장음표시 사용
131쪽
ex toto corde , ex tota anima , & tota mente, &proximum sicut seipsum; ea etenim ratione , non voluntati diuinae conformes fuere , & proinde amor ille summus qui creaturis erga Deum exigitur, nullus fuit his Angelis , sed potius odium re ira in Deum, & liuor & Zelotipia in proximum. Vnde praecepta charitatis apud hos Angelos nulli fuerunt preti j de momenti, & proinde demeruerunt poenas aeternas, pro tanto delicto; non enim peccarunr in Deum de proximum intelligendi de cognoscendi imbecillitate de infirmitate, sed pura de nuda malitia , 8c data opera. Ideo grauissimum est Angelorum illorum scelus, quo iusto Dei iudicio ad miserias aeternas destinati sunt. Alij vero qui nullo pacto voluntati luciferi ac eius menti adhaeserunt, at fortiter in ipsum praeliat i sunt, ad beatitudinem & for-licitatem summam sublimati fuerunt in praemiu& gratiam tanti praest j. Sic Angeli hi, qui bonum sequuti sunt quatenus voluntati diuinae conformes facti sunt, gloriam illam & elicitatem meruerunt: Alij verε qui malum sequuti sunt in decretum diuinum insistentes, eique repugnantes , malorum. Omnium malum sibi asciuerunt coelum & thronum Dei, in perpetuas liquerunt aeternitates, gloriam & gratiam amiserunt, captiui facti sunt, & his omnibus malis, quae mens ipsa capere non potest, mancipatos credimuS, Ac perpetuis supplicijs deuinctos , in Delicitatis supremae abysso & malorum omnium immenso de inexhausto harathro in carceratos , ubi omne genus, species & individuum poenae, laboris,doloris, tristitiae, languoris, & angustiae, reperiun
132쪽
tur,& id omne perpetuo & aeterno temporis aeuo confirmatum, & decretum ab ipso met qui aeui& temporis perennitates stabilivit & effecit. Miseria miserrima fuit Angelis, & inauspicar Astis. I iatum infortunium maximum , eorum quorumdam scelus, ad amo protoplasto I nam ex eorum prodijt Ada scelere, originem traxit & Adami peccatum', ex mipeccatum quo quidquid est in mundo mali & mortis primordium sumpsit , & totius naturae infirmitates .& calamitates duxerunt exordium, ut ex capite sequenti de creatione hominis omnibus in propatulo est: Ex quo colligere possumus, si id ipsuacutissima mentis lance ponderemus , Angelorum ordincm Hierarchiam in malos spiritus de icaco daemones, S in bonos spiritus & en demones, distinctam esse , eamque distinctionem diuisionem coelitus nobis reuelatam. Deus etiam Graphice depinxit in natura ipsa , eiusque noras non omnino rudes nobis ipsis inussit. Adsunt enim nobis, vitae nostrae inseruientes spiritus benigni, qui vitae ministrant, adsunt & alii maligni& mali moris qui nocte dieque vitae nostrae insidias parant & spiritus mortis Vere dici possunt, illi endae monum imitantur naturam & essentia Deo seruientes & ministrantes tanquam totius Vitae vere vitalis principio & fonti, hi vero caco- daemonum sequuntur genium , Ac Deo repugnant, eiusque thronum, si possibile esset euer
Mercurius seu calidum innatum mundi quod est fons & scaturigo naturalis vitae, qu8d Deum ipsum & in superioribus legimus, a nologice repraesentat, id ipsum aptius & couenientius multo
133쪽
Μὴλ i. . notas fgurat. Adsunt enim ipsi Mercurio m uehis iis; di, & semper adstant benigni & maligni spiritus; ρο maligni, Benigni perenniter illi ministrant ac seruiunt, ut
Ocur. vitam nutriant foueant & conseruent, maligni vero aditant ut praesto sint vitae nocumento,
Vnde morbi & vitae huius calamil ales & angustiae scaturiunt. Quid quaes dest in rerum natura aptius ad Angelorum naturam nobis quandam . adumbratam depingendam ac delineandam qua spirit' Mercuri j , seu calidi in nati; sunt enim quidam eorum, qui vitae inhadirent, nec eius obsistut virtutibus & energijs; alii vero discordes omnino, vitae semper insidiantur , ac eius dominium euertere tentant; illi recte spiritus vitae dicuntur, hi vero spiritus mortis nominantur, illi luce gaudent, hi tenebris semper immergi congratulantur, illis nitore, splendore, pulchritudine & reliquis vitae floribus exornari votum est & amorsu inmus, his vero lutosis recrementis conspurcari, & omnis corruptionis genere volutari scopus est ultimus, & expectata finis qua Vergunt. Vnde non mirum est. si Alchymia in perquirendis naturae arcanis aliquando se extollat supra vires suas , terminosque & limites suas naturales transgrediatur, cum in rebus ipsis naturalibus, consona multa supernaturalibus reperiantur, ut ex spiritibus naturalibus facile admodum animaduertimus, quibus Angelos supernatura-Ies essentias & simplices, aliqua ratione , mente
134쪽
homo creatus fuerit, ungenam humanae angustiae oe calamitates ortum habuerint.
superioribus capitibus , mundum hunc non aeternum esse. hominem que huiusce mundi coryphaeum &totius naturae creatae praecipuam parrem aeternitatis non sapere fontem , at originem duxisse & primordium in temporis certo quodam limite, ab immensa & aeterna potentia, quae ipsum ex nihilo creauit & eduxit effecit sibi ipsi similem N aliquatenus consormem , Ut ipsi seruiret, ministraret, & tandem cinio , para dita, summaque & suprema scelicitate donare tur, ob quam rem animam viventem vere vita l intellectualem , aeternam & immortalem in corpus eius caducum di fluxum inspirauit, ratione cuius ab omnibus aliis mundi inferioris animantibus discrepat , quin etiam & corporis eius erecta statura, capitisque mira structura & stupenda dissonat ab aliis, circa capitis ambitum astant sensuum organa, quibus diuina eius mens stiendi & intelligendi fit compos, bracchia &manus rἐliquum corporis exornant, quibus se
135쪽
ab omnibus tutatur host ibus , dc vitae suae orna- menta quaecumque Jc alimenta parat, quod nulli alteri animantium datum est; ut ipsement into- ligat & percipiat mente sua, qua ceteros praecellit animantes se supra omnes esse, & Deo seruire debere, coelumque tueri, ad quod e directo te dit tu vergit eius aspectus , ut domum veram palatiumque innatum suum esse sciat, quod tandem occupare & possidere debet, modo voluntati creatoris adhaereat, nec ab eius unquam re- . ctissima norma 8c tramite se eliminet. Quodin in terris non adhuc his assiuamus diuiti js & delitiis, mirum non est sapienti, cum summum bonum aliqua ratione demereri mereatur, antequalia beatur de possideatur. Degit homo,in hac miseriarum valle & calamitatum omnium vastissimum pelagus nauigat & percurrit, ut inde supremum illud bonum & summam Relicitatem ad quam creatus est meritorijs & catamitis operibus tandem adipiscatur. Ita enim voluit & de-ereuit supremus omnium Deus , & voluntatis suae intemeratas leges & vias , nobis in Christo unigenito filio suo patefecit, quem pati iussit, Vt . in gloriam suam initaret; sic & nos omnes Chri- si asseclas esse debemus, pati omnia quae possiι- mus, & in mundo bene mereri, Ut meri P a nOstra, Christi meritis infinitis adiuncta & connexa. coelum nobis faciant haereditatem nostra, qua fruamur in aeternum tanquam veri I legitimi haeredes, qua diuites omnino facti & praepotentes I omnibus supra coelestibus donis exornati, Deum creatorem nostrum perpetuis gloi
& laudis hymnis collaudemus; Creatus si qui -
136쪽
dem homo est, non ut sibi ipsi seruiat, sed ut ' ηρ'
Deo laudem, gloriam, honorem , omneque ge- nus obsequii reddat & merito tribuat , caetera Vera cuncta, creata & ex nihilo educta, ut pote Angeli coeli elementa, & reliqua cuncta naturae, creata quidem fuerunt, ut Deo primo serviant. at secundarid in hominis gratiam & obsequium educta fuerunt, homo solus, soli Deo figulatus est, taetera hominis obsequio deuincta fuerunt. Hanc diuinitus sancitam legem & ordinem
'praescriptum inter creaturas & creatorem via lauit ac temerauit primus omnium Angelus, quem
subito sequutus est homo , Angeli praeuaricantis astutia : Haec enim tanta fuit in perditionem hominum, quanta fuit meditatu & cogitatu possibilis ipsis malevolis Angelis, ut genus Omne perderent humanum,& peccato contaminarent, Vt
incarnati Verbi mysterium hinc inde subuerterent: nihil enim Deo maiori est odio , quam ipsum peccatum ipsi toti coelo inimicum & con
Angelus peccato insectiis & conspurcatus, cuν Aublivoluit etiam simili hominem inficere macula, ut hominem ea pari suo plecteretur supplicio & coelo detrude- eitauit ad retur, &. ita decretum & ab aeterno sancitum inis peccώtum. carnati Verbi mysterium praepediret, sed vanum .& irritum omnino fuit opus Hea potius via eOnfirmauit quam insinuauit : nihilominus tamen haec omnia tecreta in mente seu arcano suo concipiendi modo, firmiter credebat, & ita obuenire putabat. At non suit egregius praescius ventu ri vates. Si enim fuisset non ita argute, & praepostere sorsan parentem primam nostram Euam
137쪽
aggressus fuisset fle suis commentis in mandatorum diuinorum violationem non tulisset, etsi credendum sit Angelos post peccatum adeo malos & peruersos esse,& Dei & hominis ipsius esse hostes, ut nihil nisi mali de 'perditionis ergo in
homines agere & excogitare postset. Non ergo mirum est, si ita caute & fraudulenter debiliorem hominis partem tentaverit,
miraque eloquendi facultate, violati diuini ma- dati poenas de supplicium eluserit, imo potius honorem grandem, maximam laudem & gloria 'amplissimam & diuinitatem ipsam ex laesione
ipsius mandati promiserit, modo fructum arboris vitae illibatum non relinqueret, sed ipsa primum degustaret & viro suo Adamo degustandum praeberet ; haec enim erat virtus & energia arboris vitae, ut eloquebatur ipse fraudulentus orator, quam cum quis degustaverit , diuinitaris sibi ascit tere proprietates bonique malique scietiam,tanquam Deus sibi vendicare. Hisce fraudulentis delusa prima parens,Verboruillecebris & nimia sciendi cupiditate auara effrenata, tuit in morsum illibati pomi,& cum gustatu suauissimu Jc gratissimum inuenerit,idipsum viro suo obtulit dc perquaoptimu praedicat, de omniuparadisi fructuum iucudissimum esse persuadet. Adam simili curiositate flagrans & ardes prOmissis uxoris suae iam ab Angelo praeuaricante fascinatae delusus, ad morsum intemerati pomi, verborum mira titillatione se praecipitem de dir, mandatique diuini penitus oblitus est, ne comederet pomum hoc ut mortem aeuitaret aeternam:
Pomum Ergo intemerandum ex manu fascinan-
138쪽
tis mulieris excepit, & dentibus suis temerauit,
ipsumque admordit& deglutijt & deglutiendo
Vix in ventrem suum condiderat, quin peccati sui crimen insandum cognouerit & criminis tali reus factus paradisi locis umbroso pympino obscurioribus se abscondit & arborum seudolis ramis verecundiam & pudorem criminis laesis diuinae maiestatis abscondere cupit. At nihil est in
tota rerum natura , quod tantum crimen tegere
possit, ne soli diuino & luci vere sonti appertum fiat. Clamat imo intonat Deus, ubi es Adam iam nostri similis, cur mandata mea violasti cur tu ipse gladium mortis aeternae iugulo tuo transfixisti 3 Pudore nimio suffusus,vox faucibus haeret, fugit & se tegere foliis tentat, sed tande excusan. ris verba mussitat eu ait,oculis in terram demissis versus limbu & originem suam ut infirmitatem suam ostenderet. Domine, mulier qua dedisti sociam & adiutoriu secisti mihi, verbis palpatibus di fascinantibus me delusit,pomumq; porrexit fructum diuinitatis excogitatae , fuco & scienti qmali & boni condimento , delibutum tribuit,&ssic excantatum in mandatorum tuorum obliuionem me praecipitem fecit. Excusantis haec inutilia verba,Deo non potuerunt essc iustitiae & criminis tanti piaculo, sed sceleris potius qua dante- auis corollario & additamento et nunquam est crime fiat ipsius in alterius culpam retorquendu . Propter A. Fons & scaturigo malor si humanotu omnium geurii se ae
fuit ordinis & legis diuinae subnersio de violatio: ή- ρ ς ε iomnia facta fuerunt ut essent Dei obsequio de .M.ful.
uinct a,hςcea de postea hominiobsequi nata erat. bona , DEringelus primus omnium hanc legem temerauit sunt
139쪽
homo postmodum Angeli fraudulenta cautela se ipsum eiusdem violatae legis reum effecit, &ita quidquid erat in orbe terrarum & in uniuersa natura per ipsos , & in ipsis conspurcatum est, &bona secta mala sunt, qund omnia in Angelo &homine maledictionem diuinam passa sint; erant siquidem propter ipsos bonos,omnia facta bona,
hique deinde mali facti, eadem ipsis mala facta
idemniuer. Hinc surgit naturae uniueris corruptela, sapiet natura adhuc & redolet legis violatae fomitem , quo p q, innatum omnibus & insanabile agendi cacoethes, quo nitimur in vetitum , cupimusque negatum. Sic etiam in hominis perniciem omnia tendunt, nihil ipsi obscquitur, cum & ipse omnium primus creatori suo obsequi recusauit. An tequam vero creatori reniteretur, cuncta parata erant obsequio humanae voluntatis, cuncta honorem laudem Ze gloriam hominis tanquam ultimae & supremae per se Aionis centri enarrabant. Natu g enim erat homo , ut totius naturae creatae persectionis supremae & vltimae culmen pertingeret, sic unione hypostatica verbi diuini cum humanitate ; nihilominus etiam compositione sua corporis ipsius & animae, caeteris cunctis na- santia turalibus praecellebat, quod ad animam attinettione ani- non ambigendum est, quin naturalia antecellat
& supernaturalibus Angelis aequalis si & conformis, diuina ac smili Angelorum stirpe satus, non tantum dissimili intelligendi acumine prae-
ditus quantum imaginari fas est. Quod ad corpus vero pertinet, superat & reli-' qua cuncta, quae ex elementorum limbo facta
140쪽
uanm. IO9 sunt. Primo quidem quod ex sacratissimis summi opificis manibus figulatus sit, ex purissima limbi parte. Pars autem purissima Iimbi ex Chymicorum sententia & scientia, est purissima illa pars Mercurij mundi, quam Chymici salem dicunt, qui calidum innatum mundi & humidum primigenium una & simul unico corporis sui limpido claustro concludit & continet , ex qua materia scaturiunt aurum, argentum , & lapides pretiosi omnes, qui animos nostros pulchritudine & lumine sple doris fascinatos retinent'; quale quaeso corpus erat homini & quanta pulchritudine & speciosa forma praenitebat ceteris animantibus ex aurea materia diuina penitus arte, figulatum corpus , in quod Deus ipse inspirauit spiraculum vitae aeternae, quae ipsi fuit animavere vivens, certe nihil pulchrius in rerum natura inferiori excogitari potest. Et firmiter nobis credendum est cum reliquis antiquis paribus, hominem in creationis suae mo mento antequam peccato contaminaretur perfectissimum
M absolutissimum ipsius Dei esse opus, corpus habere pulcherrimum de prae filijs hominum
speciosissima forma praeditum, cui mens erat Omni scientiarum naturalium Zc supernaturaliugenere delibuta, Angelicum vere sapiens conia ditionem & sortem, firmissimis adeo ac in dissolubilibus connexa cum corpore suo vineulis &nexibus , ut nullis agentium externorum aut internorum viribus ditsolui & corrumpi posset. Ita ut ab omnibus morbis & morte ipsa vendicarc-tur, propter naturalem hanc & diuinitus conflatam & compactam harmoniam calidi humidi
