligere, ut eum concipimus: sed non diligimus solum negationes, quia negatiosor maliter cum sit non ens, nequit habere rationem appetibilis; nihil enim est appetibile nisi bonum; nihil autem bonum nisiens, cd qudd bonitas sit proprietas solius

entis, quae consequenter non enti, dc negationi convenire nequit. Ergo non solas negationes φ Deo concipimus. Deinde etiam experientia patet, noSDeo non attribuere negationes alicujus entis positivi; nisi pariter ei tribuamus aliud politivum incom Sibile cum illo positivo, quod

Deo negamus. Verbi gratia dicimus, qubdDeus sit immaterialis, quia ei tribuimus spiritualitatem, quae incompossibilis est cum materia, quam per vocabulum materiale a Deo removemus i dicimus qubdnon sit compositus, quia ei tribuimus simplicitatem quae est incompossibilis cum mispositione , quam Deo excludimus, &sie de caeteris . Denique eadem experientia si compertum, intellectum nostrum in sola n-atione cra noscenda non quiesceres maxim hin ente luinis perfecto qualis est Deus: sed insuper investigat cur talis negatio illi competat; quia intellectus per negationem non removet a Deo aliquid imperfectum ι vel m nlis persectum, nisi quia in eo deprehendit,& ei attribuit aliquid quod sit magis periectum: Ergo patet experientia Deum non posse concipi negative , quin pariter assi rismati vh concipiatur. Probatur a. Qaando Deus concipitur conceptu negativo , aut in eo concipi intur simplex & solar negatio ψ aut . concipitur negatio alicui sitivo conveniens. Si primum . ille conceptus non est Deo proprius; si secundum, habemus intentum , nempequbd non possit de Deo formari persectus

conceptus negativus sine affirmativo I simplex enim negatio v. g. non lapis, aequὲ convenit nihilo, Ac caeteris entibus inquit D. ctor) ac Deo; siquidem tam vere dicitur,

quω mbil non sit lapis , aut qubd planta

non sit lapis, ac dicitur qubi Deus non sit lapis: & consequenter ille conceptus plirhnisativus non esset proprius Deo; nec proinde Deum persectε, dc disti licte, sed tant lim impersecth, dc confvsh ex pii meret,quip-pE cum tam aliis quam Deo tribui posset. Idem dici potest de immaaerialitate, dc caeteris attributis negati vis: etenim si immaterialitas, v. g. significet tantum in Deo negationem materiae, tam conveniet Angelo

dc animae rationali, di aliis entibus spiritualibus, ac conveniret Deo: quia tam veth dicitur, quod anima , qu bd Angelus, intellectio, volitio, fratia dec. careant materia H a M

157쪽

ris Dactat. I. Disput. I. Arsic. II. Quaest. I.

ac dicitur de Deo, qubd careat materia seu quω sit immaterialis: Ergo ut illa nega. tio sit Deo soli propria: necessum est ut aliquid positivum in eo admittamus, ratione cujus disitivi ista negatio materiae speciali modo Deo conveniat, quo alii sentibus spiritualibus non convenit; di consequenter vel ille conceptus non erit simpliciter nega. tivus, vel non erit Deo proprius: Itaque non potest Deus sollim negati vh, sed etiam affrmati vh cognosci. Dises I. Ex S. Dionysio libro de Divinis raminibus cap. I. cum quaesivisset quomodo nos Dei notitiam habeamus, ctim nec animo cernatur, nec sub sensum cadat, nec sit quidquam penitus eorum quae sunt: Respondet, Non eae Ums natura, est enim incognιία , omnemque ratisvem mentem superat, sed ex rerum deseriptione ad id quod omnia superat via, ordine pro virili parte --πium detractione, minantia, omniumque eausa ascendimus. Et lib. de raraeuia iusti. ca cap. I. Timotheum adhortans ad Dei cognitionem secedendo 1 sensibus & omnibus Creaturis, ait, Librro enim solutoque, ae liquido a te ἐν ab omnibus discessu, ad druinarum tenebrarum radium, qui omni essentia superior est, contendes, cum omnia dempse. ris,inab omnibus soluetus fueris-lim, . Quibus manifesth indicat Deum nonnisi negativh, de removendo ab eo imperfectiones Creaturarum posse cognosci. Ei concinunt sanctus Damascenus lib. I. de fide cap. q. Uaecumque, inquit, de Deopradicantur, Me

non id quod es si Mant, sed quod non s.

Et alii sancti Patres assi mantes passim nos melius de Deo disere quid n- β, quam quid Ai: Ergo Deus conceptu amrmativo proprio ne distincth cognosci nequit. Di Quo consequens. Non potest Deus cognosci conceptu amrmativo proprili, ac di sincth, ita ut illius essentia per hunc conceptum evidenter exprimatur, fic Bateat, concedo: Ita ut in hoc conceptu illius essentia obscvth saltem, & velut arguiti v δnon appareat 3 nego. Mens itaque Ss. Pa. trum est, nos equidem distinctiorem, &sa ciliorem habere conceptum negativum de Deo, quam amrmativum: facili lis enim innotescit quid non sit Deus, qnam quid sit;

non tamen propterea contendunt eum non

posse etiam assirmati v ε cognoici. Imb utrumque modum cognoscendi Deum, assit mali.

vh scilicet dc negati vh, ipsemet S. Dionysius pluribi probat, ut constat cam ex distis, tum ex cap. 3. suae Theologiae Μysticae, ubi aperit quae sint amrmantes de Deo rationes, & quae negantes. Dires serenia: Nulla persectio habens r tionem actus puri sinisticissimi potest a nobis mortalibus cognosci conceptu positivoried omnis Dei persectio sive essentialis, sive attributalis, habet rationem actus puri simplicissimi: Ergo a nobis concipi non test conceptu assirmativo. Μisor est evidens :probatur Μέω : Primb, quia intellectus noster non potest formare talem conceis plum de ente, & substantia spirituali creatar Ergo multb mintis de substantia, ameersectione increata quae est actus purus simplicissimus. Secunis, si haberetur cone plus proprius sui, Deus in hoc conceptu appareret sub ratione creata, aut increata: Non sub ratione Oeata, sic enim non conciperetur ut Deus, sed ut creatura: Non etiam sub ratione inoeata, sura aut conciperetur sic cone tu negativo, & habetur intentum; aut positivo, & tunc conciperetur ut in se est; ac proinde intuiti vh cerneretur a nobis Viatoribus soli, lumine naturalis quod repugnat. Tertio denique, quia omnes Dei nersecti nes, tam intrinsecae, quam extrinsecae, seu

quae dicunt ordinem ad Creaturas non eOncipiuntur nisi conceptu negativo. Etenim Deus non concipitur ut ens necessarium spirituale, &e. nisi per negationem contingentiae, materiae, αc. Similiter non concipitur sub ratione primae Causae, supremi Rectoris, & ultimi finis, nisi per ordinem

ad negationes ι hi enim conceptus ut a nobis percipiantur, involvunt negationem superioris, aut in serioris 3 etenim prina Causa dicitur, quae non habet anteriorem, summus Rector, qui non habet superiorem, Ea finis ultimus, qui non habet ulteriorem rErgo nullus de Deo proprius conceptus RG firmativus a nobis formari potest. Nego mavorem, dc ad primam illius majoris probationem, dico qu etsi non possit. mus habere conceptum amrmativum ae ente creato spirituali per proprias species 3 possumus tamen eum habere per species alienas, concipiendo nimirum ens spirituale per assirmationem simul & negationem negando scilicet seiritum esse materiam aut corpus; de assirmando ipsum esse aliquid praeter materiam & corpus: itaqiibd species entis corporei conserant ad formandum hunc conceptum, spiritus non est materia nec cor publ

158쪽

De Esse Dei. III

bus; sed est substantia materiae ac corporeitatis expers. Sic assimili dici potest, species

creaturarum conferre posse ad cognitionem Dei, quatenus ad earum intuitum nega.

mus i plum esse hoc, aut illud ens creatum, ct assirmamus eum esse ens omnis finitatis ac creatae & limitatae rationis expers. Si dixeris Deum Me modo non concipi nec ci nosci per proprias species; ac proinde conceptum illum non esse Deo proprium, Negabo sequelam. Sicut enim quando concipimus substantiam per ordinem ad accidentia , quae ex natura sua excipit , aut Per ordinem ad operationes ad quas eliciendas naturaliter ordinatur. Verbi gratia quando concipimus ignem per modum substratiae, quae exigit lucem, dc calorem

in tali gradu , di quae potest alterum similem

ignem producere, habemus proprium conceptum substantiae ignis 4 lichi hic conceptus non formetur nisi dependenter ii speciebus alienis, nimirum a speciebus acci dentium; ita a pari non miniis conceptus formatus de Deo erit proprius, lichi non formetur nisi dependenter a speciebus Creaturarum, quae de eo negantur, re quarumheneficio intelligitur aliquid esse praeter dc

supra creaturas.

Per hunc conceptum repraesentatur ut en SIncreatum δ nec propterea conceptus ille

affirmativus erit intuitivus, quia non fit, nec causatur ab objecto praesente & mo. vente per suam immediatam praesentiam, qtiae motio requiritur ad conceptum in tuiti vum. ad tertiam probatisrem praelatae majoris, dico qu et li divinae persectiones trim in. trinsecae, quam extrinsecae, non possint anO- his concipi sine aliquo ordine ad negationes; nihilominus ideo non sequitur eas am. his concipi ut puras negationes, sicut volunt

Thomistae: sia tantlim ex eo inserre licet quod positivae illae persectiones quasdam ne.

gati es con notant, majoris claritatis &evidentioris cognitionis gratia. Salva itaque, di integra manet conclusionis veri.

ras, Deum posse a nobis nedum conceptumgativo, sed etiam affirmativo cognosci ac definiri.

CONCLUSIO SECUNDA.

Ρ est a nobis Hasaribus baberi naturaliter

conceptus proprius de Deo, mn s mnassen neci. I in Lattributalis, seu per illius attributa, sed etiam Qui itativus, & essentialis. Haec elt Do

storis loco laudato nu. s. contra 'miram Gandave*m, & s. Thamam I. pari. qu. Mart. I. P-atin prima pars. Deum concipiis mus per modum summi boni, infinithsapientis, omnipotentis, dcc. sed hi conceptus lunt proprili attributales, ut omnes satentur: Ergo a nobis Viatoribus formari potest conceptus attributalis Deo proprius. Di s. Illi concepi us non sunt Deo proprii, qui etiam Creaturis competunt, quique Deo non tribuuntur, nisi quia conspiciuntur esse persectiones in creaturis, quae

Deo omnium persectionum Auctori &Οrigini non debent denegari: sed tales sunt

omnes conceptus attributales: Ergo nota

sunt Deo proprii. Disisguo πυμ . Si illae persectiones attributales eadem ratione, & eodem peris chionis gradu, Deo dc creaturis competant, earum conceptus non erit Deo proprius, concedo 3 secus, nego. At verum est eas omnes persectiones quae Deo tribuuntur, ei aliter, quam creaturis tribui, Potentia enim, V. g. creaturis tribuitur ut limitata

est ad certos quosdam esse tus; Deo autem ut ad quoslibet essectus possibiles iese extendit 4 dc sic de ceteris: Ae proinde conceptus formatus de illis divinis attributis ita Deo est proprius, ut alteri non

competat.

Secundam partem probat Doctor ibidem sic. Quando Deus concipitur ut infinite Sapiens, concipitur per mia um entis habenistis infinitam sapientiam, oc eam ex natura sua exigentis: sed ille conceptus est quid-ditativus proprius acessentialis Deo: Ergo, dcc. Est quidem proprius, cum praeter Deum nullum aliud sit ens, quod infinitam sapientiam exigat & habeat: Est etiam Quiduitamus, quippe clim alium priorem non sufponat; alioquin daretur processus in infinitum: Ergo conceptus de Deo proprius 6c quidditativus a nobis formari potest, Confirmatur. Omnes pene Theologi fatentur attributa divina distingui ab essentia,

aut formaliter ut Scotistae, atri virtualiter, ut Thomistae, aut ratione, ut ceteri: Ergo necessium est ut habeant conceptum Essentiae divinae alium a conceptu Attributorum: quomodo enim essentia dc attributa distincta apparerent, nisi diversis conceptibus possent exprimi 8 Ergo conceptus qui iditativus de Deo a nobis formari potest.

159쪽

' Dices. Conceptus quidditativus essentiam exprimit: at nullus est conceptus qui divinam essentiam nobis exprimat: Ergo non datur. Major constat, minor pariter; si quis enim conceptus divinam essentiam in bis exprimeret, eam dis inad nosse possemus: at illa nos latet , nunc enim nonnisi pressWculum, in oexignum Deum novimus: Ergo. &c.

Distinguo miorem: Conceptus quidditati, vus essentiam exprimit, vel distincth, vel saltem confush, concedo: distincte simper, nego. Duplex itaque dis lingui potest conceptiis quidditativus: unus quidem evidens,

qui essentiam distincth, id est per genus&differentiam exprimit 3 alius consulus, seu arguitivus qui essentiam indibitat per proprietates, quas illa exigit: sic v. g. distincte concipio essentiam hominis dicendo; bomos anismi rationale; dc consusE sollim, dum affirmo ipsum esse animal risibile, quia risibilitas est proprietas quae essentiam quidem indigitat dc supponit 3 non verb eam

constituit nec exprimit.

Ad minorem, dico cum Doctore Subtili ibidem n. I 6. de Deo quidem a nobis sor. mari non posse naturaliter conceptum quid ditativum distinctum; quia Deus est objectum voluntarium respectu intellectus crea.

ti, ac proinde non potest ab illo dis in ah percipi nisi ipse set e percipiendum exibeat

ac manifestet: potest tamen formari conce. Plus proprius, qui consuis saltem illius es.sentiam exprimat, & eam ab omni essen. tia Creaturarum distinctam aperiat. Qui autem conceptus a nobis sermari polline,

quibus divina essentia distinctilis ahriatur& manifestetur, indicabit

Dmi rectri definitura nobis, Ens omnim aὸ infinitum. Ita Doctor in I. dist. 3.

q.2. n. I7. eis probatur. Ea definitio est legi. tima , quae definiti naturam aperit m perfectiori modo, quo potes a nodis concipi, quaeque est ratio cur cetera definiti praehi. cata ei competere demonstrentur : atqui prelata talis est. Primb namque Dei naturam demonstrat: siquidem per rationem Entis, cum creaturis omnibus veluti geneticd &univoch convenit, ut in Μetaphysica nostrasvsh pro tum est: &per rationem infini. ri, ab eis essentialiter discrepat 3 nulla nam. que est creatura quae sit omnimod) infini.

Artic. II. Quaest. I.

tas i omnessunt finitae ac limitatae, id minentitate , t limin suis praecellentiis&per. sectionibus. Deinde, illa entitas infinita est

formalis ratio, cur omnia praedicata, quae Deo attribuuntur, ei conveniant; etenim siquis requirat cur Deus sit aeternus v. g. rithrespondebitur, quia est omnimodε infinitus; ac proinde debet esse infinitus in du ratione, & sic carere principio & fine, &consequenter esse aeternus; idem dicendum de ceteris attributis divinis. Confirmatur per rationes Doctoris hanc

Conclusionem sic probantis: Illa definitio centenda est legitima, quae fit per conceptum simplicem, & persectiorem : Atqui praedicta talis est. Primo namq ue ille conceptus est simplicior, quia infinitas enti.

tativa non concipitur per modum alicujus proprietatis distinctae ab ente, qualiter unitas, veritas, bonitas, quae sunt entis proprietates, ab eo distinguuntur, & suos habent conceptus Objectivos, Rconceptu en, tis ita distinctos, ut seorsim ab ente possint concipi: Unde quando ens concipitur

ut bonum, V. g. is conceptus non est simplex, sed veluti adunatus ex duobus conia ceptibus, nimirum ex conceptu entis&bonitatis. Secus est autem de ente infinito, quia conceptus entis infiniti, non est conceptus entis, ut afficitur proprietate emais

nante ab ipso: sed est conceptus entis ut dicit modum, & gradum sibi intrinsecum' Unde sicut conceptus albedinis intensae ut octo, non est conceptus albedinis ni afficitur aliqua proprietate ab ea emanante , v. g. vili bilitate: sed est Brmaliter ip- temet conceptus albedinis sub tali gradu, qui non est ejus proprietas; sed tantum determinatio illius entitativae intensionis ad

octavum gradum: Ita conceptus entis infiniti inquit Dinor) est simplex conceptus ipsius entis in certo gradu persectici. nis, nimirum infinitatis. Unde ens infinitum non dicitur proprih ens tiro, id est a Diestum proprietate: sed rectilis dicitur ens taliter, id est determinatum in tali modo degradu essendit qui conceptus prior eli conceptu omnium attributorum, quae Perm dum proprietatum Deo conveniunt, &c ninsequenter est omnium simplicior. Secundo: Est etiam persectior , tum quia

inquit Dinor) conceptus entis infiniti, plures, imb omnes divinas persectiones .

virtualiter includit; sicut enim ens contianet virtualiter veritatem, unitatem, &cettera

160쪽

De Esse Dei.

tera sua attributa I ita ens infinitum conti. net virtualiter summum bonum, & summum verum , dc quaecumque alia attrih ta quae concipimus de Deo. Tum quia it. Ia sunt perfectiora, quae ulti demonstran. tura posteriori de Deo; quae enim sic ulti. mi, de Deo demonstrantur, magis remota sunt a Creaturis; ac proinde magis excedunt perfectiones Creaturarum , ides uelant persectiora : sed Deum esse ens infinitum ultimb demonstratur a posteriori, quia in infinitate cum nulla Creatura convenit; nec infinitas cognoscitur Deo competere nisi removendo ab eo omnia, quae in Creaturis finita ac imperfecta sunt, &consequenter conceptus entis infiniti est omnium persectior. Dices I. Ens Summum aeque significat modum intrinsecum, ac ens dimitum: aeqvh pariter omnia divina attributa virtualiter includit: Ergo conceptus entis infiniti non est simplicior, neque persectior omibus qui de Deo formari possunt; nec proinde maris deler. it ad illius definiendam & aperiendam essentiam. Re pondet Doctor ibidem, summum posse inteli gi vel comparati vh, vel absoluth, scilicet vel per ordinem ad alia quae excedit vel pro eo quini excedi non potest: quovis autem modo sumatur, constat conceptumentis infiniti esse illo persectiorem: Tum quia conceptus is ita potest intelligi sine comparatione ad Creaturas; ac proinde est magis ab olutus, & consequenter magis perfectus: Tum quia etiamti conceptus en, tis summi absoluth sumatur, minus tamen persectus est quam conceptus infiniti; exedenim quhd ens aliquod lit summum, non sequitur illud esse infinitum; quia etsi omnia entia essent finitae persectionis; nihilo. minus inter ea posset dari unum quod eis et tummum, nec tamen infinitum: Ergolichi realiter & de facto conceptus entis

summi dc entis infiniti in Deo idem sint sisnificent; tamen si seorsim sormaliter

Conciuerentur, certum est conceptum entis infiniti esse altero praestantiorem is Dico a. Conceptus substantiae spiritualis viventis vita intel Iectuali, est persectior conceptu infin ratis 3 quia dum concipio Deum ut eos infinitum, adhuc restat dis ficultas an sit lubflantia vel accidens, vi- veri S aut non vivens, spiritualis vel cor. P. reus: Ergo conceptus entis infiniti non eii praesta iit Ior.

Nero antecedens: Nam eo ipso quo conci . pio Gum utens infinitum, necessaridi con cipiis ipsum ut ens persectius quod possit eo gitaris ac proinde ut habens quidquid inente per lactionis est 3 alioquin non Metens infinitum, quia aliqua entitas vel persect io ei deesset: Ergo eo ipso quo illum concipio ut ens infinitum, etiam iptum concipio ut necessarid&indeLctibiliter existens, ut per se lubsistens, ut incorporeum, ut intelligenu denique ut habens alios gradus entis qui se cum important persectionem sine ulla impersectione. Cetera quae objici possent, sa-cili lis& convenientius proponentur ac solventur insequentibus Quaestionibus, in qui bus de Divina Infinitate sermo erit.

Q UAESTIO SECUNDA . An ratisnes Entis Existentiae essentialiter

Deo competant.

DUO sunt in praesenti Quaestione resolvenda. Primum, quidem an conceptus& ratio Entis aliquo speciali modo ita Deo conveniat, ut simili ratione Cieaturae n- Venire non possit: Secundum, an Existentia seu actualitas entis Deo conveniat citentialiter, aut ibi hin per modum proprietatis helmodi intrinseci, sicut nonnulli Scotistae contendunt φ quae ut pateant evidentilis, Νωandum I. Qithd i cet v ahulum Enrsecundlim Gramiliaticalem sign ficationem , si participium verbi substantivi sum, es, es; in quo sensu rem actii ixtilentem d noxat I non secus ac vivens significat rem actu viventem: Attamen a Philosophi suturpatur pro nomine substantivo significante id quod est vel esse potest. Qualiter usurpatum, trifariam lumi potes , ut notat Doctor q. 3. quodlibetica η.M. Nimirum communissimh, communiter, &stricth. Primo modo involvit entia tam realia qliam rationis, tam actualia qi iam possibilia; & sic acceptum opponilur contradictorie non enti Ieu nihilo. Secundo modo complectitur tant lim entia realia sive aecidentalia, sive subitantialia; de sic opponitur contradictorie enti rationis quod ei non ens reale. Tertio modo comprehendit ent:a per te subsistentia, quales sunt substantiae tam corporeae quam spirituale Ac sic opponitur accidentibus, quae clim a lubstantia dependeant in fieri & in contervari, non tam entia dici possiant quam quid entis. Quaeritur antem an aliquo ex

SEARCH

MENU NAVIGATION