Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Ieui. I. c. l.

tebantur sancta falactor in , praemonet dicens , Sancti estote: quia & ego sanctus sum, Dominus Deus vester Cur etiam procul a suis domibus anno vicis suae intemplo habitare iussi sunt sacerdotesὶ hac videlicet ratione , ne vel cum uxoribus

possint carnale exercere commercium,

ut conscientiae integritam fulgentes acceptabile Deo munus offerrent. Qu bus expleto deseruitionis suae temporC, rius usus solius successionis causa fuerat relaxatus: quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti.Vnde & Dominus Maiib. . Iesus cum nos suo inlustrasset aduentu, in Evangelio protestatur, quia legem venerit implere , non soluere. Et ideo Ecclesiam, cuius sponsus cst speciosus for- castitatis voluit splendore radiare:

vi in die iudicij , clim rursus aduenerit, sine macula, & ruga cani postit, sicut per Apostolum suum instituit , reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes, atquc leuitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati, ac pudicitiae & corda nostra manciremus, dc corpora: dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie onferimus , sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt: vos autemiani non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis,& ubi poterit nisi in corporibus, sicut legimus, i anchis Dei spiritus habitarei Et quia aliquanti, de quibus loquimur ut tua sanctitas retulit in ignoratione lapsos esse se deflent : his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento in hoc, quo deiccti sunt, quamdiu vixerint, ossicio persc- uerent, si tamen post haec continentes sustuduerint cxlii re. Hi vero, qui inliciti priuilegii excusatione nituntur , dc sibi asserunt veteri hoc lege concessum: nouerint se ab omni Ecclesiastico honore , quo indignc usi sunt, Apostolicae Se dis authoritate deiectos, nec unquam Posse veneranda attrectari mysteria , a quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, priuauerunt. Et quia exempla praesentia caucre nos praemonent in futurum , quilibet Episcopus, presbyter, a que diaconus quod non optamus; si deinceps fuerit talis inuentus , iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia serro necessc

est excidantiar vulnera , quae sementorum non senserint medicinam. De clericis e quales debeam promoueri. DI o i c 1 M v s etiam licenter, ac li- V II risbere inexploratae vitae homines , quibus etiam fuerint nulnerosa coniugia, ad praefatas dignitarus prout cuicunque libuerit, aspinare, quod non tantum illis, qui ρd haec immocerata ambitione per- Laeniunt , quantum metropolitanis specialiter Pontificibus imputamus : quidum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri quantum in se est praeccpta contem nunt. Et vita amus, quod altius suspicamur, ubi illud est, quod Deus noster data per Mosen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubant 'dc alio loco,

Sacerdos uxorem virginem accurat, nsis viriam , Eon repudiatam , non meretrirem. Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator , unitas uxoris virum

tam sacerdorum , quam diaconum fieri

debere mandauit. Quae omnia ita a vc- .strarum regionum despiciuntur Episcopis : quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de huiusmodi usurpationibus negligcndum, ne nos indignantis Domini vox iusta cor ripiat, quae didici. Videbas furem, c cur- . o.

rebus cum eo , se ponebas tuam cum adulteris portionem , quid ab uniuersis post haec Ecclesiis sequendum sit , quid vitandum,

generali pronunciatione decernimus. De clericorum conuerit me.

Vicvηαε itaque se Ecclesiae ix.

vovit obsequiis, a sua inseraria ante i , pubertatis annos baptizari, de lectorum α' debet ministerio sociari, qui ab accessit adolescentiae hae ad triccsimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tan- Vis tum , A ea , quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceper:

VXOre contentiis, acolythus, es subdiaconus csse debebit, post quae ad diacon gradum, si scipie, primitus continentia praeeunte , dignum probarit , accedat. Vbi ii ultra quinque annos laudabiliterministrauerit , congrue prcsbyterium conseqxictur, dc exinde post decennium Episcopalem cathedram poterit adipisci: si tamen per haec tempora inregritas vitae, ac fidei eius fuerit approbata.

QV i vcro iam aetatcgrandaevus me- X. lioris proposci conuersatione prouo catus

252쪽

uoeatus ex laico ad sacram militiam peruenire festinati desideri; sui fructum non aliter obtinebit, nisi co, quo baptizatur,

tempore, statim Iectorum aut exorcistarum numero societur e si tamen eum

unam habuisse, vel habere, & hanc vi ginem accepisse , constet uxorem. Quidum initiatus fuerit, expleto biennio , per quinquennium aliud acolythus , &subdiaconus fiat, & sic ad diaconatum, si per haec tempora disnus iudicatus fuerit, prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbyterium, Vel Episcopatum, si eum cleri ac plebis ouocarit Elcctio,

non immerito sortietur. Aericus, qui secundam uxorem duxerit , deponatur.

duam , aut certe secundam coniuge ui duxerit, Omni Ecclesiasticae dignitatis prnii legio mox nudetur , laica tantum tibi communione concessa, quam ita

demum poterit possidere, si nihil postea, Propter quod hanc perdat, admittat. αua femina cum clericis habitent. FE MIN A s vero non alias esse patiis

mur in domibus cicricorum, nisi eas LAntum , quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem Synodus Nicama purmisit. De monachorum promotione.

MONALHos quoque, quos tamen

morum grauitas, de vita, ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari &Optamus, dc volumus: ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus per gradus singulos Crescente tempore promoueantur ordinibus , & sic ad diaconatus , Vel presbyteri, insignia maturae aetatis consecratione peris

leniant, nec statim saltu ad Episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fiterint custodita. .Qὸd paenitens non Isai clericus.

lLLvo quoque nos par fuit prouidere,

ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum : ita Se post poenitudinem, ac r conciliationem nulli unquam laico liceat honorem clericatus adipisci, quia quamuis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla

tamen debent serendorum sacra mo-

rum instrumenta suscipere , qui dudum

fuerint vasa vitiorum.

Ut si per ignorantiam vel paenitens, veldiagamus, aut viduae maraim clerici facti fuerint, non promoueantur.

ET quia his omnibus, quae in repro XV.

hcnsionem veniunt, sola excusatIO Diss. so. ignorationis obtenditur, cui nos interim solius pietatis intuitu necesse est clemen- ρ ter ignoscere: qvicumque poenitens, qui cumque digamus,quicumque viduae m ritus ad sacram militiam indcbite ,& i competenter inrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam antelligat relaxatam: ut in

magno debeat computare beneficio , si adempta sibi omni spe promotionis, in

hoc quo inuenietur ordine, perpetua sta bilitate permaneat i scituri posthac prouinciarum omnium summi Antistites, quod si ultra ad sacros ordines quenquam de talibus crediderint adsumcndum,& do suo,& de eorum statu, quos contra canones, α interdicta nostra prouexerint, n-gruam ab Apostolica Scde promendam esse sentcntiam. Explicuimus , ut arbitror , fiater charissime, uniuersa, quae di- festa sunt in querelam,& ad singulas camsas , de quibus per filium nostrum Bassi

num presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia,quantum opinor,respon fa reddidimus: nunc fraternitatis tuae animum ad seruandos canones, & tenenda decretalia constituta magis, ac magis i citamus. Vt haec quae ad tua Consultarescripstinus, in omnium Coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem , Mnon solum eorum, qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad uniuersos Carthaginienses,ac Beticos, Lusitanos,atqu

Gallicos, vel eos , qui vicinis tibi conlimitant hinc inde prouinciis, haec, quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita , sub literarum tuarum prosecution mittantur. Et quanquam statuta Sedis Apostolicae , vel Canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum : ut illius tamen Δἴ pro antiquitate sacerdoti j tui dilectioni tuae esse admodum porurit gloriosum, si ea, quae ad te specilii nomine generaliter scripta .

sunt, per unanimitatis tuae solicitudinem in uniuersorum fratrum nostrorum notitiam perserantur, quatenuS S quae a nobis non inconsulte , sed prouide sub nimia cautela, & deliberatione sunt de salu-

253쪽

39 . DECRETA

briter constituta intem rata Permaneant, terit, Obstruatur. Data III. Idus Februa a& omnibus in posterum excusationibus mj. Arcadio S Bauto vv. CC. Conss. - An. aditus, qui iam nulli apud nos patere po- 33D

INCIPIUNT DECRETA

INNOCENTII PAPAE.

TI o Episcopo Eugubino

salutem. Si instituta Ecclesiastica, ut sunt a beatis Α-postolis tradita,integra vcl- Ieiu seruare Domini sacerdotes : nulladi ucisitas, nulla varietas in ipsis ordinibus , ac consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque , non quod traditum

est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existim Messe tenendum, inde diuersa in diuersis locis, vel Ecclesiis aut teneri, aut colubrari vidcntur, ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi, aut Ecclesiis non conuenire, aut ab Apostolis , vel Apostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat, aut non aduerint, Id , quod a Dig. ii e s. principe Apostolorum Petro , Romanae isti Ecclesiae traditum cst, ac nunc usque Cu-I stoditur, ab omnibus debere seruari, nec

superduci, aut introduci aliquid , quod

aut authoritatem non habeat, aut aliun de accipere videatur Excmplum Praesertim cum sit mani stum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam , insulasque interiacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos , quos venerabilis Apostolus Petrus , aut cius

successores constituerint sacerdotes, aut

legant, si in iis prouinciis alius Apostolorum inuenitur , aut legitur docui sic. Qiu si non legunt, quia nusquam imi niunt, Opqrtet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est,ne dum peregrinis asscrtionibus studeant, caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad urbem vcnisse, ac nobiscum in Ecclesia conuenisse non dii' bium est , Ee quem morem vel in Consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat, cognouisse, quod sufficcre arbitrarer ad informationem Ec- Elcsiae tuae , vcl reformationem, si prae- . decessores tui minus aliquid, aut aliter tenuerint, satis certum haberem , nisi de aliquibus considendos nos esse duxisses. Quibus iccirco respondemus, non quo te aliqua ignorarc credamus, sed ut maiori authoritate vel tuos instituas, vel

si quia Romanae Ecclesiae institutionibus

errant, Vt Commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut alterius Ecclesiae, quam Romanae, existimant cou- suetudinem esse seruandam.

De pace post confecta ruperia danda. PAc ε M igitur asseris ante confecta I.

mysteria quosdam populis imperaIC, D eis d. vel sibi inter sacerdotcs tradere, cum post Omnia, quae a rire non M o , pax sit necessario indicenda. Per quam constet populum ad omnia, quae in mysteriis guntur , atque in Ecclesia celebrantur, praebuisse consensum , ac sinita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. De nominibus anu precem cerdotis non

DE nominibus vero recitandis, an II.

tequam precem sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet , quam superfluum sit, & ipse pro

tua prudentia recognoscis: ut cuius hostiam necdum Deo osteras, eius antC nD-men insinues t quamuis illi incognitum nihil sit. Prilis ergo oblationes sunt Com

mendandae, ac tunc eorum nomina, quo

rum sunt, edicenda: vi inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quae ante praemittimus , ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperIamus.

.Qὸd non debeant baptizati nisi ab Epi-siopis consignari.

E consignandis ver b infantibus ma- III. nifestum est non ab alio, quam ab Episcopo fieri licere.Nam presbuteri,licet sint sacerdotes, Pontificatus tamen apicem non habent.Hoc autem Pontificibus

254쪽

INNOCENTII PAPAE. I9s

solis deberi ut vel consignent, vel para- per omnes hebdomadas frequentandum cleriim Spiritum tradanimon soldm con- csse duxerunt. suetudo Ecclesiastica demonstrar, Verum firmesto eiu is presb teta Hrigende.& illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum , & Ioannem esse directos, E fermento vetb, quod die Domi- v qui iam baptizatis tradant Spiritum nica per titulos mittimus. superfluetium. Nam presbyteris, seu extra Episco- nos consulere voluisti,cum omnes Eccle-pum, seu praesente Episcopo cum bapti- siae nostrae intra ciuitatem sint constitutae, , chrismate bapti Zatos ungere licet, quarum presbyteri, quia die ipsa propter sed quod Episcopo fuerit consecra- plebem sibi creditam nobiscum conuenitum, non tamen seontem ex eodem oleo re non possunt, iccirco fermentum a no

signare , quod solis debetur Episcopis, bis coinctum per Acolythos accipiunt,

cuia tradunt Spiritum paractetum.Verba ut se a nostra communione maxime illa vero dicere non possum, ne magis prode- dic non iudicent separatos, quod per par re videar , quam ad consultationem reis chias fieri debere non puto,quia non to spondere. ge portanda sunt sacramenta, nec nos per coemeteria diuersa constitutis presbyteris rite omni sinato ieiunet r. destinamus, & presbyteri eorum confima V. ΑΕΗ Aro verb ieiunandum esse ratio ciendorum ius habeant, atque licentiam. euidentissima demonstrat. Nam si . . .

diem Dominicum ob venerabilem rcs - Energumenis Dapti trs.

rectionem Domini nostri Iesu Christi E his verb baptizatis,qui postea dae- v i. non selum in Pascha celebramus, verum monio, aut vitio aliquo,aut peccato etiam per singulos circulos hebdomada- interueniente, arripiuntur, quaesiuit dii tum ipsius diei imaginem fiequentamus, ctio tua, si a presbytero, vel diacono pota ac si sexta feria propter passionem Domi- sint,aut debeant consignari: quod hoc,nisini ieiunamus , sabbatum praetermit se Episcopus praeceperit, non licet: nam ei non debemus, quod inter tristitiam atque manus imponenda omnino non est, nisi

laetitiam temporis illius videtin inciu- Episcopus authoritatem dederit id essL-n. Nam utique constat Apostolos biia ciendi. vi autem fiat, Episcopi est impe- duo isto in tristitia,& in moerore filisse, M raret ut manus ei vel a presbytero, vel 1

propter metum Iudaeorum se occuluisse. caeteris clericis imponatur. Nam quom Quod utique non dubium est in tantum do id fieri sine magno labore poterit, ut eos ieiunasse biduo memorato, ut traditio longe constitutus Energumenus ad Epi Ecclesiae habeat, isto biduo sacramenta scopum deducatur cum si talis casus ei in penitus non celebrari. Quae forma utique itinere acciderit, nec perferri ad Episco- per stigullas tenenda est hebdomadas, pum, nec referri ad sua ficile possit. propter id, quod commemoratio diei il- De parmienti s.

lius semper est celebranda. QDd si pu- I E poenitentibus autem, qui siue ex v 1 1.

tant semel, atque uno sabbato ieiunan- grauioribus commissis , liue ex le-dum, ergo& Dominicum, &sexta feria uioribus poenitentiam gerunt, si nulla insemel in Pascha erit lique celebranda. terueniat aegritudo, quinta feria ante P rure,qui,

Si autem Dominici diei, ac sextae feriae per schaeis remittendum, Romanae Ecclesiae singulas hebdomadas reparanda imaso consuetudo demonstrat. Caeterum deest dementis est, bidui agere consilietudi- pondere aestimando delictorum sacerdonem sabbato proermisso, cum non dis- tis est iudicaret ut attendat ad confessio- parem habeat causis, a sexta videlicet nem poenitentis,&ad fletus, atque lacry- feria, in qua Dominus passus est, quan- mas corrigentis, ac tum iubere dimitti, do dc ad inferos filii, ut tertia die resur- cdm viderit congruam satisfactionem. gens redderet laetitiam post biduanam Sane si quis in aestitudinem inciderit, at- tristitiam praecedentem. Non ergo nos que usque adde F rationem deuenerit,ei negamus sexta feria ieiunandum , sed diia est ante tempus Paschae relaxandum, necimus & sabbato hoc agendum, quia am- de saeculo absque communione discedat.

ho dies tristitiam Apostolis , vel his, qui De epistiti Iom Iacobi Apsin, in quapro

Christum secuti sunt, induxerunt, qui infirmis orare praecipuum

die Dominico hilarati non solita ipsum CANE quoniam de hoc, sicuti de caete- v III. festiuissimum esse voluerunt, verumetiam oris cosulere voluit dilectio tua, adiecit

255쪽

iam filio, meus Caelestinus diaconus in epistola sua esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Iaeobi

epistola conscriptum est: Si infirmus aliquo in vobis eu, inducat presbyteros , ororent seper eum, vetentes eum oleo sn n

mine Domini, or oratio Dei suabit insi mum , se fiscitabit istum Dominus, ct sin peccatis f/erit , remittentur ei. Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi, vel intelligi debere: qui sancto oleo chrismatis perungi possunt,quod ab Episcopo confectum non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet, in sua , aut in suorum ne stitato Dist. e. ungendum. Caeterum illud superfluum videmus adiectum: ut de Episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia Episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum sit Episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se visitandum, Sc benedicere, dc tangere chrismate, sine cunctatione potest: cuius est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliquasi cramenta negantur , quomodo unum senus putatur posse concedi His igitur, Irater charissime, omnibus, quae tua dI- lectio voluit a nobis exponi, prout potui mus , respondere curauimus: ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, aqua originem ducit, seruarc valeat, atque custodiret reliqua verb, quae scribi ta non erat, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem porentiae Domini etiam id procurare: H dc tuam Ecclesiam,& clericos nostros, qui sub tuo Pontificio diuinis famulantur officiis, bene instituas , dc aliis formam tribuas , quam An. Chiisti debeant imitari. Data x I v. Kal. April. Theodosio Aug. v tr. M Palladio V.C. Conss.

Rhotomagensi salutem. Etsi tibi, frater charissime , pro merito, 3c honore face rdoiij, quo plurimum polles, VI Π-di, Be docendi incundum Ecclesiasticas regulas nota sunt omnia , neque est ali quid, quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur: tamen quia Romanae Ecclesiae normam , atque au in iratem magnopere postulasti, volumlata tuae morem admodum gerens digestas vitae, de morum probabilium disciplinas adnexas literis meis misi, per quas aduertant Ecclesiarum regionis vestrae populi, quibus rebus, 3c regulis Christianorum vita in sua cuiuscunque professione debeat contineri, qualisque seruetur in urbis Romae Ecclesiis disciplina. Erit dilectionis tuae per plebes finitimas , ω consacerdotes nostros, qui in illis regi nibus propriis Ecclesiis praesident, regularum hunc librum, quasi didascalicum,

atque monitorem sedulo insinuaret vede nostros cognoscere, de ad fidem comfluentium mores valeant docendi seduli- tue formare. Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione Cognoscent, aut siquid adhuc desideratur, facit E poterunt ex bona imitatione supplere. Incipiamus igitur, adiuuante fancto Apostolo Petro, per quem dc Apostolatus, de Episcopatus in Christo cepit

exordium: ut quoniam plures saepe emc serum causae , quae in aliquantis non erant

causae sed crimina, ut de caetero solicitudo sit unicuique sacerdoti in sua Ecclesia curam huiusmodi habere, sicut Aposto- ε .. μlus praedicat Paulus , talem Ecclesiam

Deo exhibendam non habentem maculam , aut rugam , ne alicuius morbidae uis adflatu conscientia nostra contam

nam violetur. Propter eos igitur, qui vel ignorantia, vel desidia non tenent Ecclesiasticam disciplinam , Ac multa non praesumenda praesumunt, recte postulasti, ut in illis partibus istiusmodi, quam tenet Ecclesia Romana, forma seruetur. Non quod noua praecepta aliqua imperentur, sed ea, quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus obstru ri cupiamus : quae tamen Apostolica , de Patrum traditione sunt constituta. Scriptum est nastique ad Thessalonicenses τι Da

Paulo monenter State, ct tenete tradιιι -

nes nostras, siue per ver m , Me per epi iam. Illud certὸ tuam debet mentem vehementitis excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunis ante Dei conspeetium securus inueniaris, cui multum enim creditur, plus ab eo exigitur usura poenarum. Ergo quoniam non pro nobis tantum,

seu pro populo Christi cogimur praestare

rationem,disciplina deifica populum e- d. Ads. rudire debemus. Extiterunt enim nonnulli, qui statura maiorum non tenentes,

casti intem Ecclesiae sua praesumptione violarent, populi fauorem sequentes, MDta iudicium non timentes. Ergo ne ta

256쪽

INNOCENTII PAPAE.

lentio nostro existimemur his praebere consensum , dicente Domino , Vide furem, o currebas cum eo, haec sunt quae dei neeps intuita diuini iudici j omnem Catholicum Episcopum expedit custo.

iure extra conscientiam Metropolitani

non ordinetur Epi p-.1x. D R I M v M , Ut extra conscientiam L metropolitani Episcopi nullus audeat ordinare, integrum enim iudicii unest, quod plurimorum sententiis confir-igia matur, nec unus Episcopus ordinare prae-μι. m. sumat, ne fiarticium beneficium praesti-Co c. me. Lum videatur. Hoc enim a Synodo Nicaena constitutum est, atque definitum.

ad clerum suscipi non pos int,invictericorum causae a propriu terminentur Epylapis. TEM siquis post remissionem pecca- Dist rε Itotum cingulum militiae saecularisti a. buerit, ad clericatum admitti omnino

με - β. non debeat. Si quae autem causae, vel contentiones inter clericos tam superioris or--- dinis, quis etiam inferioris fuerint cxor-- : ut secundum Synodum Nicaenam Congregatis eiusdem prouinciae Episco-Pis iurgium terminetur, nec alicui liceat, sine praeiudicio tamen Romanae Ecclesiae, relictis his sacerdotibus, qui in eadem prouincia Dei Ecclesiam nutu diuino gubernant, ad alias conuolare pro- uincias. inod si quis forte praesumpsic-tit, de ab ossicio cleri submotus,&iniu-

. , riarum reus ab omnibus iudicetur. Si au-

-, I uolutae, ad Sedem Apostolicam, sicut synodus statuit, post iudicium Episconte

t,17. rcferantur. Mi viriam clericus non ducat uxorem.

π I . , YT viduam clericus non ducat uxo-V rem , quia scriptum est : Sacerdos

uxorem mr nem ac Fiat, non vi am,

non eiectam. Vtique qsii ad sacerdotium labore suo, 3e vitae probitate contendit, cauere debet ne hoc praeiudicio impeditus peruenire non possit. Vis laicus viduam duxerit, clericuae non fiat. II, is, qui viduam, licet laicus, du- Dist. ι . si xit uxorem , siue ante baptismum, post bapti sinum, non admittatur ad clerum, quia eodem vitio videtur exes

tuntur , non acceptae uxoris consortiumrclaxatur.

Ut qui scandam uxorem habuerit , cleriem nonst.

NE is , qui secundam duxerit uxo- X II1. rem clericus fiat, quia scriptum est,

res mei semes nubant. & alibi, Sacerdotes ῖ, mei non nubant amplius. Et ii ab aliquibus existimatur, ante baptismum si forte quis accepit uxorem, & ea de saeculo recedente, alteram duxerit, in baptismo esse di-m s sum, satis crint a regula, quia in baptismo peccata remittuntur, non acceptarum uxorum numerus aboletur, cum

utique uxor ex legis praecepto ducatur, in tantum, ut & in paradiso, cum pare tes humani generis coniungerentur , ab ipso sint Domino benedicti, & Salomon vicat, a Deo praeparabitur Viro uxor,' ''quam formam etiam sacerdotes omnes seruare , vsas ipse demonstrat Ecclesiae. Satis enim absurdum est aliquem credere , uxorem ante baptismum acceptam post baptisinum non computari, cum benedictio, quae per sacerdotem super nubentes imponitur, non materiam delinquendi dedisse, sed formam renuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur. Quod si non putatur uxor esse Computanda, ctuaeante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habentur.

Vt alterius clericos ordinare nulgus usem

T de aliena Ecclesia clericum OG XI V. dinare nullus usurpet, nisi eius Epi--.. scopus precibus exoratus concedere v luerit. Hoc etiam Synodus statuit Nicaena, ut abiectum ab altero clericum alte in Ecclesia non recipiat. ΦUt non rebaptizaentur, qui ad Ecclesiam a Nouatianis , vel Montensibus

veniunt.

T venientes a Nouatianis,vel Mon- xv. tensibus per manus tantii in impositionem suscipiantur , quia quamuis ab haereticis, tamen in Christi nomine batizati sunt: praeter eos, qui si forte a no- is ad illos transeuntes rebaptizati sunt, hi si resipiscentes, & ruinam suam cogitantcs, redire maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt.

257쪽

scerdotes, s leuita cum mulieribin

coire mn debeant.

dicum,& honestum At, tenere Ec- omni modo debet: ut sacerdotes,& leuitae cum uxoribus suis non coeant,

quia ministerij quotidiani necessitatibus occupantur: scriptum est enim , Sancti estote: quoniam Ecego sanctus sum Dominus Deus vester. Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno N ui eis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam mo-nino tangebant, quibus Vtique propter sobolis iaccessionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, 8c praeterquam ex semine Aaron ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus acce&re quanto magis hi sacerdotes, vel leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae seruare debeant, quibus vel sacerdotium , vel ministerium sine sit cessione est , nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis diuinis , vel a baptismatis officio vacent Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens, Abstinete vos ad tempus, Ut vacetis orationi, & hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotes , quibus& orandi, de sacrificandi iuge ossicium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere, qui si contaminati fuerint carnali concupisccntia , quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabunt

aut qua Conscientia , quove merito cxaudiri se credunt cum dictum sit, Om-

Ad T t. l. munda mundis , coinquinatis autem,& infidelibus nihil mundum. Sed fortasse licere hoc credit , quia scriptimii Tim. . est: Unius Uxoris Virum , non permanentem in concupiscentia generandi dixit, scd propter conscientiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait, Vellem autem omnes sic esse, sicut 3c ego. Et apertius decla-a- t. dicen , Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt , vos autem

iam non estis in carne, sed in spiritu. χοὸd monachus, s inricin frim fuerit, propositum suum fruare debeat. xvri. E monachis, qui diu inorantes inis. . i. e. D. M monasterilis postea ad cicricatus or- oua 1. dinem peruenerint, non debere eos a

priore Proposito deviare. Aut enim sicut in monasterio fuit, & quod diu ser uauit, in meliori gradu positus amittere non debet. Aut si eorruptus postea b ptizatus in monasterio sedens, & ad cIericatus ordinem accedere voluerit, ο rem omnino habere non poterit: quia

nec benedici cum sponsa potest iam ante corruptus. Qine forma seruatur in clericis maxime, cum vetus regula hoc habeat, ut quisque corruptus baptizatus clericus esse voluisset, sponderet se

uxorem omnino non ducere. Ut ex curiatibus clericus non at, propter voluptates , quas a duabolo inuentas exhibere compellitur.

PRAE T E R E A ficquenter quidam ex x v II r. fratribus nostris curiales, Vel quoni--.bet publicis functionibus occupatos, Cle- e terra. ricos facere contendunt, quibus postea maior tristitia , cum de reuocandis eis aliquid ab Imperatore praecipitur, quis gratia nascitur de adscitis.Constat enim eos in ipsis muniis voluptates etiam exhibere, quas a diabolo inuentas esse non dubium est, & ludorum aut munerum apparatibus aut praeesse aut forsitan i teresse. Sit cerie in exemplum solicit do Ae tristitia fiatrum , quam iste pertulimus Imperatore praesente, cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, v rumetiam iam in facerdotio constituti, ingens molestia ut redderentur insta

bat.

De virginibus velatis in deviaverint.

IT ε M quae Christo spiritaliter nupse- x ix.

runt, SI a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint, vel se Clan- culo Corruperint, non eas admittendas' esse ad agendam poenitentiam , nisi is, cui se iunxerant, de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quaecunque vivente viro alteri nupserit , habeatur adultera , nec ei agendae pom rentiae licentia concedatur,

nisi unus ex his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est , quae amὸ immortali se sponso coniunxerat , dc postea ad humanas nuptias transmigrauit 3 De virginibus non velatis ,si deuiauerint. HAE verb, quae necdum sacro vela- XX.

mine tectae , tamen in proposito tr. t. Ea virginali semper se simulauerunt per- - . manere, licet velatae non fuerint, si for-

258쪽

INNOCENTII PAPAE.

ianupserint: liis agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim intcr homines solci bonae fidei contractus nulla ratione distolui, quanto magis ista polli- Citatio , quam cum Deo pepigerunt, solui sine vindicta non poterat Nam si Α-postolus Paulus quae a proposito viduita-δ-τ--F. tis discesserant, dixerit eas habere dam- tionem , quia primam fidem irritam fecerunt; quanto potius virgineS , qu prioris promistionis fidem frangere sunt

natae

Haec itaque regula, frater charissime, si plena vigilantia tuerit ab omnibus Dei sacerdotibus obseruata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses & schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeuiendi, manebit unanimitaS, iniquitas superata calcabitur, veritas spiritali femore flagrabit, pax pr. Edicata labiis cum voluntate animae concordabit, 2- - . implebitur dictum Apostoli, ut unanimes unum sentientes permaneamus an Christo, nihil per contentionem nobIS, neque per inanem gloriam vendicanteS,non

hominibus, sed Deo nostro saluatori pla-CCntes: cui cst honor, & gloria in saecula

Ad christa faeculorum, Amen. Data xv. Kal. Mar- tib Honorio Augusto v I. & Aristoneto v. C. Conss.

scopo Tholosano salutona. Consulenti tibi , fiater charissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem: pro captu intelligentiae meae quae sunt v ia respondi, quid sicquendum, vel docilis ratio porsuaderet, vel authoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Equidem dilectio ma institutum sequuta prudentium ad Sedem Apostolicam referre maluit, quid deberet de rebus dubiis custodire potius , quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur, de singulis obtinc re. Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire mihi quoque ipsi de conlatione docilitas ac-ccdit, Vt perscrutatis rationibus ad proposita respondcre compellar : eoque fit, vi aliquid semper addiscat, qui postii Jatiar ut doceat. Proponam igitur singula, subiiciamque responsum.

De incommentiatarerdotum, velleuitarum.

rio, aut in ossicio presbyterij positos in- Dis'. 81. . . continentes esse, aut filiis se, generati filii prodiderunt. De his dc diuinarum legum manifesta est disciplina, & beatae recordationis viri Siricis Episcopi monita cui-

dentia commearunt et ut incontinentes

in ossiciis talibus possiti omni honore Ec- cicliastico priuarentur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola contincntia oportet impleri. Est enim vetus ad- modum sacrae legis authoritas, iam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes r ut servientes sacris oblationibus,

purosΔ ab omni labo purgatos sibi vindicent diuina musteria, neque eos ad sa- P E s

crincla ras sit admitti , qui Exercent Vel Cum uxor carnale consortium , quia ct M

scriptum est: Sancti estote, quia dc ego sanctus sum Dominus Deus vester. Qui 44. bus utique propter iobolis succcilionem Fupropterea uxorius usi S lucrat relaxatuS, quia ex alia tribu, ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedcr : quanto magis hi facerdotes , vel leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae scruare debcnt, quibus vel facerdotium, vel ministerium sitne successione est : nec praetcrit dies, qua vel a sacrificiis diuinis, vel a baptismatis ossicio vacent. Nam si Paulus ad

Corinthios scribit dicens : Abstinete vos α. Cori .7. ad tempus , Ut vacetis orationi, & hoc utique laicis praecepit ; multo magis sa cerJotes, quibus & orandi,&facrificandi iuge ossicium est, semper debcbunt ab huius inodi consortio abstinere i qui liconinminatus fuerit carnali concupiscentia , quo pudore vel sacrificare usurpabit aut qua conscientia, qtiovem cito exaudiri se credit: cum dictum sit, Om- A Tit. r. nia munda mundis, coinquinati S autem,& infidelibus nihil mundum t Sed fortasto hoc licere credit, quia scriptum est,

Unius uxoris virum , non permanentem I T ποιι .

in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. N - 2 Cor. que enim integros corpore non admisit, qui ait, Vellcm autem omnes sic esse, si- Ram s.cut de ego, 6capertius declarat, dicens, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt, vos autem iam non estis in

carne, sed in spiritu. Et habentem filios, non generantem, dixit. Sed ea plane disia par, dc diuisa sententia est, nam si ad aliquos forma illa Ecclesiasticae vitae pari

ter , 8e disciplinae, quae ab Episcopo Si

ticio ad prouincias commeauit, non prU

259쪽

LOohabitur peruenisse e his ignorationis vcnia remittetur, ita Vt de caetero penitus incipiant abstinere, & ita gradus suos, in quibus inuenti fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscenderer' quibus in beneficio esse debet, quod hunc

ipsum locum, quem retinent, non ami

tant. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio deteguntur , neque statim cupiditates libidinis abiecisse, il-Ii sunt modis omnibus submouendi, qui post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sunt voluptatem. De ultima paenitentia.

xxii. TIT hoc quaesitum est, quid de his ob-V seruari oporteat , qui post baptismum omni tempore incontinentiae vΟ-luptatibus dediti in cxtremo fine vitae sum poenitentiam simul, Ac reconciliationem communionis exposcunt. Deliis obseruatio prior , durior , posterior interueniente misericordia inclinatior est, nam consuetudo prior tenuit, ut conccdcrctur eis poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne comminuonis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non reuocaret a lapsu, merito negata communio est , concessa poenitentia: ne totum penitus negaretur,& duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Domin noster pacem Ecclesiis suis reddidit, iam terrore depulso communionem dari abeunti bus placuit, & propter Domini misericordiam, quasi viaticum profectiaris , ne Nouatiani haeretici, negantis Veniam, asperitatem, & duritiam subsequi videamur. Tribuetur ergo cum poenitentia cxtrema communio, ut homino huiusmodi vel in suprcmis suis, permittente faluatore nostro , a perpetuo eratio vindi-

Centur.

De administrationibus. xx III. V .ssi s IT v M ctiam est super his,

xl. 3. ... qui post baptismum administraue

m runt , cui tormenta sola exercuerunt,s aut etiam capitalem protulerunt sententiam , de his nihil legimus a maioribus R definitum. Meminerant enim a Deo pO- testates has fuisse concessas , dc propter vindictam noxiorum gladium fibisse permissum, & Dei ministrum esse datum in huiusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum , quod audiore

Deo viderent esse concessum De his ergo ita ut hactenus seruatum est, sic habemus , ne aut disciplinam euertere, aut contra authoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda, gesta sua omnia seruabuntur. αώὸd viri cum adaucris uxoribus non

conuentant.

T illud desideratum est sciri , cur xxiv.

communicantes Viri cum adulteris uxoribus non conueniant : Cum contrariores in consortio adulterorum virorum manere videantur Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, de non habent latentia peccata vindictam; viri autem liberius uxores adulteras apud saeerdotes deferre consueu runt, Δ ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur, virorum autem latente commisso non facile quisquam ex suspicionibus abstinctur , qui utique submouebitur , si eius flagitiun detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante vindictae ratio conquiescit.

Od qMi preces , vel criminales dictant,

habeantur immunes.

ILL vn etiam sciscitari voluisti, in xxv.

preces dictantibus liberum conceda- .a. u. tur utique post baptitai regenerationem a Principibus poscere mortem alicuIUS, vel sanguinem de rcatu Z quam rem Principes nunquam sine cognitione concc-dunt, sed ad iudices commissa ipsa, vel

crimina semper remittunt, ut causa cognita vindiccntur e quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio, aut damnatio pro negoti qualitate profertur, Mdum legum in Improbos eXercetur au-llioritas, erit dictator Immunis. Murod hi , qui intercedense r udio diuo ιιώmpertulerunt, alitiaque sevinxerunt nuptiis, adultiri esse nion entur. E his etiam requisiuit dilectio tua, XXVI. qui interueniente repudio alij se matrimonio copularunt: quos in utraque parte adulteros esse manifestum cst. Qui verb vel uxore vivente , quamuis dissociatum videatur cile coniugium , ad aliam copulam festinarunt, neque pol sunt adulteri non videri, in tantum, ut etiam liaepcrsonae, quibus tales coniun-

260쪽

cti sunt, etiam ipsae adulterium commiusisse videantur, secundum illud, quod le- Moth.D. gimus in Evangelio, dimiserit rem μm , c, duxerit aliam , marchatur, simi Dier edi qui dimissem duxerit, maecha tur, εc ideo omnes a communione fide lium abstinendos. De parentibus autem aut propinquis corum , nihil tale statui potest , nisi si incentores illiciti consoni, seisie detegantur. libri in canone recisiantur. xx VII. vi vero libri recipiantur in ca - ane scripturarum breuis adnexus GL te t. Haec sunt ergo, quae desiderata moneri voce voluisti: Mosis libri quinque, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri , Deuteronomium , necnon MIesu Naue unus , & Iudicum vnus , dc Regnorum libri iv. simul&Ruth. Prophetarum libri xv 1. Salomonis libri v. Psalterium. Item historiarum Iob liberisus, Tobiae unus, Esther unus, Iudith unus,Machabaeorum duo, drae duo,Paralipomensi duo. Item noui Testamenti

Euangeliorum lib. 1 v. Apostoli Pauli epistolae xiv. Epistolae Ioannis iri. Epistolae Petri II. EpistolaIudae,EpistolaIacobi,Α-ctus Apostolorum, Apocalypsis Ioannis.

Caetera autem,quae vel sub nomine in

thiae, siue Iacobi Minoris, vel sub nomine Petri, & Ioannis, quae a quodam Leucio scripta sunt, vel sub nomine Andreae, quae Pi Nexocharide, & Leonide Philosophis , vel sub nomine Thomae scripta sunt, &siqua sunt alia, non tum repudianda , verumetiam noucris esse dam-An. Christi nanda. Data x. Kal. Martiarum. Stili- φνt Cone Ii. ω Anthemio Conss.

stupuimus prudentem virum dc his voluisse consulere, quae omnibus sunt certa ratione comperta. Ergo non 'quasi ignoranti dicimus , sed in aliis sorsitan occupatos istiud oblitos esse vos dicimus. Si quis volens panem sibi corporis amputauerit , clericus esse n potest : nolens autem pares.

OVi igitur partem cuiuslibet digiti xxviii. sibi ipse volens abscidit, hunc ad Dist ii

Clerum canones non admittunt: Cui vero vi pammcasu aliquo contigit, dum aut operi rustico curam impenδt, aut aliquid ficiens se non sponte percussit: hos canones praecipiunt & clericos fieri, & si in clero fit rint reperti, non abiici. In illis enim v Iunias est iudicata, quae sibi ausa fisit se rum iniicere, quod ilicet Malij id facere dubitare non possit: in istis vero casus

veniam meruit.

buit: cum manifestast lectio Αρο- t. Times.s stoli, unius uxoris virum ad sacerdotium, siue ad clericatum admitti debere. Et hanc ipsam tamen si virginem accepit, nam ea, quae habuerit ante virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus, qui eam acceperit, esse non poterit, quia in lege cautum est, Non vidNam , non abiectam habereposse eo ietem secerdotem. de laicis ad clerum non debeant pro

moueri.

po Nuceriano salutem. Mirari non possumus dilectioncm tuam sequi instituta maiorum, omnia quaeque possunt aliquam recipere dubirationem, ad nos,

quis ad caput, atque ad apicem Episcopatus referre: ut consulta videlicet sedes Apostolica ex ipsis rebus dubiis certum siquid, faciendumque pronunci et, quod nos & libenter accipimus, & dilectio

nem tuam memorem canonum comprin

hamus. Scripsisti igitur, quod seruore fidei, quo polles, M amore cinctae plebis

vel reparaueris Ecclesias Dei, vel nouas quasque construxeris: sed in his clericos, quos constitatas, non habere, aliquos v

r. mutuos, aliquos digamos esse, ad quod

DE laicis verb religio tua consuluit, xx mqubd canones ordinare prohibeant. Certum est quidem hoc regulas Eccle-- .sasticas continere: sed non ita diffinitum ' est, vi de omnibus si laicis constitutum. Neque enim clerici nasci, & non fieri possunt, sed designata sunt genera , de quibus ad clericatum peruenire non possint, id est, siquis fidelis militauerit, taquis fidelis causas egerit, hoc est postulauerit , siquis fidelis administrauerit. De curialibus autem mani sesta ratioest, quoniam,etsi inueniantur huiusmodi viri,qui debeant clerici fieri, ramen saepius ad curiam repetuntur , cauendum ab his est propter tribulationem, quae saepe de his Ecclesiae prouenit.

SEARCH

MENU NAVIGATION