In codicis Dn. Iustiniani sacratissimi principis ex repetita praelectione libros 9. summa a Placentino ... ante 400. ferme annos conscripta, et nunc primum in lucem aedita. Accessit praeterea index geminus, non tam secundum librorum, quàm secundum al

발행: 1536년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

manumittere,quis non, Sc quis ualeat manumitti, ec quis non, ec apud quem iudicem. Est autem concilium locus ille in quo iurisdictio celebratur uoluntaria, ut adoptio,oc emancipatio,manumissio. porro in iudicio contentiosa expeditur iurisdictio. Esto dictum concilium quia uoluntas duorum conciliatur, id est concordant di consonant. Dicitur autem libertas uindicta uel dari uindicta. quia datur apud iudicem,caput hominis qui manumittebatur uirga quadam leuiter percutiente. Quippe apud Boetium in commentar is legitur uindictam fuisse uirgam praetoriam, qua praetor serui caput tangebat,& dicebat: abi. aio te

liberum more Quiritum. Vnde Persius

Vindicta postquam meus a praetore recessi. Vel sicut in Pandectis legitur de origine iuris . libertas quae apud iudicem datur dicitur uindicta a quodam Vitelliorum seruo uindice, qui uindicauit ciuitatem Romanam in libertatem,uel uindicauit illam a tactionis iniuria: ideol a populo libertatem accepit, ec inde postmodum obtentum est, ut omnis libertas illa dicatur uindicta,uel dari uindicta,quae datur a populo uel a magistratu, qui gerit uicem populi. manumittere potest quis uindicta maior uiginti annis uel etianon minor. Collegium quoi,cui permissium est, seruos suos potest manumittere.& dominus pro parte maior mino me. Minor autem non creditur,qui uicesimi anni diem ultimum agit,licet non impleuerit. hic equidem nec maior nec minor est, sed est non minor: poterit ergo etiam sine uindicta manumittere, ut iisdemanumissi. l. i. Non autem minor quia infans etiam cum tutore manumitter,ut Teod. l. pupillus. Is autem solus maior minorite poterit etiam uindicta libertatem dare, qui non praepediatur iure. praepeditur aute manumissio alias propter personam. manumittere nec uindicta potest qui capitaliter condemnatus est, condemnariue potest. Manumitti non potest inter uiuos qui traditus aut in uoluntate relictus est,ea lege ne manumittatur: sed nec seruus a iudice ob aliquod delictu manumitti uetitus. Propter causam manumissio praepeditur modis pluribus. Quippe seruus non ritὰ manumittitur quem quaestioni oportet subiici. Sed nec testatoris quondam seruum etiam sub conditione legatum,tu hsres ualebis manumittere: sic tamen inutiliter libertas data confirmabitur postea, si legati seruitie alias refutatio, uel legatarii sequatur repudiatio, ut T de manumissi. Liij. Item seruum specialiter pignori obligatum,sine consensu creditoris tu maior uindicta, etiam si miles soluendo fueris, manumittere non ualebis. Enimve

ro dc haec inutilis manumissio co firmatur pecunia soluta postea, ut qui ec a quibus pigno. Tacite quoq; generaliter obligatur si fuerit praeclusus, id est pignoris nomine a locatore occupatus. Similiter manumitti non potest etia a domino ui soluendo est, sine cosensit locatoris ut Tex quib. caii pigno. tacite cotrah. ane alias generaliter obligatur debitor, qui soluens manumittit. Praepeditur quom manumissio etiam inter uiuos, ob fraudem,consilio,& euentu. sicut ec li-hertas directo relicta: secus in fideicommissaria. manumissius tamen in crediatorum fraudem, si diu steterit,id est non minus decennio in libertate, non reuocabitur in seruitutem,ut T. qui di a quib. l. secum. Sed Θc alias in fraudem creditorum manumittere licet in casu, scilicet unico duntaxat instituendo Θc duntaxat unicum. per coactionem quota perq; acclamationem populi libertas extora. ta non ualet, ut fissi qui di a quib. l. si priuatus. Minor quom uiginti annis no permittitur manumittere, nisi uindicta sed nec uindicta: nisi apud concilium probata causa honesta,quae etiam in futurum tempus cosertur, ut si manumittitur minor gratia procuratoris habendi,causatae matrimonii contrahendi. Et ex praete rito, ut cum manumittit seruum, qui eum adiuuit in praelio. Ex praesenti, ut cum manumittit patrem,silium, naturales: his inquam causis cit probantur con

332쪽

ν 6 PLAcENTINUS IN LIBRUM tradici potest,sed probatae semel uerae falsa de suerint non retractantur. Mant mittere autem nemo potest nec minor,etia uindicta: nisi per se, nisi per filium,

suum,emancipatumue: non uxor per maritiam, non pupillus per tutorem, non

adultus per procuratorem: quia in administratione matrimonii non continetur manumisso,ut fide manu. si seruus. Ergo minor manumittere poterit a procuratorem simplicem. quippe manumittendo sibi gerit negotium, procurator constitutus in rem suam. ergo nec simpliciter nec proprid procurator poterit ri-td manumittere, ut C. dedOl. mal. l. ii'. ita demum tamen minor prohibetur manumittere uindicta ,s seruum suum ec nomine suo, manumittit. Nam si patris manumittentis nomine, imperio , patris seruum filius minor manumittit, reeia manumittit: nec tunc dicitur filius manumittere sed pater,isc, est libertus patris non filii praebens duntaxat ministerium,ut T. de manumiss. Quid ergo si minor haeres rogatus fuerit seruum Iiberare is inquam poterit etiam sine uindictam numittere. In hoc autem legitimo actu, in ea manumissione, quae inter uiuos colebratur,nec recolo me legiisse conditionem apponi posse. Nam nec a iudice tutor datur sub conditione. Datur autem libertas ubilibet, di apud iudicem qualem qualem, habentem tamen legis autoritatem. Ergo oc filius apud patrem .ec pater apud filium iudicem recte poterit manumittere: sed di apud seipsum quis constitutus praeses serui sui manumissionem poteli expedire, ut Teo. l. i. In summa sciendum est,quod tres constitutiones ipso iure sine aliquo manumittentis

facto manumittunt, Constitutio Marci di Commodi. C. Seueri ec Antonini, diui Adriani. Sed oc aliis multis modis ipso iure eream inter uiuos quis in libertatem eripitur,puta ubi seruus aeger restituitur,uel ubi domini catholici seruus nocatholicus ec catholicus 6c chri itianus efficitur, uel ubi seruus praesertim domiano sciente clericus constituitur, ut Codicis de epist. l. ult. ec supra si mancipium

uenierit ne prostituatur,ut st . de manum iis l. bc haeres qui di infra qui multare non possunt I. ultima.

INterserto tractatu certa ratione libertatis quae inter uiuos distribuitur,sequiatur,ut audiamus de libertate directa, quae in ultima uoluntate relinquitur,id est uideamus de testamentaria manumissione. Nec enim manumittit, qui fideticommissariam libertatem relinquit,sed ut libertas praestetur preces porrigit. hae enim preces necellitatem iniungunt actionemqt pariunt. Videamus itaq; quae manumissio dicatur testamentaria, quis directo possi manumittere, quis dire-cio manumitti,que admodu directa libertas relinquit, qn directa libertas copetit.qu non,quae disserentia sit inter directa libertate,& fidei comit Iaria. Certe directa libertatis datio dicit testam etaria manumissio, uocature, testametaria manumissio no tira ea,quae relinquitur in testamento, sed ec in codicillo testamento non confirmato, prorsus ab intestato, ut is eod. l. libertates. Diciturcs directo manumissus libertus Orcinus , manumissus perfideicommissum potest dici manumittentis libertus. Directo potest manumittere omnis ille, qui libertatem inter uiuos potest tribuere: dc econtra. Item qui prohibetur inter uiuos manumitistere sicut superius expositum est prohibetur oc in ultima uoluntate relinquore. Excipitur hodie minor annis Niginti, qui quidem ex quo praebuit cum ponsit testamentum condere, poterit utranc, libertatem relinquere. Manumitti potest directo seruus duntaxat testatoris, non haeredis alteriusue, ut C. eod. PONGec ita inutiliter manumissus se poterit cui existimo exceptione defendere.

333쪽

EpTIuvn coDIcis. μ' ut C. de libera. cau. l. si ab eo. Seruum autem testatoris esse opouet, etia eo temtiore quo testatur. Quid ergo si testator seruo suo .qui apud hostes est directam ibertatem reliquerit cis profecto rigore inspecto neutro tena pore testatoris euisemus, uerum si redierit rectissime directo manumissus censebitur,cu iure postlimii semper in ciuitate suisse aestimetur. Relinquitur autem liberras exprellimci tacite. Expressim alias directis uerbis, alias non directis. directis, puta. Is

ESTO LIBER: non directis. ILLUM SERVUM MEUM ILLIUS LIBER

TUM ESSE VOLO. hoc equidem casu etiam seruus liberiit,& ille ut Iibertum habeat poterit flagitare,ut T. eod. Item dc uerbis talibus directam libertatem testator, sed miles duntaxat, relinquit, ILLUM SERVUM MEUM LIBERUM Ess E ivss I, ut Teod. Tacite relinquitur directa libertas, puta. si testator no errans feruum non ascripta libertate tutorem reliquerit, hic inquam directam lihertatem dare poterit ut minister. Sed si testator miles dixerit, FORTvNATO LIBERTO MEO DO LEGO . Fortunatus etia legatum percipiet , di directa libertatem habebit,ut C. eo. Item relinquitur directa libertas & pure. & in die.

non ad diem. nec enim ad tempus conceditur libertas, sicut nec lisreditas. sublato temporis uicio, di haeres di liber permanebit. Perpetuo relinquitur sub conditione,non inita, cVM MORIERIS ESTO LIBER . sed si disti cile testator apposuit conditionem non ualebit quippiam: quia non uidetur dandae libertatis animum testator habuisse,ut T. de statvliber. l. cum haeres. Relinquitur sub modo, puta sic. ESTO LIBER, ita tamen ut RATIONEM REDDAS . hic inqua etiam antequam reddat fiet liber. veru rationes , reddere compelli debet,ut T. eod. l. libertas. Θcl. Titia. Quid ergo si ex rationibus non debitor sit repertus, quasi libertatem puram conuequitur, ut C. cum testamento. Sed oc si testator talia uerba dixerit, ut rationibus non redditis denuo seruiat. uerba talia ad reuocandum eum iu seruitutem de libertate, quae semel competiit, sunt inefficatia. Sed nec uerba talia conditionem faciunt,ut Teod. l. testamento. Et sciendum esst,quod si testator seruo suo libertatem directam sub conditione reliquerit, huius inquam ut potestatu liberi conditio,per haeredem alienantem uel per alique Usucapientem, non poterit imputari, nec deterior reddi. sed nec seruus iste, licet fuerit in metallum datus,si tamen fuerit postea restitutus, ut T de manumissiste Itamen. Competit autem directa libertas relicta sub conditione, uel in diem,

non illico post aditionem hocin uerum est sed aliquando longe postea post coditionis uel diei euentum. Relicta pure oc sub modo statim competit post aditionem: hoc uerum est,si haeres qui adierit in integrum restitutus abstinuit. Competit quoq; si haeres omisso testamento adierit icuato. Idem si colluserit. idem si

accepta pecunia institutus haereditatem ad substitutum transmiserit, ut Cod. si omis .cau. l. i. Item libertates directae pure relictae competunt haereditate no adita .sed quasi adita puta si bonorum addictio sit impetrata. Non competunt hae reditate non adita,nec quasi adita. Sed N aliquando non competiit etiam uer 8haereditate adita: puta si memoria defuncti fuerit post mortem condemnata, ut C. eod. l. ex testamento. ita tamen unus ex pluribus Titiis liber esse tu illis,liber fiet,si quis ille fuerit apparuerit,ut T cod. l. cum ex . Bonorum autem addictio quae ult. l. C. multipliciter distinguitur, sub hoc titulo procedit hoc modo: puta quis reliquit libertatem,puta testamento condito,uel ab intestato,di eius haereditas suspecta credita aditur a nemine. Certe si quis cauerit idonee, liber homo fuerit,seruus ue libertate donatus,poterit impetrare, ustaddicantur sibi bona libertatum conseruendarum gratia. Seruus quo* ille qui libertate donatus non est, poterit hoc postulare ut addicantur Zc ut per eum aliquid uenustum ueniat.

oc conserui sui per eum liberi fiant. ergo di ipsius liberti, re ipse a semetipso li- e sin

334쪽

ios P LacENTINvs IN LIBRUM bertatem accipiat, ut fide statu lib. I. iij. Notandum quom est,quod ex aequita. te libertatum gratia fauor constitutionis diui marci bonorum addictionem im 'duxit. Ad illum quot casum porrigitur,siquis inter uiuos in fraudem creditorum dederit ut minister. Nam oc si testator qui soluendo non est,libertatem retoquerit uerbis talibus, ESTO LIBER cVΜ c REDITORIBVs soLvTVM punni T. facta postea solutione liber erit. Nempe hoc casu nihil fit in fraudem cre dilom, nec contra legem Elia sentiam,quae libertates directas rescindit ex eventu ec consilio: fideicommissarias ex eventu solo, ut T. eod. I. si quis. Et sciendum est,quod is cui bona addicta sunt,bonorum posset sori aissimul atur, sed a creditoribus non directis actionibus haeredita 's, sed stipulatione tantum intercedente poterit conueniri,ut ff. de fideico m. liberi. l. in . , penult. Porro etiam in eum actiones utiles transeunt plaerunt consensu omnium,si ipsorum nomine fuerit cautum,ut is de fideico m. liber. l. iii.&l. iiij. 3 creditoribus. Hae sunt disserentiae inter directam libertatem.& fideicommissariam. Directa utiliter non datur,nisi seruo proprio fideicommissaria etiam alieno. Et directa relicta pure. mox competit ab haereditate adita: fideicommissaria non uisi a rogato sit praestita. Item directa non datur nisi testamento, uel codicillo testamento confirmato fidei commissaria etiam ab intestato, ec codicillo non confirmato. Item directa ob fraudem non reuocatur, nisi consilio θc euentu fraus probetur, fideicommissaria ex solo euentu. Item directa non petitur, sed praeter petitionem ipso iure competit ab aditione,ut T de fideicommili liberi. l. sed si . Item directo manumissus, libertus appellatur Orcinus per fideicommissum manumissus, eius fit libertus qui manu miserit. At uero si quis seruo suo libertatem dederit uel reliquerit,di directo, di per fideicommissum: seruierit arbitrium,utrum uelit directo an ex fideia commisso ad libertatem peruenire,ut 1Leod. si quis seruo.

QVia lex susia Caninia directas libertates impediebat, de quibus dictum

re fideicommissarias, de quibus tacendum, de lege fusia Caninia inter utrasc, loquamur. Lege ista cautum fuerat neminem in testamento totam familiam posse liberare, sed hodie Iicet omnes seruos manumittere inter uiuos, di in

ultima uoluntate. DE FIDEIcOMMISSARIIS LIBERTATIBUS. TITVLVS QUARTUS.

E edivimus de libertatibus directis, nunc dicamus de fideicommissariis.

Videamus ital quae libertas dicatur fideicommissaria, quis possit eam rolinquereia quo praestanda relinquitur, qualiter,in qua uoluntate, quando ualeat peti, quemadmodum rogatus, di per quae senatusconsulta compellatur manumittere. Et certe libertas fideicommissaria appellatur,de qua praestanda haeres,lenatarius, donatarius causa mortis, a testatore rogatur Generaliter is potest fideicommissariam libertatem adscribere , qui fidei comissum pecuniarium potest relinquere. Relinqui potest proprie seruo principis uel municipia uel cuius alterius .cogiturq; rogatus redimere Sc manumittere: si dominus uel t iusto tamen pretio uendere. Interdum tamen dominus nolle uendere non poterit,si ex relinquentis libertatem iudicio modicum acceperit. Quid ergo si nihil acceperit c non tamen libertas intercidet: quia sonastis tempore procedente ad rei dimendum

335쪽

stpri Muri codicis. φον climenda .grata superueniet quat non sperabitur hora. Distinguitur tamen quis rogatus sit manumittere seruum proprium, ad quod urgebatur si perceperit uel

modicum: an rogatus sit manumittere seruum alienum, ad quod ita demu erit cogendus, si tanti possit redimere,quantum ex iudicio suerit consecutus. Idem fiet si legatum sibi relictiam ceperit postea,ut Teod. l. generaliter. Quid ergo si rogatus sit uendere, oc seruus uelit manumitti dominus praeferri debebit: ut taemen actio de pretio sibi detur contra illum , qui rogatus tuerit manumittere, ut Teod. alieno. ult. Non tantu ipse qui rogatus est manumittere, ad libertatem potest perducere,sed ec successor eius: siue emptione. siue aliquo modo in rem

successerit. Sed oc si fiscus ultimo loco successerit. libertatem praestabit. Item is

rui rogatus est manumittere,etiam eo tempore quo prohibetur alienare,pOt t manumittere. Is tamen cui libertas fideicommissaria relicta est, inuitus alieno puta iuueni tradendus non est, ut ab eo manumittatur. Interest enim nonunquam a se potius manumitti, quam a iuuene, ut T. eod. is qui ec t. inuitus. Item is,cui per fideicommissum libertas relinquitur,quodammodo liberi loco est,ec statu liberi locum obtinet.quippe expectat manumissionem, sicu i statvliber co-ditionem: nec in alium transferendus est,ut aut libertas eius impediatur, aut ita patronorum grauiora experiatur,ut stae eod. l. non tamen. uerum non propriὰ statvliber est. nili qui manumittiturmon inter uiuos,sed in testamento: non perfideicommissum,sed directo: non pure,sed in diem uel ex die: uel sub conditi ne, non difficillima neo pene impollibili, ut T. de statu libe. l. cum haeres Zc T. de noxa. l. si haeres. Item libertas fideicommissaria recte relinquitur hostium seruo hominit, libero. nempe iste factus postea seruus, libertatem poterit flagitare: liacet talem casum non congruat expectare. Seruo quoq; domini nondum in robus humanis constituit,libertas utrocp modo rite relinquitur. Illi quoin seruo et portatur in utero libertas relinquitur: adeo ut si plures fuerint sdiit,libertateri has sequantur,ut C. eod. l. cum inter. Item ex damnata in metallum concepto Mnato. libertas fideicomm aria relinqui poterit. In metallum quo damnato hiabertas relinquitur: quippe indulgentia principis liberatus postea libertatem sperare,& ad eum poterit aspirare, uisse . l. generaliter. Relinquitur autem libertas fideicommissaria, di pure ec sub condicione. tunc demum autem poterit peti,cum conditio extiterit,uel per eum qui iussus est dare, effectum sit quo minus extaret. Si Arescusae Iibertas relicta fuerit,si tres pepererit,&per haeredem steterit quo minus conciperet ec pareret. Idem si haeres egerit,ut abortiret, ut T. de statuti.l. iij. 3 ult. pure quom relicta libertas ficieicommissaria tacitam expectat conditionem sicut etiam superius dictum est id est manumissionem. Quid emgo s seruus alicui legatus,cui seruo perfideicommissium libertas adscripta est. pro non scripto sit habitus certe is apud que remanebit, manumittere debebit: quia libertas fideicommissaria nullum impedimentum pati debet,ut ff. eod. nullum. si non. Relinquitur quom libertas fideicommissaria. θc expressim .ec tacitd. Expreissim multipliciter, puta testator dicit, ROGO VT Μ A N UMITTAs idem si dixerir. II PROBAVERis. ET NON REPROBAVERIS, SI DIGNUM PUTAVERIS, SI TE PROMERUIT, SI TIBI VIDEBITVR. SI TIBI PLACUERIT ILLI LIBERTATEM DARI voLo. Haec enim uerba si tibi uidebitur, si tibi placuerit .ita accipi debent,si tibi uideri poterit, si tibi displicere tanqua uiro bono no debuit,ut i Leo. Thais. F sorore,& ff. de statvlibe. Tacitd relinquitur multis modis, ut si testator dixerit, ROGO NE sTIc Hvs ALTERI Us SERVITUTEM EXPERIATUR, ut fLeod. l. rogo. Idem si dixerit.

ROGO NE EUM ALIENEs. Idem si quis specialiter pignorato, ergo inutilia leti reliquetit libertatem directam. trahetur em ad fideicdmissariam.ut iLeod. l.

336쪽

PLAcENTINvs IN LIBRUM generaliter. Idem si testator no adscripta libertate seruum alienum , putans alieanum: ergo non errans, tutorcin siliis suis ordinauerit, ut C. l. etsi. uelinquitur in uoluntate ultima tali quae non sit contraria iuri hoc tamen si uoluntas iit a durauerit. nempe libertas relicta adimitur uoluntate contraria postea consecta,puta si testator dixerit: libertatem,quam reliqui non do, non relinquo. Adimitur

quom lege ut aede accept. Peti poterit libertas fideicommiss. in testamento relicta,u ex testamento fuerit haereditas adita. Idem si ab haerede scripto omissio tostamento ab intestato. idem si institutus per colludium a substituto pretium acceperit. Idem si a legitimo haerede fuerit repetita. Idem si haereditas fuerit quasi adita bonorum adaictione impetrata ut C. eod. l. i. Ergo si haereditas nec adita, nec quasi adita fuerit,libertatis petitio cessare debebit. distinguitur tamen libertas fideicommissaria ancillae relicita ab ea sit petita, uel non: si fuerit petita siue

in casu manumitati,siue in casu petituri, qui interim nascetur seruus nascetur, sed matri ut ab ea manumittatur, si uolet ipsa, tradetur. Quid ergo si mater noluit manumittere non ab re est dicere ita natis ab haerede libertatem praestari, ut Teod. l. si mater. Porro si non data opera haeres tardius adeat, sed dum deliberat de adeunda haereditate,ancilla pariat non mater, sed haeres manumittet, ut eod. l. sed di si. Enimueros Leod. l. liquis rogatus legitur,cautu uidetur, huic sententiae contrarium. nempe ibi legitur , statim ex quo libertas debeti coeperit ingenuum nasci,tali ratione reddita: quia libertas non sit res priuata, sed publica,ut ultro is qui eam debet offerre debeat, ut T. eod. l. cum uero legitur,manumitti debere partum ex quo libertas peti potuerit,quamuis petita no fuerit. Rogatus autem manumittere,compellitur manumittere. Sed α distinguitur rogetur manumittere suum haereditarium, propriumue si haereditarium,ec uocatus adesse contempserit, perinde liber pronunciatur ex Rubriano senatusconsulto,ae si manumissius suilet directo. Secus si haeres uel furore uel ab hoste detentus. non uenerit, tamen liber erit. Senatusconsultu Dalmatanum patronatum conseruat intemeratum, ut T. eo . ne pl. ςum ., si hi. Vbi quis manumittere rogatus seruum proprium, di uocatus uenire contempserit, seruus pronunciabitur liberitanquam manumissius ex fideicommissio, ut T. d. l. si eum. Porro si ex iusta causa uocatus absuit qui fidei comissariam libertatem debet,& hoc pronunciatum suerit: perinde libertas competet per Dasum aianum, atq; si oportet ex si dei commisso manumissius esset,ut stae eod. l. non tantum. Quid ergo si plures haeredes sint instituti,ta inter eos is qui sari non potest, sed non ipse sit rogatus manumittere hi inquam qui sunt ex causa iudicati, infanti dabunt pretium per se natuscon. Vitralianum,ut T. eod. l. cum quasi.= iij. Obrepit senatusconsultum Articuleianum,quo cauetur ut praeses prouincii cognoscat,etiam in hominem non constitutum in sua iurisductione,etiamsi gaudeat priuilegio, si tu e constitutus in quocunq; officio,ut Seod. l. ness. l. non tantum. Ergo in libertatibus mdeicommissariis senatusconsulta sua habeant domicilia,ut Rubrianum, Iuncianum, Dasu maianum, Vitrasianum, Articuleianum. DE DEDITIA LIBERTATE TOLLENDA. TIT. V.

Via manumissionibus,de quibus explicauimus serui fiunt liberti, ec liber

Morum olim fuerat conditio terna , deditia, ciuitasq; Romana: quae hodie est sola oc unica. ec sublatae sunt duae primae coditiones,deditia latina,dicamus primum de conditione deditia non cofirmanda,sed tollenda. Deditii erant qui uiuebant tanquam serui sed morte fiebant Iiberi, ut Institui. de bonis libert.bonorum conditio utpote pessima prorsus repellatur a repub.

DE LA

337쪽

DE LATINA LIBERTATE TOLLENDA, ET Pincertos modos in ciuitatem Romanam transfusa. Tit. Vj.

SEquitur ut dicamus de latina libertate tollenda non penitus, sed per certos

modos in ciuitatem Romanam transsusa. Latini hi erant qui uiuebant tan- , quam liberi, morientes fiebant serui. 5c nos latinos in regionem longinquam mittimus. Quis enim pactatur talem libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem personam simul oc libertas oc seruitus concurrant modi autem duodecim qui olim faciebant latinos,hodie essiciunt latinos ciues Romanos. Ecce tres sunt in uoluntate,totidem contra uoluntatem, sex ex quasi uoluntate. Ex uoluntate primus modus hic est, si quis per epistolam N inter uiuos co fectam. seruit suu in libertatem perducere maluerit.liceat ei hoc facere: adhibitis quinci testibus post domini epistolares literas,sive in subscriptione positas, siue per totum testamentum suas literas supponentibus. Quo casu uelut ex codicillo libertas competit seruo,ita tamen ut ipse uiuente patrono oc libertatem dc ciuitatem habeat Romanam. Item si quis inter amicos libertatem seruo suo dare malu rit,praefata solennitate seruata, seruus ille ut olim latinus ciuis ericiet Romanus. Item si in liberali iudicio dominus superauerit seruum, postea I ab eo uetab alio pro eo acceperit pretium, non ut antea latinum , sed ciuem caecit Romanum. Uxpositis tribus modis ex uoluntate, exponamus tres alios modos cin

tra uoluntatem. Primus hic est si quis seruum suum aegrotantem do ino propulerit, nullo modo eu procurauerit. hic seruus licet olim latinus .hodie fiet ciuis Romanus. Simili , modo si dominus ancillam suam alienaverit, legem* dixerit ne prostituatur,ab acceptore prostituatur, uel ab alienatore: si fuerit ad eum reuersis,manus forsitan iniecmone seruata,no ut quondam fiet latina .imo ciuitate donabitur Romana. Et in his duobus casibus nemini debebit patronatum,

sicut ec in iudicio liberali a domino superatus pro se liberando suum dependerit

pretium, ut C. eod. illud. Sequitur modus tertius contra uoluntatem, si quis siue testamento,siue inter uiuos seruum manumiserit: licet dixerit quod latinumcise uoluit .ciuis tamen Romanus fiet,non latinus . nec enim ineptis uoluntati hiis e stulticiis hominum conuenientiam commodamus. Ex quasi uoluntate non latinus ut olim sed ciuis erit Romanus. Qui domini funus, non tameta contra domini uoluntatem pileatus antecesserit . Idem si in ipso lectulo seruus stans eadauer uentilauerit. Item si sub conditione quidam libertatem seruo suci reliquerit et adhuc pendente conditione extraneus haeres libertatem imposuit, siet Romanus. ec siquidem conditio defecerit, ipsius haeredis qui libertatem imposuit, maneat libertus. Si fuerit adimpleta c6ditio .ne eripiatur liberis sorsitanta cognatis ius patronatus,ominus libertus uideatur, dc ad eum iura patronatus perueniunt cui leges concedunt. Item si quis homini conscio uel inscio ancillam suam in matrimonio collocauerit, oc dotem ero ea adscripserit, illa ancilla non ut olim latina,sed ciuis efficietur stomana. bina ilic, modo ii dominus seruum suum nominauerit filium apud acta. θc quasi in iudicii figura: haec nominatio licet non proderit ei ad ius filii accipiendum .essiciet tamen eu non ut olini latinum, sed ciuem Romanum. Sequitur modus inter omnes duodecimus,ec sextus inter eos,qui sunt ex quasi uoluntate in huc modum. siquidei dominus instrii menta,quibus seruus ostendebatur,uel dederit seruo, uel torrupit coram

quinq; testibus: seruus olim latinus libertus . hodie fit ciuis: Romanus. Caeteri modi olim peta innumerabiles, qui faciebant latinos perpetuo dormiant. As

yac qui tradit ancillam suam in Matrimonium.tanquam liberam credenti libo.

338쪽

SEPTIMUM,coDI cIs.l 3 igeneraliter. Sed de seruis inuectis illatis te: ergo generaliter tacite* obligatis nec unum conductor domus postquam fuerint a locatore praeclusi, pro pensione proue damno in domo dato, etiamsi fuerit soluendo, poterit manumittere. Quippe ubi suerint praeclusi,id est a locatore occupati, perinde habentur acsi fuerint specialiter obligati. Porro sicut dictum est debitor qui est soluendo etiam

non consentiente creduore,seruum alias generaliter oblisatum, poterit manumittere: sicut θc maritus locuples mancipium dotale,ut C. eod. l. i. Sane sicut et

superius dictum est seruo specialiter pignorato libertas inutiliter inter uiuos data confirmatur pecunia soluta,ut T. qui S a quib. l. Pignori.

I 'Iximus de seruis priuatae personae manumittendis,nssc de seruis Reipub.

- Seruus publicus recte poterit manumitti tribus intercedentibus, puta si ordo ciuitatis consenserit,si praeses conuenientiam accomodauerit, si seruus alius uicarius in manumissi locum ad Reipub. seruitium subrogatus fuerit. Nec libertas ita data cassabitur siue uicarius postea aufugerit, siue manumissus liberale ossicium quod est seruile postea exercuit,ut is eod. l. i. ec ult. Nec enim quod rite actum est superueniente delicto debet immutari. DE HIS, QFI A NON DOMINO MANUM Issi

AVdiuimus de his qui manumittuntur a domino,nsscaudiamus de his qui

manumittuntur a no domino. Sicut dictum est dominus potest manumit tere, nisi praepediatur pignoris specialis ratione, aut nisi inhibeatur tae persons contemplatione ut titulo proximo uel nisi impediatur propter coditionem serui quem uult manumittere, ut titulo alio. Non dominus non rite manumittit, etiamsi fuerit curator furiosi, sed nec procurator. Nemo enim per alium manumittere potest, nisi per filium, aut nisi quis manumittendo factus procurator in rem suam sibi negocium agat,ut C. de dolo malo.I. iij. Ergo licet no omnis dominus, solus tamen dominus ex ordine poterit manumittere: hoc uerum est, siue ita sit dominus serui,ut eum nemini debeat: siue eum personaliter debeat, puta seruum statim quis uendidit, seruum istum uenditum nondu traditum uenis ditor adhuc dominus constitutus manumittere potest. Idem si amicus amico pecunias ministrauerit, Sc ut ex illa seruum emeret mandatum iniunxerit, re acceperit: hic inquam in transuerso mandato si seruum sibi emerit,& acceperit hune poterit manumittere: sed fide rupta, sicut etiam uenditor poterit c6 ueniri. Quid ergo si dominus manu miserit,& postea seruus uindicatus fuerit c libertas tamenon peribit,ut is qui &aquib. Quid ergo si non dominus de facto manu miserit seruum alienum apud amicos uel apud praetorem c certe abibit impune, sed si is apud principem manu miserit, ec principis conscientiam fefellerit, quia ni tui egit punietur egregie. Quippe duo mancipia aeque bona dabit domino.ec

tria tisico Libertas tamen talis etiam inutiliter data seruo alieno confirmatur aliquando,puta si dominus expressim ratum habuerit: tacite ut si pretium sibi dari a manumit lare postulauerit,ut C.eod. I. ult. Idem puto si dominus manum inlati, uel manumissor domino: licet uideatur contrarium, T. qui a qui b. t. se uo. Item seruus inutiliter a non domino etiam apud principem manumissus,se

339쪽

314 PLAcENTI NVs IN LII Rura poterit in libertate defendere: ac inserente sibi quaestionem status linitIma obiecta temporis praescriptione ualebit excludere. hocc, casu etiam poenalis quinc, mancipiorum praestatio,α amis It serui propter tacentis odium cessabit restitit.

tio ut C. eod. l. ultima.

QUI MANVMITTERE NON POs SUNT ET NE 3Nfraudem creditorum manumittantur.

Titulus xj. DIximus in superioribus dominu manumitteteuoIentem, impediri manuis

ista, mittere pignoras ratione nunc audiamus generaliter qui non possunt manumittere , ne in fraudem creditorum manumittant. postea dicemus in secuenti titulo,qui non possunt manumitti. Prohibetur dominus manumittere ratione personae suae, rei, causae. de his tribus sub hoc titulo tractabitur. prohibetur per sui coditionem, id quod hic sequens titulus intimabit. prohibetur dominus manumittere ratione personae propriae, scrimen maiestatis cotraxerit si seruus poenae alias capitaliter condemnatus fiterit. Prohibebatur olim quom dominus minor uiginti an seruo proprio lihertatem etiam in testamento relinnuere sed hodie ex quo testari notest,etiam libertatem recte relinquit: hoc ita si testam e tum facit, di m eo recte relinquit. Sed & si testamentum non condit, recte tamen in alia ultima uolutate relinquere poterit nec enim dicitur si minor testatu sed re qui testari potest, poterit inquam relinquere, non ut credo dare. Ratione rei prohibetur dominus manumittere seruum specialiter obnoxia tum quaestioni. restitutioni subditum,seruum etiam sub conditione legatum: si tamen defeceri conditio .legative fiat repudiatio, confirmabitur manumissio. Propter causam praepeditur libertas data,quae fuerit per acclamationem extorta. propter cautam nulla est lihertas in fraudem creditorii praestita , 8c reuocabitur data etiam directo censebitur Oc ex eventu reconsilio, fideicommissariari euentu solo Itatamen inutiliter libertas data etiam debitoris fisci, qui non est soluendo, confirmabitur: si manumissias diu id est non minus decennio in libertate morabitur. Interdum quoq; libertas in fraudem credito data etiam abinitio ualet lege Aelia Sentia permittente, puta si dominus qui non soluendo est, seruum suum duntaxat unum certum non specialiter pignoratum, aliasue manumitti debitum instituerit: sici per consequentiam libertatem contulerit, ut in Institui. ex qui. cadiis Et notandum est,quod dominus qui soluendo est etiam extra planoris causam, puta quis habens in patrimonio duos duntaxat seruos, si sub alternatione

ruambos neutrum poterit manumittere, ut T qui& a quibus i. cum hae-

NIRE. TIT. NII.

QEquitur ut dicamus de seruis qui non possunt ad libertatem peruenire. Lcie

Irari non potest ullo tempore seruus in Ppetua uincula damnatus,sed ad tempus in uinculis esse iustiis transacto tempore poterit manumitti. Itemztestat re alienari uetitus,a contrahente quoq; hintiliter uetitus manumitti non poterit multo sortius si expressim lex dicta fuerit ne manumittatur: tunc enim de iure non manumittitur,etiamsi factum manumissionis interponitur. poena tame oro Missa non tenet quare testator manumitti uetuerit, an propter fauorem silii

propter dominum serui. Si propter ossium serui seruus p etuo sim, si pm-

Pter

340쪽

pter commodum filii mortuo filio seruus recte poterit manumitti, ut C. eod. l. ult. quippe necessitate finita etiam dispensatio facta solet uacuari.

πIBvs Ex cAvs Is SERVI PRO PRAEMIO LI-bertatem accipiunt. Titi xiij.

DIximus quomodo serui fiant liberi per manumissionem , nunc audiamus

qualiter sine manumissione: imo etiam cessante domini uoluntate per iudicis sententiam,serui libertatis praemium accipiunt. Et serui qui detulerunt iu gium,raptores,monetae falsatores, sententia praesidis libertate donandi sunt: ut tamen istorum seruorum domini pretium a listo percipiant ne inde iniuriant nascatur occasio unde iura fluxerunt. DE INGENUIs MANUM Issis. TIT. xIIILDIximus de seruis manu missis ,ec quia ingenui haeres de facto qua doci manumittitur loquamur de ingenuis manumissis. Ingenuus manumisius statum suum nec auget, nec minuit: quia libertas n6 praedicatur cum magis uel caminus,licet a libertate detortum nomen comparetur grammaticd liber liberior liberrimus. Sed ec eandem libertatem quam manum illor habet secundum grossam dialecticam quilibet manumissius dicitur obtinere, ut Institui. de liberi. Nec enim rei ueritas gestorum errore uiciatur,necp mera ingenuitas inutili manumissione: imo etiam infra quinquennium olim ingenuus manum illas poterat se in ingenuitatem repetere, postea minime, ubi per principem aut apud principem erat manumissus,ut C. de cati. stat. sed hodie perpetuo usi in finem seculi poterit proclamare. Et notandum , quod sicut manum lilio imposita de facio homini ingenuo illi non obest. ita nec ei coferre debet, ne uel prosit uel obsit quod euenit. ergo donata aliatie data legata ei tanquam liberto in domo manumisi ris dimittere debebit, si sibi libertatem ingenuam cum peritioribus tractam habito per iudicis sententiam obtinuerit,us C. eod. l. Prima.co MMUNIA DE MANUMISSIONI B vs . TIT. XV.EXposuimus in superioribus de manumissis singularia, nune audiamus coomunia, hoc est commune. Omnis legitima manumissio est libertatis datio. Item per quemcunq; modum manumissio processerit, eadem libertas obtingit. Item in aetate manu milli nulla est differentia. idem in manumissoris. Item pater quocunq; modo per filium filiam siue suum suam, emancipatum emancipatam

potest manumittere. In eo quoq; conueniunt nulla manumisso etiam ullo modo ex ordine sicut superius dictum est) imponitur a non domino, Iutore, cura tore, procuratore. In I imma illud notandum est,quod inuenitur quaedam libertatis impositio siue de facto manumissio, puta illa quae per fructuarium imponitur, quae non tribuit libertatem, sed oneris laxitatem & aliqua exonerationem. Distinguitur tamen fructuarius gratiaproprietarii seruiue libertatem imposuerit, si quidem hoc modo ut cedat usumfructum proprietario plenissimum ius habet amodo proprietarius in seruo. Si uero gratia serui, fructuarius illum seruum ab usu fructu liberarit,di libertati per manum ii sonem de facto tantum procedentem donauerit,manebit quidem ipse etiam adhuc seruus postea: sed tamen donec seruus sevctuarius uixerit, uel alias ususseuctus constare potuerit. non

SEARCH

MENU NAVIGATION