장음표시 사용
71쪽
donat corpore, ut vitali suo undiquaque per i tum ter rum orbem perfungantur officio, unde eιννοιiο- illud peripateticum emergit axioma , a corrup-'rd ge- tione generatio sumit exordium t Nisi enim spi-r t ' - ritus iste vitae plenus corrumperetur, vim illam
vitae quam In te continet, exercere non post et, nec inde generationes excitare, neque etiam potest tantum pati, ob coelestem & aetheream suam naturam,quin inferioris naturae corpus sibi assu-emen mun- mat ut potὸ, mortis & passionis fundamentum. tqμ re φρη Mortis ergo & passionis nee essitas , in rebus in- this.,f. ferioribus ad rerum seriem conseruanda filium induat. hunc coeli. 2Etheris & naturas, corpus alterabile& morti obnoxium sibi compingere coegit. Haec omnia admiratu digna sunt, ut incarnati Verbi mysterium quod hominum de Angelorum omnium intelligendi potentias antecedit&exuperat, rudi aliquo depictum penicillo in natura ipsa conspiciamus interpretariqua valeam', illud sacrum, Signatum est super nos vultus tui Do a mine; non possumus enim in natura profundioriscalpro & aeutiori coelo, insculptum eernere, hoc incarnati vel bi mysterium , quam in prae-
ue nisue. Mercurii nostri 9εmate. Mercurius si qui in nati.-- dem noster, quem & humidum primigeniumst s Meνeu- dicimus, calidi innati volgenitum,a summo coe-iiM munia. lo descendit in terras ut in centro terrae Virginis, corpus assumat elementare ad conseruationem
rerum sublunarium, neque adhuc id posse, nisi patiatur vim mortis in tali corpore, & surgat iterum in nouum corpus priori subtilius & acutius. Quid illud aliud est, quam nobis depingere sacrae de admirandae & incomprehensibilis in-
72쪽
earnationis diuinae mysterium, ad restauratione generis humani. Nonne filius Dei, a patre luminum, dc altius quam a summo coelo, venit in terras . & in utero sacratissimae virginis factus est homo, ut mortem obiret, ut de morte triumpharet surgeretque in vitam , cui postea nulla Uunquam pramalleret mors. Non possum ergo sa- ι.Itim. tis mirari hoc symbolum , quocirca adhuc subtiliter & minutim eius symmetriam ametram ut ita loquar perquiram. Filius. Dei unigenitus est in diuinis, Mercurius mundi unigenitus in creatis; calidum enim inis natum, humidum unicum primigenium producit, sibi aequale & coaevum; Pater etiam aeternus unicum producit filium primogenitum sibi aequalem & coaevum. Filius Dei occupat totam aeternitatem patri similis & aequalis. Mercurius item noster occupat totum naturae creatae sp χ-tium, similis & aequalis naturae creatae, nam est tota Vis naturae, ne quis in verba Mercurii hal - Mercurim lucinetur: filius Dei naturam sibi assumit hum 1 -ρ 'pynam, ut haec cum diuina natura, in unam ex 1iar 'gant naturam Christi unitate stippositi; sie illae duae naturae, diuina nempe & humana , duas in Christo non constituunt naturas, sed unicam tantum Christi naturam unitate suppositi. Mercurius item suo modo naturam Elementarem sibi assumit, ut uua cum ccesesti natura, in unam exsurgat Mercurii substantiam unitate suppositi;
non enim in Mercurio natura coelestis & naturaesementaris duas constituunt naturas sed ambarvnteam Mercurii componunt naturam.
Si fili ui Dei saetatissimo virginis utero clau-
73쪽
sus, non linquat dexteram patris, nee spatium aeternitatis, nec uniuersi mundi ambitum, quem omnino complet, sed solum in utero sacro fit homo Deus, in quo ante Deus solus erat. Si quadamtenus Mercurius noster dum corporis induit naturam non linquit societatem inseparabilem calidi innati patris sui, seu naturae, nec spatium vastum uniuersi mundi, quod perpetuo& perenni suo pneupmate implet, sed solum incentro salis , tanquam in utero virginis terrae , inferiorum suscipit naturam. Sal enim est terra Virgo quae numquam peperit, nec post partum suum virginitatis suae flosculus de splendor contabescit, ut videre est mystico eius symbolo, arratis A quod cum sacratissima Maria Virgine contem
zzzz plandum exhibere licet. Liceat modo, illibatae
um. virginis intemeratam conceptionem, salis productioni comparare , ut symbolum incarnati verbi ex parte sacratissimae matris , in re naturali delineatum , etiam conspicere Va-
Quemadmodum sal mundi naturae germen a calido innato Spiritus mundi producitur & in productione sua , ab omni corruptione Mementari vindicatur: Sic sacratissima virgo ac praestantiori multo modo, in quantum mater Dei futura erat per gratiam peculiarem diuinam concepta & producta est absque ulla peccati labe, & toto vitae tempore, in illa puritate & gratiae plenitudine conseruata est, virtute Spiritus sancti , quo perenniter obum
at iis ι. Sal etiam toto durationis aevo, ab impuris
74쪽
elementorum corruptionibus vindicatur, vir- ώμ, η φρη tute spiritus mundi, seu vaporiS hum Id I primigenii quod est conseruationis naturalis funda
Sal item vitam hanc labilem tribuit conserinuat& fouet, virtute & energia spiritus mundi quem e gremio suo perpetuo fonte , & indesinenti riuulo educit, ad conseruationem & vitam rerum naturalium. Sic & virgo Maria vitam aeternam tribuit, fouet & dbnseruat, virtute, potentia & misericordia I E sv CHRIsTI ifilii sui. fidelibus omnibus Christianis , qui gratiam hanc aeternae vitae , ex IESU CHRISTO, desumunt tanquam ex immenso oc inexhausto,
gratiarum pelago. Sal est mater filiaque simul spiritus mundi, qui mundum conseruat; Virgo sacratissima nonne mater & filia Dei habetur qui suo sacratissimo spiritu, mundum hunc uni uersum vere conseruat & sustinet , ne pereat ;Mater Dei castissima est, virgo post partum aeque Vt ante partum, quod nullum aliud aduentilium semen sacratissimo & intemerato suo utero , admiserit, praeter virtutem Spiritus sancti, qua in sal conceptione Christi obumbrata fuit: Sal item, qMa ratio ut ita loquar virgo dici potest ante partum & diripusit. post partum spiritus mundi, quod nullum extraneum semen admittat, ad generationem filii sui, praeter virtutem & energiam illius spiritus , qui incubat illi, ut naturam induat He mentarem & producat substantiam alimentitiam toti naturae conuenientem, nonne Christus itidem in sacratissimo virginis utero naturam induit humanam : ut hostia sit sancta,
75쪽
hostia immaculata, quae immolari debet proepeccatis hominum, ut a morte surgant ipsi invitam aeternam. Filius salis est spiritus & corpus naturam coelestem & elementarem participans in perfecta & absoluta unitate unius indiuiduir filius Mariae Virginis est homo Deus naturam diuinam de humanam in se eo ercens in perfecta& absoluta unitate suppositi. Itaque negare non 'steriorum possumus quin mysteriorum sacrorum Icones, m us Φ fistulas & asse Arias in natura ipsa quadamtenus delineatas conspiciamus, quae tuo modo co-
tribuunt & concurrunt fidei Christianae stabiliendae. Contanplate quaeso, o Ethnice, 6 Haeretice, qui mysteria haec orthodoxae Ecclesiae subsannas, ac parui pendis, etsi diuina penitus &supernaturalia sint, quam altas tamen figuras in mysticis naturae egerint, ut nobis sint auxilio ad haec insperscrutabilia arcana explicanda. Perpende quaeso, quantus sit & qualis erga nos amor diuinus, qui ad unicam salutem nostram haec supernaturalia miracula fecit horumque sacrum sigillum naturae creatae impressit, ut omnes & per fidem ,&haee externa fidei nostraestatumina, uberrimi fructus eorum fierent participes; qui vero flocci facerent aeternis plecterentur poenis.
76쪽
Ac et a virtutis est AlchymIa, in ' . , . docendis N perquirendis naturq ar Gieaeissima canis, quibus nobis claret spiritum os inperquimundi nihil generare ac producere rendis natu posse, nisi moriatur postquam ele- νεμπε Μ.
mentari indutus est natura, sortesqua subiit rerum sublunarium ; granum enim est de semen vitae, quod terrae mandandum est, ut putrescat di moriatur, fructusque ferat, alioquin sterile iacit de evanidum est. Hermes,Chymicorum Omnium Archisophus & vere tritaegistus , nihil aliud intonat cum tota Chymicorum turba, qua mortem spiritus seu Mercurii metallorum, secus enim inutilis est nulliusque momenti in opere Physico, persectionis culmen conscendere nequit, ad quod totis viribus anhelat, ut cruda de incocta metalla,& coquat & duret, in aurum vel argentum, ni morte sua vindicet se ab impura N Reculenta mixtionis de compositionis suae crassitie, & ab ea surgat in corpus subtile de tenue Valde penetrationis compos, cuius gratia dc auxilio suae perfectionis & coctionis dotes, metallis crudis de incoctis communicat , de sic metallicam metamorphosin perficit de ostendit.
77쪽
Nec solum in metallis hoc obseruari licet, sed& uniuerso mundo palam est, nihil generari posse absque corruptionis & mortis praeuia falce ; ea enim est quae vitae nouae praebet fundamentum , 8c ex qua veteres reicissi surculi. in nouos 6c recentes , germinant de pullulant vitae concinnos & turiones. Alioquin Mercurius qui est totius generationis & corruptionis sedes & immota basis, calorem suum innatum rebus sublunaribus communicare non posset, quem a patre suo calido innato mundi accepit, ea lege Ac conditione ut quod est in rerum serie optimum omnibus naturae partibus diffundatur. Quocirca a coelo descendit in terram naturamque induit inferiorem, ut similis omnino fiat de aequalis inferioribus , eaque ratione nutriat, foueat & conseruet , inferiora omnia, quorum gratia rerum sublunarium subiit sortem. Ex his quis hominum adeo hebeti oc obtuso ingenio habetur I ut non colligat mortem spiritus mundi, symbolum esse posse , mortis Christi, cum decreta fuerit & sancita lex diuina, rein demptionis humani generis , per mortem Vnigeniti filii Dei. A qua sola & unica morte pendebat totius generis humani salus. Quid enim prodesset, incarnati Verbi mysterium , si verbum ipsum caro factum , mortis non subiisset tormentum , Prophetae omnes , ante Christum natum id ipsum mordicus asseuerabant passim que clamabant diuino non pythonico assati numine Christum, filium Dei de hominis mori debere; de ipsemet Christus, dum vivere ter-ἔasque calcaret, fati solebat: Oportet Chiistum
78쪽
pati & sic intrare in gloriam suam: destruite de diruite templum hoc , & ego tribus ipse diebus reaedificabo illud maiori & pretiosiori quo nunc
videtis ornamento decoratum, hoc est mactate eorpus istud, quod veri templi omnium hominum Vices gerit, Verumque templum esse mere. tur. Et ego ipso tribus diebus pristinae ac multo maiori nitori restituam, quod in eius resurrectione , & mortis triumpho factitatum viderunt multi, & credimus omnes. Mori certe pro nobis decebat Christum : granum siquidem cadens in terram , nisi mortuum fuerit, ipsum solum manet, Christus vero granum frumenti verum & verissimum erat, quod
Pater coelestis , terrae mandauerat, ut germinaret fructumque ferret uberrimum humano generi summopere expectandum. Ex eo grano surrexit & dimanauit sancta, sacra, Catholica,
de Apostolica Romana Ecclesia , cuius solius v-berrimos fructus coelum capere posse gloriari debemus, ut pote, ex grano illo diuino, Christiano surgentes S pullulantes. Mori ergo decebat Christum , ut fruges illas immortales Eccleissae Romanae nobis omnibus communicaret, quibus in nos redundat vita aeterna, peccatorum
omnium remissio , gloria, gratia & sanctificatio, quam solum ex morte Christi, Christum se- quendo desumendum censemus & vere credi- mus. Sic corpus suum sacrum sanctum dat nobis in alimentum aeternum gloriae,gratiae & sanctitatis. Sic ipsum Patri aeterno pro nobis immolatum quotidie ostendimus, ut super nos gra tiam suam de benediaionem perenne infundat.
79쪽
Poterat ne Christus maiori amore,erga nos sensferiari, quam postquam homo factus est, humanitatis nostrae luere poenas & durissima eius soluere vincula, solutaque in pretiosum sui sanguinis sontem detergenda immergere. Poterat ne diuimus, at neque sanctius patrem aeternu suum in nos omnes iratum , placatum rursus in nos omnes & beneuolum constituere, quam innocentis suae piaculo mortis,quo solo resoluta lane peccata hominum omnium, mors mortua tunc 'est, cum mortua vita fuit. Qui sagacis mentis examine, spiritum mundi contemplatur , nulla ratione naturae prodesse
potest, quin vis bile ac palpabile corpus sibi aia
sumat, in eoque vim mortis patiatur, Ut generationis & corruptionis basis & fundamentum in inserioribus haberi mereatur, eisque omnibus vitam impertire queat. Eodem mentis examine tanquam simili speculo conspiciet Deum, ut homines salvos faceret vitaque aeterna donaret ingratiam cuius facti sunt, conuenientiori & diuiniori non posse via hac perducere , tot fle tantos Perditos nebulones, quam incarnati Verbi my. Rerici et Decuit enim creatorem , qui homines sibi similes fecerat, simili nutrire, fouere & conseruare alimento, & ita hominem fieri, ut verissimam de vete vivam hominis speciem sibi vendicaret, essetque fulcrum firmissimumque stabilimentum suae fragilitatis labantisque natura . Animam viventem postquam impertili homini Deus,ex suo fonte depromptam nonne eodem fonte irriganda erat, ne in limo terrae, quo inclusa erat marcesceret, de sic in altum numquam
80쪽
surgeret, nec domino suo fruges daret ullas, sed
in aeternum sterilesceret,limo permixtu terrari,ir- liganda ergo erat anima humana simili spiritu. quo in corpus suum assata erat,vi Viueret, germinaret & integra & illaesa permaneret. Haec autem praestare non poterat, quin Deus ipse conditor suus homo fieret & diuino penitus & in serutabili arcano labentem suam naturam & ea-dueam diuino suo alimento , perenniter fulciret di restauraret: Omnia siquidem debent nutriridi foueti ab eodem sonte, ex quo sumpserunt Originem, ductus est homo, ex fonte diuino ; pari igitur fonte irrig ndus & fouendus , ut vivat &germinet & pullulet Domino suo fluctus diuinos & immortales , ut immortalis est ipse. At morti per peccatum obnoxius factus, diuini erat Homo ex joperis & conditoris non sui , ab illo mortis se Use uan p/vmergere pelago. tol a morti Vt in generatione & corruptione rerum faetitari quotidie cernimus, quae corruptionis subeut sortem, non possunt ab eius se extricare balathro in nouam εe recentem se extollere generationem, nisi per materiam primam seu Mercurium,qui in centro eorum latet immotus Ze inincorruptibilis , & a quo sumpserunt originem, quique est generationis basis & sundamentum , de an nihilationis impedimentum. Pari item via& multo quidem certior non poterat homo ab . inextricabilibus peccati & mortis suae ambagibus se expedire, de in nouam & immortalem se sublimare vitam, nisi per Deum sui ipsius opifi-cε, qui vitae totius est vera basis & fundamentu. Poterat quidem Deus ex pura & absoluta v
