Alchymista christianus, in quo Deus rerum author omnium, et quamplurima fidei christianae mysteria, per analogias chymicas et figuras explicantur ... Auctore Petro Ioanne Fabro doctoris medici philochimici monspeliensis

발행: 1632년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

inis basis.

lemque portat, Vt omnibus hoc emblemate in propatulo sit crucem esse totius perfectionis basim & columnam firmissimam , tam in coelesti quam in sublunari globo ; Christus enim Deus per mortem & crucem suam naturam uniuersam benedixit, & sic pater aeternus oblitus est male- . dictionis primae in hac Christi bene distione, to tius naturalis & supernaturalis perfectionis summa consistit. Quid enim est creatum qualecumque sit, sui creatoris & conseruatoris gratia &benedictione orbatum Non immerito ergo, crux sublunarem globum representat ; ipsi enim

tanquam cruci inceo se omnia, maledicta & in- Humanitati fausta aderant, Christus tamen assia mendo cru- Ut caputob- cem , humanamque naturam induendo, quae lusa ruesn- caput est & princeps totius sublunaris essentiae,

haec omnia infausta & maledicta sustulit, quod ipse bonorum omnium sit summum bonum. Itaque bono illo summo, malum omne abijt & in bonum trans jt, ligno fructifero malum omne sub ili in mist dum, ligno pariter Christifero bonum omne redijt in mundum. Hinc desumitur illud dulcissimum melos Ecclesiae Romanae,quod gloriosi pangit praelium certaminis. De parentis protopsesti, se

Fraude fadtor condolens, Quando pomi noxialis. . uorsu in msnem corruit, I e lignum tunc notauit, Damna ligni ut solueret.

Mundum ergo hunc sublunarem & inferiorem globum,

112쪽

globuni ἰ apt oti de conuenientiori symbolo de

emblemate, quam cruce, nec nos possumus, nec antiqui Sophi potuerunt connotare : mundus siquidem hic sublunaris in sentix , infaustus, maledictus& malorum omnium plenus, per crucem perfectissime figuratur , cum & crux ante modiem Christi malorum dc maledictionum omniu.

fuisset compendium t sed post mortem eiusdem Vehristi, est summi boni dc benedictionis omnis abyssus; sic Se mundus ante aduentum & mortem Christi, non mundus, sed quid inscelix de infaustum maledictum de miseriarum plenum ;post mortem velo, mundus vere mundus, Christi deliciae, Dei gaudium de paradisus, in quo

plantae pretiosae innumerae reperiuntur, quarum amore delibutus de correptus Deus placuit ipsi pὲν murem unigenitum filium suum crucis patibulo suspen- reuou sus Edere, totumque suum sanguine effundere ad eas ipsas plantas ne marcescerent, eo ipso sanguine irrigandas. Idcirco per crucem renouatus est mundus dc a creatore suo iterum figulatus, in meliorem quam in prima creatione formam. Nondum enim, ut iam habet Deum hominem.

mundus habebat eius Saluatorem dc Redemptorem, nec tanto dignabatur honore , quin etiam de crux sanctissima, mundum hunc inferiorem Crux munta di sublunarem representat, sua inuata dc naturaia , ς ε ς li constructione quae duabus lineis per medium coniunctis simul de disiunctis affabre distinguitur, sic ex duabus lineis ea via coniunctis dc di iunctis surgunt quatuor, quae dc elementorum quatuor figuras exhibent quorum duo, initio toti mundo fuere, ut volunt Philosophorum

113쪽

tione ex merincumj centro euerserunt.

ri. h. qu mplurimi ignem & aquam assirmantes totitυον quaea Ibi p incipium dedisse ; haec enim elementa incentro suo concocta & disiuncta, tanquam duae lineae in centro crucis dederunt & alia duo, quae perfectissimum orbem super centrii suum rotando & gyrando perfecerunt,ignis in aqua agedo, . ex sublimiori parte aquat& crassiori ignis portiu-cula exsurrexit aer, ex crasissima aute aquae par& imis spissiori particula terra exorta est. Qui& adhuc experientia Chymica, quotidie Verum fore cernimus,ex omnibus enim liquidis igne operante aer & terra cosurgut. Tenue enim quod μμη με qu euaporat & exhalat aer est,crassum vero & spissu ,s., quod fundum occupat terrae nomen vere ubi vernercuri, pun- dicat. Itaque ignis & aqua in principio centro suori . connexa & disiucta,aerem & terra dederunt quae, orbem intcgru perfecerui. Non possunt haec duo elementa centro co jungi & disiungi quin crucis figuram resserant, ncc super centrum tuum gyrari quin orbem perficiant. Hisce de causis ac iustis;ά;ud; p, xi ulo, crux sacratissima mundi Se orbis sublu Γνώιὰ qum naris Occultum & sacrum sibi attribuit s1mbolu, tuor linea. linea superior ignem nobis iudicat laterales: aerem & aquam con notant, inferior terram nobis demostrat. Hae quatuor lineae super centrum suu in gyrum conuersae, mundum hunc vis bilem construxerunt circulum & orbem absolutissi- mum. Haec est mystica illa tam sublimis & ardua λ; - 'o quadraturae circuli constructio quam ignorant

ce oua -- Omnes quibus crucis mysterium latet ; elementatοῦ aerear. enim quatuor quae quadrangulum perfectum in natura constituum, si in unum coeant, perfectum in natura constituunt, si in unum cedant, peris

114쪽

ctum globum & orbem ess giant necesse est; si

vero centrum globi & orbis in quatuor diuidatur partes crucis instar, exsurgent ex illa diuisone quatuor trianguli, qui si ea parte qua iunguntur centro globi ducantur ad superficiem quadrangulum constituunt. Sic explicatur Chymicu illud

axioma,miro & obscuro aenigmate obtenebratu: fac ex mare & foemina circulum,ex circulo quadrangulum, ex quadrangulo triangulum, ex triangulo circulum,& totum possidebis magysteriutotius Alchymiae centrum : Si enim materiam a natura iam praeparata numero duplicem, substantia & essentia unicam, in perfectissimum circuluconuertas, aquam effcies & ignem, quae Mercurium unicum constituunt Philosophorum,& aqua, quae verus absolutus & perfectus est circulus, e L Hae notatui sentia vero illius aquae in quatuor perscindenda digni maest partes, scilicet in partem igneam, a aeream, a. μην, queam S terream,& id absque diuisione ac separatione Physica, at dicimus separare oportere propter elementorism Omnium colores, virtutes& energias quae inter coquendu & circulandum surgunt & apparent; du enim terra & aqua viget colores omnes virtutes & energiae horu elementorum visuntur; dum vero floret aer,& aeris proprietates & facultates, conspiciuntur, dum vero cadieat ignis, & illius vigor de robur manifestatur,& oculis in propatulo sunt; sic ex circulo illo seu Mercurio Philosophorum quadranstulus co- . surgit, & ex quadrangulo Ill O , emes git triangu ij, avisti istus, in unoquoque enim quadrangulo, quatuor quadranguli

adsunt trianguli, hoc est in uno quoq; elemento, C misi quatuor sunt clementa, quae singula, trina illa&

115쪽

Tatione cim

cultu dici po ies.

indivisibili constituuntur, compositione , sale scilicet sulphure & Mercurio , quae in singulis

elementis reperiuntur inuisibiliati inseparabilia; unde&singula elementa triangula sunt, unde recte de sapienter admodum Chymice satur , in uno quoque quadrangulo reperiri quatuor triangula S ex his quatuor triangulis persectissianum & numeris omnibus & mensuris absolutum quadrangulum emergere. Quadrangulus autem & quatuor isti trianguli conuertuntur iterum in circulum perfectum, dum haec omnia in unicam coquuntur substantiam homogeneampei sectissime coctam S absolute puram ab omnibus heterogeniis partibus vindicatam. Sic mysticus ille circulus Chymicus reducitur in quadrangulum , & quadrangulus in circulum perfectum & numeris omnibus absolutum mediante cruce, quae in quatuor Iam os distincta,Christum Saluatorem & Redemptorem nostrum gestans & continen S naturae creatorem& authorem , ea ratione persectissimum continere & coercere circulum, dici potest, cu Christus Deus & homo, creator & redemptor creaturae, rerum omnium per fetiissimus circulus de orbis omnia continens & coercens verissime

predicari possit ; haec sunt mysteria crucis quae characteris Mercurij infime basi depingitur,tantum secreti rerum naturalium continens quantum & toto orbe coerceri potest, rudem quan

dam effigiem primas arcani tanti lineas vobis tantum hoc in capitulo depinxi, ut qui nasuti sunt, subolfacere valcant quantum valeat chara cterum Chymicorum explicatio in reserandis

116쪽

Christianis. 83

naturae arcanis. Quod & adhuc in explicatione characteris diuinae potentiae nitidius candescet.

Character quo Teum figurabant antiquis, untias se pernaturales

comple litur.

CArvT XIII. NTI QII omnes & sophi veteres Zelotypia tanta serebantur, in occultandis scientiarum omnium mysterijs, ut quidquid de his creder&t ω tenerent ipsi figuris aenigmatibus, emblema tibus, fabulis & characteribus, tantum graphiccdepingerent: Ex quibus tamen mysteria valde occulta reserare possumus quae ipsi quidem numquam subolfecerunt. Vt Deum incomprehensibilem figura quadam naturali depingerent, circulum fecerunt literam. T. mediam in illius cetro continentem , & circulum tu tres partes ae

quales diuidentem : hac plane forma Gy m

gnus est Dei character respondens aliqua ratione Mercurij characteri, ut notat paracelsus tu ligno vitae, ad cuius mysteria explicanda .in regrum & grande non suffceret volumen; pauca tamen & quae potest ingenij tenuitas, hoc capi.tulo praesenti dispalescent. Circulus ergo immensam in sinitam & incom-

117쪽

Deus quid sit.

Circulus in chor ictere

Dei quid f

guret.

prehensibilem diuinae essentiae maiestatem rude& qualem de quantam natura potest nobis exhibet figuram, & effingit speciem, cum circulus figurarum omnium capacissimus & maximus habeatur; quot enim sunt in cius superficie puncta, totidem de anguli in ea reperiri contingit, qui l5gissime & aequaliter a centro distanter capacitate illam praegrandem & omnium maximam constituunt. Si veteres sophi circulum infinitum delinea te potuissent, ut infinita est immensa diuinae maiestatis essentia, non ambigendum est, quin id fecissent , ut ex verbis & definitionibus suis colligere facile est : Hermes siquidem tritaegi-stus Deum esse asserit circulum, globum, sphaera,& orbem, cuius centrum ubique, superficie nul- tibi reperiri, qui s ver horum terminis, circulum infinitum & orbem undiquaque immensum nobis depingit, quem mentis solo conceptu percipere, & non manibus vlla graphices artis peritia delineare fas est. Ob quam rem cabalistarum primi circulum finitum, & orbem superficie undiquaque circundatum estinxerunt , ad Deum

quadantenus representandum , at manet eorum alta mente repostum circulum, hunc finitum infinitum connotare,definitione hermetica affabre& graphice effictum .Huius circuli superficies Mimmensus ambitus, Patrem aeternum infinitum omnia continentem, nec prae magnitudine ab vllo contineri, quam a se ipso solo, compotem figurat & ostendit, non secus ac immensa illa infiniti circuli superficies , nullo alio coercetur loco quam vasta sua & infinita magnitudine quae nullis est circumclusa terminis , sed ubi-

118쪽

tianus. 8

Cumque extensa locorum, extra quam ullus non datur locus , linea vero media immensum circuli ambitum sua etiam immensitate,

in duas distinguens aequales partes , Filium

aeternum Patris aeterni unigenitum nobis deis Potare potest; ut enim unigenitus aeterni patris filius, infinitam & immensam diuinae male statis essentiam in duas distinguit personas immensas & infinitas & omni ex parte sibi aequales & similes , sic & haec linea immensum

circuli ambitum in duas immensas omnino aequales distinguit partes ,& ab infinito procedit circuli ambitu, ut de filius aeternus, ab immensa & infinita patris aeterni , dependet sapientia: Linea vero altera, quae literam. T. sh Visum integrae & perficit & in circulo partem con- sanctumquid stituit tertiam, Spiritum nobis sanctum , Patris & Filii sacrum pneuma, representare po bβractere terit. Haec enim linea ab utraque immensa& infinita circuli partα sumit, exordium, &in eodem circuli infinito ambitu , infinitum constituit & distinguit spatium , ut & Spiritus sanctus ab utraque Patris & Filii persona procedit , & in immensa illa S infinita diuinitate, infinitam & immensam constitui personam, & ab utraque Patris & Fili j persona distinguit. Ita ut in circulo infinito ita tripartito, si in infinitam posset extendi immen- statem , ut & Hermetica definitione superiori, mente concipi potest, darentur tria sparia lineis distincta , non essentialiter diuisa & disiuncta aequaliter immensa & infinita, quae circulum

119쪽

Sacrum re

demptionism serium indicatum in charactere Dei.

Lex Chrissi

numquam

desinet nisa sinat mun

infinitum & undiquaque immensum constitu rent, quae nobis graphice depingerent immensas tu undiquaqie infinitas sacrae Trinitatis persona S, unicam tantum eamque immensam de infinitam constituentes diuinae maiestatis essentiam . . Ex tanta huius circuli & suarum partium mystica explicatione, consurgit Jc sacrum de venerandum redemptionis nostrae mysterium ; linea si quidem media, quae totum circuli ambitum in duas distinguit partes,& linea altera , quae a Cir culo te a linea hac media procedit , literam. T. affabre effingunt. Haec autem litera crucis symbolum unicum & verum est, mortis & Passionis

Christi Redemptoris nostri mysterium prae se ferens , christique sigillum proprium & unicum

aestimatur, apud sacros scriptores, tantae efficaciae de virtutis, ut ab aeterno Deus praedixerit, mundum hunc δc uniuersam naturam non rui

turam nisi post Agem, cinacis mysterio introductam, de solos sertiari posse Christi asseclas a tata miseranda clade , quorum erit fronti sigillum crucis inustum. Quod & colligere possumus ex capite octauo Apocalypseos, ubi Deus praecipit

Angelo, ne terrae noceat neque mari neque arboribus, nisi postquam servi Domini Dei nostii signati fuerint in frontibus eorum sigillo Dei vivi. Sigillum autem Dei viui est, Thau, hebraeum; Thau autem Hebraeum est symbolum Crucis, de Chiisti character, ut enim Thau est ultima literarum Haebrearum, sic de lex Christi ultima erit inter leges omnes quae hominibus datae sunt ut

120쪽

Deo serviant. Post hanc Christi legem quae crucis mysterio in naturam introducta est , non da. hitur alia sed dabitur vltimus naturae finis. Sic& Christus erit initium S: finis totius naturae, iahac rerum naturalium catastrophe, quae prophetantur in Apocalipsi certo certius conspicietur. Vnde secrete admodum & mirifice crux medium circuli occupat in charactere diuino praedicto, quasi indicans Chri Tum fore initium Chrissum & finem naturae creatae; quae enim in centro la- re i tmxent ea principiis Chymicis prima sunt in com ctfη

positione 3c vltima in resolutione. Nihilominus Σῖ. i. Vne me tantae stolidus& naso carens insipientiae arguat Zoilus, ut me credere putet, Chi istum Redemptorem nostrum sore ex compositione naturae , nam haec absurda, non sonant verba mea , sed interpretari merentur, Christum Deu is se creatorem naturae & vltimum inde re iudicem. Cruce creauit mundum , hoc est quae munda & pura prestiterunt initio creationis virtute crucis & agni Occidenti in Cruce , suam munditiam & puritatem conservarunt, cruce redemit,& eruce iudicabit. Unde non sine magna & maxima mystica ratione, crux medium circuli occupat, ut conseruationem mundi, redemptionem Ae iudicium inde arguant, qui lin-ceos habent oculos. Sunt praeterea in hac cruce multa alia secreta valde occulta, quae forsan ne mo adhuc animo & mente concepit. Possumus enim hinc arguere , initio creatam suis se crucem tanquam mundi conseruationi, redemptioni dc

iudicio omnimode necessariam , quod in principio rerum, lux facta fuerit tanquam rebus om-

SEARCH

MENU NAVIGATION