Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus quartus. De angelis

발행: 1744년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Ido Tract. I. Disp. II. Art. III. Sin II. Quaest. II.

gelus realiter sit in termino a quo, & non in termino ad qucm, nec in medio: Ergo pariter verum est, quod realiter non veatur: Motus enim realis cst tendentia a termino a quo ad terminum ad quem, ita quod unus deseratur , alius acquiratur zquamdiu autena Angelus realiter cst in termino a quo ipsum non deserit, nisi aliquam ejus partem abiiciat. & consequenter non potest dici moveri.

Dcinde, rei pectus ille, & ordinabilitas Αngeli ad terminum ad quem, nullatenus e test dici motus sermalitcr: Ergo nec rati ne illius Angeli dici potest formaliter m veri. Probatur antecedens, illud dici nequit motus formaliter , quod subsistere potest cum quiete: atqui Angelus etiam quiescens per horam in termino a quo, nons

Itim in ultimo instanti illius horae, sedet. iam in quolibet illius momento, dicere potest respectum, & ordinabilitatem ad terminum ad quem: Ex eo enim dicit illam

Ordinabilitatem, ex quo voIuntarie statuit,&se ordinavit ad illum locum ad quem acquirendum: at in primo instanti illius ho rae quo existit in termino a quo, potest statuere, & ordinare acquisitionem termini ad quemue adeoque ad ipsum ordinari, &consequenter illa ordinabilitas subsistere potest cum quiete Angeli, subindeque non

potest dici verus modus. Doque, fatentur omnes Thomista omnem motum sive discretum, sive continuum,

fieri posse in instanti vero, de reali ι sed motus i Ile discretus fieri deberet in instanti, quippe cita inter abjectionem termini a

quo, & amisisitionem termini ad quem nullum verum supponant tempus, nec instans medium 3 Ergo eorum responsio invalidum est, re purum effugium. Probatur tertio, de ratione motus localis est, quod sit unus: Atqui motus in quo Αngelus ita se habet quod per ultimum esse

deserat simul totum terminum a quo, &i-I nediate per primum esse acquirat totum iamul terminum ad quem, non est unus, sed aggregat im ex pluribus instantaneis mutationibus: Ergo, Sec. Probatur minor : Mintus interruptus qui cte non est unus: sed iste motus esset interruptus aliqua quiete: Ergo non esset unus. Probatur minor, non potest Angelus csse in uno termino per solum instans, quin sit in alio per tempus, quia posti lans necestario sequitur tem Pu quippe bim, ut diximus, duo instantia temporis non

possint esse sibi invicem immediata: Ergo

Angelus se movens necessario debet aliquo tempore permanere in termino a quo, vel aa quem. ac subinde in alterutro quiescere. Prabatur denique Conclusio ratione Do- istoris qua solvit praecipuum Adversariorum sundamentum, nempe; quod quiescit in to to aliquo tempore non potest aliter se habe. re in ultimo instanti illius temtoris, sed etiam necessario quiescere debet in eo . Hoc . inquam, indamentum sic impugnat Doctor :Si id verum sorct, inde sequeretur, quod

panis qui erat sub speciebus Eucharisti eic 'messe quieto toto tempore prolationis verborum Consecrationis, esset sub illis in instanti ultimo prolationis verborum, quod

est falsum . quandoquidem in illo instanti fiat transubstantiatio, & Corpus Christi sit

sub speciebus illis, panis vero non sit tunc

existens in rerum natura. Deinde sectum

tur quod aer, qu i erat i nesse quieto sub t nebris toto tempore ante instans in quo illuminatur, esset etiam sub tenebris in illo instanti, & sic vel tenebrae, & illuminatio essent simul, quod implicat, vel certe illuminatio non fictet in instanti. Nec resertquod Sol per motum Iocalem applicetur a aerem tenebrosum quem illuminat, &quod illuminatio fiat in instanti terminante istum motum localem: Tum quia, si in instanti crearetur Sol, & aer praeexisteret sub tenebris usque ad istud instans, certe adhuc illuminatio fieret in illo instanti. Adde quod quamvis illuminatio non fiat de saeto nisi

in instanti terminante motum, hinc non sequitur quin fiat in illo instanti: Ergo vel tenebrae non sunt in illo instanti, vel simul existunt tenebrae. & illuminatio. Impugηat secundo, si fundamentum S. h mae verum Bret, sequeretur quod Angelus

numquam moveretur localiter, nec in tempore continum nec discreto: sed consequens non admittunt Adversarii: Ergo nec admittere debent id unde sequitur. Probatur sequela maloris, exhv potnesi v. g. quod Anῖelus quiquerit per noram temporis nostri in uno loco, secundum Adversarios deberet nocessario etiam quievisse ultimo instanti terminativo illius horae in eodem loco. Hoc supposito quaero, quando dicunt Adversarii quod possit se moveri in instanti temporis discreti ad alium Iocum, an illud instans temporis discreti coexistat instanti temporis nostri,aut alicui partieJuS: Si parti . Ergo motus ille. angelicus fit in tempore continuo n suo a

142쪽

Quomodo Angelus moveantur. I I

stro, & non habet aliquod instans in quo inciperet: Si in instanti; Ergo vel illud in-ctans erit immediatum instanti terminativo

quietis, & sic duo instantia sequerentur se invicem immediatc , quod supponitur hic etiam ab Adversariis esse falsum, quia alias

sequeretur tempus nostrum componi exindivisibilibus, & conscquenter non esse Continuum, sed discretum. Si mediatum: Ergo inter illud instans mediatum , & instans terminativum quietis, mediat tempus

in quo quiescit adhuc Angelus, sed si quiescat in illo tempore debet quiescere in innanti terminativo illius temporis secundum Adversarios : sed illud instans terminativum est instans illud mediatum in quo dicitur moveri: Ergo non posset moveri in illo instanti, quia alias moveretur, & qtriesceret in eodem instanti. Obiiei t Adversarii 3 moveri motu discreto ea deserere per ultimum esse totum aliquem Iocum , cic immediate post per primum esse acquirere alium totum simul, de non per partes: sed hoc praestare potest Ari- gelus: Ergo etiam moveri potest motu di-1creto . Major constat i per hoc squidem

differt motus discretus a continuo , quod in motu continuo mobile per partes deserit terminum a quo , & per partes acquirit terminum ad quem: in motu vero, discreto econtra. Minor probatur: Angelus est in-ὸivisibi Iis, subindeque non Commensuratur loco in quo existit 3 Ergo potest per ultimum

esse deserere totum aliquem locum , & immediate post totum alium locum simul acquirere . Probatur consequentia: Primo , quia hoc ipso quod Angelus non commensuratur Ioco, non debet esse in illo secundum exigentiam ejus, subindeque nec continue moveri in illo loco; licet sit continuuS. Secundo , quia ex sola mobilis extensione Provenit, quod non possit acquirere totum simul terminum ad quem: Angelus autem

hoc ipso quod est indivitibilis caret extensione. Tertio, quia anima rationalis eo linio quod . est indivisibilis in momento actuat totum corpus divisibile, & in instanti iamul totum deserit : Quidni ergo poterit

Angelus locum aliquem totum simul , Scsemel deserere, & alium immediate post Gmiliter totum simul acquirete λ Ita Conetus. Nega minorem , & ad ejus probationem distinguo consequens: Angelus sic deserere retin totum aliquem Iocum . & imme-ι diate post alterum totum simul acquirere Frassen metu. Tom. IV. abjectione, Ac acquisitione , quae sit verus

motus localis, nego: quaesit tantum mut tio, concedo: Nam ut Datebit sequenti conia

Iusione , potest Angelus in instanti saltem

virtute divina , transire a termino a quoad terminum ad quem, non per verum motum localem , sed per simplicem mutationem. Hic autem sermo est de vero motu locali. Ad primam illius consequentiae probati nem dico, non osse necessum quod Angelus commensuretur loco ut in eo dicatur moveri continue, sed sufficere quod uni parti illius loci possit se sistere praesentem, deinde alteri, & rursus alteri. Ad seeundam probationem nego idcirco mobile non posse acquirere totum simul terminum ad quem eo quod sit extensum ιnam ut in secundo Notabili observavimus, divisibilitas motus non solum ex mobilis extensione , sed etiam ex parte temporis . seu spatii desumenda. Ad tertiam probationem nego paritatem, Anima enim non insormat totum cortus permotum, sed per quemdam illapsum instantaneum, adeoque exemplum illud instantaneae informationis, aut derelictionis corporis non est ad rem o quippe cum hic non de qualibet mutatione, sed de mutatione motus localis sermo fiat. Objicium 'eundo , Ideo corpus non potest moveri motu aiscreto , sed continuo tantum, quia cum sit extensum , subindeque habeat partes correspondentes partibus loci, non potest simul totum aliquem locum deserere; sed necesse est quod ultima pars sui prius egrediatur ab ultima parte loci in quo est, & ingrediatur alium I umquam prima pars: sca Angelus caret extensione: Ergo motu discreto moveri potest. Nego maiorem: Non cnim sola hac rati ne cortus moveri non potest motu discreto, sica etiam ex eo quod decurrere debeat

spatium divisibile medians inter terminum a quo, & terminum ad quem: Siquidem ut mox diximus, motus divisibilitas ex triplici capite re tenda est, videlicet ex parte mobilis extensi, mcdii inter 1accntis, Ecterminorum a quo, & ad quem alvisibilium. Unde licet motus Angelicus non habeat primariam rationem divisibilitatis, de successionis, susticit quod dici possit divisibilis ratione divisibilitatis spatii , Ac terminorum.

Ex igat Docior I Non esse necellario recurrendum ad aliud tempus ad men

143쪽

quo continuc , & successive inovet se localiter ,sivc quo instantanee, S: non Iuccelli Vc se movet; sid omnino possie Angelum succel- sive se movere pro tepore nostro non minusquam corpus, & posse etiam se- ipsum instanta nec movere pro instanti temporis noliri.

Probat primam partem ; quia nihil potest salvari per tempus discretum , quod non pomit salvari per tempus continuum: nam per tempus discretum non potest salvari aliud, quam quod Angelus possit moveria loco ad locum vel indivisibiliter, & tine successione , vel divisibiliter, & cum succcssione: sed utrumque horum potest facerem tempore nostro, comprehendendo sub tempore instantia ipsius quae suppono in i plo includi: Ergo, &c. Probatur major quin ad primam partem, quia si moveatur indivisibiliter abique successione, motus ille pintest fieri in instanti, ut est evidens. Probatur cadem major quoad secundam partem de motu divisibili; quia si moveatur divisibiliter, & successive, aut illae partes motus sunt omnes divisibiles, & non continue, sed discrete succedentes sibi invicem, dc tunc possunt omnes esse successivae, Zc discretae pro instantibus temporis nostri, & quae sunt clivisibiles possitnt este pro partibus divisibilibus temporis nostri; Aut omnes sunt divilibiles, sed discretae, Se tum etiam postiant esse pro diversis partibus temporis nostri a se discretis, ita scilicet ut una habeatur pro quadrante, & tunc fiat cessatio, dc alia pro

alio quadrante post cessationem: Ergo quamvis ipsemet existentia Angeli mensuretur ae-VO, tamen ubi ipsius, de motus ad ipsum non debent necessario sic mensurari, sed possiant mensurari tempore nostro, sicut rosIunt ubi corporeum, & motus ad illud. Probatur secunda pars , quia si moveatur ad plura ubi continuo aosque ulla intermissione, sicut movetur corpus, quandoquidem adveniente posteriqre ubi desinit prius, Certe omnino movcbitur in tempo, te tam bene, quam corpus, dc si moveatur ad locum unum sine successione, ita- ut non prius lit praesens uni parti quam alteri, omnino movebitur in instanti temporis nostri ad illum locum.

CONCLUSIO SECUNDA .

A pdetur non potest in instanti m veri ab uno

loco ad alterum motu proprse dicto ri. res tamen, in infanti ab uno loco ad alteram

transire per sinplicem loci mutati em . Hae est communis Subtili . 8c Angelico Doctori eorumque Sequacibus, ait enim Doctoglaudato loco numero 6. Dico quod dupliciis ter potes intelligi mutatio, potest diei

ex mutatio, una includens totam realitate motus, alia praecise includens realitatem termini motus: Exemplum bu ius est, quia suae mutatur ab a ubi, usque ad B ubi; Ubi potes intelligi dupliciter , Mes quod Amul babeat

omnia ubi intermedia, sicut baberet, si praecia se moveretur successue , vel quod illa mutatione praecise baberet ultimum Gι, sicut Baiaberes si illa mutatio esset visimus terminus motus. Primo modo contradicendo Iecundae opinioni , non video qualiter Angelus virtute naiaturali potest mutari vel moveri in instanti , quia non videtur quod virtute sua naturali ρο iis babe e plura ubi aequalis. Secundo modo, non videtur inconveniens quin posset mutari in instanti , quia quos terminus motus non satim inducatur, boc est ex imperfectione virtutis ipsius moventis, quae imper ectio non saltribuenda Angelo nisi aliqua necessiar appareat , quia dignificanda est natura quantum apparentia permittunt. Uuod autem Angelus non possit moveri in instanti motu proprie dicto, probatur : Si ita moveretur, necessum csset quod in instanti haberct plura ubi ad anuata: sed hoc naturae viribus fieri nequit: Ergo nec in instanti moveri. Probatur sequela majoris : Si Angelus moveretur successive Pernoram ab hac aula, quae esset locus adaequatus ejus, ad aulam continuam, in quo

libet instanti istius hora haberet locum adς- quatum sibi. Nam in priori instanti esset tamquam in loco adaequato in parte hujus aulae, & in parte alterius aulae; in posteri ri vero instanti esset in alia parte hujus, &in alia etiam alterius aulae , & ita paulatim,& successive mutaret locum ad equatUm , rem

linquendo partem post partem loci adaequati prioris, & acquirendo partem post partem loci adaequati posterioris, donec tandem perveniret ad occupandam totam aulam secundam , nullam amplius partem occupando huius aulae: Ergo, &C. Deinde, illud quod per essentiam suam est successivum, non potest esse in instanti: 1ed motus ex sua ratione intrinseca, & emcntiali est succesti vus: Ergo implicat esse in instanti: Consequentia est evidens cum minore supra probata . Major vero probatur , quia omne successivum habet partem post par

144쪽

Quomodo Angeli moveantur. I 42

partem sibi invicem succedentes, & incompossibiles, adeoque in instanti esse nequeunt, quia iam cssent simul. Denique, Ubi est intrinsece prius, & p sterius, ibi est intrinseca successio : sed in motu Angeli est intrinseco prius, de posterius: Ergo de intrinseca successio . Minor probatur, Motus est tendentia mobilis a termino a quo ad terminum ad quem per spatium inter utrumque medians : scd in hac tendentia est prius, de posterius , qui 'pe clim mobile deserendo terminum a quo , prius debeat este in medio quam in ter- minci ad qucm: Ergo, Sc. Patet etiam secunda pars , nempe quod Angelus mutare possit suum locum adaequatum in instanti ; Primo , quia exinde non sequitur eum esse simul, Ee semel induCbus locis adaequatis, quippe cum illa subitanea mutatio seret per primum non esse Angeli in termino a quo, &per primum eo se in termino ad quem, quod ut patet non importat esse in duobus locis, sed tantum cste in uno, & non esse in altero . Deinde, si quid obesset huic instantaneae mutationi, maximc quia tei minus ad quem, qui est in- distans a termino a quo , habet partes divisibiles: At hoc non officit, quippe cum in instanti anima rationalis totum corpus in r-met, & lux per totum aerem subitanea di fusione protendatur. Denique, Si Angelus crearetur extra mundum, haud dubium est quod in instanti totum locum adaequatum Occupare posset in mundo: Ergo idem fieri potest dum )am locum occupat. DIces I. Contra primam partem; Motus quo Argeius movetur de loco ad locum per

spatia media , potest omnino , & absque

ulla pi oportione excedele motum, quo corpus illud spatium dc currit ; sed hic excessus non possetcsse nisi Angelus moveatur in instanti: E:go , &C.

Nego mitorem , Ut enim motus Angelicus excedat in velocitate motum quemli- libet corporis cuIustumque , non opus in

quod moveatur in instanti ; sed lassicit quod scri possit in minori, Ze minori duratione divisibili, quam possit esse motus cujuscumque corporis: Cum autem tempus sit divisibile in infinitum; consequens est quod Angelus poterit semper majori, & maiori velocitate moveri quam quaelibet corpora. Dices 2. Angelus, cum si omnino spiritualis, longe subtilior, Ze velocior est luce colpo. ea: stillux corporea in instanti pervadit omne aeris spatium: Ergo multo lacilius illud pervadere poterit Angelus. Distinguo mirarem ; Lux corporea pervadit universum acrcm in instanti per verum motum, nego: Per simplicem diffusionem, demutationem quae est terminus motuS, Cori cedo. Angelu, autem transiens de uno i co ad alterum, Clim vere moveatur , non in

instanti , sed successive potest aerem par

vadere.

Dices 3. Motus Iocalis Angeli nil aliud cst quam acquisitio loci: sed ut probavimus

in secunda parte hujus conclusionis , AngeluS acquirere potest locum in inflanti :Ergo etiam poterit moveri localiter in instanti. Nego ma orem . Nam ut diximus illa simplex loci acquisitio est tantum mutatio , non vero motus localis, qui ut sit proprie dictus debet esse transtus a termino a quoad terminum ad quem I nam si Angelus

produceretur extra mundum, posset acquirere locum in mundo, non propterea tamin sic diceretur moveri localiter.

Q U ESTIO TERTIA.

An Angelus misi transire de uno sire ad alium non transeundo per spatium

intermedium.

Notandum 3. Cuod quemadmodum I hilosor hi distinguunt duo genera

partium in quantitate continua , scilicet communicantium seu proportionalium , dc non communicantium seu aliquotarum: ita pariter medium seu spatium medians intcrici minum a quo, S terminum ad qucm in

motu locali distingui potest duplex , nimi

rum CCmmunican S cum uir que extremo ,

de non Communicans cum eisdem , v. g. si Angelus cxistens in primo palmo unius corporis tripalmaris velit ad tertium palmum transire , medium non communicans crit secundus palmus, quia habet suam extensionem distincta m ab aliis ducibu, palmis, nec de extremis aliquid participat ue esse tamen poterit medium communicans si aliquid sumatur de primo palmo , & aliquid de s cundo, vel aliquid de secundo, de aliquid

deicitio: Ista vero media communicantia

sunt infinita in potentia , siquidem post aliquam partem in determinatam primi palmi potest mensurari aliquis palmus, qui aliqud participet de primo, de aliquid de secun-Κ a do ,

145쪽

do, de jam clim puncta ac partes proportionales videantur in potentia infinitae , tiam media communicantia dici posIunt infinita in potentia, Notandum I. Angelos posse mutare locum multipliciter, positive, privativc & mixte: Postive, acquircndo novam praesentiam, &priorem non amittendo, ut cum Angelus in puncto existens, vel in spatio minore adaequato extendit se ad spatium majus retento

priori: Privativo, cum e contrario contrahit se ad spatium minus, vel ad indivisibile nihil novi acquirendo: Nixic, cum spatium

prius deserit, vel ex toto, vel ex parte, &aliud acquirit vel totaliter, vel ex parte diversum, tunc enim praesentiana partim acquirit, partim amittit: aequirit lcilicet novam, de veterem perdit, idque vel totaliter quando locum plane diveruim subit, vel secundi linquid quando non planc diversum, sed eumdem secundum quid. Porro quando Iocus novus, Ac totaliter diversus acquiritur, vel ille est remotus, & distans a priori, vel non distans, sed continuus aut contiguus immediate, sed major quam ut i tum simul occupare possit Angelus . De utroque autem nic quaeritur , an ab uno ad alterum transire possit immediatc , &absque eo quod per aliquod instans vere sit in medio inter utrumque terminum a quo , de ad quem. Notandum 3. Hic quaestionem moveri non sollim de motu qui est extra sphaeram activitatis Angelicae, sed etiam de coqui intra sphaeram elus activitatis est; puta si sphaera activitatis Angeli, de ejus locus adaequatu Ssit una aula, quaeritur an possit se movere ab una parte illius ad alteram extremam, absque co quod moveatur per medium, quod est inter duas illas partes. Similiter ex hypinthesi quod aliae duae sint aulae sequentes CX-tra locum adaequatum ipsius Angeli , &sphaeram illius acti vitatis naturalis; an possit in tertiam se transscrre absque eo quod per mediam inter a centem transcat.

CONCLUSIO PRIMA.

quato ad alterum distantem absque eo quod transeat per medium , si ilud fit communieans o Poterit vero ita transire motu infantaneo medium non fit communieans cum parti bus intermediis. Haec est Doctoris in a. dist. a. q. II. ubi cum hanc quaestionem prae-

III. Sech. II. Quaest. III.

misisset , ita respondet numero 3. Videtur probabiliter quod non, quia ordo praefixus is smperiori Agente videtur esse necessarius cuicumque agenti inferiori , quando babet actionem praecise circa talia ordinata. Probatur prima pars eadem ratione D ctoris quae simul explicatur . ordo praefixus a superiori agente necessario scrvandus est a quocumque inferiori, nec potest causa inferior tibi praescriptum ordinem a Causa superiori invertere: sed est ordo praefixu, a Deo quod nulla creatura possit transire de Ioeo in locum distantem, non pertransito tali medio . Major constat. Cum enim omnis creatura pendeat a Creatore , non solum secundum cntitatem , & operati nem , sed etiam penes modum operati

nis , Ac activitatis suae , opus est quod agat juxta praescriptum ordinem . Probat minorem Doctor, primo quidem experientia qua constat quod clim , inquit , ordo

sermarum naturalium succedentium sibi in generatisηe naturali determinatus fit ab is stitue te naturam, ideo respectu euὶ cumque Agentis naturalis es necessarius . Hinc nulla causa inserior producere potest animam sensitivam in corpore organico, nisi Vegetativa praecesserit , nec rationalis in eodem corpore operationes suas exerere , nisi praecesserint operationes vegetativae , dc sensitivae: nec anima corpus informans transit ad informandam unam partem corporis distantem, quin informet prius partes intermedias quia Sus continuatur pars distans cum parte alias prius informata. Nec , inquit Do torex Arist. 8. Μetaph corum , Agens naturale potest sacere immediate acetum ex Uino, quia inter vinum, Ze acetum natur

liter media est quaedam alia substantialis forma: Ergo, &C. Probat secundam partem Doctor I Si autem loquamur de motu indivisibili , inquit , dico quod in tali motu potes pertranstra ab extremo in extremum immediatum ποπtranseundo per medium , quod est aliquid utriusque extremi , imo necesse est Me quia si transiret per tale medium , eontinue tra siret , im non instantaηre . Unde sibi imsta objiciens , quod si Angelus non possit transire de loco ad locum , non

transeundo per medium non communicans , non poterit etiam transire Per me

dium communicans , rc spondet hanc illationem esti: salsam I siι , inquit , per transeundo ab tiro ubi immediatὸ ad alaad Abι in

146쪽

duomodo Angelus moveatur. I qe

anti, babeι ista omnia ubi ordine quodam naturae inter quae est ordo potentiatis ex natu ra rei r sed non oportet quod habeat ea ordine duratisnis: Si autem transiret . distanti in L.

flans absque ordine omnimodo, tuηc nec straenenaturae, nec Grationis baberet in , quorum esredo naturalis, eirea quae tamen operatur pra-RA Mηs necessarsi ordinem eorum. linatet autem hujusce Conclusionis veritas 3 dum enim Angelus transit instantanee de loco ad locum contiguum , vel Continuum , li esset in loco intermedio participante de utroque loco, aut non minueretur in instanti ad locum vicinum, quod est contra hypothesim, aut esset simul in duobus locis adaequatis quod naturaliter im-licat. Probatur, quando enim movetur ab ac aula in instanti ad alteram vicinam, debet esse in illa aula vicina : Ergo vel simul est in loco intermedio participante , & imtegrato ex media parte loci prioris, & media parte loci posterioris, vel non est , si

non est: Ergo non pertransiit omnia loca intermedia communicantia ; si est: Ergo est simul in tota aula vicina, & in media parte hujus aulae , & sic est in duobus locis adaquatis, aut saltem in loco major i quamst locus eius adaequatus , quia aula proxima, ut iupponitur, & media pars hujus aulae est locus major quam aula proxima sola : Ergo esset in loco majori quam

adaequato.

Disparitas autem quam proscri Doctor cur Angelus transire ponit de Ioco ad locum absque eo quod transeat per medium Communicans, non autem possit ita trans- Ieabsque eo quod transeat per medium non CommunicanS , in hoc consstit , inquit Poncius ad bane locum, quod quando transit de Ioco ad locum immediatum in instanti, nulla est pars medii communicantis Cui non fuit praesens, vel prioritate temporis , vel prioritate naturae , antequam fult praesens toti loco immediato, quamvis non fuit praesens aliquibus partibus medii prilis tempore. Quod clare patet, supponendo Angelum occupare hanc aulam tanquam locum adaequatum , & hinc in instanti transire ad

aulam totam contiguam seu continuam : In hoc casu, media communicantia sunt partes intercedentes inter utramque aulam, V. g. si hac aula sit quamor palmorum & secunda totidem , unum medium communicans

sunt tres posteriores palmi huius aulae , &primus aulae vicinae, aliud medium commu-Frassen raeu. fom. IV. nicans sunt duae posteriores palmi hujus aulae, & duae priores aulae vicinae, & ita de caeteris . Guando autem Angelus transiret de hae aula ad vicinam, pro illo tempore quo fuit in hac aula , occupavit omnes palmos, & partes hujus, & hoc prius tempore quam occupaverit instantanee aulam vicinam ν quando etiam in instanti posuit se in aula vicina, simul occupavit omnes palmos, & partes ejus: Unde evidens est quod in hoc casu nulla esset pars media inter utrumque Iocum, cui Angelus non esset aliquando praesens, & quidem partibus aulae hujus esset praesens prius tempore ι sed par tibus aulae vicinae prioribus, & vicinioribus esset praesens prius quam posterioribus aut toti Ioco, non tamen tempore ν quandoquidem omnes occuparet in instanti, sed sollim natura, quia scilicet nisi esset praesens

illis non posset esse praesens partibus aliis posterioribus: sed bene posset esse praesens illis priorinus sine eo quod posset esse praesens posterioribus. Unge valet haec conlequentia ἔest praesens posterioribus : Ergo & prioribus est vel fuit praesens: Non valet autem haec; est vel fuit praesens prioribus: Ergo est vel fuit praesens posterioribus. Et cons quenter quandoquidem illud dicatur prius natura a quo non convertitur subsistendi consequentia ; praesentia Angeli ad partes priores aulae vicinae est prior natura quam ad partes posteriores, & sic Angelus ipse prilis natura est praesens partibus prioribus quam posterioribus, de quo non mtest dubitari . Sed sic est, quod ordo necessario observandus ex natura rerum creatarum in mutatione,

non est, quod prius tempore debeat omnis res esse in medio quam in extremo loco ad quem fit motus; sed quod prius tempore vel natura. Unde sequitur manifeste quod quamvis Angelus moveret se instantanee de

loco ad locum, non prilis temῖore transeundo medium omne, tamen ad nuc observaret ordinem naturae, quia prius tempore , vel natura esset in omni parte media . At si moveret sede loco in locum distantem non pertranseundo medium non communicans, ut ab hac aula ad tertiam aulam relicta secunda . inverteret illum ordinem , quia nec prius natura , nec prius tempore fuisse set in aula secunda intermedia , quam in tertia . Haec Poncius. His autem adverte : Per motum instantaneum Doctorem non intelligere transitum a loco ad locum, qui sit reveram tu S pr

147쪽

I 6 Tract. I. Disp.II. Art. III. Sest II. Quaest. III.

fprie dictus, siquidem , ut supra probatum est, motus proprie dictus fieri nequit in instanti, sed tantum eum transitum appellat instantaneum qui est simplex loci mutatio , deserendo nempe terminum a quo, & ac-uirendo iciminum ad quem, quod In inanti fieri possie priori quaestione proba

vimus

Dices eontra primam parrem , AngeIus essin loco per suam substantiam cum tubordinatione ad imperium suae voluntatis; sed potest velle em in loco distanti non volendo esse in medio: Ergo non est necessSirium, ut de uno loco ad alterum transeat, quod moveatur per medium. Distinguit minorem Doctor num. q. loquem

do de Angelis pro eo statu in quo nunc

constituuntur: Angelus malus potest vel- Ie esse inordinate in loco distanti non volendo pertransire medium , ex qua volitione non sequeretur ullus effectus , quia nempe illud virtutem suam naturalem excedit , nec id posset a Deo obtinere nis extraordinarie agente, concedit: Angelus bonus posset ordinate velle esse in loco distanti non volendo pertransire medium quasi virtute sua id posset assequi, negat 3 in eo namque casu, quo Angelus nus optaret transire de loco ad locum impertransito medio , Deus ejus votis annuens extraordinarie agendo , ita illum moveret de loco ad locum non m Vendo per medium , sed hoc fieret virtute supernaturali, de qua non est sermo . Aliter istinguo miηorem 1 Angelus potest 'velle esse in loco remoto volitione quae sunficiat ad hoc ut sit in tali loco, seu perquam naturaliter locum remotum, Ze distans obtinere possit, nego : volitione inessicaci , &quae optatum non obtineat, transeat: Itaque sicut nos movemur de loco ad locum mediante voluntatis imperio, nec tamen Post

mus locum expeditum pro voluntate semper obtinere, sed solum quando revera nos a Dplicamus ad locum consequendum : hic uamvis Angeli moveant se localiter cum ependentia ab imperio suae voluntatis , non

Postunt tamen locum expetitum obtinere nili debito modo sese applicent ad eum consequendum: Haec autem debita applicatio fieri nequit nisi cum ordine ad medium decurrendum priusquam locus ad quem pertin

gatur . .

Dices et. Adorandum Christi Domini Corpus de Coelo ad altare transit non pertransito medio: Ergo de Λngelus potest sic transire. Distingvit antecedens Dinor: Corpus Christi

ita fit presens in altari per virtutem extraordinariam , & supernaturalem, quae non debeat se naturis rerum conformare , Ac ea rum virtuti commensurari , concedit: suis,

inquit, es suma illum ordiaem praefigens uislum 6, non bab ns illum pro praefixo. Ita fit

praesens virtute naturali, negat . Hic autem sermo est de virtute naturali Angeli , quaecum sit omnimode limitata, & determinata , non potest rerum a Deo statutum, Zepraefixum ordinem immutare , adeoquo non potest a termino a quoad terminum ad quem distantem absque transitu per medium

pertingere.

Dises 3. Angeli motus similis est nostrae cogitationi , nec non & motibus corporum Beatorum: sed nostra cogitatio trantire potest a coelo in terram absque medio: Intellectus enim noster de coelo cogitans, illico potest cogitationem suam in terram dirigere, non cogitando ullatenus de aere intermedio . Similiter corpora Beatorum, cin quit Author libri de cos nitione verae vitae cap. 2 . apud S. Augustinum I homo ς. tam cito possunt transferri ab Oriente ad

accidentem, quam id possit cogitatio nostra, quae certe id potest in instanti, & sine

transitu per medium: Ergo multo magis Angeli ita possunt moveri. Nego majorem : Differentia enim magna est inter motum cogitationis, Sc motum l calem e Tum quia cogitatio non requirit praesentiam Malem, & substanrialem cogitantis ad obiectum, d tantum metaphoricam, & intentionalem : Secus autem p sentia localis ad spatium: Tum etiam quia spatium intermedium non est medium cognitionis, adeoque non est necesse ut de illo

medio cogitet intellectus quando unius extremi cogitationem abiicit, ut de altero extremo cogitet: Sectis autem est de motu Ioca-Ii , qui cessario fieri deest per spatium m dium inter utrumque terminum distans. Ad id autem quod dicit Author laudatus de corporibus Beatorum, reponere postum eum sic intelligi, quod scilicet tam cito illa beata

corpora transferantur ac cogitationes nostrae, propter vim movendi celerrimam , de dotem mirabilem agilitatis.

CONCLUSIO SECUNDA.

ΑHelui per mutationem instantaneam ρ tes transferri de lora adaequata in aia

148쪽

Quomodo Angelus moveatur. 1qT

tervm adaequatum eontinuum, is priori eam

gruum : Necnon , is deserere partem sui Ariadaequari, restringere suam praesentiam ad minimam eiusdem loripartem. Haec conclusio duas habet parteS, quarum Probaιαν prima : Non minor est concedenda Angelo virtus quam animae rati nati, & corpori luminose: 1ed anima rationalis simul infunditur toti corpori organico in instanti animationis , necnon& toti parti per nutritionem aggeneratae

Similiter Iumen a Sole vel ab igne diffundutur in instanti per aerem contiguum. & continuum: Ergo similiter Angeius per mutationem instantaneam transire poterit ab uno loco ad alterum contiguum . Deinde Si id

praestare non posset AnFlus, maxime quia successio neeestario requiritur in abiectione termini a quo, te acquisitione termini ad quem; sed hoc est falsum: Probatur 'a quia nulla successio requiritur ex parte medii, quippe clim nuuum esse supponatur, nec ex parte termini ad quem , leu prae tiae quae acquiritur, quia quod potest limul esse, D

test etiam timuI acquiri si nihiI aliud obsistat,

nullum autem est contrarium obsistens , de impediens hanc acuuisitionem , sicut calor v. g. successive proaucitur propter frigus o sistens: neque ex parte termini a quo, quippe cuin AngeIus illum deserat per primum sui non esse in eo, ut dictum est in praecedenti quaestione: Ergo nihil necessario successionem efficit, adeoque illa mutatio fieri potest instantan C. Dim . Terminus quem acquirit Angelus est extensus, adeoque habet partes viciniores, alias medias, alias remotiores: sed partes viciniores prius sunt acquisibiles quam mediae, &hae quam remotiores: Ergo non potest Angelus locum adaequatum deserere, di alium a quirere , nisi cum aliqua su cessione. Distinguo minorem: Si haec acquisitio fiat Per verum motum , concedo : Si fiat per diffusionem sui per spatium adaequatum,nec.

non & per sui replicationem , & positi

nem multiplicem in diversis partibus aut punctis spatii, nego: Sicut enim Iudi Solis v g diis di tui sine transiturit productionem diversarum partium Iucis in diversis partibus totius hemisphatii sine temporis succesisone, fix, cum solo naturae ordine , quia prius natura SoI illuminat partes sibi vicinas

quam remotiores , posito quod naturaliter

non possit agere in dictans per se pristio. Sic Angelus potest eodem instanti , de simul

tempore dimindere se per spatium adaequatum per sui replicationem, & position mmultipliccm in diversis partibus , aut punctis spatii cum naturae tantum ordine , quia non potest occupare natura I iter parie, remotas nisi mediantibus interlectis, cum non possit moveri in distans non occupato medio: Sic etiam anima rationalis simul adest omnibus partibus simul dispositis sufficiem

ter, nec prius demtore propinqudi Q uam remotis, simulque relinquit, & informare Ω

sat partes simul abscissas; quo exemplo patet Angelum posse simul spatium sibi adaquatum replere. Nam si non est nece staria in anima aliqua successio ad occupandum simul totum aliquod spatium; imo neque illast possibilis naturaliter, cum anima nequeavinitici informare unicum indivisibile , ne que in argumentatione dispositio ultima favper indivisibilia: non videtur magis Angelo necessaria successio per se loquendo, ad reinplendum spatium illud, quod est virtuti suae

adaequatum.

Fecunda pars paret ex dictis articulo praecedenti : In quo probatum est Angerum amittere posse per mutationem simultaneam praesentiam realem quam habebat ad omnes partes sui spatii seu loci adaequati , conscrvata tantum praesentia in minori illius spatii parte; hoc tamen Praestare nequit per verum

motum Iocalem qui fieri non potest in instanti , scd tantum per subitaneam muta tionem de qua saepius dictum est .

mensura iaΝinandum primo , distinguendum ess

quadruplex genus mensurae . I. Est

perfectisηis iuxta it Iud Aristotelis I. Metaph.

cap. In unoquoque genere est umum quod smenbura emerarum sub eodem genere . a. Est mensura causationis sic Μααμ. scibile diu citur mensura scientiae quia scientiam causat. 3. Est mensura Comitionis seu innot scentiae, sic u Ina notificat quantitatem raΠ-ni, & hoc modo mensura nihiI a Ilia est

quam quantitas magis nota alteram noti ficans : secundum quod mensurari triplicem involvit respectum, unum ad intelletium . alium ad rem mensuratam , fle alium ad mensuIam q. Est mensura durationis , sic

149쪽

Iq8 Tract. I. Disp. II. Artic. III. Sect. II. Quaest. IV.

Tempus dicitur mensura motus, Aviternitas lmensura Angelorii, A ternitas mensura Dei. Notandum a. Hoc esse discrimen inter aeternitatem , aevum , dc tempus , quod Arrenitas, ut diximus agendo de aeternitate Dei, lit interminabilis vitae possessio tota simul, & perfecta, quae scilicet triplicem dicit negationem , destionis, incaepti nis, & successionis ac dependentiae. Tempus vero. ut diximus in physicis, est mensura mo ius secundum prius, & posterius I AE citer. aritas autem est mensura, & duratio permanens, incorruptibilis ab intrinseco , desc-ctibilis tamen per superiorcm potentiam externam . In quo Avum dupliciter distinguitur ab aeternitate , & tempore ι Primo differt ab A ternitate , quia aeternitas est semper actu praesens, & nullo modo in potentia Tempus vero secundum instans prinsens est in actu, secunditim vero futurum , est in potentia absque ulla penitus permanentia praeteriti, & futuri. AEvum autem

mensura quaedam indivisibilis est, & non es omnino praesens, sed partim actu praesens , partim potentia : Nam quemadmodum esse Angeli est indivisibile, & immateriale, &est actu praesens modo, sed tamen aliquom do est in potentia , quia est in potentia ut

conservetur in suturo per manu tenentiam

Dei , quae si desisteret omnino Angelus an- nihilaretur : Pari ratione dicendum cst de

aevo quod est indivis bile, & actu Praesens ,

tamen aliquomodo in potentia ad futurum . Caeterum differt a tempore, quia non est ita potentiale sicut tempus , non enim habet paries yraecedentes, & partes sequentes. Secunia dissere aevum ab aeternitate, dc tempo-pore ex parte suae mensurae , quia Aternitas cst mensura rei non deficientis nec potentis deficere: Tempus vero est mensura rei actu descientis, & potentis deficere: A vum autem est mensura media, scilicet mensura substantiae non deficientis, & immutabilis, pintentis tamen aliquomodo descere, demutari secundum operationes suas . Declaratur exemplo; nam sicut radius solaris productus a Sole in medio diaphano manente codem est

unus, & idem radius productus in instanti indivisibili, est in actu ; est tamen aliquomodo in potentia, quia recedente Sole, d sinit esse statim: Ita dicendum est de Angclo, &ejus mensura. Alterum exemplum est imago in speculo quae ab objecto corporeo

visibili in instanti producitur , & est indi-'visibiliter producta , tamen rectaente Objecto desinit esse imago illa . At vero tempus ipsum comparatur fluvio cujus partes ab eodem sonte dimanant, ita quod pars

parti succedat, atque adeo partes temporis sunt mensura rei cum innovatione, & v teratione ejusdem: Avum vero est mensura rei fine innovatione , & veteratione quantum ad substantiam.

Notandum 3. Ex Doctore in seeundum dist.2. quas. 2. n. Io. Quod mensurare est quantit tem ignotam certificare per quantitatem magis notam; Certificatio autem aliquando po- istest fieri per quantitatem existentem in sere, vel imaginatione , sicut Artifex ex- istam per aliquam quantitatem , quam Min sua imaginatione , mensurat ,, quantitatem quamcumque sibi occurrem ,, tem . Aliquando autem potest fieri per is quantitatem aliquam existentem in re , ta& hoc tripliciter, vel excedentem & ritunc certificatur intellectus de ovanti- istate minore per accessum ejuS aὸ quan- ,,

titatem majorem , Vel recessum ab ea 3 is& hoc modo mensura ponitur in quid- is ditatibus rerum, & mensura est perse- ,, ctior ipso mensurato , quae dicitur esse is notior naturaliter ipso mensurato : SD is cui albedo ponitur prima mensura in is genere colorum, & Deus dicitur prima is

mensura omnium, quae sunt in quocum- isque genere . Alis modo mensuratur Per is quantitatem excessam , quia quantitas is nota minor est, & pars quantitatiSmaj is

ris, quae magis ignota est , & tunc illa is quantitas minor per sui replicationem is

mensurat ipsum totum quantum majus, is& hoc modo minor motus potest esse Amensura majoris motus ex natura rei . , ,

Tertio modo mensuratur quantitas ignota is per aliam quantitatem notam , & disti iselam, & aequalem tibi, & hoc sit per ap-

plicationem , sive superpositioncm . Et ,, quia illud, quod est mensura ex natura riret , debet esse notius naturaliter ipso is

mensurato; ideo isto modoscilicet tertio, is unum ualium non est mensura aIiorum, is nisi illa aequalitas nota fuerit ex natura is rei, hoc modo tempus, si in alia quanti- istas amotu, & notior eo, potest este mem Asura motus ex natura rei. Α licui tamen ,,

intellectui potest illud esse mensura, quod is

ex natura rei non est mensura, puta Latia , , cui sit nota quantitas ulnae , dc quanti- istas panni ignota ; potest tunc quanti- istas ulnae esse mensura quantitatis pan- ni,

150쪽

De duratione Angelorum. I 9

,, ni, licet ex natura rei neutra quantitasse habeat majorem certitudinem alia . His ita praelibatis tria maxime hic sunt resolvenda e Primum , quod Angeli non aliam habeant mensuram suae durationis , quam aeviternitatem . Secundum , quod illa mensura non sit successiva . Tertium , quod sit ab Angeli substantia realiter indistincta .

CONCLUSIO PRIMA

AN Aram existentia mensuratur a viceris nitate. Haec est communis apud Theologos .

Probatu primo. Existentia Angeli aliqua mensura est mensurabilis: sed non mensuratur aeternitate, nam haec est mensura propria Dei, neque tempore , quia illo res corruptibiles mensurantur, licet ipsa Angeli existentia ob intensivam Persectionem, virtutem, & magnitudinem durationis suς possit toti tempori coexistere, nulla varietate in ejus duratione facta: Sicut est exemplum de palo fixo in fluvio, circa quemnuit continuo aqua , ipso palo stabili remanente: Ergo aevo solo mensuratur ipsa Angeli existentia , chim fit inter ipsam ,& illam Angeli existentiam proportio , quae inter mensuram, & mensuratum requiritur . Deiade, si non esset tempus , Angelus posset cognoscere suam durationem: Ergo habet aliquam aliam mensuram distiri nam a tempore , per quam possit cognoscere eam: Illa vero non potest esse aeternitas, clim sit altioris ordinis; ergo est aevum ,

quia nihil aliud assignari potest , quod rationem mensurae existentiae angelicae habeat . Denique aeviternitas secundum D istorem , est mensura.entis creati permanentis , & uniformiter se habentis dum subsistit, seu quod habet uniformem modum existendi: Uel juxta S. Thomam, est mensura entis incommutabilis secundum suam substantiam ; mutabilis vero, & Variabilis secundum suas operationes : Sed Angeli substantia est incommutabilis secundum se, & uniformiter se habet dum subsistit: Ergo Angelus revera mensuratur aevo . Quae hanc adversus conclusionem possent obiici , facilius solventur in sequenti conclusione.

CONCLUSIO SECUNDA.

Hurnitas non es duratio suere1 va . Q Haec est Doctoris in a. dist. a. quis. I. ubi licet opinionem S. Bonaventurae de successione durationis angelicet probabilem cia se dixerit, solveritque omnia argumenta , quae Contra Seraphici Doctoris sententiam ab aliis fuerant proposita 3 nihilominus eandem sententiam ipst impugnat lioc modo numero Ι 8. Illa duratio angelica , quae sc-cundum sanctum Bonaventuram dicitur quantitas habens suam divisibilitatem, non permanentem, sed successivam, ita quod uni ejus nunc raptim fluenti succedat aliud; illa, inquam, duratio, seu quantitas, aut est identificata existentiae Angeli, aut non

est identificata ipsi: Primum dici nequit , quia impossibile est esse successionem in duratione line successione in existentia; in existentia autem Angeli non est successio, sicut nec in essentia cui identificatur existentia . Ergo, &c. Secundum pariter non potest affirmari, quia sicut ipsa cxistentia absoluta Angeli potest poni in esse variis productionibus, aut cadem productione continuata , ita potest duratio absoluta , quam habet per primam productionem poni in esse per secundam productionem, aut eandem continuatam: Ergo quando conservatur ΑΠ- gelus pro secundo instanti, non est necessedari ipsi novam durationem distinctam ab illa, quam habuit in primo instanti, & co sequenter duratio ipsius non erit quantitas successiva constans ex variis partibus . si Disrair, quod eadem duratio absoluta possit poni rursus in esse . sed pro diversis nunc . Contra. Si potest poni in diversis nunc δ ergo potest conservari in illis : Ex quo sic arguo, aut potest conser vari in illis per aliam durationem distinctam, & ita dabitur processus in infinitum, quia eodem modo quaeretur de alia duratione : Aut potest conservari in illis absque alia duratione, Ae ita sicut eadem existentia est in diversis nune , eadem etiam duratio erit in illis, quod est intentum . Impumat secundo Dinor eandem sententiam quatenus assereret illam durationem este quid successivum , quia inquit, Non videtur ponendus nomas respectus fine novo fundamento , vel termino, is, absque ahqua meti. rate ex parte extremorum : Ergo Aetesiemstentia sit eadem, eodem mσδε Deus fr

SEARCH

MENU NAVIGATION