Alchymista christianus, in quo Deus rerum author omnium, et quamplurima fidei christianae mysteria, per analogias chymicas et figuras explicantur ... Auctore Petro Ioanne Fabro doctoris medici philochimici monspeliensis

발행: 1632년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

mentari confatuε.

ut illis esset vitae adiumento & sulem; deeet go spiritum hune vitae & essentiae baiulum spiritum eme de corpus, hoc est tenuissimam de subtilissimam habere corporalem essentiam ut ossicio suo perfungi possit. Id claret in animantibus cunctis, in quibus antequam alimentum tu beat ultimam sui ipsius praeparationem subtilissimam induit essentiam, te crassas vetere uesuas primas deponit exuuias; primo ventriculus qualecumque alimentum ipsi inditum, praeparat in chylum , chylus a venis meseraicis εe ab hepate permutatur in sanguinemsanguis a eor- de in spiritum vitalem, hic I cerebro in spiritum facessit animalem, qui adeo tenuis est fle subtilis, ut quameumque oculorum aciem fallat Sefugiat,tantumque distat a primo alimento, quod

a ventriculo in chylum commutatum est, quan tum coelum distat a terra.Itaque videmus in tota& uniuersa natura, ut de in lingulis eius partibus, spiritum mundi vitae baiulum de essentiae

ministrum e coelo descendere in terram, & e terra in coelum iterum conscendere , & E coelo iterum in terras deuoluere ut naturam comm stret utramque cuius est compos, quaque poris est, totam conseruare naturam quod voce altis. sima intonat verissimus Hermes. Ascendit a terra in eoelum . iterumque descendit in terras Besuscipit vim superiorum 8e inferiorum,ad perpetranda miracula rei unius, hoc est ad uniuersam

naturam quae ubivis locorum una est , nutriendam, fouendam 5e conseruandam. Quod si haeo interpraetentur, de opere illo uermetico, mystico de areano, nihilominus cum de hoc opus re-

92쪽

reserat symbolum totius mundi, ipso Hermete

teste, nos di ad uniuersam naturam retorquendo, perperam non interpretamur tantum Philo sophum. Deus pater & ereator omnium diuina sua sapientia, haec ita fieri voluit, in conservandis &fouendis rebus sublunatibus & sancta & inuiolata lege sanciuit quae praeteriri non potest. Siedi erga nos miserieordia pietate summa, & sinis gulari amore ductus, Christum suum, unigenitum filium suum nobis dedit tanquam verum spititum mundi intellectualis, voluitquη ipsum ci suis coneipi de Spiritu sancto , in utero sacro virgi- ω,bis d.dii lnis intemeratae, eumque nasci& hominem ve--lrum fieri, mori, sepeliri, a morte suscitati, se ad νpsum seiune lum & dexteram suam, unde venerat, iterum εν. - 'conscendi, ut hinc veram vitam intellectualem ltanquam ex innato & primigenio vitae fonte no . bis impertiat gratias coelestes, & dona patris ae- terni nobis communicet, quae omnia peccatis nostris inconcessa di illibata nobis erant. At Christi immensis meritis, concessa nobis sunt α nexhausti eorum sontes apperit,ibi coram patremediator aeternus est, sacrificium & sacrificator, qui hostiam immaculatam , hoc est personam suam Trinitati sacrae semper offert, in piaculum scelerum nostrorum , quae vitam illam nostram intellectualem, qua in aeternum duraturos , in ipso talicitatis centro fecerat ipse Deus, ita contaminant & labefactant , ut pro nihilo coram

Deo habenda sit, temerata peccatis , vi Christi sanguine, piaretur, qui nobis suffusus illam re- istituit integram, & patri suo miserandam dispo

93쪽

fixta quid

corruptione indicet. deIesChrnana sem

r egent irratione ut

sidblitate sistant. a tura eget ritu vita.

fuit,cuius muster ij notam di sigillum impressimi in naturalibus cernimus. Ea si quidem dum cot- rumpuntur, in perpetuo corruptionis suae volu labro persisterent, ni spiritus mundi de super caderet, qui corruptionis illius sordes, dissoluendo εe abluendo nouum ex corrupto dat germen mirum naturae spectaculum εἰ ornamentum; sic de nos dum peccatorum sordibus inuoluimur. nullum aeternae vitae fructum daremus nisi Dominus Deus noster Iesus Christus desuper venirer , qui pecca*orum nostrorum omnium soris des expiando, suscitat in nobis illud germen seis ternae vitat,quo in sanctos euadimus vitos Christiana semper egentes irrigatione, quod sequentica ite, dilucidatum clarius legere licebit.

Spiritias munili e caelo ges milens in terras ad itam rerum sublunarium, Θmbolum est quoddam Christi descen- dentis in sacram Euchari iam

ad vitam Melium

omnium. C A p v T X. I D I M v s superioribus capitibus na turam ad rerum omnium nutritionem & conseruationem egere spiritu vitae , qui a creatore summo Deo ubicumque diffusus est, ut vitam ubivis locor

94쪽

Christianus . 63

diffusam foueat & nutriat, irtitando & suscitando omnes vitae facultates , alioquin uniuersa sterilescerent, & veteti suo tegumento squalido prorsus interclusa, perirent: mirabili autem methodo & via plusquam stupenda, tanto perfungitur ossieto , descendit e coelo in terras, de exterris iterum conscendit coelos , iterumque ter ras petit, & sic fit alimentum verum proprium

cuicumque rei. In maximo omnium operum Hermetico opere, id es artus elucescit; ibi enim loci, spiritus

metallicus coelum vasis qua clauditur conscedit, iterumque fundum petit, terram versus metallicam, quam tanta donat virtute & energia, ut reliqua impei secta metalla, cruda & incocta perficiat, coquat & duret in atrum vel argentum, adeo purum N nitidum ut omnimodam metallicam scabritiem prorsus a se eliminet, nec ulla Corruptione teneatur. Sic etiam vitrum di chri-stallum lapidesque omnes ignobiles & triuiales

in veros trastasmutat adamantes & carbunculos.

Viderunt quam plurimi supremae & infimae sor- ra=Id.mtis homines sciens loquor, puluerem rubicundis Philosoρεον simum, lumine & splendore, rubinis 6c carbunculis praenitentem melle & sacchero dulciorem,moselio Ae ambaro suaviorem & fragrantiorem . vitali igniculo turgentem,qui plumbum, serrum& quod uis aliud metallum igne liqmum sua liquatione breuissimo temporis spatio , in verissimum aurum, ipso naturali auro praestantius de nitidius commutabat. Floret adhuc apud ilorentiam in cimeliarchio principis tantae & praeclaraeis auditae metamorphoseos specime admiradum

95쪽

itione me

nisi speetare lieet ferreum clauum media sui pa

te, in purum legitimumque aurum conuersum, oleo quodam chymico in quod immersa fuerit pars illa claui. Fuit autem istud secretum opus, ex spiritus mundi metallici essentia conflatum; hic si quidem spiritus, postquam duris Ac crassis suis exinerementis terreis, te perfecte emungere potest. idque per mortem dc corruptionem suam tandenouum sibi comparat corpus subtile & tenue valde, spiritibus turgens , quibus coelum vasis quo clauditur scandit, iterumque praecipitatur in terram. fixam claram & mundam, cuius su sone & liquatione. metalla, impurae propaginis& leprosie sortis absolute mundantur,aurique &argenti subeunt nitorem & splendorem, cuius perfectionis culmen nunquam attigissent, at vilissimae metallicae rubiginis labe perpetua contabuissent, ni spiritus ille mundi metallorum omnium pater & primus opifex metallicam induens formam, illas corruptionis sordes, stro impolluto humore detersisset. Mirum certe artis Chymiue spectaculum,quo

speculari imo contemplari licet hominum omnium miserandam sortem , qui numquam scelicitatis supremae culmen pertingere possunt, Cuius tamen potiundae gratia nati sunt omnes, ni ipsemet croor Deus hominum omnium verus pater & primus opifex , humanam induat naturam, mortem patiatur, resurgat, e lumque petat gloriae suae , ex quo iterum descendat in ter-Ta1,nec tamen coelos linquens, virtute diuina,&arcano imperscrutabili in. 1acto Eucharistiae Saacramento

96쪽

cramento fiat nobis alimentum diuinum trania mutata vere panis & vini substantia in verum &legitimum reale corpus suum , saluis tantum panis vinique speciebus sub quibus , verum &coeleste nobis elixit, quo delibuti omnes abomnibus vindicamur peccatorum spurcitiis & sic electorum numero conscribimur, veterem deponimus Adamum , novique Christi essentia protecti, hostes omnes debellamus, mortem fugamus, infernum claudimus, coelumque nobis in aeternum apperimus, & ipsius Dei consortes facti, hymnum illi canimus aeternae laudis &gloriae. Haec transmutatio nostri quam Christus Iesu, noster suo praetioso corpore nobis dato peragit, miraculosa omnino est , & diuinae artis opus, aliamque antecellit infinitis parasangis, quam de plumbo aut de ferro in aurum conuerso retulimus. NihiIominna cum his ambabus trania

mutationibus, in sit aliquid depictum & insculptum, cuius auxilio licet Christiano Philosopho, absque eiusdem fidei Christianae labe, has inter se comparare, ut percipiant omnes misericordia& gratiam diuinam ubique adeo diffusam esse, ut mysteriorum suorum insperscrutabilia arcana, depingat, & figuret quoquo terrarum , ut tanti beneficii memores esse valeamus. Vidi PIantassem ego sculptam plantae admirabilis iconem , quae m- - ρ ρ ρ' nonnulla sacratissimae Passionis Christi stemma 'ta perfectissime insculpta gerebat : caulis eius 'Tolliis lanceatas vivo languine variegatis, terra

97쪽

a Ueria D. cra passionis

ibique depicta Iunia

demtrionis mssaria ad Eucharissia consιtiunda

is vergunt.

rona spinea, claui nigro colore veluti ferreo delibuti visebantur, vestis & toga tanquam sacrum vexillum hinc prominet,& haec omnia columnae

albissimae in umbilico floris positae, infinitis sanguinis vividi guttulis conspersae suffultae, omnibus in propatulo erant. Sunt & multi qui iudicis terris,& iam in quibusdam aliis multis Europae

partibus, in hortulis quorumdam hanc mirabilem plantam viridem & solo adhaerentem conspexerunt florentem, quae sacratissima redemptionis nostrae stemmata perfectissimc delineata omnibus exhibet. Vide iam & contemplare haeretice ut non solum Deus in penetralibus de intimis naturae secretis, sed etiam in propatulis na tutae plantis & floribus, haec sua mysteria pingit, quae tu intimo corde negas adoranda, &nauci pendis : haec omnia coram Deo, iudicis accusatoris Vices agent, teque pudore quam maximo confundent, hac mysteria salutis nostrae unica subsellia, nec domi nec in eorde habes depicta,& tamen ubique terrarum delineata co-spiciuntur ad tuam confusionem & opprobrse. Haec omnia etiam praedicta mysteria quotquot sunt a Christo celebrata fuere, hac unica potissmum ratione, ut in Ecclesia sua Eucharistiam sacram deponeret, ut reliqua omnia in ista sola

nobis essent utilitati & saluti. Quod in Evangelio Christus firmis di clarissimis verbis asseuerat-qui non comederit corpus meum de biberit meum sanguinem non habebit partem mecum; Quasi diceret, veni in mundum naturam serui induens, passus sum crucem, mortem, sepultura, resurrexi a mortuis,coelos ascendi, sed Es ad dexteram Patris aeterni. At haec omnia, ut ite Ium

98쪽

descendam in terras, dexteram patris nec coelos inde linquens ad Eucharistiam meis asseclis relinquendam, quae verum est eorpus meum reale de integrum quod verissimum erit peccantibus& impuris hominibus tanquam elixit permutans eos in pios sanctos & fideles ; at id non erit via& methodo communi Ze triuiali, sed ego ipse Christus vobis ero alimento, & cibo, aut veluti lapidi Physico, impura transmutanti metalla, quire ipsa,ipsemet impura intrat metalla , sic Ae ego impura subibo corpora vestra, ut ea mundem re expiem expiatione ultima, sine qua habere p τ' mi Eiseha tem mecum nullius est hominum. Quare asse Ue ristiam θε=aranter vobis praedico,qui non comederit reale dc non eomedit, verum corpus meum,ta biberit meum sanguine

impurissima sordescet macula & labe, qua parte p' 'mecum habere non poterit. Candidus enim ego& nitidus, candida & nitida sequor,& illa solum mihi coniungi possunt, est enim rerum similium

caecus & occultus amor et Ob quam rem Sacramentum Eucharistiae omnium saluti quam maxime necessarium credimus, quo solo vita spiritualis nostra illaesa & integra conseruatur,& quo quotidiana miracula patrantur in Eccl. Romana.

Non enim sola est metempsychosis sed δe simul

metempse machosis,& transubstantiatio panis de vini saluis eorum speciebus di formis externis, in verum corpus Christi, cum suis omnibus speciebus de formis, quae occultantur di obteguntur specieisis vini& panis .Haee est illa mi culosa de vere stupenda transmutatio, diuinu opus, diuina 'Alchymia, qua Deus fit homo, di qua Deus homo, se praebet omnibus hominibus in alim ε tum E a

99쪽

Eucharisi verum, ut nos in sanctos & pios & quasi Deor is - permutet, hoc est mirabile mirabilium omnium mi=abilim. mirum, quo Christus Ecclesiam Romana luam declarauit. Praeclare admodum nihilominus elucet eius sapientia & summa bonitas, quod dederit naturalia quaedam, que nobis horum mysteriorum symbolis & figuris esse possunt, quibus praelibare possumus multa Sc praeclara ad eo iuexplicationem ; Sic spiritus mundi e coelis in iterras deuoluens ad vitam & conseruationem rerum naturalium nobis est subsellio, ut mirabilem & inenarrabilem Christi descensionem in Sacramentum Eucharistiae, ut vitam spiritualem omnium hominum contemplari valeamus adeo necessariam & perutilem , ut eius defectu &Nοη ἀμtur inopia Eeelesia Dei consors dici non possit, nec z ci tanto dignati nomine, nec modo Ecclesia dicist a ibaris, ' possit , cum ea semper habere mereatur & debeat secum religionem & cultum veri Dei conexum; cultus autem veri Dei , sacrificium expostulat Deo condignum & peccatis hominum expiandis idoneum N aptum: quale autem sacrificium Deo condignius & hominum peccatis diluendis ossicacius, Deo homine ipso inueniri pollet. Huius Sacramenti necessitatem apud Ecclesiam , cancellatim & figuratim nobis com- rhonstrat necessitas spiritus m nndi descensus in ΣΠ - tetras ad conseruationem rerum sublunarium,

undenam eo enim IndI uidua quaeque tendunt ad perte- ex natura ctionem sua nata sunt; sumunt enim omia exust mi usit eo originem S primordium , & tali & simili perpetua & perenni irrigamur sonte, ut in suum Perdurent aevum, alioquin in se ipsa corrueret

100쪽

collapsa naturae molles ; sic de Christus multo quidem & praestantiori modo Ecclesiae suae, seipsum praebet in eseam veram , ut tali de tanto re*cillata cibo & potu, in aeternum perduret

tempus.

Descensiin spiritus mundi super mixta naturalia , aduentus Spiritus sancti

. super Christi assecla, figu

ram quantam repraesentat.

C A p V T XI. AM I A M Chymiae alumnis explicandum venit, quid proprie sit spiritus mundi, nam in praecedentibus capitibus humiditatem radicalem Mercurii mundi,spiritum mundi diximus; hanc vero humiditatem seu spiritum humidum volatilem , cum Christo symbolum habere ostendimus. Nunc vero spiritum Mercuri jeum Spiritu sancto, symbolum etiam habere volumus : videndum nobis est & explicandum an si ambo spiritus sint una & eadem res in Mercurio mundi. Itaque spiritus quem cum Iesu Christo symbolum habere voluimus , humiditas est radicalis Mercuri j quae humiditas cum sit tenue quid, & valde subtile, spiritus nomine, dignari meretur, propter suam tenuitatem. Quod enim

naturale. Diuitiam by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION