장음표시 사용
41쪽
s DE SACRAMENIIS TN. GE' EI E.
signa comprehendat, quae interiorem gratiam significant, sive eam essi . ciant, sive non . Denique Sacramentum definit, id quod ita signum est gratiae Dei, Or inoi stilis gratiae forma, ut ipsius imai nem gerat, o causa existat Verum haec quoque definitio satis adaequata non videtur, quandoquidem solis novae Legis Sacramentis competit: hic Vero definitionem quaerimus, generalem & adaequatam, quae possit omni vero Sacramento adaptari. Hugo Victorinus loco jam citato Sacramentum definit, corporale vel ma--,is,. teriale elementum foris se sibiliter proposuum, ex smilitudine repraesentani, σ1 . . . ex institutione significans, m ex sanctificatione continens aliquam invi bilem s- F spiritalem gratiam. At descriptio potius haec esse Videtur quam accurata Sacramenti deflab. tio, nec omnibus, sed solis Christi Sacramentis congruit. Catechismus Concilii Tridentini parte a. duas exponit, quae in eundem
Primam n. s. his Verbis: Sacramentum est invisibilis gratiae misibile signi ad nostram iustificationem institutum. Quae definitio ex cinc. Trid. sest. 13.
Alteram nu. Io. his Verbis: Sacramentum est res sensibus subiecta, quae ex Dei inRιiuilone sanctitatis o justitiae tum significandae , ιum vicisnaae vim habet. Prior definitio optima quidem ac retinenda, cum de Sacrame tis novae Legis definiendis agitur; posterior Vero, cum de Sacramento ge. neratim sumpto. Dicitur autem I. res sensibus subjecta, seu signum quoddam sensibile; quo nomine genus Sacramenti aperitur a per res autem sensibiles, non tantum intelligimus clementum leu substantitam quamdam exterius uis liatam, V. g. aquam in Baptismo, oleum in Confirmatione &c. sed etiam ensibiles& externas actiones, seu Ministri conficientis, seu hominis reci- . . pientis Sacramentum, quales sunt V. g. in Sacramento Poenitentiae, contritio & consessio ex parte poenitentis; & absolutio ex parte Sacerdotis. Dicitur a. Quae ex Dei institutione vim habet, suta nempe signum illud sensibile sacrum, non habet ex se propriaque sua natura, sed ex voluntate Dei instituentis, quod rem sacram & religiosam significet.
Dicitur 3. Quae vim habet fenificandae o Usciendae sanctitatis o iustitia i
quae verba disterentiam specificam signi sacramentalis ab aliis, exprimunt. Sacramenti etenim proprium istud est ac singulare, ut sanctitatem aliquam & justitiam significet & conserat, sive ea exterior dumtaxat sit ac legὸlis, qualis a Sacramentis veteribus conserebatur; sive interior ac spumaalis, quae Sacramentorum novae Legis propria est. Dices I. Definitio accurata non est quae non convenitsoli definitor atqui talis est adducta mox definitio Sacramenti; convenit enim ipsi etiam Sacrificio, quod certe signum est rei sacrae seu sanctitatis ac iustitiae quam im- Petrat & producit. Resp. nego min. Ad probationem dico, Sacrificium & Sacramentumco Venire quidem in ratione signi sacri , tam ex parte caremoniae, quia utrumque debet esse caeremonia relimosa, quam ex parte rei significatae, quia in utroque deberisse res sacra; disterre taminia eo maxime, quod Sa-
42쪽
crificium primario & immediate reseratur ad cultum Dei, obtestimonium 'quod continet, supremi ipsius in res omnes dominii; Sacramentum vero 6 primario ac immediate tendat ac reseratur ad sanctificationem hominis &Dgnificandam & eficiendam: unde fit ut Sacrificium consistat in actione aliqua seu oblatione quae ad Deum resertur, & ut non tantum offerentibus, sed etiam aliis prodesse possit; Sacramentum Vero in receptione seu quasi passione, quae in homine aliquo modo recipitur , & ipsi soli recipienti prodest. Altera discriminis ratio est, quod Sacrificium non prosit V. g. desumctis in Purgatorio detentis, ex opere Operato ac per modum Sacramenti, sed ex opere op erantis, pro conditione scilicet ac mensura bonorum operum, quae illi, dum viverent, fecerunt . enim, ait sanctus Augustinus, moris ruis nova merita comparantur, elim pro eis boni aliquis operantur sui, sed eo- ,' . - σχm praecedentibus consequentia ista redduntur. Hoc quippe meritum, pergit liai 3 .idein sanctus Doctor, sibi quisque cum in corpore viUeret, comparavit,psent ista vivorum suEagia Vide quae eam in rem diximus Tractatur. de Attributis pag. Sos.&s . Sacrificium igitur ex intrinseca sua& formali ratione hoc unum exigit, ut directe ac primario publica sit pro- μ ηι testatio excellentiae Dei ac sepremi ejus in res omnes dominii, secundario au- 2tem ut a Deo nova quaedam beneficia impetret; Sacramenti Veronatura est, rata si ut primario ac directe, gratiam, quam signiscat, operetur. 6.8.238. Dices a. Multa tum in veteri, tum in noVa Lege occurrunt signa rei sacrae, quae inter Vera Sacramenta recenseri non potant. Sic transitus maris rubri significavit sanctitatem per Baptismum conserendam; manna pariter significavit sanctitatem dandam per Eucharistiam. Omnes denique veteres caeremoniae, figurae quaedam erant eorum omnium quae in nova Lege adimpleri debebant, nec tamen haec omnia inter vetera Sacramenta recensendassint. Apud nos pariter multa sunt signa rei sacrae, & quidem suo
modo emcacia, quae tamen pro Veris non habentur Sacramentis: talia sunt omnia Sacramentalia, seu ritus & caeremoniae Sacramentorum t talis aquae
Iustralis seu benedictae consecratio, ejusque usus quo peccata venialia dimitti mones morbique expelli ac sugari dicuntur; tale signum crucis; tale mam rium infantium ab Herode occisoruni , quod quidem ex opere etiam Op rato ipsis ad salutem profuit; talis denique lotio pedum, &alia innumera quae ad Christianam humilitatem ac varia pietatis ossiciae significanda Mpromovenda usurpata fuere.
Resp. Cum Sacramentum signum sit rei sacrae non cujuscumque, sed se. crantis seα initiantis Asanctificantis hominem, a numero Sacramentorum excludi debent quaecunque signa rei sacrae simpliciter speculativa, non practica&eficacia: ataue ita nec transitus maris rubri, nec manna, nec scr- .pens aeneus, nec alia nujuscemodi bene multa, veri nominis Sacramenta fue-
reapud Iudaeos; quia etsi rem aliquam spiritalem futuram designarent, at-men vel non erant tabiles caeremoniae sacrae ab ipso Deo institutae, vel steriles D ino erant & otiosae, nullam nequidem legalem & externam sanctitatem operabantur.
In nova pariter Lege, illud dumtaxat signum sacrum pro Vero Sacramento haberi debet, quod gratiam ex se se seu e opere Operato producit . Quapropter Sacramentalia,seu ritus Sacramentorum,Vera non sunt Sacram: A tax,
43쪽
ta, quia ex pietare dumtaxat, seu ex opere operantis, vim aliquam exerere possunt, non ex seipsis; sunt ctenim isthaec omnia instituta ab Ecclesia, quae potestatem non ha t signa instituendi, suibus gratia certo & effcaciter conseratur . Aqua igitur benedicta , si vim habe t dimittendi peccata venialia, hanc profecto non habet, nisi per modum impetrationis &iffragii totius Ecclesiae , & propter affectum pietatis di religionis in ea usurpanda , non vero ex ipsius usu physico & materiali: ad morbos pariter& daemones pellendos ut valeat, Ecclesia deprecatur; at vim illam certo&infallibi iter annexam non Μbet: dici etiam possunt per illius aquae religiosum ustim spiritaliter fiagari doemones, quando tollitur aut minuitur in nobis , id per quod daemones nos sibi obnoxios & quasi mancipatos tenent, id est peccatum; quod, ut diximus, non per aquae illius aspersionem praecise , sed petorationes Ecclesiae, aut pietatem hominis, Deo condonante, dimittitur. S. ThomaS 3. p.q. .art. a. ad 3. 'lVens hanc objectionem ductam ex ac
persione aquae benedictae, distinguit inter dispositionem ad sanctitatem , . & sanctitatem ipsam ; vultque aspersionem aquae benedictae esse dispositi
nem dumtaxat ad lanctitatem, non Vero operari sanctitatem, adeoque non esse Sacramentum. Dicendum, inquit, quod res denominatur a fine ct complementor disposito autem non est fetus neque persectio. Et ideo qur significas dispositionem ad sanctitatem, non dicuntur Sacramenta , de quibus procedis .inectis sed solum ea quae significant perseetionem sanctitatis humans . Signum crucis eodem modo efficax est, non ex sese, sed ex pietate ac religi ne illius qui se aut res alias signat- Martyrium Vero Innocentium Verum non siit Sacramentum, etsi ex opere operato ipsis ad salutem profuerit, quia nempe Sacramentum ritus est exterior a Christo Domino institutus in Reliasione conflans ac perpetuus; at martyrium est a daemone ejustiue ministris
in odium Cliristi ac C istianae Religionis, neque signum est stabile ordinarium ac perpetuum in Ecclesia ad gratiam conserendam, ut per se patet-Denique, lotio pedum documentum quidem fuit humilitatis, at non v xii tactitatis essiciendae Sacramentum.
ARTICUL Us ILDe genere sacramentiis
An o quale fit lanum ..PLaeet theranis genus Sacramenti actionem potius esse, quam innum
ratio ipsis est, quia Sacramentum verum esse non potest extra usum . Calvinistae lices in usu pariter &actionibus Sacramentum reponant, satius tamen esse ducunt Sacramentum ad signum velut ad genus suum revocare ac reserre. Verum confundunt illi Hrietici externas Sacramenti causas cum internis: actiones quidem necessarias esse ut perficiatur Sacramentum , mnes fatentur; sed actiones illae sunt dumtaxat causae extemae conficientes Sacramentum, usus Vero conditio est necessariar nos vero hic loquimur de causis internis Sacramenti. Ad hanc sententiam Novatores maxime adduxit error alius quo circa Eucharistiam laborans, quam quidem in solo usa , non Vero in re permanenti politam esse contretando Ortho
44쪽
. . orthodoxi Theologi communi suistagio docent signum esse gentis Sacramenti, seu Sacramentum esse in genere signi . Signum autem definitur a S. Augustino Lib. 1. de doctrina Christiana c. I. us, qMe praeur speciem quam 1. . ., ingeris sensebas, aliud aliquid facis in cognisionem venire. ' v.
Sacramentiam est in genere signi. Probatur: Quia omne Sacramentum est caeremonia seu ritus quidam exisrior sacer ac religiosus a Deo institutus , & significat rem aliquam sacram& religiosam pertinentem ad cultum Dei & sanctificationem hominis. Ita Circuncisio Gen. I7. v. II. dicitur signum sederis Deum inter & Abrahamum. Et Rom. q. V. II. dicitur fignaculum institig fidei . Et cap. 6. v. idem Apostolus de Baptisino loquens, ait : Quicunque baptisti sumus in christo pesu, in morte sisius baptisati sumus oec. quia nempe Baptismus fiagura est, signum ac symbolum mortis & resurrectionis Christi. De Ea charistia I. Corinth. Ir. V. 26. idem Apostolus ait: caotiescunque maηdmeabitis panem hune, ct ealicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis r quia nempe Eucharistia in signum & memoriam passionis Christi est instituta . Ephes. s. V. 32. unio con)ugalis 3iri S mulieris dicitur Sacramentum seu λgnum ac symbolum unionis Christi cum Ecclesia . Ratio est, quia illud est genus respectu Sacramenti, quod de miniis r hus sacris & Sacramentis specie distinctis praedicatur r atqui esse signum re uidem sacrum predicatur de multis rebus sacris & Sacramentis 'ecie di-inctis: figurae enim veteris Testamenti, sicut & omnia illius aevi Sacramenta vera erant figna rei alicujus sacrae, di quidem specie distincta a S, cramentis Legis Evangelicae; ergo cco Quaeres r. quale signum sit Suramentum. Re . I. esse signum exterius ac sensibus subjectum ; quia est symbolum distinctionis Ze Religionis. In nullum enim nomen 'ligionis, seu verum , T. s. p. seu falsum, ait sanctus Augustinus Lib. I9. contra Faustum cap. II. eo vis SN umines possκην, nisi aliquo fignaculorum aus Sacramentorum visibilium c-Drtis eolligenturis
tis hominem: qua discriminis ratione verum Saci amentum distinguitur ab alio quocunque signo saero.
pendet a libera Dei instituentis voluntate.
rin est finis , quam qui 3c Religionis. Unde Genes. i7. & Exodi 12. ritus Cistumcisionis & Agni Paschalis dicitur fidere ρο cutiusmiterno observam,dus: & Eucharistia I. Corinth. I r. v. 26. celebranda dicitur in memoriam Christi, donee ipse seniat . Id est, ad finem usque mundi.
naI'giam. Si enim Sacramenta, inquit S. Augustinus Epistola jam citata ad T. . f. Bonifacium 98. alias as quandam simili disem earam rerum, quarum Sacra
45쪽
menta sunt, non haberent, omnino Sacramenta non essent. Sic V. g. ablutio eriterna in Baptismo, recte significat & exprimit internam animae a peccat rum sordibus munditiem.
VI. denique, esse signum essicax & practicum sanctitatis quam effcit , sive externa illa sit ac legalis, sive interna & vera animae justitia , sicutiam
exposuimus. Daeres z. quarum rerum signa sint Sacramenta.
Resp. per signum sacramentale significari I. gratiam sanctificantem, veI
uturam, qualem Vetera, Vel praetentem, qualem noVa Sacramenta exhibent ac significant. 2. Passionem & mortem Christi, quae est causa gratia & vel futura, vel praeterita repraesentatur. Vitam aeternam, quae est es- sectus gratiae, & ut futura praefigi iratur. Tria hec in aliquibus novae Legis Sacramentis, V. g. Baptismo & Eucharistia, distincte significantur ; in aliis vero implicite saltem ac confuse. De Baptismo sanctus Paulus Rom. 6. V. 3. ait: An ignoratis quia quicunque bapti aritumus in Christo Iesu, in morate ipsius baptisati sumus p conferriti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem. De gratia Vero Baptismali ibid. V. 7. ait: Qui mortuus est, ius L featus est a peccato. Et Act. 22. V. I 6. Baptisare, ct ablue peccata tua. Denique de vita aeterna idem Apostolus citato capite 6. ad Roman. V. s. ait: Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, fmul ct resu rectionis erimus. Eadem in Euchari Ilia exprimi ostendunt quae canit E clesia in solemni ejus ossicio . O sacrum convivium , exclamat, in quo christus sumitur; recolitur memoria passionis ejus , mens impIetur gratia , refuturae gloria nobis pignus daturia. Sacramentum propriὸ dicitur, ait S. Th. 3. p. q. 6o. art. 3. ih corp. quod
Ordinatur ad fgnificand. nostram sanctificationem, in qua ιria possunt considerari, Videlicet ipsa cauosanctificationis nostrae, quae est palpo Christi, ct forama nostrae Dnctificationis , quae consistit in gratia ct virtutibus , ct ultimus finis fans illicationis noRrae , qui est vita aeterna. unde Sacramentum est signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet passonis Christi , ct demonstratioum erus quod in nobis licitur per Christi pagonem , scilicet gratia ;ct prognosticum, id est, praenuntiativum fuιura gloriae ..
Praeterea per Sacramenta nostri admonemur offcii, tum erga Deum, . tum erga proximum. Erga Deum , ut memores accepti beneficii ulterius non peccemus. Rom. 6. V. q. tonsepulti enim sumus cum illo per B Fimum im mortem; ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam 'Patris, ita ct nos novitate vitae ambulemus. Erga proximum vero admonemur mutuae charitatis servandae, quia omnes fratres sumus & unius Capitis Christi membra; I. Corinth. I a. v. I 3. D uno spiritu omnes nos iri Mnum coγpus baptisati fumus. Inter haec omnia gratia Lanctificans est principalci significatum signi sacramentalis , quam nempe ificando: pro
46쪽
DE SACRAMEN IS IR GENERI. IrΑRΤIC ULUS II LDe Disserentia Sacramenti. An debeas esse signim egieax , seu alicHiu sanctitatis
QVestio non vertitur, an Sacramentum semper in usu sanctitatem ope
retur : fieri enim potest ut per accidens, propter malam recipientis culpositionem, stilam non consequatur effectum. Qu estio pariter non cit, utrum omne Sacramentum sanctitatem spiritualein & interiorem operetur: nobis quippe certum est, quod postea demonstrabimus, Vetera Sacramenta Vim talem non habuisse. uuaestio igitur est, utrum Sacramentum in genere, prout abstrahit a v
teribus & novis, aliquam sanctitatem, seu exteriorem & legalem, seu spiritualem & internam, ex se producere valeat, ita ut ex sua institutione sit signum efficax &practicum. Circa quam quisonem varie opinantur Scholae Theologi.
Sunt qui existimant esse de ratione veri Sacramenti, ut veram & inte nam animae sanctitatem significet & conserat; atque inter illos aliqui idci co negant Vetera Sacramenta propria & Vera fuisse, ac cum nostris uni v ce convenire, quod veram & internam illam gratiam non efficerent. Ita Magister Sententiarum Lib. q. dist. I. Alii c contra, & Vere ac proprie illa Sacramenta fuisse, ac spiritualem gratiam contulisse docent. Ita sentire videntur Hugo Victorinus Lib. I. de Sacramentis p. 9. cap. I. S. Bona Ventura in . diit. I. art. I. quel LSunt qui volunt ad rationem Sacramenti dumtaxat pertinere, ut significet veram & internam animae sanctitatem , sive futuram 8c per Christum dandam, sive praesentem; non vero ut aliquam reipsa sanctitatem conserat sive persectam sive imperfectam. Videtur haec communis esse discipulorum S. Thomae opinio. Sunt denique qui putant, esse de ratione essentiali Sacramenti, ut aliquam operetur sanctitatem, aut Veram & internam, aut legalem & exteωnam; internam vero necessario significet.
Differentia specifica sacramenti in eo est , ut significet & conserat aliquams uictitatem; adeoque ut sit signum efficax, practicum & operativum. Probatur: quia differentia specifica Sacramenti iis eo reponenda est, per quod Verum Sacramentum constituitur & distinguitur ab aliis signis sacris quae
non sunt veri nominis Sacramentar atqui per hoc maxime Verum Sacra memtum constituitur, ac distinguitur ab aliis signis sacris quae veri nominis Sacramenta non sunt, quod aliquam sanctitatem naturae suae Droportionatam efficiat, hoc est, vel externam & legalem, si sit veteris Legis Sacramentum, Vel internam ac spiritualem, si sit Sacramentum Legis Evangelicae .
47쪽
Sacramenta etentiri Vetera quamdam legalem ac externam sanctitate ni contulisse, res cst per se inani fusta. De Sacerdotibus veteribus Exodi a 8. v. t. dicitur: cundiorum confec bis mηm, sanctificabisque illos, ut Saceridotio funiantur mihi. LeVitici 8. V. I a. Aaron a Moyse consecratur per imiusionem oleii & Apostolus generatim de Omnibus Veteris Legis caeremoniis, Hebr. 9. V. 9. pronuntiat, eas Valuisse solummod) in cibis, o in ρ issu, ct Uariis baptismatibus oe sumitis carnis. Et V. I 3. Sanguis, inquit , hircorum o taurorum , ct cisi vituta a persus, inqainatos sanctificat ad m
Quanta vero sit Sacramentorum Legis Evangelicae virtus & essicacia ἐinferius ex professo demonstrabimus et uissiciat iam Vel hoc unum Apostoli testimonium de Baptismo, ad Titum 3. V. s. salvos nos fecit per lavacrum vegenerationis o renovationis Spiritus sancti, quem ludis in nos abuno per Issum christum Salvatorem nostrum. Et vero Sacramentum omne ex se se caeremonia quaedam est sacra, intitiam seu consecrans& deputans hominesad cultum Dei. Ita oli in Circumcisio hominem Deo quodammodo consecrabat, sicut iam Baptismus; &sicut Baptiimus janua in & introitus ad Religionem Christi, ita olim & Circumcisio ad Religionem Moysis: unde univeris Legis debitor erat quicunque ci cumcisus iuerat; quemadmodum & Christianae Legis praeceptis obstrictus tenetur, qui per Baptismum Christo nomen suum dedit & obligavit. Ex dictis hactenus nascitur inter Scolasticos controversia , utrum scilicet definitio Sacramenti superius adducta uni voce conveniat omnibus tum V teris tum novae LegisSacramentis. Affrmant qui censent ad hoc satis esse, quia vetera Sacramenta internam ac spiritualem sanctitatem per Christum nobis dandam sianificaverint, externam Vero aliquam & legalem contui rint: negant vero qui existimant tantum differre Sacramenta Vetera a ratione veri & proprie dicti Sacramenti, quantum differt sartinitas legalis &externa, ab interna & spiritMali. Cum autem haec analogice tantum cum illa e veniat, idcirco asserunt Vetera Sacramenta analogice dumtaxat convenire cum Sacramentis EVangelicis et quae certe controversia, cum idem non spectet, tanti non videtur, ut in ea immorari diutius necesse sit. . Hactenus de partibus Sacramenti logice spectatis, genere scilicet & di 'ferentia; nunc de partibus ejusdem physicis, materia scilicet & serma diu
De materia oe forma Sacramenti. CIrca materiam & formam Sacramenti universim considerati, haec sunt
quam materia, & verbis lai quam forma
48쪽
N. An &quae mutatio, sive in materia, sive in forma, Sacramentum irritum faciat
V. Oualia fini Sacramentorum Verba, an promissoria, an concIonalia, an conlecratoria
VI. Denique, quomplex generatim si is a Sacramentorum: anea quae conditionalis dicitur, semper in usu fuerit, bc quibus in casibus' usurpanda Quid pere materiam re formam Sacramenti Theolagi intelligan . . Apud veteres Ecclesiae Scriptores, Sacramentorum partes, quas nos materiam & Hrmam appellamus, simpliciter res Sacramentorum dicebantur. Ita Tertullianus Lib. de Prescriptionibus cap. o. ait daemonem in suis idolorum mysteriis res sacramentorum divinorum aemulari . Dicebantur etiam bcommuniter, mystica symbola, sacra signa, Religionis initia seu initiationes, & Sacramenta. Paulo distinctius aliquando designabantur per elemem tum & verbum; quo sensu de Baptisino dicebat S. Augustinus Tract. 8o. in Dan. n. r. Accedit verbum ad elementπm ct fit Sacramentum. . C. Reipsa quidem Hrmam Baptismatis ab illis aliquando dictam legimus ;at non co Prosecto sensu, qui e Schola Peripatetica subinde manavit; per formam enim, non partem aliquam, sed totum Baptismatis ritum, ipsos etiam exorcismos emerasque coemonias intelligunt, ex quibus sanctus Auristinus Lib. I. de peccatorum meritis & remissione cap. 3 . & Patres ML ια vitani Concilii, quos inter sedebat sanctus ille Doctor anno Ma. demon- , . Mabant adversus Pelagianos essicaciam Baptismi, & existentiam pecca- rim. i. ti originalis. Si enim naelum est in parmulo qui baptisatur peccatum, ar- Cone. Ωguebant illi, necesse est Brmam Baptismatis in remissionem peccatorum ,. 664.A. non veram sed falsam esse. Simili argumento adversus Novatores utitur Concilium Tridentinum sess s. in Decreto de peccato originali, Verba Gm 1,i Ο eilii Mileuitani sua faciens. Methodus igitur explicandi partes Sacramentorum per materiam & mam, ante exortam holasticam Theologiam incognita fuit. E placitis Philosophiae Peripateticae, ossibus imbuti jam tum & innutriti erant Sch Iastici, fluxit ad Scholas Tneologorum; quamquam non statim Scholas omnes occupaverit i quippe centum jam annis integris obtinuerat Phialosophia Peripatetica , priusquam methodus haec a Theologis usurpata iuerit. Nihil de ea veteres Scholae Magistri, ne ipse quidem Petrus Lombardus, Magister Sententiarum dictus, nec Hugo Victorinus. Licet enim Petriuisti interdum aut Hrmam, aut materiam Baptismi nominent, non tamen Philosophorum sensu: neque enim de Hrma, per ordinem ad materiam, aut cibili
de materia, per ordinem ad sermam, locuti videnture sed per materiam, anno totum sensibile quo constat Sacramentum; per larmam vero, Iurisconsulto- 7 sum more, certas verborum Hrmulas seu conceptionesintelligebant, suas
Iudices in Hrmula Iudiciorum, & Ministri Ecclesiastisi in administra- sinu,
tione sacramentorum observare tenerentur. obiit
Primus itaque inter Scholasticos Sacramenta per materiam & am distincte exposuit Guillelmus Antimodorensis in sua Summa Theologica an. DII. Ab co Vero tempore summo consensu methodus haec recepta Bit . publia Disiligod by Corale
49쪽
publico etiam Ecclesiae usu consecrata, tum in Decreto Eugenii IV. ubi di-T.. ii. citur: Omnia Sacramenta ιr bus perficiuntur, videlicet rebus tanquam mate-Conc p. ria, verbis tanquam forma , o persona Ministri confrrentis Sacramentam eum
intentione faciendi quod facit Ecclesia . Quoram si aliquod dest, non p/rficiatur Sacrumentum. Tum in C C. Trid. sest . I . cap. 3. ubi tres actus poe-e ..t nitentis, nempe contritio, consessio & satisfactio appellantur quos ma-ε 1. A terra, & Verba absolutionis, forma Sacramenti Poenitentiae. Observa particulas istas, traiqiram, &, quas, quibus certe innuitur, materiae & sormae vocabula, cum ad rem fac mentariam tranSseruntur, non proprio ac physico sensu, sed metaphorico & improprio usurpari: neque enim Sacramentum hic spectatur, ut est totum quoddam physicum, sed morale dumtaxat constans ex partibus i Christo Domino destinatis ad significandam &producendam in nobis gratiam sanctificantem. Ex analogia vero quae est inter totum Sacramentale, & totum physicum, fluxit methodus exponendi partes Sacramentorum per materiam & sormam. Sicut enim in composito physico materia praecedit, se a accedit; ita in Sacramento accedit verbum ad elementum. Pariter, sicut in toto physico materia ex se indifferens est & indeterminata ad hoc vel illud coma positum, determinatur autem & contrahitur per formam; ita in Sacramen- verbum determinat indifferentiam elementi. Detrahe verbum, ait sanctus 'Augustinus Tract. 8o. in Ioan. n. 3. quid est aqua, nis aqva' Accedit verabum ad elementum, oe fit Sacramentum. Denique', ut in composito physico. materia est imperfecta, λrma vero persecta, & rem ipsam constituit; ita in Sacramento verba sunt rebus persectiora, & apertius significant. In Ba tismo V. g. aqua quae refrigerandi perinde ac abluendi vim habet, accedente verbo vitae, ad interiorem animae mundationem significandam coarctatur. Ephes. s. v. as. & 26. Christus dilexit Ecclesiam, oe seipsum tradidii pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aqvar in verbo vita. Dicendum, ait sanctus Thoinas 3. pari. q. 6o. articulo T. in corp. quod in Sacramentis verba se habent per modum forme, res autem sensibiles per modum materiae. In omnibus autem compositis ex materia oe forma, principium determinationis est ex parte formae, qua est quodammodo finis oe terminus materiae r ideo principalius requiritur ad se rei determinata forma, quam determinata materia; materia enim determinata requiritur, ut fit proportionata determinatae forma . Cum igitur in Sacramentis requirantur determinatae res sensibiles qua se habent in Sacramentis sicut materia, multo magis. requiritur in eis determinata forma verborum .
Per materiam igitur Sacramenti , intelligitur illud omne sensibile quod magis confuse gratiam significat; sive illud sensibile sit res quaedam seu fu, stantia, qualis est aqua in Bapismo,. unctio in Confirmatione, panis & Vinum in consecranda Eucharistia &c. sive sit quaedam actio aut ex parte ministrantis, aut ex parte suscipientis Sacramentum , qualis est manus imp sitio in Ministro Confirmationis & Ordinationis, & contritio, confessio , & satisfactio in poenitente. Per formam vero intelliguntur non tantum verba proprie dicta quae ore proseruntur, sed id omne quod in Sacramento rem sensibilem arctius &clarius restringit adsimificandam gratiam fauctificantein, sive illud verbum
50쪽
DE SACRAMEN IS II . GENERE. Issit vocale, sive non: ut sunt V. g. nutus, & similia signa, quae sanctus Au- . .gultinus Lib. 2. de Doctrina Christiana cap. 3. appellat verba visibilia , τ.3. tquia nempe verborum Vice iunguntur, & Verba p0ssunt appellari, sumpta p. to.Ddenominatione a nobiliori signorum genere, quod est verbum, ut docet ibidem cinctus Augustinus . Quod quidem in Sacramento Matrimonii locum
habere potest, cum nempe qui contrahit matrimonium Vocis usu privatus, solo nutu consensum exterius demonstrare Valet, saltem in eorum opinione , qui mutuum consensum hu)us Sacramenti formam esse affirmant. In Sacramento etiam Poenitentiae sufficit ad illius materiam, ut confessio &contritio aliquo exteriori signo seu nutu declaretur: quapropter sacramei
talis absolutio impendi solet moribundo qui subita vi morbi oppressus, V ce confiteri non potest, sed nutu aliquo auigestu suum de peccatis dolorem
Sapienter observat Dominicus Soto in . dist. I. q. I. art. 6. fidei esse carbolicae , Sacramenta constare rebus oe verbis, quod sine manifesta haeresi, ii, quit, negari non posset: quod Vero res materiae, Verba autem formae non ine donentur, ex usu dumtaxat Theologorum invaluisse, a quo recedere jam non licet, cum sit totius Ecclesiae praxi approbatus & consecratus. Ab illo usu recedunt Novatores, qui Sacramenti sermam, non in Verbis ipsis, sed in virtute seu efficacia, & in significatione tum rerum , tum Verborum collocant. Sacramenti materia , ait Dalatensis Lib. s. de Repimblica Christiana cap. 4. n. Io. est actio sensibilis; forma vero, vis absis moado producendi gratiam seu efficaciter testandi. Ita porro sentiunt illi, quod existiment verba Sacramentorum promissionis esse ac concionis, unice destinata ad fidem audientium excitandam. Ex nostris aliqui, quamquam sensu ab errore Novatorum longe alieno, dixere totum id quod in Sacramento sensibile est, sive res sit, sive verbum, esse loco materiae, significationem vero esse loco sermae totius Sacramenti.
Scilicet Sacramentum illi materialiter & subjediive considerant, prout est signum quoddam totale sensibile in ositum ex rebus & verbis: cum autem signi veluti sorma sit ipsa significatio, inde totius Sacramenti formam in significatione positam este dixere t non tamen negant illi quin verba ad
elementum comparata, & vere consecratoria sint, & formae rationem habeant. Audiatur eam in rem Maldonatus, da natura Sacramentorum parte 3. Solet vulgo dici, inquit, Sacrinentorum materiam esse res, formam verba , quod aliquo quidem modo verum en; si vero summo agamus fure, falsum . Nam quemadmodum in re artefacta materia constaι ex materia se larlim par- ρ. . D'tium, forma ex formis fingularum ; se in Sacramento quod res quaedam essartificioso necesse est, ut materia totius Sacramenti constet ex materia frau- Iarum partium , o forma ex forma. Singvla autem partes Iacramenti, Iura res ετ verba. In rebus, id quod videtur, en materia i s 'uficatio, forma : in Uerbis id quod auditur, materia; significatio, forma: Ergo in roto Sacramento, id quod videtur ρο auditur simul, id est, res o Cerba, materiar, finiicatio, qua neque videtur, neque auditur, forma. OuQoco non comparat Maldonatus unam Sacramenti partem cum altera, lia omnes cum toto Sacramento; atque sub ea consideratione vult res& Verba esse materiam, significationem Vero rerum & verborum, esse formam totius Sacramenti. Idem Theolo