In codicis Dn. Iustiniani sacratissimi principis ex repetita praelectione libros 9. summa a Placentino ... ante 400. ferme annos conscripta, et nunc primum in lucem aedita. Accessit praeterea index geminus, non tam secundum librorum, quàm secundum al

발행: 1536년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

aliud personale . usus arabitatio, ut T quan . dies Iegat. O. l . si habitatio lein aliis tribus casibus, ut C. eo. l. in . Sed oc sicut dictum est dies haeredi-

ratis relictae non cedit ab aditione. relictorum sub conditione, uel in diem incertum , dies non cedit quantum ad transirictionem e nec a testatoris morte nec ab admone, sed demum post diei incertae uel conditionis euentum. excipidis for inter parentes oc liberos, ut C. de his qui ante aperi. tabul. Ex praediisciis colligere licet,quod tolluntur ita caduca ut non sint caduca. Sed oc tolluntur quia non sicut defunctus uoluit,sed alio tram ire incedunt. Quinde sicut di- uel a labstituto conuinctoue transeunt. alias penes eos a quibus relicta sunt,remanent. Distinguitur nisi plures sint cohaeredes, & omnes lint coniuncti alii disiuncti. Item in pluribus legatariis si omnes fuerint uel tantum coniuncti. uel tantum disiuncti cohaeredes,& unus defecerit,eius portio ad alium pertinebit camitem pro parte haereditaria. Sed si alii haeredes Herint coniuncti. di alii

disiuncti, unus ex coniunctis defecerit, eius portio tantum ad coniunctos pertinebit. si uero ex disiuinctis aliauid defecerit, pol tio non tantum ad disiunctos, uno ad coniunctos spectabit. Hoc ita tam uari ,quia coniuncti in unum ueniunt corpus, x semper quod seum est occupant. disiuncti autem ex ipso testatoris sermone suu in habent, alienum non appetunt, ut C. codem . . h.5.έ. ne autem. ubi plures tuerint legatam coniuncti, ec unus defecerit, deficientis portio PQ imeoi'. sed non nisi pro parte uirili. nisi aliud merit actum etiam non nisi uolentibus. Disteriint ergo legatarii ab haeredibus sicut expositum est in duobus. Haec ita tam uarid ut ego puto quia haereditas sicut episcopatus legatum adfert. Porro ubi plures legatarii fuerint disicincti in legato capiendo , ecpollunt α debent concurrere, nec alter rem solidam poterit petere: alter aestimationem: nisi testator id quoq; mandauerit. Ouid ergo si unus ex his deseceriae eius portio ad alium sine onere pertinebit: nisi ad dericientis personam onus filerit collatum. si uero in personam eius apud quem remanet legatum, onus me rit adscriptum, hoc adimplere debebit. Nempe ideo disiunctim reliquisse uidetur,ut unusquis in suum onus non alienum agnoscat. Nam si contrarium uoleo Dat,non erat dii licue coniunctim ea disponere,ut C. eo. f. sin uero. DE HIS QyI ANTE APERTAS TAa As HAEREDIT Α-tes transmittunt. TIT. LI.

FIlij a parentibus cilis instituti, pes Icripturam uel sine scriptura, etiam turd

ueteri, iure speciali, haereditatem ad suos liberos transmittunt etiam innotantes,sed iure speciali haereditatem non aditam transmittunt, prisco quoin iure. hoc intelligo in hominibus descendentibus ab intestato, succedentibus suis parentibus. hoc idem intelligo forte purὰ: licet Theodosius non dixerit parentibus liberis ex testamento uel ab intestato succedentibus. Praeterea per Theodosium illud erat speciale, quia relictorum pure etiam in diem certum liberis a parentibus dies cedebat a morte , sed hodie hoc porrectum est per Iustinianum sicut expositum est ad omnia relicta purit ec in diem certum. Porro hodie forte illud etiam per Theodosium est speciale , quia conditionalia legata a parentibus relicta . uel a liberis parentibus simili censura parentes ec liberi ad suos transmittunt liberos , ut C . de his qui aute apertas tabulas.

322쪽

vs PLAcENTINvs IN LIBRvΜPorro stipulatio etiam conditionalis generaliter omnis different et a relictis coraditionalibus ad haeredem transmittitur, ut is de regul. iur. l. quae legata. QUANDO DIES LEGATI VEL FIDEI co MAIIs SI cEDIT.

TIT. LII.

ACcidenter dictum est quando dies legati cedat , nunc principaliter exponamus. Relicti pure ec in diem certum,dies cedit a morte. Nam re siquis hominem generaliter legauerit, di antequam uendicet decet Ierit,ad haeredem suum legatum transmitur,ut T. eodem l .nec: multo fortius si certum hominem. hoc uerum est, nisi cui fuerit legatum ut capiat cum ad certam aetatem periae nerit. Nam si etiam antea decesserit, ad haeredem suum transmittit,ut C. eodem l. iij. magis enim mora,quam conditio uidetur incerta,ut T. eo. l. quod . Nempe haeredis in adeundo dilatio moram legati petitioni facit, cessioni diei non facit: sed Sc si nondum sit natus haeres, aut apud hostes sit, similiter legatario non ii cebit,quod dies legati iam retro a morte testatoris cessit,ut ff. eodem l . haeredis. Interdum tamen aditio haeredis,moram facit legatis, puta si seruo in testamento manumisso, uel seruo alij legato aliquid sit legatum. Nam cum libertas competat non prius,quam adita haereditate, aequissimum uisum est nec legati diem ante cedere: alioquin legatum inutile fieret, si dies eius cessisset antequam libertas competeret,ut T. eodem l .haeredis l. nam. Sane relictorum etiam purorum dies

a morte non cedit sicut dictum est in quatuor casibus, sed in sexto casu: puta. siue non illud factum fuerit,sive non fuerit illud do lego. hoc enim ad haeredem

non transit: nisi alteruter casus uiuo legatario extiterit. quoniam causa ex qua debeatur,praecedere semper debet:nec quia certum est alterutrum futurum,omnimodo debebitur. Nam di tale legatum cum morietur haeres dato, certum est: debitum iri: & tamen ad haeredem legatarii non transit, si uiuo haerede legatarius decessit. ut T. eodem l . huiusmodi. In diem incertum, postue conditionem relictorum dies cedit demum post diem incertum, postue conditionem. Excipitur nisi aditio habeatur pro non aditione, ut si fuerit impossibilis , inhonesta. Idem si non per legatarium, sed per haeredem, uel per alium steterit in cuius persona implenda fuerat. talium enim conditionalium relictorum ueluti purorum dies a morte cedit, ut T. cod. l. si post. In summa notandum est,quod in codicillis legatorum perinde dies cedit, arcis in testamento relictorum, ut T. eodem i. quot

Sed Zc illud sciendum est, quod si pupillae legatum fuerit quando nupserit: si ea

nondum uiripotens nupserit, non ante ei legatum debebitur, quam uiripotens esse coeperit . quia non potest uideri nupta, quae uirum pati non potest, ut T. eod. l. penult. Sed & illud notandum est, quod dies relictorum etiam puronim licet a morte cedit, ab aditione uenit,id est,petitio personalis interdum realis,id est, uindscatoria competit ut T. de uerbo. significat. l. cedere. VT IN POss EsSIONEM.LEGATORUM VEL FIDEIco M- missorum seruandorum causa mittatur,& quando satisdari debeat. TIT. LII L

inoni m pro legatis est cauendu,audiamus quado sit cauendit,quado lassi qualita caueti debeat,quoties,a abus quia si no fuerit cautu mittat legatani in

323쪽

iarii in possiessionem, audiamus in quarum rerum possessionem. Caueri debet leratariis pro legatis .ubi Praetor id summatim cognouerit,ut C. eo. l. i. Habet

i putatio locum in relictis pur in diem certu,cx die ccrta,in diem certu, sub coditioe: siue species relinquatur, kue aliquid in genere, siue haereditas, sue ius aliquod relictum sit etiam ab intestato etiam de praesen ii legato , locum habet satis datio. quoniam nonnullas m bras habet iudicii expectatio,ut T eodem l. etiam Cessat satisdatio, quoties euidens est nullo modo rideicomisso locum esse posse. ut is eo. l. haec t. si quando l. si&l. etiam. Interdum tamen susticit cauere cum hypotheca , puta in rebus publicis, etiamsi filio seruoue fuerit legatu sub conditione,a patre dominoue instituto haerede, ut fissi eodem i. siquando. l. si filio. Ex ordine semel cauendum est, necue enim oportet per singula momenta onerari eum, aequo satis petitur nisi noua causa intercesserit, puta fideius lor sine succeilbre decesserit,au t omnia sua inopinato fortunae impetu amiserit,ut ff. ut in posses s. legat. l. iij. ec iiij. Ab haerede cauendum, Zc ab haeredis haerede a bonae quoq; fidei possessore. θc a Trebelli. haerede,ut ff. eo. l. i. M. i. Sed Sc ab eo , qui praetermissa

institutio e ab intestato possidet,ut i Leo. l. ei. Caueri debct legatario,& eius haeredi procuratori quoq; absentis legatarii. Haec tamen cautio illa tenebit, si is cuius nomine cauetur uiuit, ut T. eodem i. i. Sane fiscus satisdare non solet,ut ii. eodem l . l . .si. quia si scias semper est idoneus ec soluendo. Interdum tamen duobus satisdandum est, puta: si duo eiusdem nominis de legato contendant. nec enim fideiussores onerantur, cum suturum sit ut uni postmodum teneantur.

Sed Sc si filiosamilias legatum erit,& filio cauebitur N patri non praecise sed sub conditione,ut T. eodem i. . M .ult. Quid ergo sicui quid merit legatum, & rursus id perdiderit, nunquid ec saepius caueri .ec saepius praestari debebit minime nisi

semel ne in infinitu haeres oneretur, ut ff.co .l. i. .i . Tamen si caueatur, mittuntur legatarii in possessionem rerum haereditariarum . 5c quasi: ut uectigalium fundorum . non rerum locatarum,depositammire. Sed etiam in possessionem earum rerum,quae dolo malo desierunt esse haereditariae. Habet autem locum missio etiam pro re minima, ut T ut in possess. legat. l. quam ius. Sed ec si nullae sunt res haerealtariae corporeae, etiam in actiones fit quasi missio , ut T ut in possess. legat. l. etiam. In propria quom bona haeredum sit missio si per sex mensis cauere celsauerit,ut meo. l. is. Omperator.&C. eo. l. certa. In summa notandum est.

quod cum uenter in post ellione est , nullus legatorum causa in possessione esse potest. Item legatorum gratia in possessione constitutus, in causa uescendi diminuet, ut T ut in possiess. legat. l. cum uenter i. quae . Ad haec illud sciendum est. quod si ex duobus alter satis dare paratus sit alter non in partem eius missio fiet impedient , legatarii partialiter satisdantem . quare suadendum erit haeredi, ut in assem satisdet, ne administratio eius impediatur,ut K eod. l. is . si ex duobus. Amplius notandum est,quod cautio, quae pro relictis praestatur, iudicio testatoris remitti potest: quia uoluntatis suae ultimae seruandae causa prodita est, ut C. eodem i. ij. Porro cautio rei gratia prodita,ut de usustuct. oc quasi usu fruct. testatore remitti non potest,ut C. de usu fruct . l. i. DE LEGITIMIs LIBER is, ET Eκ pi Li A NEPOTIBVs Asintestato uenientibus. Ti T. LIIII.

Ransfretavimus per prosundum pelagus testamentariarum successionum nunc laxatis uelis, anchorisc, prostratis, flume subeamus dulcium aquara applicemus diueniamus ad portum legitimarum haereditatum. Videam ua

324쪽

ita quae successio legitima dicitur, qualiter distinguitur, quibus gradibus siue

ordinibus disponitur. Legitima successio uocatur, quae ab intestato desertur, puta si defunctus nullum fecerit testamentum uel quia noluerit, uel non potuerit, uel morte praeuentus,uel alias de facto:puta, quia testium copiam non habuerit' uel de iure, ut si fuerit furiosus uel impubes. Idem si testamentum confectum albinitio sit nullum, idem si sit ruptum, idem si sit irautum, idem si utiliter testati hominis ex testamento haereditas non aditur. Tribus gradibus siue ordinibus ista successio disponitur, gradu ascendentium, siue superiorum, gradu venientiatim ex trannierso siue ex latere siue per truncum. Sed quia prima est causa de

scendencium, primo ponamus de suis di legitimis haeredibus, re de nepotibus ex filia ab intestato uenientibus, cum filiis ec cum nepotibus ex filio. sed de legitimis intelligi potest. Nempe di qualiter fratri succedat cautum legitur, C. eodem i. i. Ita ab intestato succedunt descendentes . siquis intestatus decedens, unum filium unamve filiam reliquerit,ille solus & illa sola succedet,ec praeseretitur defuncti patris, defunctaeue matris parentibus cognatis & agnatis. Idem si reliquerit filium filiamve,& ex filio siliaue praemortuis nepotes uel ultra. Sed re hi in stirpes uenient. Idem si relictuerit posthum os posthum astae. Si succedet autem genitori oc genitrici ab intestato, re filii nati, α nascituri, Sc nepotes etiam

ex filia, ec ulteriores,ct mares, oc foeminae, di sui suae, emancipati emancipatae. ec nec sui, nec emancipati, oc permixtim,& seorsum similiter in adoptionem dati, naturali causa inspecta ab intestato succedunt patri, ut C. eodem authen. in successione. Amplius etiam adoptiui filii ab intestato succedentes adoptiuo parenti,forte ec si ille adoptiuus suos naturales 8c legitimos filios reliquerit. Pomm hastardi patribus ab intestato non succedunt: nisi ubi eorum pater 8c sine legitimis , oc sine uxore decesserit: tunc enim ab intestato duas uncias habebunt. Sane matribus spurit ab intestato succedunt, Sc cum legitimis filiis: nisi matrofuerint illustres, uel nisi ex suo praesertim conceperint, uel nisi alias ex incesto, uel nefario, uel damnato coitu pepererint. Item haeretici filii parentibus catholicis non succedunt,ut C. de haereti c. l. cognouimus. In summa illud notandum est, quod hoc hodie obtinet, quicquid olim obtinuerit. Nam ec nepotes ex filia olim cum diminutione tertiae partis ueniebant, hodie aequaliter ueniunt cum auunculis Θc patruis.

FEr Tertullianum matres succedunt liberis etiam impuberibus, oc legitimis

de spuriis nisi peccauerint, sicut introduximus ec accepimus in non peten dis tutoribus. Olim fratres ec sorores' praesertim manum ii Iores matribus praeserebantur, sed ness matres succedebant nisi ingenuae quae tres liberos peperissent Erant etiam olim quaedam alia in iure ueteri, quae narrare non expedit. Exponamus itaq; quomodo mater succedat silio, ec omnis ascendens siue superior.

Pater, auu S, aula,proauus, proauia re ultra, paternus, Paterna, maternus , materna. Eiquidem siquis decesserit sine liberis relicto tantum patre, ille succedet: relicto utro*, uiridi ter uenient. Ideo dixi: sine liberis absolute,quia hastardi defuncti non relinquentis liberos legitimos uel uxores , etiam cum parentibus in duas uncias succediit. Quid ergo siquis decedens sne liberis reliquerit patre ecauum paternu oc superiores uirilis sexus pater solus leniet mulio sortius si reliquem maternu, uel extraneum solus auus ec sola auia ueniet. porro si reliquerit

maternum

325쪽

maternum auum,di auiam, ec paternum ,uel paternam, uel maternum, uel materi iam : uel proauum uel proauiam, uel paternum uel paternam: quia in eodem gradu sunt aequaliter uenient, id est, paternis quidem dabitur, licet disparsit eorum numerus. Ergo siquis reliquerit tantum auum paternum , non auiam maternam: oc reliquerit oc auum maternum , dc auiam maternam tantum , solus paternus auus accipit tantum, quantum duo materni aui:& econtra. Hoc tamen ita obtinet si defunctus nullos fratres reliquerit, sorores, uel natos ex his . Idem si reliquerit fratres tantum coniunctos ex altero. Sane si reliquerit fratres coniunctos ex utroq;: Licet enim horum filios non ta les fratres, α ex talibus fratribus filios, omnes hi ab intestato ueniunt, oc cum ascendentibus gradu proximis uiriliter succedent exclusa proximi differeticia sexus di patriae potestatis, ubi nulla secundarum nuptiarum fit mentio, ut eod. authen. defuncto. Sane filii filiorum, fratrum etiam ex utraq; coniunctorum :multo minus ulteriores cum ascendentibus non uenient. In talium enim fratrii filiis authentica fixit pedem, multo minus in fratrum qui tantum per patrem uel matrem coniuncti sunt,eorum se filii uel ulteriores cum parentibus uel cum ascendentibus defuncti non uenient. Quid ergo quod dicitur in hac fuccessione secundarum nuptiarum nulla fit mentio,cum supra de secundis niti uiis authentica ex testamento legatur quod binubus in materna , mater binuba in paterna succedit filio tantum in usu fructu Et quidem secundarum nuptiarum non erit distinctio in succedendi substancia: licet habeatur in modo succedendi differcncia. uel possumus dicere authenticam priorem corrigi per posteriorem, ut sit sensus : ubi nulla secundarii sit mentio, id est, ubi parens ad secundas nuptias conuolauerit. In summa illud notandum est quod mirabile uidetur quia si quis uel si qua ad secundas nuptias conuolauerit, liberis prioris matrimonii quorum adfectionem non seruauit,in donationem propter nuptias non succedit. Sicut nec in alia bona filii. id est,nec in solidum , ubi non reliquerit filius defunctus si a treo utroq; coniunctum, uel ex eo natum: nec uiriliter ubi scilicet reliquerit tales, sed duntaxat in quantum adquiritur ex pacto non existencium liberorum: re residuum mirabili quodam modo communicabitur quibuslibet defuncti filii haeredibus agnatis cognatis re, ut C. de secund. nupt. authen. sed siquis ex his praemoritur. Sed Sc si mulier mortuo marito liberis relictis ex eo, intra annunt nupserit,polleato ut infamiam aboleret rerum suarum dimidiam liberis donauerit: si tamen ex illis quis decessierit, mater illa in nihilum ei succedet si tamen aliusilii sint qui sunt fratres defuncti, ut C. ad Tertullianum l. si qua .

ORficiano senatusconsulto ad successionem matrum uocanthir filist, filiae.

nati,natae,posthumi, posthumae. 5ccum legitimis, di sine legitimis: exceptis casibus quos superius excepimus. Succedunt autem matribus & auhs filii re nepotes,siue fuerint excepti di nati, siue saltem concepti eo uiuo de cuius successione agitur, ut is de legit. haered. l. ult. Sand conceptus quis atro mortuo auta te eis n6 succedit,quia eis uiuentibus nondii animal fuerat,ut st. unde cog. l. l.

Quippe patre sui patris nullo iure tetigit,ec sic secunda stricta disputandi instanciam auum non habuerit,ut Inititu, de success. ab intestat. Nam ec alias similiter quis coceptus apud hostes ex civibus Romanis ibi mortuis, propter fictionem tegis Cornelia: no aestimat postea .pcreatus: sici, nec 3atre habuiste , nec matre.

ed ego puto ql etia cocepti mortuis naturali causa inspecta succedere debeat.

326쪽

PLAcENTINUS IN LIBRvΜAmplius siquis reliquerit ancillae suae fideicommissariam libertatem,etiam hae rede moram faciente in praestanda ea , interim si ex ea nascuntur filii, nascuntur ingenui, ec matri manumissae postea ipsi succedent,oc mater eis,ut C. eod. l. ulta haec olim obtinebant di hodie obtinent.

DE LEGITIMIs HAEREDIBUS. TIT. LVII.

EXposuimus qualiter succedant ab intestato ec descendentes ec ascendentes

nunc dicamus de aliis legitimis haeredibus, id est, ex latere, ex transuerso. ab intestato succedentibus. Et certe siquis intestatus decesserit,nec reliquerit descendentem,sed tantum fratres ex utroq; coniunctos,illi succedent. Idem si reliquerit fratres ex utroqi coniunctos, ec filios aliorum fratrum ex utracii patieconiunctorum . hi enim omnes in simul ueniunt. Et sunt ista uera, siue nullos alia os reliquerit se a tres, id est, ex altero tantum, uel eorum filios, uel alios agnatos cognatosueuiue ec hos om nes reliquerit. semper enim etiam praedicti succediit. ec praeferuntur sicut expositum est id est, fratres ex utroq; coniunctita eorum filii tantum. ergo si non reliquerit fratres ex utroq; coniunctos, nec eorum filios uenient fratres ex altero tantum coniuncti siquos solos reliquerit..Idem si retia querit tantum filios praemortuorum fratrum ex altero coniunctorum . idem si reliquerit etiam fratres ex altero tantum coniunctos. Et verum est etiam si cum his reliquerit filios filiorum praemortuorum fratrum ex utrol coniunctorum: licet uideatur mirabile fc ab Lurdum. Sicut enim filius fratris ex utroc, coniuncti licet tertio sit gradu constitutus, ita oc econtrario filius fratris ex altero tantum coniuncti, praefertur nepoti fratris ex utroq; coniuncti. ergo in his regula uiciatur quae est: Qui prior est in gradu, fortior est in successione. Nam ec alias nepos rui est in tertio gradu, praefertur mortuae personae fratris qui est in secundo gra-

u. Vendicat autem locum haec regula post fratres omnes, di fratris silios quales quales,ur C. eod. authen. post fratres. In his omnibus successionibus cessat differentia agnationis, ut C. eo. authen. cest ante. sola nant cognatio in talibus spectatur, ut C. eo. authe. post fiat res. Quid ergo dicemus,si frater defunctus reliquerit filios praemortuorum fratru criam ex utroci; oc dispares, puta unum solum ex uno, ex altero duos plures te ego puto quod in stirpes ueniet. Item quid dicemus si reliquerit fratrem unum ex patre tantum , ec Datres ex matre tantum ego puto quod pariter uenient. Item quid dicemus si descendens sine descendentibus reliquerit fratres tantum, uel fratres ex patre tantum ec sta tres ex utro coniunctos hi soli ultimi succedunt,ut C. com .de succes authen. itaq; mortuo. In summa sciendum est,quod Institur. de successione cognatorum legitur , agnatos debere succedere illo ad gradum decimum , ec cognatos usi ad gradu in sextum Sc septimum a sobrino sobrinaue natum. Sed ego non aduerto

quare non in infinitum. Quaeri potest an pater spurius succedat ab intestato filio spurio sine legitimis filias de iuncto dicunt quidam quod talis pater tali filio in duas uncias .iicut talis filius tali patri succedit: sed ego puto quod in solidum succedet,ubi spurius nec patrem nec matrem reliquerit: uel si tales reliquerit, nempe etiam fratres spurii inter se succedunt. ut si . unde cogna. l. si spuriusta Institui. de successi. cogna. Amplius quaeri potest an pater adoptiuus siue simpliciter sine arrogatione filio adoptiuo succedat ab intestato sorte usi , praese tim si non reliquerit uel genitorem uel genitricem. Ad haec notandum eu, quod haec omnia sanciuntur tantum de successionibus ingenuorum nempe qualiter

patronus succedat liberto ec alias Iegitur ec institui. de bonis libertorum. Communia

327쪽

sEx Μ c DI cIS. Muco MMUNIA DE SuccESSIONIBUS. TIT. LVIII. Aee sunt sueeessionum omni u Zc legitimarum ec testamentariarunt com-IL I munia. Sublata est differentia sexus, ec patriae potestatis , ec emancipationis,ec agnationis,& cognationis,& modi successionis. Item exulauit scrupulositas honorum possessionis petendae. Item exterminata est structuositas inutilis. Amplius seruo nec ex testamento nec ab intestato succeditur. Item uitrico priuigni nomine nulla successio debet sed nec psdagogo,sed nec adfinitatis nomine ulla successio permittitur. Excipitur quia colunx coniugi ab intestato succedit, ubi omnis parentela destiit. Item uxor superstes sine dote constituta praemo menti uiro locupleti in quartam succedit,si liberos reliquerit tres uel pauciores,si

plures in uirilem ut C. unde uir&uxor. authen. praeterea. In summa notandum

est,m ubi plures fuerint a simul succedere possunt ex testamento uel abintesta- .ec aliquis ex illis successionem repudiauerit,illius repudiantis portio caeteris

adcrescit. DE BONIs MATERNIs ET MATERNI GENERIS. TIT. LIta.

E edivimus de successionibus patrum tam . nunc audiamus de bonis filiorumtam. Et quia filii iam . multoru genus una habent bona scilicet maternare materni generis,nuptialia lucra propria opera quessita,inuenta,donata eis relictaue. Et materna maternit generis bona sunt excellentiora , de his primo diacamus. Nempe pro talibus patrum bona tacite procul dubio sunt hypothecata iit C. de bonis quae libe. l. cu oportet. M ult. Bona materna sunt quae a matre ἡ- Ueniunt. materni generis sunt quae ab auo materno,& a caeteris supra: haec patri non adquiruntur quo ad domin tu, sed quo ad usumlauct. sicut pene filiorum caetera,quod in sequentis tituli summa liberius explicabitur haec bona ad commodum filii interdit non alienare ualebit,ut ec in titulo sequenti tractabitur. Ergo si pater suo nomine uendiderit, filius quandocun* patriam potestatem eua- ierit ,α uendicare & cuincere poterit: nisi postea uenditione facta ratam expressim habuerit, uel nisi patri successerit, uel nisi postea praescriptio aduersus eum cucurrerit, non datur uiginti annorii. sed duntaxat triennalis praescriptio, qua

possessor aliquando fit dominus,ut C. de bonis quae liber.

ministratione. Titulus lx. IN bonis filiorum tam . erant olim antiquae iurisdictionis retia, nodi dissiciles, uincula inextricabilia,onera importabilia. haec uolumus exulare ec u procul exterminare. Videamus itam qualiter, ec quatenus olim a filium lam. patribus acquirebatur,& qualiter hoale,re quid iuris & quatenus pater habeat in honis lilii filio uolente,uel n5, quidq; iuris filius lam. habeat in bonis suis. Olim pater per filium adquirebat ad omne causam,id est proprietatis,& usus fructus. Porro hodie alias ei quaerit ad omnem causam,uel ad usum fructum solum: alias ad

neutru siue ad nihilum . Ad omnem causam adquirit patri filiusfamilias, si quid ex re patris filiussam. quaerebat:olim semper plenissime patri quaerebat praete

328쪽

qua in castrensibus,ta quasi . Quid ergo si patre mortuo de eo quod est per una

filium quaestu, unde processerit inter fratres reseratur quaestio proflago ex ne patris successisse prs sumiturmisi aliunde uenisse monstrabitur. Vuam fructus solus acquisitur patri alias regulariter. Excipitur sicut dictu est res castrensis. res quasi castrensistid quod relictu est filio a quocum ea lege, ne pater habeat usum Ductum. idem si ei Lerat datum lege consimili. item excipitur haereditas fratris sororis te, ad quam una cu patre admittitur frater defuncti, ut C. eod. authent. idem. Item excipitur haerealtas filiosamilias delata, quam patre recusante filius familias solus adierit. Item excipitur usus fructus serui filio relicti,quem seruum utpote filius familias iussus est manu mittere, ut C. dehon. q. libe. l. ult. Ergo sinsunt easus in quibus per siliumfamilias adquiritur patri: est forte di octauus casus,puta ut dotis per filium fam. alienatae,praestitae, pater usum frictum non habeat, sed auus habet .ut de bonis quslibe. l. iii. In csteris ususfructus adquiritur ratri, puta in bonis materni generis, nuptialibus lucris opera fit in uel prospera ortuna quaesitis,sive lege praedicta donatis relictisue. Bonis filii quorum usum fructum habet pater puellae,pro suo potest uti. nam di si male rebus sit in utatur, id est abutatur,filius non poterit uetare, nec patrem suum in ius trahere: imo si uetuit,in eum pater paratam potestat exercebit. Si pater male gesserit siue administrauerit,omnia bona sua ex tempore prauae gestionis, praesertim pro ma- ternis ec nuptialibus lucris, erunt filio tacite obligata. hypothecam tamen exeoniunctione a patre filius familias non audet sperare,ut G. de bonis quae libe. l. cum oportet. Praediorum filiorum quo usum fructum habet, fructibus 5 pecuniarum usuris pater.sicut uolet iuretur:& distribuet in quos , siue in extraneos, siue alios filios etiam qualiter uolet: si tamen lex illis filiis quorsi res sunt. earum rerum permiserit fiuctus oc usuras,per diuturnam donationem hoc in casu ab initio ualidam in illum filium pater contulisse uidebitur, ut C. de bon. q. li. l. cum oportet. Res filii iam . pater suo nomine alienare non poterit. Ergo de . facto alienatas filius postea reuocare ualebit misi postea filius cosenserit, uel patri successerit,uel longissima praescriptione remoueri possit. Nomine filii pater alienabit res filii pastina oc sine delectu,scilicet res deterioratas ec superuacuas.

e. quae seruando depereunt, pecunias. redactas in v tilitates filioru , erogare debebit: sed earum usuras absumet prout uoluerit. Sane res alias filiorum mobiles ec immobiles,etiam nomine filii pater alienare uel obligare non potetit: nisi uitus debitor extiterit. Et quidem ob debitum filii,quod augetur usuris, res mo-hiles primum,& si illae non suffecerint res immobiles etiam sine decreto aliena. bit,ut aede praediis: licet exigatur tutor, dc obligare poterit ec alienare, nec est absurdum,si patria potestas plus possit,quae est naturalis ec primitiva, quam tatoria,quae ad mutationem patriae potestatis est introducta. Sed ec si si iussamulas relicta debuerit, pater ut exoluat res fian etiam immobiles obligare poterit. ec alienare. Ergo si filius non debuit pater res praedictas fili j alienare poterit filio non permittente. Sane si filius permiserit,dum tamen maior fuerit, ec tiliust debitor non sit, pater alienare poterit. Ergo pater uoluntate maioris filii .ct talis filius uoluntate patris ,res proprias aIienabit. Porro de rebus patris filiusfamialias non poterit testari etiam iubente patre, licet causa mortis donare. Simplicia ter tamen filius familias non donat,nisi uel ex causa donauerit,uel nisi pater successerit,uel nisi filius senatoris fuerit. Sed nec de rebus propriis .in ciuibus pater usum tactum habet,etiam patre iubente filius familias testabitur. Amplius nec de rebus omnino suis propriis, in quibus pater usumfructum no habet, filius- familias,quia sit iussamilias est,recid testabitur: puta de rebus sibi donatis. r

lictisue ea lege,ne Pater habeat usumi ructu. Sans etia iure ueteri filiusfamiliasi de castren

329쪽

s Eta TVM co DI cIs. mde castrensibus poterit testati,di iure communi,sc iure singulari.& de quasi castrensibus,sed tantum iure communi. In summa scienda est, quod aeuon sibi competentes siue cotra patrem,ut C. de dotipronain. l. uli. uue cotra allu filium iam .no poterit exercere patre non consentientemisi larte iniuriarum, quod ui, aut clam,commodati,depositi, oc de uiaticulo suo, utS de iudi c. l. si longius. Reperitur tamen casus in quo pater filiosam. suo agere uolenti cogitur consentire, ne in iudicio uideatur consistere sine patria poteitate. puta si haereditatem sibi delatam filius tam . recusante patre adierit, ut C. de bonis quae libe. l. ult. .i. Illud non praetereundum existimo, quod filius emantipatus patri non quaerit, nec in eius bonis,quia pater est,se immiscere debebit: nisi fiterit uel eius tutor legitimus, ut pupilli emancipati, uel curator fit in sui adulti, iuriosi, prodigi, uel mente capti. Pater tame hodie cum emancipat, pro praemio emancipationis,dimidiam partem rerum filij non iure dominii, sed ut tantum utatur, si uolet,obtinebit: sed sorte cavebit ec ratiociniis sub incietur,licet pro talibus rebus si iij familias non arctetur. Sed in rebus huic filio emancipato a niure obuenientibus, unon uiua matre emancipatus fuerit,licet hoc ipsum uideatur mirabile, pater habebit uiriliter usum fructum,ut C.de bon. ma. l. iij. Olim amen per emancipationem tertiam dominii rerum pater retinebat,si tibi place at,ut Cod. de bonis quae libe. l. cum Oportet. DE HAEREDITATIBVs DEcVRIONVM, Av Iculariorum, cohortalium, militum & habicensium. Titi l xj.

SI quis curialis .cohortalis, fabricensis uel in uexillatione uel in alia militia costitutus,cum is sine liberis decesserit,eius haereditas ad tiscendentem ilium, siquem habuerit, ad agnatum,cognatumue iure communi sebulabit: si nec cosanguineum habebit iure communi similiter sicut superius cietiim est transseiaretur ad coniugem. Si non reliquerit nec descendentem, nec ex laterς ueniente, nec coniugem , eius haereditatem non sicut alias iure communi proditum est fiscus capiet,sed iure singulari,curia,cohors, uexillati corpus consimile. Exclapstur,nili aliquid ab Imperatore duobus pluribusue donatum fuerit. hoc enina casu siquis decesserit sine haerede legitimo, non ad coniugem, non ad liscit,non pd curiam, cohortemue, sed ad Imperialis liberalitatis tra sibit socium , ut C. de socio imperi. libera. In summa notandum est, quod si quis sine d cen identibus, ascendentibus , re ex latere uenientibus , ectine coniuge i di, decesserit,in ciuitate quacunq;. ec apud Persas. Numidasue, ilhaereditatem eius non ciuitas illa capiet, sed si scus Ro- . manus, ut Cod. de bonis uacanti. l. Prima. I ii i ε

330쪽

TITvLvs PRarius. XPLlcms sex libris, ptractatis lib. septiam ct Iusti. orditur, qui a libertatibus incipit: nec hoc ineptri nec ppera, imo prudenter mirabili quod a artificio meo iudicio adiu esse digno Icitur. Siquidem in hoe libro septimo

de libertate,id est, de hominis coditione tractatur, quem ex septenario, id est triplici animae proprietate,dec, elementis quatuor co- stat esse formatum . quem , ex alijs septem partibus corporaliter constat esse compositum,pedibus, tibijs, coxis, inguine. uentre in medio eonstituto. collo,capite . quod est imago unde cognoscimur, quod septem cellulas habet nonnulli non leues autorex

posteris tradidere. Adhaec poli tractatum de libertatibus non incompetenter adnectitur de usucapionibus,quae ec ipsae ex Ordine nullatenus pollunt procodere nisi hae septem illis adstiterint circustantiae. Rei traditio,uel quasi .sides bona initio,titulus iusius,uel id quod habeatur pro titulo ut res non subiaceat uti eis,possiessio pro suc,possessio no inter rapta, id est continuata, tempus lege prefixum. Amplius desententiis quom in hoc libro septimo tractatur, quas ceria est nullius esse momenti, nisi ec ipsae rebus septem . id est formis quibusdam praecedentibus eas at* consequentinus inueniantur elle uallatae, quae sunt hae: ante libelli oblatione cautionis exposito,litis cotestatio,iurisiurandi per calumniam praestatio. causae iudiciariae cu crebris interrogationibus examinatio. sententi in scriptis pronunciatio,executio,nisi sententia restitutionis praepediatur auxialio,communisue remedii. id est appellationis suspendatur articulo. Cum in diactum sit in libro superiori, id est in siexto de relictis omnibus pecuniam s. de generalibus,dec, specialibus .consequens est ut loquamur de relictis libertatibus. Et quia libertatum relictarum aliae sunt directae, aliae sunt fideicomissariae. comitati quia directae sunt digniores,de his primum audiamus. Verum a libertati, bus relictis occasione sumpta de libertatibus illis, quae inter uiuos dantur alia qua dicamus. Et quia inter uiuos libertas tribuitur uindicta. & sine uindicta est excellentior ea quae datur uindicta, audiamus de uindicta libertate. Et cia

libertas uindicta datur,di quia dignior est ea quae datur apud concilium audiamus de uindicta libertate. N apud cocilia manumissione. Videamus itare quid sit cocilium,S unde dicatur,quae libertas dicatur uindicta.quis Pinit uindicta

SEARCH

MENU NAVIGATION