Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely sacrae facultatis Parisiensis doctor .. Praelectiones theologicae, De sacramentis poenitentiae, et extremae unctionis ..

발행: 1731년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

quam casei obtulit Deo. LeVitIci I. V. II. ex eadem procul dubio fide, e . Deductam ct oblatio dicitur epe ' missimi odoris Domino. E contra, Sacrificia sne fide, ac judaico seu carnali animo oblata, sibi plurimum disi licere declarat Deus Isaiae I. V. II. Ne osseratis, inquit, ultra fur tum frustra riscensum abominatio en mihi .... manvs enim vestraesanguine enae sunt. Et Pr , , verb. I s. V. 8.Victima mpiorum abominabiles Domino, vota lorum placabilia. De Sacramentis pariter V. ' de Circumcisione, Rom. 3. V. 3o. Apostolus alti unus cst Deus qui justificat circumc*onem ex Ide , ct praepusium par fidem. Et cap. q. v. 3. de Abrahamo ait: credidit Abraham Deo, ct reputatum G illi ad iustitiam. Et V. II. fgnum accepit Circumcisonis, lanaculi

fustitiae fidei. Itistitia ergo ex fide erat; Circumcisio vero, signum fidei de

Ratio Conclusonis duplex est fundata in Scripturis.

. Prima: Quia Sacramentorum usus a Deo praescriptus & imperatus silearat; mandatorum autem obserVatio, eo quopar est animo pei secta, justificat. Factores Legis, ait Apostolus Roman. 2. V. Et cap. Io v. s. Iustitiam qur ex Lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. . Et Iacobi . V. 2I. Abraham pater noster, nonne ex operibus Legis justificasus est, terens

Isaac filium suum si per aliare/ . 'VE Secunda : inia Veteribus Patriarchis, Prophetis, exterisque priscae genabu,pItis viris sanctis, non tantum caduca & temporalis bonorum hujus vitaetriar. scelicitas, sed etiam aeterna ac spiritalis in eoelo merces promissa fuit in udo: praemium fidei, obedientia:& observationis mandatorum Dei . Ego, ait Deus Abrahamum Gen. I . V. I. protector tvvs sum, oe merces tua magna nimis 'minas Isaiae s6. Ver. q. Qui eustodierint Sabbata mea, ct elegerint quae ego volui , tona. er renuerint foedus meum . nomen sempitemvm dabo eis. De quo praemio cap. 6 . v. q. idem IsaiaS dicit, oculus non vidit, Deus absque te, que ' parafit expediantibus te. Mercedem illam spiritualem ex fide expectabant, quotquot fitere apud Veteres ante Christum natum fidcles ac justi, qui in terram Chanaan promissam ingressi non sunt. Ιi enim, ait Apostolus Hebr. II. V. I 6. nunc meliorem appetunt, id est caelestem . Ideo non confundi-- ιur Deus vocari Deus eorum ; paravit enim illis civitatem . Inde est quod Christus Matth. 8. v. I i. non aliud regnum fidelibus novi Testamenti promittit, quam illud in quo cum Abrahamo & reliquis Patriarchis accumbent. Multi, inquit , ab Oriente ρο Occidente venient , ct recumbent cum Abrabam, Isaae ct Iacob in regno Caelorum. Regnum iniret Christi oeulis fidei viderat Abraham, Ioan. 8. V. 36. Abraham parer 'mester extiliavit ve Oderet diem meum: vidit oe gavisus est . Illud viderunt pariter quotquot justi&sancti Here & ante Christum vere Christiani, quorum fidem & opera refert & commendat Apostolus Hebr. II. a Versir i 7. usque ad 33. Fides qui in Fidei inpe in Christum Mediatorem, ad salutem semper necessaria fuit; qn est Chri' enim aliud sub caelo nomen datum hominibus, in quo oporteat' sto salvos feri . simhes Act. q. V. Iz. Quem proposuit Deus propitiatioηem per fidem in sanguine ip-neeeει- π , ad ostensionem iussitis fur, propter remissionem prg cedentium deliciorum'. m. ' Rori. 3. v. et s. fides autem illa in venturum Messiam, & gratiam in hac ita, & gloriam in altera a Deo impetrabat & obtinebat. ' Ita docet sanctus Augustinus citata iam q. 2I. in Librum Numerorum

132쪽

Tr In Libro a. de nuptiis & concup. cap. II. sic loquitur: Eadem fides -- Tio. diatoris sal s furios faciebat ansis 1, ps filior cum magnis .... Quia ficuι crodimas Christum in carne verise, se illi venturum; scuι nos mortuum, se illi moriturum. Et Lib. 2. de peccato originali cap. 32. Mutam, inquit, Sacr mentis, postea quam umis qui eis fgnificabatum esse venturus, non tamen mu-ιato Mediatoris auxilio, qui etiam prius quam venisti in carne, ansiqua sua membra liberabas sua Incarnationir fide.

Ita pariter S. Th. I. I. q. IO3. arti a. in corp. Poterat, inquit, mens DG

tium tempore Legis per fidem conjungi cum Christo incarnato σpasso; o ita STti ex fide christi 1Uocabantur: cuius fisi pretessario erat hesusmodi eaeremoni rum observatio, in quorum erant figura christi. Er ideo pro peccatis offereban- 'iur sacrificia quaedam in veteri Lege: non quia ipsa sacrificta is peceato em darent, sed quia erant quadam protestationer fidei, qua a peccato mundabunt ; oe hoc etiam ipsa Lex innuis ex modo loquendi. Dicitur enim Levitici qκod in oblatione hostiarum pro peccato orabit pro eo Sacerdos , ct dimiti tur ei: quasi peccatum dimittatur Eon vi sacrisciorum, sed ex fide o deoο- tione osserentium. Haec S. Thomas, quae cum ex se perspicua sint, expositione non indigent.

circumcisio instituta non videtur in remedium peccati originalis, necΠ

tiam contulit ex opere Operato. Probatur I. ex cap. II. Gen. V. Io. & I r. ubi ad hoc unum instituta legi- Primatur Circumcisio, ut esset signum isderis Deum inter & Abrahamum ejus- p h que posteros. Hoc est pactum meum, ait Deus, quod observabitis inter me σvos, ct semen tuum post te. circumcidetur ex vobis omne masculinum, ocim plura.

ei cidetis earnem praeputii vestri, ut sit in senum foederis inter me ct vos . Non ait, ut sit in remedium peccati iccavisin sanctificationis; sed in signum foederis: nempe ut Circumcisio signum soret tum distinctionis populi Iudaici a caeteris nationibus; tum singularis erga ipsum Dei amoris ac providentiae ; tum denique Religionis ac cultus quo populus ille Deum speciali.

ter colere & honorare tenebatur. Quapropter Apostolus Rom. q. V. II.

dicit Abrahamum accepisse signum Circumcisionis, Agnaculum justitiae fidei ,

quae est in praeputio. Et v.9. ac ro. dixerat, fdem . Graia imputatam esse

ad fustitiam, non in circumcisione, sed in raeputio. Deinde addit istud in Abrahamo singulare non fuisse, ut iustitiam ex fide consequeretur, sed iis omnibus etiam commune qui ipsiusfidem imitantur, sive circumcisi sint, sive non . in sit, inquit, pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur o illis ad iustitiam ; o fit pater cucumeiponis , non iis tantum qui sunt ex Circumcisione, sed re iis qui sectantur testigias i. quae estnim putio patris nostri Abrahae. Cujus quidem rationem reddit idem Apostolus

V. II. Non per Legem promissio Abrahae aut semini eius, ut seres esset mundi, sed per iussistam fidei. Denique cap. 3. v. r. quaerens quae sit utilitas Ci cumcisionis, res ndet: MuItim per omnem modum. Primum quidem, quia

133쪽

privilegiuna, ut cloquia Dei, id est, Lex & mandata Iudaeis concessa pie rinti justitia vero ex fide erat, sive in Circumcisione, sive in praeputio . Unus es Deus, pergit ibid. . sanctus Paulus V. 3 o. qui iacti vi Circumcisiton ex fide, praeputium per fidem.

Probatur a. ex S. Patribus tum Graecis tum Latinis. seeun- Sanctus Iustinus Dial. cum Tryphone pag. 23q.) circumcisiis, inquit. dapr quam ab Abrahamo accepistis secundMm carnem, In signum notamque data est, sq. ut sitis ab aliis gentibus oe a nobii discreti. Et postear pag. 2 i.

I atri braham .... Circum Uinnem accepit in signum, non ad iustitiam quemadmotam bus. Ex o Scripturae, o res et x nos fateri c unt ..... Et quod genus muliebre Ciscum carnalis capax non est, satis id ostendit in figηum datam Circincisiorum illam, non ut ii irtiae opus. Sanctus Irenatas Lib. q. cap. I s. alias 3 o. sic loquitur: Orcumca nem non sinitiae consum matricem,sd ιn f noeam dedit Deus; utcognoscibile per

sevieret xenus Abraha -... Et insta. Et quia non per haec iustificabatur homo, sed in s Ino data stini popido, ostendiι, quod ipse rabam sine circumcisi ne .... credidit Deo, oe reputatum est illi ad iustitiam. sanctus Epiphanius haeresi 8. quae est Epicureorum: Elis, inquit, eorpo- ,sii. ris praescripta Circumcise est, quae in usu taηdiu fuit, quoad ingens est illa cir To. i.ρ. cumcisio Iubsecuta, Baptismui videlicet, quo nos a peccatis praecidimur, ct in 39. C. Dei nomine signamur. Sanctus Chrysostomus hom. 27. in Genesim, Attende, inquit, quomodo postea tempore procedente, voluerit circumcisenem pro lege satui, non quod adm animae salutem perficere haec possit aliquid; sed ut hoc grati animi indicium , quaβ signum oe Millum circumferrent IAdaei, o ne licereι eis commiscerigentium retaresibis. Hine beatus Paulus signum hoc vocat, dicens: Eι signum dedit, circumcisonis syllum. Nam quod ad sustitiam nilia conducat, ecce o bie iustus, nondum flatura circumcisione, ad eandem pervenit virtuιem. iihi,. Tertullianus Lib. contra Iudaeos cap. a. Si circumcisis, inquit, purgat ho-

P. 18s. minem, Deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit vel

di bis postquam deliquit, fi puriat circumcise i Et postea cap. 3. Providens Deus quod circumcisionem in signum, non in salutem esseι duturus se. . Sanctus Cyprianus Lib. I. contra Iudaeos cap. 8. oppqnit camalem Iudae rum Circumcisionem, spirituali Circumcisioni Christianorum , & addit.,ogi. Αdanaum, Henoc, Noe, & Melchisedech justos ruisse sine Circumcisione, E. F. quia, inquit, signacuIum seminis nihil profuit. Sanctus Ambrosius Epistola I a. nunc7q. ad Irenaeum: Signum, inouit, circumcisiis corporalis , veritas autem circumcisiis spiritualis ; illa membram amputat, ista peccatum. Idem docet Lib. I. de Abraham cap. q. ubi ex professo tractat de Orcumcisione. S. Hieronymus in caput 3. ad Galata rationem reddens institutae circlimcisionis , ne verbulo quidem indicae eam in remedium peccati Bisse; ergo in signum dumtaxat suit distinctionis Iudatorum ab aliis nationibus. Ab hac communi sententia omnium prirmus recessisse videtur sanctus Augustinus: quibus vero momentis ductus ille fuerit, patebit mox ex soluti ne objectionum. Probatur 3. Variis rationibus. I. Lex DigitiZ oste

134쪽

I. Lex Circumcisionis sceininas non obligabat, neque etiam masculos in-lantes ante octavum a nativitate diem; ex quc sequitur, aut nullum fuisse pro illis contra originalem noxam remedium, aut illud a Circumcisione misse diversiam: prius non patitur suae summa Dei est pro salute omnium providentia Ecetasa voluntas; posterius longe meliorem reddidisset scem Earum conditionem, quae nec octavum a nativitate diem expectare tenebantur, ut remedio Legis naturae Hierentur, nec dolori Circumcisionis subiiciebantur.' II. Per at nos quadraginta quibus Iudaei in deserto manserunt, observata non fuit lex Circumcisionis, ut constat ex Lib. Iolae cap. s. v. 6. sive quia muc sine gentis alterius commixtione ViVebant, nec ullo indigebants gno quo a caeteris nationibus separarentur; sive quia in illa quotidiana kre peregrinatione, Circumcisionis dolorem sustinere non potuissent: an Vero nullum fuit pro toto illo intervallo temporis remedium peccati oriaginalis III. Ut diei merito posset, quod dicunt nonnulli ex citatis antea Theologis, Circumcisionem saltem per accidens ac secundario vi sua simul cum fide, cuius erat publica quaedam declaratio, deleVisse peccatum origin, te, certo constare deberet r. Deum secundario saltem in hunc finem destianasse Circumcisionem . a. sic determinasse Circumcisionem in signum fidei ac remedium peccati originalis, ut nullo alio uti licitum fueriti atqui haec duo plane incerta & dubia sunt, quorum nullum extat in Scripturis aut Traditione veteris Ecclesiae vestigium s atque verisimile prorsus est, infantes sui ante octavum a nativitate diem a fidelibus &piis parentibus oblati Deo uissent, a labe originali purgatos fuisse, per applicationem remedii, quod in Lege naturae Vesebat propter fidem, cujus erat signum protestativum. IV. Denique, neque Philo Iudams in Libro de Circumcisione ubi varias ipsius caiisas enumerat, neque Iosephus Lib. I. Antiquitatum cap. I a. irec Rabbini rerum Iudaicarum periti, uspiam mentionem faciunt vi

tutis illius spiritualis, quam nonnulli Doctores Catholici Circumcisioni. affingunt.

Non negamus tamen quin illa plurimum valuerit ex fide, cujus qhaedam erat publica professio; imo planc affirmamus, ac de Circumcisione dicta

Volumus, quaecunque hic Conclusione 2.&supra Qu. a. Art. 3. Conclusione I. exposuimus de virtute Sacramentorum Legis naturat & scriptae.

soLVUNTUR OBIECTIONES.

Oensu conclamnes pracedentes . Obiicies I. contra primam Conclusionem. Scriptura testatur Veteribus Obie sacrificiis ac Sacramentis annexam a Deo fuisse gratiae&remissionis pecca- ctionestorum promissionem I. LeVitici q. V. 2I.& se & cap. V. io. &c. I v. II. his & similibus utitur loqnendi formulis, Orabit pro eo Sacerdos, ct dimittetur ei; o propitius clusimeriι Dominus, o sanguis pro anima piaculo est. Unde Apostolus Hebr. 3.V. I. ge- RςM 'neratim pronuntiate Omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat doma ρο sacrificia pro peccatis. G a II. Iisdem

135쪽

II. Iisdem sere verbis sacer contextus exprimit Veterum & novoriam Sacramentorum esticaciam. V. g. de impositione manuum de qua dicitur Actia

. V. I7. Tunc imponebant Apostoli manus super eos, ct accipiebant Spiri. rum sanctum ', Deuteronomii ultimo V. 9. dicitur: Espletus est Iosue Disitu supientis, quia M ses posuit saper eum manus suas; quae particula, quia . eausalitatem & efiicientiam significat. De Sacrificio paritet & unctione idem prorsus dicitur Levitici . quod Iacobi s. Nam priori loco legitur: Orabit.

Sacerdos, ct remittetur ei; 8c in posteriori: Orent Presbterisuper eum, una gentes eum oleo in nomine Domini .... oe alleviabit eum Dominus, ct si impeccatis sit, remittentur ei.

III. Certum est Veteres tempore Legis naturae & scriptae, Deo sacrificia, obtulisse ut eum sibi placatum ac propitium redderent, ipsique 'gratias, pro acceptis beneficiis referrent.. Ita Abel, Noe, Melchisedech, Abraham dic. David quoque Lib. a. Regum cap. ultimo, oblato sacrificio grassantis pestis relaxationem a Deo inaretravit . Et Lib. 2. Machabaeorum cap. g. oblatum pro Heliodoro sacrificium fructu non caruit. Et cap. I 2. Iudas Machab tus jussit offerri sacrificium pro mortuis, ut nempe a peccatis solverentur. Erat ergo in hujusmodi ritibus & sacrificiis vis quaedam essicax ad conciliandam divinam benevolentiam, & ad essectus quosdam spirituales, qualis est remissio peccatorum 8cc. LV. Apostolus I. Corinth. Io. v. 3. & q. de veteribus Hebraeis ait: Omnes eaηdem escam spiritualem manducaverunt , ct omnes eundem potum spiritualam biberunt i bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra a tam erat Christus. Esca illa & potus spiritualis, est gratia Christi, quam in symbolis seu sacramentis mannae & aquae e petra defluentis Veteres percepere Favet consilium Apostoli: admonebat scilicet eo loci Christianos, ne plus aequo confiderent in terceptione Sacramentorum, neque existimarent sibi omnia esse salva, quia Baptismum&Eucharistiam percepissent, nisi etiam in bonis operibus perseverarent: id vero probat exemplo Veterum Iudaeorum quibus parum prosuere similia Sacramenta, cum a peccando vix

destiterint .. Resp. nego ant. Ad primam probationem respondet L. Th. I. z. q. r 3. arti . per Vetera Sacrificia & Sacramenta. peccata remissa quidem suisse quoad poenam & ii munditiem legalem, non vero quoad culpam & reatum Poenae a temae , nisi solumex opere operantis, hoc est, exfide, pietate ac perlecta contritione, vel offerentis Sacrificium, vel Sacramentum percipientis: nullatenus autem ex opere operato, . seu ex virtute ipsius externi Titus tum Sacrificii, tum

Sacramenti. Fundatur haec solutio incitatis Scripturis, quae declarant illos omnes ritus infirma o egena fuisse eIementa, qug non potuerunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem ; sed inquinatos solummodo sanctificasse ad emundationem c.irnis. Ratio est, quia sacrificia illa certis dumtaxat quibusdam peccatiis expiandis erant deiunatae ut patet ex citatis locis Levitici: porro si Vim habuissent expiandi peccata quoad culpam & reatum poenae aeternae, omnia simul expiassent; certum quippe est unum sine alio dimitti non posse quoad culpam, cum non dimittatur nisi per infusionem gratiae sanctificantis,.q uae quidem nullam secumlethai uia noxam compati potest. Ergo per illa Sa crificia Disitigod by Coo li

136쪽

crificia te Sacramenta remittebatur tantum Poena temporalis, irregularitas di immunditia legalis major vel minor, pro conditione delicti. Neque vero obstat, quod Levitici s. dicitur, sacrificio arietis expiari omne id peccatum, quo peccare solent bomnes: hoc enim limitat ipse lacercontextus, ad omne peccatum quo proximus in bonis suis laeditur, ut comstat ex versibus r. a. di 3. alioqui Haltra cap. q. & s. Varia destinarentur la crificia variis expiandis peccatis. Ad secundam: Ex comparatione locorum Veteris&novi Testamenti quiabus nova aut Vetera commendantur Sacramenta, facile est colligere quam latum sit inter utraque discrimen. Manus impositio V. g. cusus tam frequens erat apud Iudaeos usus, mere externus ritus erat, omni gratia spirituali v Cous, quo dumtaxat significabatur rem, Vel personam, cui manus imponebantur, esse sub dominio, protectione & cura Dei singulari, eamque ipsi de-VoVeri ac consecrari&c. Ita Iosue dicitur plenus spiritu sapientiae ad regendum scilicet Dei populum, quia Moyses ad hoc ministerium, Deo iubente ,

per manuum impositionem illum designaverat& consecraverat.Per manus Vero impositionem Apostolorum, de qua mentio fit Act. 8. dabatur Spiritus iam ctus. Unctio pariter&Sacrificium de quibus Levitici q. Valebant, ut mox dictum est, ad remissionem p nae dumtaxat alicujus legalis&temporalis;non ita oratio&unctio, de qua S. Iacobus, quae dicitur esse oratis o unactio facta in nomine Domini, quae peccata dimittit. Ad tertiam: Si quid iuris habuere vetera sacrificia in reatum culpae diluem dum , totum illud reserri debet ad fidem & pietatem osserentium, non ad rem ipsam oblatam: quamquam, ut plurimum, ad effectus pure temporales vi tus illa extendebatur; qualis Bit dirissimae pestis cessatio ad sacrificium Davidis, vitae Heliodori prorogatio, propter sacrificium Oniae Sacerdotis, de quo

Lib. I. Machab. cap. 3. Versic. 3 3. dicitur: Oniae Sacerdoti gratias age , nam propter eum Dominus tibi visam donavit ; remissio poenae temporalis

altera in vita a mortuis luendae, ob quam Iudas Machabaeus jussit pro defunctis sacrificia offerrivi a peccatis solverentur, hoc est, a poena peccatis debita, non quidem aeterna sed temporali. Ad quartam, dicimus r. testimonium illud appositum non videri ad

rem mstram praesentem. Neque enim aut manna, aut aqua de petrascaturiens inter vera Legis antiquet Sacramenta , de quibus hic loqui' mur, computari debent : Sacramentum quippe debet esse ritus flabilis ac diuturnus in Religione ; isthaec vero ad aliquod dumtaxat tempus pro sustentandis Iudaeis posita fuere. II. Apostolus non ait veteres ludaeos eandem nobiscum, sed eandem anter se escam & eundem potum spiritualem habuisse , manna scilicet & quam de petra fluentem: escam autem illam & potum spiritualem appellat

Apostolus, non propter internam sanctificationem, sed alias ob causas; nem-Pς Vel propter auctorem miraculi, Deum scilicet, qui spiritus est, quiquem ΠΠa de c lo dedit, di ex petra aquam Iarsissimam; qua ratione petra spu itualis dicitur, quia Deus ei aquam indiderat, tum primum aquae Vlper occultos meatus in eam confluente, ut exponit Philo Iudaeus: vel propter Varios gustus quos manna in corpore pro Vario manducantium a

sinu operabatur; vel denique propter spiritualem significationem: mam mest de Sacrum. in Gen. G a GDiuiligeo by Corale

137쪽

tor DE SACR ME TIS IN. GET .ima quippe de coelo, datum figurabat Christum coelitus nobis missum, & in

Eucharistia realiter praesentem ad animae alimentum ; pariter rupes percu signifieabat Christum ad mortem Percussum, & aqua de rupe defluens, Ba ptismum, di ita de caeteris Veterum Sacramentis & ritibus: Omnia enim iuιis in Rivira contingebant, ait ApostoluS eodem cap. I S. I. Corinth. v. II. III. Denique: Etsi daremus Iudaeos Veteres eandem nobiscum gratiam Christi communicasse, an sequitur eodem modo, ac pari Sacramentorum virtute datam illis & nobis fuisse λ minime. Nobis enim datur virtute & em - cacia sacramenti. illis Virtute & efficacia fidei; nobis ex opere operato, illis ex opere operantis. Quod ex scopo Apostsi in citato textu apponitur, leve omnino & infirmum est: quocunque enim modo gratia obtineatur per Sacramenta, nisi homo in ea firmus ad finem usque Vitae perseveraverit, it stra de perceptis Sacramentis gloriatur ac confidentius sibi blanditur.

Obiicies a. nonnulla SS. Patrum testimonia.

Sancti Augustini in Psalm. 77. Cum essent, inquit, antiquis omnia com-

To.q. . munia Sacramenta , non communis erat omnιbus gratia, suae Sacramentorkm

ειο- --sisut 9 nune jam revelata fide, quae tunc velabatur, omnibus in uomine Patris o Filii re Spiritussancti bapιi atis commune est lavacrum; sed ipsa gratia, cuius Usa sunt Sacramema, non communis Ut omnibus. Tom.3. Et in quaest. 8 . In Leviticum: Moyses, inquit, sanctificabat misibilibus sapa . . eramentis per minisserium suum. Dominus autem invi bili gratia per Spiritum p 'sanctum, tibi est latus fructus etiam visibilium Sacramentorum. Tractatu denique 26. in Ioan. ait veteres eandem nobiscum spiritualammanducasse, non eandem corporalem: illi manna εἰ nos aliud speiae

Uisibili, quod tamen boc idem signi caret virtute spiritali. His in locis videtur

sanctus Doctor parem agnoscere Sacramentorum utriusque Legis virtutemq99. R. spiritualem. Sancti Ambrosii Lib. . in Lucam m. 66. ubi ait, Dominum ad Veteres venisse, atque adventum ejus ex beneficiis recognosci. . elibi, inquit, puri-

r. i., scatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatioestri circumcisio Dri uolt, sancti .

M o .vis Lex, iustificat gratia: unus in omnibus, ct in uno omnia. S. Leonis Serm. 3. de Nativitate Domini. Hoc, inquit, magnapietatis Sa- .i .p. cramentum .... tam potens in suis fignificationibus fuit, At non minus adepti ni ,3si. aut in illud credidere promissum, auam qui suscepere donatum. Et Serm. 2. in die Pentecostes. Patriarcha o Propheir ct Sacerdotes,n. .3M,omnesque Sancti qui prioribus fuere ιemporibus , eiusdem sunt Spiritus sancti

sanctiycatione vegetati ; re sne hac gratia nulla unquam instituta Sacramenta, nulla unquam celebrata mysteria: tit eadem semper fueriι virtus charisnim tum, quamvis non eadem fuerit mensura donorum. Uitur in mente S. Leonis,

Sacramenta vetera non distant a novis , nisi mensura gratiae; quia uberior jam est gratia, quae Veteribus rarior & parcior fuit. Resp. merito dixisse sanctum Augustinum, gratiam virtutem esse Sacramentorum: nempe Vel significatione tantum, vel significatione simul & eLficacia, pro diversa scilicet Sacramentorum natura & conditione. Vetera quippe Sacramenta dandam per Christum gratiam significarunt & adumbra runt, nostra significant & conserunt. Seipsum exponit sanctus Doctor: ait enim manna di aquam e petra defluentem, eodem is mysterio eibum oep

138쪽

DE SAc R ME TIy IR GENERE. io tim με Iudaeorum, cui noster est. Inificatione,

christus illis in petra nWaιur, nobιs 1n carne manifestatus o Et quaest. 23. in Librum Numer. jam citata, peremptoriam ipse suppeditat responsionem . A.

si per se, inquit att/ndamur, Sacramenta Vetera TomJ vir Si autem res quarum haec Sacramenta sunt Christi scilicet mysteria inqui

Vanium. in eis inveniri poterit purgatio peccot v .. st . . Sanctificatio vero illa, quam citataq. 8q. in LeVnicum, tribuit Mosaicis Sacramentis, externa dumtaxat fuit & ligatis: hanc enim opponit gratiae, Quam Deus per Spiritum sanctum distundit in cordibus ' Tractatu denique 16. in Joan. affrmat, quod & nos ultro agnoscimus inter Iu laosnui pietate ac sanctitate illustreserant, eamdem nobiscum Chr1sti oratiam participasse, at non per eamdem Sacramentorum Virtutem & effcaciam, de quo uno capite hic disputamus .. Eadem est ad sanctum Ambrosium responsio. Omni scilicet tempore sitis beneficiis Deus ad homines accessit, ad Abrahamum per Circumcisi nem, ad Moysen per Legem, ad Mariam Per suam nativitatem &c. at nec beneficiorum eadem semper mensura Hii, nec par effcacIa instrumentorum, quibus diversis temporibus Deus uti voluit, ut sua nobis communicaret be neficia. Populus en Iudaeorum, ait ipsemet sanctus Ambrosius citato inlin m. i. 1.co, neque purificari potuit, quia circumcisimem non mimr, sed corporιs ba- os.E.buit, neque sanctificari, quia virtutem L s ignora πιι, qvν carnalia magis, quam spirisualia sequebatur .... neque iustificari, qura delictorum suorum pam iEntiam non gerebat, ct ideo grotiam ηψςiςβψ '' . st a ci . Sanctus Leo Serm. 3. de nativitate non agit de Sacramentis, leo de Chria. sto dumtaxat, quem omnibus cujuscunque aetatis hominibus auctorem salutis propositum semper filisse ostendit: Non itaque, inquit, novo eo Milio D.i. ADeus rebus bumanis, nee sera miseratione consuluit sed a constitutione mundi asi . unam eandemque omnibus causam salutis instituit. Gratia enim Dei, qua semperest unive pias sustificata sanctorum, aucta est Christo nascente, non coepta. Quid vero haec adversus Conclusionem nostram nihil profecto. Non alia est S. Doctoris mens Serm. a. in die Pentecostes, nisi quod fides in Christum Me

diatorem omni tempore ad salutem necessaria fuerit, quod ultro profitemur.. objicies 3. haec rationum momenta. I. Eadem suit quoad substantiam Veterum fides, ac nostra; ergo eamdem illi per sua Sacramenta animo fideli percepta, gratiam consequebantur quam nos per sacramenta. Christi . .ri. P a III. Sacramenta Vetera ita referebantur ad sanguinem Christi fundendum, sicut nova ad eundem jam essulam; ergo parem ex illo sanguine contraxe

re Virtutem M . . r

III. Si quis tempore Legis Mosaicae usus Bisset signis a se excogitatis ad profitendam suam in Messiam venturum fidem, non eum procul dubio e fectum consecutus fuisset, . quem per signa a Deo instituta; habebant ergo, ista signa seecialem aliquam effcaciam . . . IV. Qui cum fide ac pietate utebatur Sacramento Vel Sacrificio, plus mmolumenti spiritualis consequebatur, quam si Sacramentum Vel Sacrificium

non adhibuisset. . .

139쪽

Obie ctio

Veteres; adeoque meliorem eorum fuisse conditionem: quia per Iolam idem pratiam illi obtinebant, nos vero praeter fiden Sacramentis indigemus. Resp. ad primum, distinguo conseq. Eamdem illi gratiam percipiebant virtute fidei, concedo: Virtute Sacramenti, nego. Ad secundum, nego conseq. Ratio discriminis aliunde repeti non debet, quam ex voluntate Dei, qui Sacramenta Vetera infirma & egena esse voluit, nostra efficacia & plena . Ad tertium: .i signis a Deo institutis ex fide usus suisset, praeter merutum fidei, habuisset de meritum obedientiae: qui vero signis a se excogitatis usus esset ad suam fidem declarandam, is habuisset quidem meritum fidei, non autem obedientiae, quandoquidem illqriim signorum usus ipsi preceptus non fialiseis ex signis vero ipsis praecise nullus sperandus erat spiritualis effectus. Ad quartum, eadem est solutio. Qui enim cum fide ac pietate utebatur Sacramento vel Sacrificio, is majorcin tructum percipiebat, quam si Sacrificium vel Sacramentum non adhibuisset; non quidem ratione Sacramenti aut Sacrificii, sed ratione obedientiae simul ac fidei. Ad quintum denique, videresponsionem supra Qu. a. Art. 3. Conclusi ne r. ubi de Sacramentis Legis naturae. Fidei enim virtuti nihil deperiit, sed

accessit tantum ampliatis Sacramenti, velut fidei vestimentum, ut loquitur Tertullianus Lib. de Baptismo cap. I 7. Objicies 3. contra secundam Conclusionem: Sacramenta Vetera infirma, egena, inutilia dicuntur in Scripturis Conclusione a. citatis; nullo igitur modo gratiam etiam ex opere operantis, seu ratione fidei conserebant: ne-rue enim nostra sine fide iuscepta quidquam pariter ad salutem animae pro-ciunt, multum tamen differunt a Veteribus. Resp. nego conseq. Nostra enim Sacramenta ex se ipsis operantur, atque fides non causa est, sed dispositio requisita ad gratiam justificationis vi Sacramentorum percipiendam: apud Veteres autem fides erat causa justificationis, & Sacramentum mera conditio. Quapropter si vetera Sacramenta in se ipsis spectentur, merito infirma&egena dicitiatur clementa, si vero spectetur fides, cujus erant signa, vim abluere sanctificandi, non quidem, ut ductum est, ex opere operato, sed ex opere operantis. Responsionem suppediatat S. Aug.q.2s. in Lib. Numerorum: Verba Conclusione I. laudavimus. Obiicίes contra tertiam Conclusionem haec Scripturae verba Genes. cap. II. ubi Circumcisionis refertur institutio . veri. I . Masculus cujuxprapviri caro ciscumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia puchim meum irritum fecit. Quo in loco tria sunt quae innuere videntur Circumcisonein institutam suisse saltem secundario ad delendum originale

peccatum.

Primum est comminatio suae generesis est, & ad omnes etiam insantes extenditur. Graeci quippe codices septuaginta Interpretam sic habent: Masculus cujus praeputii caro circi cisa non fuerit OEIaOo die, delebitur m. Et Vulgata nostra citato cap. I T. Gein V. I 2. ait: Infans octo dierum circumcidetis in vobis. Tam gravis autem comminatio infantes spectare non posset, nisi quia defectu Circumcisionis privarentur remedio adversus labem originalem destinato.

140쪽

Secundum est poena quam comminatur Deus contra eum qui circumcisus non fuerier Delebituar, inquit, anima illius de populo suo: hoc est, aeternum peribit, ut pote qui ab illa primaeva labe mundatus non fuerit. Tertium est pactuiri Dei quod irritum redditur: Quia pactum meum irri. tum fecit, ait Deus. At pactuin illud cuius infans incircumcisus est infra ctor, non est pactum Circumcisionis: infans enim ut praecepti est incapax, ita & violati praecepti reus esse non potest ; ergo est pactum cum Adamo initum de non comedendo fructu ligni prohibiti: quod quidem pactum cum violavit primus parens, peccavit; & in ipso omnes ejus posteri idem pactum

violando peccarunt, quod idcirco naturae setι originale peccatum appellatur, m omnes dissulam; adVersus quod Deus remedium aliquod semper instituit, Circumcisionem in Lege Moysis, &Baptismum in Lege Christi. His adde spirituales esse, quas Deus huic pacto annexas voluit promissiones: Statuam pactum meum inser me θ ιe, ait Deus ad Abrahamum Gen. 17. V. T. ut sim Deus tuus, o seminis ivi post te. Resp. negando excitatis Geneseos verbis quidquam extundi posse, quod innuat Circumcisionem ex se vires habuisse delendi peccatum originale . Ad primum, resp. r. haec Verba, ore avo die, quae Versio Septuaginta con tinet, non legi nec in codicibus Hebraicis, nec in Paraphrasi Chaldaica , nec in vulgata nostra Editione . a. Quamquam legerentur, non alius esset eorum lans , suam versus I a. infantem scilicet nonnis post octavum a nativitate diem circumcidendum esse; quia ob tenellam aetatem impar satia set ante hoc tempus ferendo dolori Circumcisionis. Dicta igitur comminatio spectabat infantes quantum ad poenam, non quidem spiritualem, sed temporalem, exclusionem scilicet a populo Dei, quia nullus poterat Dei populo accenseri, nisi qui prius circumcisus fuisset; spectabat vero adultos quantum ad praeceptum, quia ipsis cura incumbebat circumcidendi infantes, ac nisi secissent, rei erant violati mandati. Inde est quod Deus Exodi Moysen occidere Voluit, quod filium suum non circumcidisset. Ad secundum: Poena quam Deus interminatur adversus eos qui circumiscisi non fuissent, non est damni seu gehennae aeternae, sed temporalis ac legalis r nempe, Vel mors temperatis, ut Exodi II. V. I . Quicunq&e comederit fermentatum, peribis anima ilIa de Israel; id est, occidetur. Pariter cap. 3I. V. Tq. Custodite fabbatum meum qui feceris in eo opus, peribit axima illius de medio populisui. Vel poena haec est tantum separatio quaedam seu excita. sio a populo Dei: quo sensu Levitici T. V. a I. dicitur: .anima qua tetigeris immunditiam hominis, interibit de populis suis, Et Nunaer. I9. Ver. 2o. Si quis hoc ritu non fuerit expiatκs, peribit anima illius det medio Eccloa; hoc est, excommunicabitur. Qui ergo circumcisus non fuisset, ille, ut mox ductum est, a populo Dei separatus fuisset, & tanquam non Iudaeus habitus. Ad tertium: Pactum illud de quo mentio fit citato c. II. Gen. pactum est Circumcisionis, quod quidem octies ibi nominatur, nullatenuS Vcro pactum cum Adamo initum. Hoe est pactum meum, inquit DeuS V. Io. observabitis inter meo vos. Circumcidetur ex Sobis omne masiainnm. Hoc vero pactum irritum faciebat quicunque non circumcidebatur: si adultus erat,

peccabat violando pactum; si infans, non peccabat quidem, sed populo Dei aggregatus pon censebatur Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION