Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

COD EX CANONVM

tuin est, ut quia constitutum est in Con ei lio Hipponensi , singulas debere prouincias tempore Concilij visitandas eia se, dignem ini etiam, quod hoc anno se cundum ordinem distillistis, vel alio a no Mauritaniam prouinciam visitare. Aurelius Episcopus dixit: Tunc de prouincia Mauritania, propterea quod infinibus Africae posita .it, nihil statuimus, siquidem vicinae sunt barbarico ι sed praestet Deus, ut ex abundanti non pollicentes venire possimus ad Vestram prouinciam. Cogitare enim debetis, fiatres, quia hoc sibi, S: Tripolitani, & Amugitani fiatres poterant exigere, si ratio pa

teretur.

Vt dioeces. s. nis ex consos Episcopi pre-

pGV , Us opum non accipium. Liti. EPIGONI vs Episcopus dixit: Mulatis Conei liis hoc statutum a coetu sacerdotali est, ut plebes, quae in dioecesibus ab Episcopis retinentur, quae Episcopos

nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate eius Episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rei tores, id est, Episcopos. At vero quia nonnulli, dominatu quodam adepto , communionem fiatrum abhorrent, Vel certe, cum deprauati fiterint, quasi in quadam arce tyran-ntea sibi dominatum vendicant: quod pleriquc tumidi, atque stolidi, aduersum Episcopum suas ceruices erigunt presbyteri, vel conuiuiis sibi concinnantes plebem, vel certὸ persuasu maligno, ut illicito fauore eosdem velint sibi collocare rectores. Qi md quidem insigne

mentis tuae tenemus votum, Dater religiose Aureli , qui haec si e oppressisti,

non curando tales petitores. Sed propter eorum malos cogitatus , dc praue concinnata consilia hoc dico, non debere rectorem accipere eam plebem , quae in dioecesi semper subiacuit, nec Vnquam proprium Episcopum habuit Quapropter si uniuerso sanctissmo coetui placet hoc, quod prosequutus sum, confirmetur. Aurelius Episcopus dixit: Fratris & con cerdotis nostri prosequuta ni non obsisto: sed hoc me & fecisse, Miacturum csse profiteor circa cos sime, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem , sed circa Omne sacerdotale consortium. Sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpetues aures , blandi ad seducendum, vitiosae vitis homines, vel certe inflati, & ab hoc consortio separa

ii , qui putant propriae plebi incubandum, & nonnunquam conuenti ad Con cilium venire detrectant, sua forte ne prodantur flagitia metuentes. Dico , si placet , circa hos non tantum dioeceses non esse seruandas, verum & de propria Ecclesia , quae illis male fauerit , omni modo adnitendum, ut etiam authoritate publica reiiciantur , atque ab ipsis principalibus cathedris remoueantur. Oportet enim , ut qui uniuersis fiatribus , ac toto Concilio inhaeserit, non solum suam

integro iure , sed Λ dioeceses possideat. At vero, qui sibimet putant plebes sum-cere, fiatcrna dilectione contempta, non tantum dioeceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant authori tate, ut rebelles. Honoratus & Vrbanus Episcopi dixerunt: Summa prouisio sanctitatis tuae cohaelit mentibus singulorum , M puto , Omnium responsione ea

quae prosequi dignatus es , roboranda. Vniuersi Episcopi da xcrunt: Placet, pla

cet.

Vt alienus Gricus minimὶ fisi latur ab alio. Eprao Nivs Episcopus dixit: In timmultis Conciliis hoc statutum est, etiamnunc hoc confirmatum est a vestra prudentia , beatissimi fratres , ut clericum alienum nullus sibi praeripiat Episcopus

praeter cius arbitrium, cuius fuerit clericus. Dico autem Iulianum , qui ingratus est Dei beneficiis per meam paruitatem in se conlatis, ita temerarium, & audacem extitisse, ut eum, qui a me bapti- ratus est , cum esset puer egentissimus, mihi ab eodem commendatus, Cumque

multis annis a me aleretur , atque incresceret, hunc , ut dixi, baptizatum csse in Ecclesia mea, per manum paruitatis meae constat: idem in dioeces Mappaliensi lcchor esse coeperat, immo annis ferme duobus legerat, nescio quo contemptu humilitatis meae, idem Iulianus cum arripuit, quem dicit quasi proprium ciuem sui loci Vazaritani, me inconsulto usurpare, nam & diaconum illum ordinauit: hoc si liceat, pateat haec licen tia nobis beatissimi Datres , si minus, tam impudens cohibeatur, ne se misceat communioni cuiusquam. Numidius Episse pus dixit: Si non postulata , neque consulta tua dignatione id videtur fecisse Iulianus,

212쪽

liantis , iudicamus omnes inique factum , atque indigne . Quapropter nisi

idem Iulianus correxerit errorem suum,& eum satisfactione eundem clericum, quem fuerat ausus ordinare, reuocauerit

tuae plebi, contra statura Conci lii faciens,

contumaciae suae separatus a nobis, excipiet iudicium. Epigonius Episcopus dixit: AEtate pater, M ipsa promotionemtiquissimus, vir laudabilis , fiater &

collega noster Victor vult hanc petitionem generalem omnibus essici . .

Ut Carthaginense Di po , unde voluerit,

clericum oceat ordinare.

xv. AURELIvs Episcopus dixit: Sermonem

meum admittite fratres. Contingit nonnunquam , ut postulcntur ab Ecclesiis, quae praepositis egent, vel presbyteris, vel Episcopis: & tamen memor statutorum id sequor, ut conueniam Episcopum eius, atque ei inculcem, quod Cius clericus aqualibct Ecclesia postuletur: sed forte in hodierno non reluctati sunt, & nequando contingat, ut reluctantur, cum fuerint 2 me in hac causa postulati, quem scitis multarum Ecclesiarum , & ordinandorum curam sustinere. Iustum est ergo, ut quemlibet consacerdotum conueniam cum duobus e consortio nostro, vel tribus testibus. Sin verd indevotus extiterit , quid censet charitas vestra faciendum t ego enim cunctarum Ecclesi

rum , dignatione Dei, ut scitis fiatres, selicitudinem sustineo. Numidius Episcopus dixie: Fuit semper haec licentia huic sedi, ut unde vellici, & de cuius nomine fuisset conuentus, pro desiderio cuiusque Ecclesiae ordinare Episcopum. Epigonius Episcopus dixit: Bonitas seque- strat possibilitatem, minus enim praesu

mis, frater, cum te bonum, dc Clcmentum omnibus praebes : habes enim hoc

in arbitrio, sed longe est, ut satisfiat personae uniuscuiusque Episcopi in prima

tantummodo conuentione. Si autem ,

quod licet huic sedi vendicandum sibi

fuerit arbitratus, necesse habes tu omnes Ecclesias fulcire, unde tibi non potest tem damus, sed tuae adsignamus: ut liceat voluntati tuae, M semper tenere quem V les, ut praepositos plebibus, vel Ecclesiis non constituas, qui postulati fuerint, Munde volueris. Posthumianus Episcopus dixit: Deinde, qui unum habuerit, nunquid debet illi unus presbyter auferri

Aurelius Episcopus dixit: Sed Episcopus

mus esse potest , per quem dignatione diuina presbyteri multi constitui possint, unus autem Episcopus dissicile inuenitur constituendus. Quapropter si necessarium Episcopatui quis habuerit presbyterum, & unum, ut dixisti fiater , ii huerit i etiam ipsum ad promotionem dare debebit. Posthumianus Episcopus dixit: Ergo si habet alius abundantes clearicos , debet mihi alia plebs subuenire. Aurelius Episcopus dixit: Sane quando tu Ecclesiae alteri subueneris , persuade bitur illi, qui plures habet clericos , ut unum tibi ordinandum largiatur. VtEpiscapi, qui in Harces bus fuerint ordinati, Harces m Issi nutiam vendicent. HONORATVs,&Vrbanus Episcopi dixerunt: Audiuimus constitutum, ut dicT-ccses non mereantur Episcopos accipere , nisi conscnsu eius, sub quo fuerant constitutae: scd in prouincia nostra cum

aliqui forte in dioeces , concedente eo Episcopo, in cuius potestate fiterant comstituti, ordinati sunt Episcopi, etiam dice-ceses sibi vendicant, hoc & corrigi in ritatis vestrae iudicio, & inhiberi de iatero debet. Epigonius Episcopus dixit rSingulis Episcopis seruatum est , quod

deccbat: ut ex massa dioecesium nulla carperetur, ut proprium Episcopum h huisset, nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Suffciat enim, si concesserit, ut eadem dioecesis permissa , pr prium tantum Episcopum habeat: caeteras sibi non vindicent dioeceses, quia exempta de fasce multarum sola meruit honorem Episcopatus suscipere. Aurelius Episcopus dixit: Non dubito charitati vestrae omnium placere eum, qui in dioecesi concedente Episcopo, qui matricem tenuit, solam canaem retirem plebem , in qua fuerat ordinatus: quoniam igitur uniuersa arbitror fuisse tractata, si omnia cum animo vestro sonu nerunt, sermone vestro cuncta robor

te. Vniuersi Episcopi dixerunt: Omnibus nobis haec placuerunt, & haec nostra subscriptione tirmauimus,& subscripserunt. Aurelius Episcopus Ecclesiae Cartilaginensis huic decreto consensi , dc

praelecto subscripsi di similiter ω caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concilio saturum es, mi Episcopi sine' formata non nauigent. CAEsARIO M Attico V v. CC. Conss.

213쪽

sexto Kal. IuIias Carthagine, placuit ut nullus Episcoporum nauiget sine formata Primatis. Gesta in auiuenticis, qui

quaerec, inueniet.

P cis T consulatum gloriosissimi Impexatoris Honori, Augusti I v. de Eutychiani v. e. quinto Kal. Maias, Carthagine, in secretario basilicae restitutae. In hoc Concilio legationem susceperimi Epigonius , & Vincentius Episcopi : ut pro confugientibus ad Ecclcsiam , quocunque reatu inuolutis legem de gloriosissimis Principibus mercantur, nc quis e audeat abstrahcre. In hoc Concilio legatio desinatur ad Romanum σ Mediolanensem Episcopos , de paruum , qui apud haereticos baptis ii sent, H ad Imperatorem de idolorum reliquiis auferendis , O de atiis rebus

Pos et Consulatum Fl. Stiliconis V. c. x IV. S. I. Iulias, Carthagine, in secretario basilicae restitutae. Clim Aurelius Episcopus una cum Coepiscopis suis consedisset , adstantibus diaconis, Aurelius Episcopus dixit: Ecclesiarum Dei per Africam constiturarum necessitates mecum optime nouit charitas vestra, sanctissimi fratres, & quoniam praestitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset congre in praesentia : videtur mihi, ut has easdem nec Clitates, quas pro solicitudine nostra indagare potuimus , in medium proferamus , quas cum approbauerit vestra sin ceritas , sit consequens , eligendum csse unum a nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino, dc orationibus vestris , & has ipsas necessitates suscipere possit, & gnauiter peragendas impleIR, perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut tam sanctis fratribus, ω consacerdotibus nostris , venerabili

sancto fratri Anastasio , Sedis Apostolicae Episcopo , quam etiam sancto fiatri

Venerio sacerdoti Mediolanensis Eccle- , nccessitatem ipsam, ac dolorem a que inopiam nostram valeat intimarc. Ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum , quod nouerim, communi periculo prouidendum : maxime quia tantAindigentia clericorum est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne Vnum qui-

C A NONUM

dem diaconum vel inliteratum habere reperiantur. Nam de caeteris superioribus gradibus, & officiis tacendum arbitror, quia, ut dixi, si ministerium diac ni facile non inuenitur. multo magis superiorum honorum inueniri non posset certissimum es . Et quotidianos planctus diuersarum pene emortuarum plebium iam non sustinemus i quibus nisi fuerit aliquando subuentum , grauis nobis, Minexcusabilis innumerabilium animarumpere qum causa apud Deum mans ra est.

Ut paruuli apud Donatistas baptisti , in

Catholica Ecclesia clerici ordinent-. 'UNDE quoniam superiori Concilio sta- xv

tutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi, qui apud Donatistas paruuli bapticati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum e & posteaquam ad aetatem rationis capacem peru nerunt, agnita veritate falsitatem eorum

abhorrentes ad Ecclesiam Dei Catholi Cam per uniuersum mundum diffusam ordine antiquo, per manus impositioncm recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris r clim veram Ecclesiam illorum putauerint ad fidem accedendo , 5c ibi Christo crediderint, & Trinitatis sacramenta perceperint, quae omnia Vera, Msancta, atque diuina esse certissimum est,& in his omnem animae spem constitutam. Quanquam & haereticorum praesumpta audacia, Veritatis nomine palliam, haec tradere audeat, quae quoniam simplicia sunt, ut praemonet beatus Apostolus dicendo, unus Deus, Vna fides, unum baptisma, & iterari non liceat, quod semel dare oporae anathematizato nomine erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ecclesiam , columbam, Vt dictum est , 3e unam matrem omnium Christianorum,ubi omnia illa sacramenta salubriter, dc aetei na,dc Vitaliter accipiuntur : quae perseuerantibus in haereti magnam damnationis poenam conquirunt, vi quod eis in veritate ad aeternam vitam consequendam esset luminosius, hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius. Quod fugientes nonnulla, & matris Ecclesiae Catholicae v ra cognOscentes, qui illa omnia sancta mysteria amore veritatis crediderunt, atque perceperunt , quibus sacramentorum rebus cum vitae bonae probitas accesserit, sine Dis ili f

214쪽

dubio ad ossietum clericatus inles esse applicandos , Sc maxime in tanta rerum necessitate, nullus est, qui non concedat. Quanquam nonnulli eiusdem sectae clerici cum plebibus, atque honoribus suis ad nos transire desiderent: qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc maiori fratrum supradictorum considerationi dimitte dum censeo: ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum pCrrenderint , quid de hac re eis placeat, nos, ormare dignentur. Tantum de his, qui infantes baptizati sunt, satagimus, Ut nostrae, si placet, in iisdem ordinancis com sentiant voluntati: omnia ergo, quae su-Perius comprehendimus , apud sanctos Episcopos agenda esse mecum honorabitis fiaternitas vestra perpendat. De reliquiis idolorum , mel templis ab Imperatorabus abolendo. urar. INsTANT etiam aliae necessitates a religiolis Imperatoribus postulandae : vixeliquias Idolorum per omnem Afiicam iubeant penitus amputari: nam plerisque in locis maritimis , atque posscssionibus diit ursis, adhuc erroris istius iniquitas viarct: ut praecipiantur Ac ipsa deleri, & templa eorum, quae in agris, vel in locis abditis constituta , nullo ornamento sunt, iubeantur omni modo destrui. 6 clerici de iudicij fli cognitione, non cogantur insub co dicere testimonium. LIX. PETENDvM etiam, ut statuere digne

tur: ut si qui forte in Ecclesia quamlibet causam iure Apostolico Ecclesiis impo- sto agere voluerint, & fortasse decisio Clericorum uni parti displicuerit: non li-

Ceat clericum in iudicium ad testimonium deuocari eum, qui cognitor, vel praesens fuit: ut nulla ad testimonium di

cendum Ecclesiastici cuiuslibet perso

pulsecur. De paganorum conuiuiis auferendis. T. x. ΙL L v D etiam petendum, Vt quae contra praecepta diuina conuiuia multis in locis exercentur , quae ab errore gentili attracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda cogantur e e qua re temporibus Christianorum Imperatorum persecutio altera fieri occulte vidcatur: vetari talia iubeant, & de cruuitatibus, & de possessionibus impositam poenam prohiberi: maxime cum etiam

in natalibus martyrum per nonnullas ciuitates, M in ipsis locis sacris talia committere non reformident. Quibus diebus etiam, quod pudoris est diccrc, salutationes sceleratissimas per Vicos, atque

plateas exerceant: ut matronalis honor,& innumerabilium feminarum pudor , deuote venientium ad sacratissimum diem , iniuriis lasciuientibus appetatur: ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus. De semculis, ut die Dominico, vel teris Ianctorum festiatra ibus minime celebrentur.

NEcNON dc illud petendum, ut specta- LXI.

cula theatrorum caeterorumque ludorum die Dom inica, vel caeteris religionis Christianae diebus celebcrrimis amoueantur, maxime quia sancti Paschae octauarum die populi ad circum magis, quam ad Ecclesiam conueniunt, debeti transferri deuotionis eorum dies si quando occurrerint, nec oportere Ctia quemquam Christianorum cogi ad haec spectacula: maxime , quia in his exercendis, quae contra praecepta Dei sunt, nulla persecutionis necessitas a quoquam adhibenda est: sed, uti oportet, homo libera voluntate iubsistat sibi diuinitus concensa. Corporatorum enim maxime periculum considerandum est , qui contra praecepta Dei, magno terrore coguntur ad spectacula conuenire. De clericis damnatis.

Eet illud petendum , ut statuere di- LXII gnentur: ut si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio Episcoporum quocumque crimine fucrit damnatus, non liceat eum siue ab Ecclesiis, quibus praefuit, siue aquolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae , atque honoris,

quo nec aetatem , nec sexum excusa dum este praecipiant.

De hismonibin Chrisianis sectu.Eτ de his etiam petendum: ut si quis L X II r. ex qualibet ludicra alte ad Christianitatis

gratiam venire volucrit, ac liber ab illa macula permanere et non cum liceat a

quoquam iterum ad eadem exercenda reduci, vel cogi. De manumissionibuου in Eces sacelebrandis, ab Imperatore poscendum.

D E manumissionibus sanὸ in Ecclesia L X I v.

215쪽

CO DEX

Italiam facere reperiuntur, nostrae etiam

erit fiduciae istorum ordinem consequi: data plane licentia, mista legato, ut quae-eunque digna fide pro statu Ecclesiae, M

salute animarum agere potuerit, nos laudabiliter in conspectu Domini accepturos. Quae omnia , si sanctitati vestrae placent, edicite: ut&mcam suggestionem ratam csse vobis aduertant, dc nostram omnium consciassionem sinceritas corum

libenter accipiat. Ab uniuersis Episcopis dictum est: omnibus placent haec, quae iniuncta sunt peragenda , dc pruden

ter a tua s anilitate Cnarrata.

De Equitio dimnato Di po. LXV. AvRELivs Episcopus dixit: Equitii ctiam, olim merito suo Episcopali sententia damnati, non arbitror praetereundam csse legationis causam : ut si forte eum in illis partibus repererit, sit eidem fratri nostro curae pro Ecclesiae statu quod oportuerit , vel ubi licuerit, aduersus eum peragere. Ab univcrsis Episcopis dictum est : Multum placet & ista prosecutior maxime clim olim damnatus sit Equitius , de cius impudens inquietudo pro statu , de salute Ecclesiae magis magisque ubique repellenda. Et subscripserunt. Aurelius Episcopus Ecclesiae Car-ttaaginensis tutic decreto consensi, dc praelecto subscripsi: similiter & caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concilio literae leguntur Anasiosj Romani Pontifiscis, de Donatista Catholicos Episcopos admonentis. V I N C E N T I o , dc Frauito V. cc.

Conss. Idus Septembris , Carthagine in secretario basilicae restitutae, cum in Concilio congregati in Ecclesia Carthaginensi consedissemus ex Africanis omnibus prouinciis Episcopi, id est Aurelius eiusdem sedis Episcopus cum collegis suis, quos eorum subscriptio manifestat rrecitatis epistolis beatissimi fiatris δc consacerdotis nostri Anasta' , Ecclesiae

Romanae Episcopi, quibus nos paternae,ic fraternae charitatis solicitii ne , ac sinceritate adhortatus cst: vi de haereticorum , 8c schismaticorum Donatistarum incidiis, Sc improbitatibus , quibus Africanam Ecclesiam Catholicam gra uirer vexant, nullo modo dissimulemus. Gratias agimus Domino nostro, quod illi optimo , ac sancto Antistiti suo tam

C A NONUM

piam curam pro membris Christi, quamuis in diuersitate terrarum , sed in una compage corporis constitutis , inspiraro dignatus est. Vt cum Donatistis lenius agatur. DEINDE pertractatis, δc considera- LX vi. tis omnibus, quae utilitati Ecclesiae con- uenue videbantur, annuente, atque admonente spiritu Dei eligimus cum memoratis hominibus,quamuis de Dominici corporis unitate inquieta distensione praecisis, lenitor , de pacifice agere : Vt quantum in nobis est omnibus, qui eorum communione , dc societate inretiti sunt, pcr univcrsas prouincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili e rore deuincti sunt: ne forte , sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diuersa sentientes, det illis Deus premitentiam ad cognoscendam veritatem , 5c resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso in ipsius voluntatem. De literis mittendis iudicibuι, ut ea, qua inter conatistas Maximianistis acta sant, innotescant. ITA E placuit, ut ex Concilio no- LXVII. stro literae darentve ad iudices Asticanos, a quibus hoc peti congruum Videretur,

ut in hoc adiuuent communem matrem

Ecclesiam Catholicam, in quo Episcopalis authoritas communiri in ciuitatibus

potest, id est ut iudiciaria potestate atque diligentia ex fide Christiana , quid gestum sit in omnibus locis, in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt inquirant, de gestis

publicis, propter firmam notitiam omni bus necessariam, faciant Inhaerere. Vt clerici Donatisarum in Ecclesia Catholica insipiantur in clero. DE INDE placuit, ut laterae mittan- LXVII. tur ad Datres Sc Cocpiscopos nostros, de maxime ad Scdem Apostolicam , in qua praesidet memoratus venerabilis G ter de collega noster Anastasius , quo nouerit habere Asticam magnam neccta sitatem, propter Ecclesiae pacem, 8c utilitatem: ut ex ipsis Donatistis quicunque clerici correcto consilio ad Catholicam unitatem transire voluerint , secundum uniuscuiusque Episcopi Catholici voluntatem , atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam , si hoc paci Christianae prodesse visum fue- IZ EG Dν Coosla

216쪽

ECCLESI A s

tla, in suis honoribus suscipiantur , sicut prioribus eiusdem diuisionis temporibus factum este manifestum est. QPod

multarum , & pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est , exempla testantur : non ut

. . Concilium, quod in transmarinis partitius de hac re factum est, distatuatur: sed

ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vcladiuuari manifestis fraternarum animarum lucris Catholica unitas in locis, in quibus degunt, visa fuerit: non cis obsit, quod contra honores Corum, quam uis salus nulli interclusa sit, in transmarino Concilio statutum est, id est ut ordinati in parte Donati, si ad Catholicam

correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum transmarinum Concilium : sed exceptis his, per quos Catholicae unitati consulitur. Vι legatio ad Donaiisas componendae pacis gratia Hrigatur. Ix Ix. DEINDE placuit, ut his peractis legati etiam praedicandae pacis atque Unitatis, sine qua salus Christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, siue quos habent Episcopos, siue ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant quod aduersius Ecclesiam Catholicam iuste possint dicere: maxime, ut mantiastum fiat omnibus, pergesta etiam municipalia, propter do-Cumentorum firmitatem , quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint rubi eis diuinitus demonstratur, si atten-d re velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate praecisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse , ex quorum tamen numero quos iam picnaris concilia sui aut ho-xitate damnauerant, in suis honoribus denuo receperunt, baptismum , quem damnati, & exclusi dederant, acceptarierunt: Vt videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae: eum ista faciant pro parte Donati, neque se istorum , quos ita receperunt, communione, propter intuitum pacis, contaminari dicant, & nos condemnent,

id est Ecclesiam Catholicam , etiam inextr mis terrarum partibus Constitutam, per corum communionem inquinatam,

quos tunc accusanteS com inccre nequi

Qui clerici ab υxorabus debeant ab inere. PRAETEREA, cum de quorundam xxx.

clericorum, quamuis erga Vxores proprias, incontinentia referretur: placuit,

Episcopos, 3c presbyteros, M diaconos secundum priora statuta etiam ab Vxoribus continere , quod nisi fecerint, ab

Ecclesiastico remoueantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi,

sed secundum uniuscuiusque Ecclesiae consuetudinem obseruari debere. De his , quiplibes proprias derelinquunt. R v R s v M placuit, ut nemini sit fa- xxxi. cultas , rclicta principali cathedra , ad aliquam Ecclesiam in dioecesi constit

tam se conferre, vel in re propria diutius, quam oporici, constitutum, curam, Vel frequentationem propriae cathedrae negligere. De infantibus bapti indis, quoties dubitatur virum fuerint baptizati. ITEM placuit de infantibus, quoties Lxx II. non inueniuntur certissimi testes , qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupesci eos esse baptizandos , ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum, fratres nostri, consuluerunt: quia multos tales a barbaris redimunt. Diem Pa a, die Concilij nuntiandum. ITEM placuit, ut dies Venerabilis Pa- Lxxirri schae formatarum subscriptione omnibus intimetur : dies vero Concilij idcin seruetur, qui in Hipponcnsi Concilio constitutus cst , id est x. Kal. Septembris. Et scribcndum ad singularum quarumque prouinciarum Primates, ut quando apud se Concilium congregant , istum diem non impediant. Ne interuen D Episcopus cathedram , ubi

interuentor es, sedeat. ITEM constitutum cst, ut nullii in-LXXIV.

terectari licitum sit cathedram, cui intercetar datus est , quibuslibet populorum studiis, vel seditionibus retinere: sed dare operam, ut intra annum eisdem

Episcopum prouideat: quod si neglexe-

217쪽

CO DEX

rit: anno exempto interuentor alius tri-

huatur.

x xxv. AB Imperatoribus , uniuersis visum cst , postulandum propter amictionem pauperum, quorum molestiis sine inte missione fatigatur Ecclesia , ut defensores eis aduersus potentias diuitum cum Episcoporum prouisione delegentur. De Di opis, pii ad Concilia non occurrami. LXXVI: ITEM placuit, ut quotiescunque Comcilium congrcgandum est , Episcopi,

qui neque aetate, neque aegritudine, neque aliqua grauiori necessitate impediuntur , competenter occurrant, & Primatibus suarum quarumque prouincia rum intimetur, ut de uniuertis Episcopis vel duae, vel tres turmae fiant, ac de

singulis turmis vicissim, quotquot clecti fuerint , ad dic m Concilii instantissime

occurrant. Quod si non potuerint occurrcre , excusationes suas in tractoria conscribant, vel si post aduentum tractoriae aliquae necessitates repentc forsitan ortae fuerint: nisi rationem impedimenti sui apud suum Primatem reddi derint , Ecclesiae suae communione debere esse contentos. De Cresconio. XvI I. DE Cresconio villa-Regensi hoc omnibus visum est, ut hinc quoque Primati Numidiae intimetur, quo cognoscat memoratum Cresconium scriptis suis conueniendum csse , ut proximo uniuersali Africano Concilio suam praesentiam non differat exhibere: quod si venire contem- pserit, in se cognoscat sententiam promulgandam. De EcclPsa HVponensium Diaretorum. LXXVIII. R v R s v M placuit, ut quoniam Hipponensium Diaretorum Ecclesiae destitiatio non est diutius neglligenda, & Ecclesiae ibi ab his retinentur , qui Equi iij facinorosiam communionem declinauerunt, missis ex praesenti Concilio Episcopis, Regino, Alypio, Augustino, Materno, Thrasio, Euodio, Placiano, Vrbano , Valerio , Ambivio , Fortunato, d ult-Deo, Honorato , Ianuario, APLO, Honorato , Ampelio , Victoria- , Euangelo, Rogatiano; conuentis& correctis his, qui culpabili pertinaci λ

fligam eiusdem Equiiij expectandam putabant , cum Omnium voto eis Episcopus

ordinetur. Si autem illi pacem considerare noluerint, non impediant in Eligendo ad ordinandum praeposito utilitatem tanto tempore Ecclesiae destitutae. De clericis , qui intra annum ramum sum

agere non procuraverans.

Ru sus constitutum est , Ut quoties xxxii clericis conuictis , & confessis in aliquo crimine, vel propter eorum, quorum VC-recundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobrium , aut insolentem insultati nem haereticorum, atque gentilium , si

forte causae suae adesse voluerint, innocentiam suam asserere , intra annum excommunicationis hoc faciant: si verbintra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur. Vi de alieno monasterio ceptos, neγωρο- Isios monasterdi , nec Heracos liceat om

ITEM placuit, ut si quis de alterius x x c.

monasterio repertum vel ad clericatum promouere voluerit, vel in suo monasterio maiorem monasterii constituerit: Epuscopus , qui hoc fecerit , a caeterorum communione seiunctus suae tantum plebis communione contentus si, & ille noque clericus, neque praepositus perseu

De Discopis, qui haereticos , oesta nos hae

redes instituunt. ITEM constitutum cst, ut siquis Epi-xx cI. scopus haeredes extraneos a consanguinitate sua , vel haereticos ctiam consanguineos , aut paganos Ecclcsiae praetulerit, saltem post mortem anathema ci di-Catur , atque Cius nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur. Nec excusari possit, si intestatus decesserit, quia utique debuit factus Episcopus rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam differre. De manumisionibω. . pla it, Ut de manumissionibus . xcis. in Ecclesia celebrandis ab Imperatore pC

tatur. T

De falsi memoriis martyrum. IT E M placuit,ut altaria,quae passim per x xc Io' agros , ω per viaS , tanquam memoriae

218쪽

martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus, aut reliquiae martyrum con

ditae probantur, ab Episcopis, qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, euertantur: si autem hoc per tumulius populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione deuitasti teneantur: & omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur , nisi ubi corpus, aut aliquae reliquiae sunt, aut origo alicuius habitationis, vel possessionis, ve I passionis fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia, & per inanes quasi reuelationes quorumlibet hominum

ubicunque constituuntur altaria , omnimodo reprobentur.

De idosirum retiquiis extirpandis. I cIV. ITEM placuit ab Imperatoribus gloriosissimis peti, ut reliquiae idololatriae non solum in simulacris , sed in quibuscunque locis, vel lucis, vel arboribus omni modo deleantur. Viab osvo Carthaginensi, tam opusserit , ommum Discoporum nomine dictentur, Osfrabantur episeoia. F1e V. Aa uniuersis etiam Episcopis dictum est, ut si quae literae dictandae in Concilio lacuerint, venerandus Episcopus , qui uic sedi praesidet, omnium nomine dictare, de subscribere dignetur, in quibus etiam ad Episcopos legatos, qui per prouincias Africanas in causa Donatistarum mittendi sunt, placuit literas dari tenorem mandati continentes , quem non egrediantur. Et i subscripserunt: Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi , de praelino subscripsi, similiter & caeteri Episcopi sub

scripserunt.

In hoc Concilio praeterita decreta

GLORIos IssIMIs Imperatoribus Arcadio , dc Honorio Augustis V. Conss. sexto Kal. Septembris, in ciuitate Mileuitana, in secretario basilicae, cum Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis in Concilio uniuersali consedisset, adstantibus diaconis , Aurelius Episcopus dixit : Quoniam Ecclesiae sanctae unum

est corpus, omnisimque membrorum caput est unum, factum est, volente Deo, de nostram infirmitatem iuuante , Vt ad

hanc Ecclestim venitemus , dilectionis

δc staternitatis gratia inuitati, unde quaeaso charitatem vestram, quia ita credendum cst, quia noster acccssus ad vos nec superfluus , nec insuauis est cunctis , ut consensus omnium vestrum manifestetur concordare complacitis decretorum,quae

iamdudum vel in Hipponensi Synodo firmata sunt, vel postmodum meliore Concilio apud Carthaginem definita,

nunc quoque nobis ex ordine recitentur. Tunc demum fraternitatis vestrae concordia luce clarior apparebit, si haec, quae a nobis superioribus Conciliis legaliter definita noscuntur, non solum consensa vestro his actis, verum lc subscriptionibus manifestetis. Xantippus Episcopus primae sedis N umidiae dixit: Credo quod omni fraternitati placuit de statuta sua manu confirmauerunt , subscribendo etiam nobis placere posse, dc nostra subscriptione firmamus. Nicetius Episcopus primae sedis Mauritaniae Situet sis di- xit: Quae recitata sunt decreta, quoniam ratione non carent , dc sunt approbata Cunctis, etiam dc meae paruitati haec placent, quae quidem propria subscriptione

firmabo.

De Di porum ordine, mi qui posterius o dinas fam , priorabus se non audeant

anteferre.

VALENTINvs Episcopus dixit: Si xx Curi permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea, quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, dc subscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam nos hoc scrvaturos esse profiteor: sed illud scimus, inuiolatὸ semper mansisse Ecelesiasticam disciplinam , ita Vinullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, scd offici is charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod in sequenti biss gratanter semper a Ciperetur. Hunc ordinem iubeat sanctitas vestra melius vostris interlocutionibus roborari. Aurelius Episcopus dixit: Non deciterat quidem , Vt haec r peteremus , nisi forte existcrcnt inconssideratae mentes quorumdam , quae ad haec statuenda nostros acuerent s ensus, sed communis haec causa est , quam insinuauit frater , dc consacerdos noster, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, dc posteriores anterioribus deserant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos, qui Pu

219쪽

ico COD EX CANONVM

uerim spretis maioribus aliquid praesu, menduli ,competenter esse ab omni Concilio coercendos. Xantippus Episcopus primae sedis Numidiae dixit: Αuiuiuit omnium fratrum praesentia prosecutionem fiatris & eonflacerdotis nostri Aurelii, quid ad haec respondent 3 Datianus Episcopus dixit: Quae maiorum decreuit sententia, nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum Conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiae , n stra assensione plene apud omnes firmata teneantur. Vniuersi Episcopi dixerunt: Hic ordo Sc a patribus,& ὶ maioribus seruatus est, & a nobis Deo propitio seruabitur, saluo etiam iure Primatus Numidiae , dc Mauritaniae. De Archivo, o matricula Numidiae. DEINDE placuit omnibus Episcopis, qui in hoc Concilio subscripserunt, ut matricula, δέ archivus Numidiae, M apud

primam sedem sit, in metropoli, id est

Constantina.

De Modvultdeo Episcopo. cui I. DE QDdvultdeo etiam Centurien- si , quoniam aduersiarius ipsius, cum se petisset introduci adConcilium nostrum,

interrogatus, utrum cum co vellet apud

Episcopos experiri, primb promiserat, Malia die respondit hoc sibi non pla re, atque discessit: placuit omnibus Episcopis, ut nullus idem Q dvultdeo Communicet , donec caus. eius , qualem potuerit , terminum sumat. Nam adimi ei Episcopatum , antequam causae eius exitus appareret, nulli Christiano videri iure potuisset. De Maximiam Episivst. cvIII D E Maximiano autem Bagaiensi , Zead eum, & ad ipsam plebem placuit de Concilio literas dari, ut de ipse ab Episcopatu discedat, de illi sibi alium requi

rant.

Ut sopi, qui ordinamur, ab ordinatoribus fluis episeolas accipiant, qua diem, oe comum praeferant. x xc Ix. DEINDE placuit, ut quicunque deinceps ab Episcopis ordinantur per prouincias Africanas, literas accipiant ab ordia natoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem εί diem: ut nulla altercatio de posterioribus, vel anterioribus oriatur.

De hu, qui veI elin Ecclesia legerint, ab aliis non posse promoueri. ITEM placuit, Vt quicunque in Ec- x C. clesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia

ad clericatum non teneatur. Et subscripsemunt : Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, α praelecto subscripsi : similiter oc caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concilio quid egerint Epis se , gia ad transmarina legati Hretri sent,

intimatur.

GLORiosissi Mo Imperatore Theodosio Augusto, de Rumorido v. c. Conss IX. Kal. Septembris Carthasine, in basilica regionis secundae , cum Aurelius Episcopus in uniuersali Concilio cons disset, adstantibus diaconis, Aurelius Episcopus dixit: Exigente ratione fraternitas vestra a mea tenuitate ad hoc Concilium congregata est , iamdudum enim, sicut vestra sanctitas recordatur,habitoConcitalio destinauimus fiat res nostros ad tr. in marina legatos , quos oportuit in coetu

sanctitatis vestrae perlanctae legationis cursum narrare, Sc licet hesterno die de hac re considentibus nobis praeter gesta Eeelesiastica diligentius quae gesserint,

tractaremus , hodie tamen oportet tractatum hesterni diei actis Ecclesiasticis

confirmari.

De vi pis prouinciarum Africa, qui non adyxerunt praesenti Concilio. ORDO itaque rerum deposcit, ut primitus de fiatribus nostris 3e consacerdotibus , qui ad hoc Concilium vel de iByratio, vel certc de Mauritania conue-nCrunt, quaeramus, quemadmodum huic lConcilio decreuerint interesse , Se offe- rentibus Philologio, Gesta, Venustiano, de Feliciano Episcopis prouinciae Byz

cenae, legationis litcras, dc recitatis, offerentibus etiam Luciano , dc Sylvano

legatis prouinciae Mauritaniae Sitifensi, legationis literas , dc recitatis, Aurelius Episcopus dixit: Horum scriptorum te ius sociabitur gestis. De Episcopis B incenu. N v MID iv s Episcopus dixit: Animaduertimus fiatres Ze Cocpiscopos . nostros Byracenae prouinciae, de Mauritaniae Sitifensis ad Concilium destinasse legatos et nunc quaeramus , utrum I

gati Dissilired by Corale

220쪽

sati Numidiae aduenerint, vel certe prouinciae Tripolitanae, vel Mauritaniae Cae- faciensis.

De Epi Popis Mauritania Sitifenss. LVCIANus, x Sylvanus Episcopi, legati prouinciae Mauriciniae Siti sensis dixerunt : Sero ad Caesarienses fiatres

nostros tractoria venit, iram iam & illi vcnirent, tamen necesse cst vcniant, MConfidimus de animis illorum , quia siquid in hoc Concilio gestum fuerit, Mipsi sine dubio suos consensus adlube

bunt.

De Episiopis Numidia. ALYpivs Epistopus Ecclesiae Tag stentis dixit: Nos quidem de Numidia Venimus, e o, de sancti fiatres Augustinus, & Posidius, sed de Numidia legatio

mitti non potuit, quod adhuc tumultu tironum, Episcopi propriis necessitatibus in ciuitatibus suis aut impediti , aut occupati sunt. Nam etiam tractoriam sanctitatis tuae cum ad sanctum senum

Xantippum deferrem , in praesenti tractatu hoc visum fuerat, vi Concilium indiceretur , quod instructa legatio post et ad hoc Concilium destinari, sed cum

cum posterioribus literis ammoncremdo impedimento tironum , ut superius dixi, rescriptis propriis excusauit. Aurelius Episcopus dixit: Non dubium cst, quod praedicti fiatres de Cocpiscopi nostri Numidiae, cum gesta Concili) accepcrint, de suos adlii bcbunt consensus, Min cffectrum deducere maturabimi, quaecunque in placitum vencrint: cura ergo

istius sedis hoc ipsum ut eis intimetur necesse est prouideri. De Elisopis Tripoliranis. DL Tripolitanis verbDatribus nostris hoc potui condiscere, quod Dulcicium fratrem nostrum dcstinauerint legatum: sed quia non potuit occurrere, hoc asseuerauerunt quidam filij nostri venientes de supradicta prouincia, qudd memoratus naui se commiserit, & credendum est accidisse nonnullam de tempestatibus

moram, quae rerardaret eius aduentum:

tamen etiam circa ipsos, si charitati v strae placet, haec forma seruabitur, ut placita ad eos tam Concilii transmittantur.

Ab uniuersis Episcopis dictum est: Haec, quae statuit sinculas tua , omnibuo pla

cent.

De conuenienias Donati ias.

in tractatum venit charitatis vestrae, puto hoc Ecclesiasticis festis esse firmandum. Prosessio enim vestra omnium hoc deprompsit , debere unumquemquc nostrum in ciuitate sua per se conueni D natistarum praepositos, aut adiungcre sibi vicinum collegam : ut pariter cos in singulis quibusque ciuitatibus, vel locis per magistratus , vel seniores locorum conueniant. Hoc si onambus placet, edicatur : Ab uniuersis Episcopis dictum est: Omnibus placet, & omnes hac subscriptione nostra firmauimus. Petiimis Etiam,

ut epistolis ad iudices de Concilio mi tendis , pro omnibus subscribat sanctitas tua. Aurelius Episcopus dixit: Si videtur

charitati vestrae, forma conuentionis eorum recitetur : ut hunc tenorem prosccutionis Omnes, si placuerit, teneamus.

Ab uniuersis Episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitauit. Forma conuentionis Donatisarum.

I L LE Episcopus Ecclesiae illius dixit: xc o.

Quid de authoritate illius amplissimae sedis impetrauerimus , petimus grauitatem vestram recitare, & gestis innecti, atque ut in ellectum deduci iubeatis. Recitata aurem iussione, atque actis innexa, ille Episcopus Ecclesiae illius dixit : Qvidergo nobis de Concilio Ecclesiae Catii licae mandatum sit ad Donatistas per vestram gravitatem perserendum, audirz,& actis inserere, & ad eos perferre dignemini , eorumque rcsponsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. ConuCnimus vos ex Concilij nostri Catholica aut horitate milli, de vestra correptiono gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit, Beat: pacifici. quia ipsi filij Dei vocabuntur,de admonuiuper Prophetam ctiam in his, qui dicunt sonatres nostros non esse, dicere nos debere, Datres nostri estis. Hanc crgo pacifi-

cam cx charitate venientem commonitionem nostramcontemnere non debetis:

vi si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis adsererc , idcst, ut congrcgato vestro Concilio adligatis ex v bis, quibus causam assertionis vestrae committatis r ut δί nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro Concilio deligantur, qui cum eis, quos dclcgeritis, constituto lo-CO, dc tempore quicquid quaestionis est.

SEARCH

MENU NAVIGATION