Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus quartus. De angelis

발행: 1744년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Tract. Ι. Disipui. III. Art. I. Quaest. II.

in posteriori acceptione sermo est in prin

ientiarum.

tandum secunia, gratiam Angelis multipliciter, maxime vero quatuor modis, videri necessariam. Primo, quidem gratia praedestinationis opus fuit eis, cum enim beatitudo supernaturatis aeque Angelis ac hominibus lit naturaliter indebita, gratiae beneficium suit , &d num naturae non debitum , quod Deus ex beneplacito Angelos ad finem supern, luralem ordinaverit; nec eos in statu naturae purae deseruerit. Hinc Conc. V iennense in clementina ad nostrum de Meret cis ,

merito definivit naturam intellectualem id est Angelos aeque ac homines P non est naturaliter beatam : Et censura Pii V. &Cregorii III. contra Michaelam Bajum , statuitur hominem adhuc integrum , &Rngelos debuisse elevari per dona supcr-

naturalia , ut mererentur vitam aeternam.

secti O , opus habuerunt gratia praeveniente atque concomitante . siquidem Deus

A ngelos pi adestinavit ad beatitudinem consequendam per mcdia convenientia , id est , Iur proprios actus liberos, & morales, meia autem conveniςntia debent esse fini proportionata: subindeque clim beatitudo sit ordinis supernaturalis , ut ad eam possent Angeli sese disponere , necessaria mite is gratia praeveniens, seu auxilium speciale illuminationis , & piae motionis , quo Deus intellectum , & voluntatem praevenit

ad eiusmodi actus liberos convelsionis actua- Iis in Dcum exercendos: tum etiam gratia Concomitans, & physice cooperans in ipso exercitio actus liberi supernaturaIis conscri. ius vocationem, ut docet S. Augustinus lib. 1 a. de Civitate Dei e. 9. amrmans gratiam excitantem, & cooperantem fuisse sanctis Angelis ncccssariam ut Deo amore casto

adhaererent.

Tertio , ut essent sancti , & iusti opus habuerunt iratia sanctfcarae, seu habituaIi quae inseri specialem inhabitationem Spiritus laneti: Sanctificatio enim inquit S. Basilius Iib. de Spiritu sancto cap. I s. non est anque

Spiritu : nee caelorum virtutes suopte natura

Ρηctae sunt; & S. Augustinus supra lauda. tus, docci de Angeli, aeque ac de hominibus intelligendum esse illud Pauli ad Romano, S. Charitas Dei diffusa est in eordibusnsm per Spiritum sanctum qui natus es nobιs. Ivarto denique Angeli boni, ut malis cadentibus starent in gratia, di ut sollicitantibus ad perduellionem resisterent gratia perseverantiae opus habuerunt, ut d cet S. Fulgentius libro de Fide cap. 3. &lib. a. ad J hrasmundum cap. 3. dicit eandem gratiam Operari in homine ut resurgat, quae in Angelo operata est ne caderet, quod etiam docet Leda in Psalmum 32. exponens illud : Verbo Domini eaeli firmati sunt , lyc. tibi ait . quod Caelestes exeretrusCb rubun ac sera im prandiarieante Diabolopesiterunt, non exse; se ex Domino Patre , , Vobo ejus habuerunt: is non pars virtutis, jed omnis vιrtus eorum es spiritu oris eius . Hic autem tantum sei ino cst de gratia habituali, re sanctificante. An videlicet Anseli eam habuci int in primo instanti cre

Notandum tertio, circa praesentis dissicultatis resolutioncm duas maximc esse Ruth rum SententiaS. Fuerunt enim aliqui, ait Seraphicus Doctor loco supra laudato, dicentes , quod Angeli omnes creati sunt ingratuitis gratum facientibus, & ratio quae movit cos fuit haec , ,οῦ ex parte Dei nempe persecta Iiberalitas, , , de ex parte creaturae idoneitas : quia , , enim ab instanti creationis erant Vasa, ,, di receptacula munda, & Deus est prom- , ,

plus suam gratiam impertiri, nisi habeat is obstaculum ex parte iii scipientis , non is dimisit Deus illa ad momentum vacua ,, did statim ut condidit , gratia illustra- is vit, de talia debuerant de manu Dei is

exire receptacula, ut statim es lent prom- ista in bonum usum . Unde sicut prΟ- ,,

abiliter conjiciunt aliqui , quod Deus is fecerit arbores plenas fructibus, & alia ,, in statu nobilissimo , & persectissimo et risic etiam naturam Angeli ornaverit fra- istia a sui conditione , quae in primo ,, usu bono sine victoria crat perpetuan- is da , & in prima deordinatione per- is pctualiter amittenda , hac est Una po- ,, sitio , & satis videtur Consona SS. Patrum authoritatibus . Hanc autem ,, sententiam docet S. I homas quaest. a. ,,

articulo 3. is

Fuerunt etiam alii, qui dixerunt Angelos non habuisse gratiam gratiam facientem ab instanti creationis, sed post : & ratio quae eos movit, est dispositio Angelicae naturae, quae fertur in id quod appetit sine reta

datione.Unde sicut ex convelsione ad maIum ita profunde conversi sunt, ut non possent redire , sic, imo multo magis ex, conveIsione ad bonum,

192쪽

De Angelorum Craua. I9I

CONCLUSIO PRIMA

bonum; sive ex habilitate , ita bono totaliter adhaesissent, si gratiam habuissent, quod numquam lapsi ellent. Unde non videtur aliquo modo probabiIe, quod Lucifer habuerit gratiam. & si ipse non habuit cum inter citeros esset excelsus, a maiori argutitur , nec alios habuisse a sui origine ι hanc positioncm videtur acceptare Magister , eamque communiter tenent Doctores , Ac ita huic tanquam probabiliori , & communiori concordant 3 ita Seraphicus Doctor , ita pariter docent Hugo a So Vibore lib. r. de Sacram. par. s. c. 29. Hen

Quibus constat eum hac in re omnino esse probabilem , nec alterutram sententiam aperic docere: talis pariter fuit Sutatilis Doctor, qui utramque sententiam probabilem existimat, dist. . qu. I. ubi asserittanilim omnes Angelos aliquando sui stein gratia: an vero creati fuerint in gratia sanctis cante , ve I in puris naturaIibus , ita ut postmodum ipsis gratia sanctificans collata suerit , non determinat r Sed dicit num. z. tantum, quod ponere Angelos creatos fuisse in puris naturalibus, nccesse cst tunc ponere quatuor moras , ita quod omnes in prima mora fuerunt inpuris naturalibus , in secunda omnes ingratia , & meruerunt boni , & mali demeruerunt: in tertia boni perseveraverunt in bono, 8e mali in malo; in quarta Se isti, & illi fuerunt in termino , dc ista ultima via de quatuor moris salvat pIutes status in eis, & plures assirmativas auctoritates . Guae pluralitas morarum si non placeat, quia non habet necessitatem evia dentem , saIcim tres moras probabile est ponere, in qu Mum prima, inquit numin. omnes creati sint in gratia , & sint uniformes , in secunda fuerunt di formes , scilicet boni meruerunt, Zc mali demeruerunt, in tertia Omnes fuerunt in termino, scilicet boni in beatitudine, & mali in poena. Ita Doctor is His p missis, quatuor maxime hic sunt resolvenda : primum, quod omnes Angelisve boni, sive mali habucrunt aliquando gratiam sanistificantcm : siecundum , quod probabilius sit eos in gratia sanctificante creatos fuisse : tertium , quod qui praestantioris sunt naturae uberiorem gratiam

acceperint.

C Ertum est omne ι angelos asiqvando evestes Disse omnit culpae, O, inflatu gratiar

sanctificantu extitisse. Haec modo communis est apud Theologos, & probatur primo si aliqui AngeIorum gratiam sanctificantem a Iiquando non habuerunt, maxime Luciis fer cum suis perduellibus Asseclis: sed ita non est: ergo, &c. Major constat, climenim boni Angeli non fuerint creati in statu beatitudinis supernaturalis , ut supra probatum est, sed eam suis meritis obtinuerint , ut constabit infra , haud dubium est eos aliquandiu stetisse in gratia habituali, & sanctificante, quo in statu passent

illam heatitudinem pInmererr. Probatur minor ex Scriptura sacra. Pri .mo quidem ex illo Isaiae I . sciomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris p cs eis ubi licet ad litteram sermo sit de Nabuch donosor Rege Babylonis, tamen in sensu mystico de Lucifero principe perduellium Angelorum intelligunt, non solum oreris

res lib. periarchon cap. 2. & Tertullianus lib. . adversus Marci nem cap. II. sed e

iam Albanasius lib. de Passione Christi: Hi rex1mus in cap. Iq. Isaiae, Ambros in Psal. I 38. nec non . 8c August. lib. 3. de Doctr. Christ. cap. 37. Licet etiam haec verba innuant Luciferi lapsum c cceIo, in quo cum caeteris Angelis creatus fulti, nihilominus tam gravis interrogatio, & admiratio videtur significare casum non tant tum e coelo materiali; sed ex eminenti quadam dignit te , & excellentia, non quidem naturali , quam non amisit, sed supernaturali . &gratiae . qua per peccatum spoliatus est .

Probatuν secundo eadem minor . . ex illo

Εγechielis 28. Tu igna tum si si urinis sopientia , persectus decore, in deliciis Pa. radisi Dei fui i, omnis lapis pretiosus σπλα

mentum tuum . . . iu m dio lapraetim ignit

rum ambulasti. persectus in viis tuis la die conditionis tua , donee inventa est iniquitar in te.

Quae verba licet ad litteram dicta sint de Rege Tyri, tamen de Daemone Angelorum rebellium principe intelliguntur passim a sanctis Patribus, Ambros lib. de Paradiso cap. I. Hieron. in hunc locum EZechielis. August. lib. I a. de Genesi ad liti. cap. 23. Cyrillo lib. 3. in Ioannem p. 29. &recentioribus Interpretibus . qui communiter ponderant primo verba illa, tu signaculum

193쪽

Isa Trach. l. Disp. III. Artic. I. Quaest. II.

ilitudinis Dei scilicet. cum singulari cxcellentia. Unde Gregorius lib. 32. Morat. Cap. 18. suid Δηι non babuit, si signaculum Dei similitudinis , fuit λ Secundo per verba illa, in medio lapidum enitorum , intelligunt

sanctos Angelos charitate flagrantes , &iῆnitos, ut sanctus Augustinus lib. I i. de Civit. c. I s. Atque adeo Luciferum in medio eorum positum instar Regis sipati Aulicis, quando inter eos ambulat eodem igne fla- rare. Tertio verba illa, plenus sapientia , is, Wrfectus de re, is perfectus an viis tuis, donec inventa es iniquitas in to , probabiliter significant perfectionem , & justitiam

supel naturalem , a qua Daemon excidit , naturalia enim dona non solent in scriptura tantopere exaggerari.

Probatur terim eadem minor, ex illo Judae p. 6. Angelos , qui non Iervaverunt suum principatum , sed dereliquerunt sutim domicitivm inJudicis magni diei viretios aeternis sub

caligiηe reservarat. Cuamquam enim non nulli recentiores Interpretes hunc textum

explicent de principibus in terra promi Llionis dominantibus , quos dicunt fuissercservatos in aeternum judicium, coquod non servaverint sibi creditum principatum, a Deo concessam regiam dignitatem nihilominus communior, ct verior interpretatio est de Daemonibus, quos constat privatos fuisse principatu , non quidem naturali , neque scientiis , & similibus donis naturalibus , secundum quae est naturalis subordinatio inter malos Angelos. Neque etiam suerunt Cculo exclusi, & privati jure incolarum coelestis domicilii , nisi propter peccatum , & amissionem gratiae supernaturalis, cui haereditario jure debetur gloria. Haec eadem veritas probatur ex sanctis Patribus, quorum plurimi amrmant Angelos aliquando habuisse gratiam , quam Daemones per peccatum perdiderunt. Ita S.Cyprianus lib. de EeIO , & livore in inutio , ubi amrmat Daemonem aliquando fuisse Deo are tum, O, ebarum I Et Basilius Epistola I in a. in qua de Spiritu sancto disputanS,

non ejusdem illum esse cum Angelis naturae , conditionisque ficostendit : At neque mutabilem illius substantiam unquam avdeb t dicere, si ad naturam contrariae HrιωιI ν Hias , quae sicut fulgur recidu de Caelo, atque a vera

Tua excivit : Propterea quod adventitiam vim rutem habuit : Et malam vitam consiectitamutatio est. Itaque cum ab unitate recessisset , is, angelieam dignitatem ablatasset DiaboIusa moribus anellatus es: Postquam prior ille , ac beatus habitus extinctus es, is bule σμγ ta vis aere a. Idem docet S. Hieronimus in illud oseae 3. & Et diligunt vinaria uvarum, ubi addit, suae vina non babent, is pristinam gratiam perdiderunt, sicut Damones, qui lapst de propria dignitate , antiqua gratiae me retes aridi sunt. Sed omnium optime S. Augustinus, qui licet in aliquot locis dubius videatur, alibi tamen id amrmat, ut lib. II de Civit. cap. 9. circa medium . Ubi ait Deum creasse Angelos , simul in eis condendo naturam , & largiendo glatiam . Unde, inquit, sine boηa voluntate, Me est Dei amore, nunquam sanctos Angelos ritisse eredendum es , illi autem ρυι cum boni ereati esisient, tamen mali sunt, mala propria voluntate , quam bona natura non fecit, nisi quando abmo spote defecit; is, mali causae non fit b

num, sed defletus a bono: aut primarem ac in

perunt amoris divisi gratiam , quam illi, quiis eadem persiterunt: aut si utrique boni equa titer creati sunt , istis mala voluntate cadentiis

bus , illi amplius ad tuti ad eam beatitudinis

plenitudinem , unde se nMnquam casuros certissimi ferent, pervenerunt. Favet etiam Concilium Braccharense primum Canone I. cujus verba haec sunt , si quis dieit Diabolum non fuisse prius Aet tam bonum a Deofactum , anatbema sit. Dices,qui nusquam habuit charitatem, nec gratiam nabuisse dicendus est, Omnis enim , inquit S.Joannes epistola prima cap. 3. qui

non Hltor , manet in morte '. sed Daemones nusquam charitatem habuerunt.

Probatar primo, ex Joanne Paea in epistola ad Isaac Syraculanum , ubi de Limmone ait, Dalet satis , is erubescit eburitatem, quam in caelo babere nequivit, homines constantes ex latea natura tenere an terris: sed

homines tenent in terris charitatem qua j stificantur apud Deum: ergo Damones iulam in coelis habere nequi Verum. Deinde S. Gregorius lib. ΤΣ. MoraI. cap. 23. expendens illud ΕΣechielis c. 28- ώνum opus decoris tui, is foramina tua rn die qua conditus es, pr arata sunt. Per aurum, sapientiam Damonis intclligit : per frami vcro Capacitatem charitatis , qua , inquit , si replerι voluis et , flantibus Angelis tanquam positis in Regis ornamento lapiarbus , embarere potuisset. Unde concludit, Habuit ergo'amina , sea per superbia vitium , char ιta:is

194쪽

De Angelorum Gratia.

avνο non sunt repleta. Quam utique sententiam sequitur Rupertus lib. I. de operibus Trinitatis c. 28. ubi de Daemone ait: Durum est hie asserere issum ηοη fuisse persectum,

Grius autem assismare illum habuisse unquam

in se Creatoris dilectionem fine qua nulla est per fctis marum . Nam , si Proplata praeae,ctas dixit: Αurum opus decoris tui, Ac foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt, non tamen , Me dixit, vel nullo

modo significat. quod φodem framinibus auri

ligaturam recepit ; qvra viaelicet eum sit ra-rιonalis creatura , utique iuevium, intellectum,

is, memoriam babuis , quibus quasi framinibur , spiritum amoris Dil, quia es aurum optimum , recipere cum debuisset . siverbι reeus avit. Quibus constat Diabolum non ha-γuisse unquam Creatoris dilectionem , subindeque nec gratiam , quae aut charitas est, aut charitati indivisim conjuncta. Nego minorem, de ad primam ejus probationem dico cum Gloma canonica , illa verba Ioannis Papae intelligenda esse deperseverantia finali in charitate, quam Diabolus habere non potuit e non quod revera non potuerit illam recipere, sed quia iam Icceptam retinere non voluit, & idcirco maxime dolet , quod illam homines obti. neant, Zc constanter servent. Hel dico particulam nequivis , significare impotentiam

habendi post Iapsum 1 idest recuperandi

charitatem , vel propter suam in malo proposito obfirmationem , vel propter defectum vocationis ad poenitentiam 1upernaturalem line qua recuperari non potest. Unde etiam in quibusdam exemplaribus, loco verbi praeteriti nequivit, legitur praesens, nequit. VeI denique dico Daemonem dolere , quod nequivcrit, non absolute , vel antecedenter , sed consequenter ex inconstantia, & vitio suae voluntatis , habere Perseverantem charitatem , quam videt multos homines Iulea licet natura constantes , & Ionge fragiliores , firmiter

tenere.

Ad S. Cregorium , dico ipsum debere intelligi de charitate non simpliciter . sed

aucta per merita, ut indicat etiam verbum repleri; Vel etiam de charitate consummata per beatitudinem, de gloriam, ac subinde loquitur de capacitate proxima ad eam Charitatem consummatam , quae capacitas non est per solam naturam, sed per charitatem viatoris. Quod autem ita debeat intelligi inde liquet, quia alias sibi contradic Fr pn TMOL TOm. IV.rcet, nam c. I S. ejusdem libri, expendens haec verba FZechielis: In medio lapidum igni. toram perfaxs ambulasti , illa verba interis pretatur de I.uci sero , quem testatur con ditum fuisse in charitate: suis , inquit , inter angelorum ebores , chamatis igne Deincensius , clarus gloria condisionis extitit . Si militer exponi posset Rupertus: vel dicendum est illum contrariam sententiam secutum fuisse , quae nunc improbatur a 3 heologis . Diras βω-ia , qui ab initio suae formationis peccavit, nec poenituit, gratiam sanctificantem non habuit : sed ita est de Daemonς , ut probatur primo ex Ioannis 3 sui facit me tum , ex Diabolo est , quia ab initio Diabolus peccat . Et cap. g. Christus Iudaeos sibi adversantes alloquens dicebat , Hos ex Patre Diabolo estis, desideria Patris vestri, vultis facere : ille bomisida eraι ab niatis, is, in veritare non stetit ; hoc est, non extitit, Verbum enim stare , in Scriptura frequentius usurpatur pro esse , vel cxistere 3 sic secundae ad Corinth. 3. In are duorum , vel trium stabit omηe Verbum , hoc est eris : Sequitur ergo , quod Diabolus gratiam sanitificantem nusquam habuit. ων mirarem, de ad primum contextum dico illius sensum esse, vel quod Diabolus ab initio mundi moraliter, dc non mathematim sumpto peccaverit , hoc est paulo post suam formationem : vel quod deinceps pertinaciter , & continuo peccaverit , ex quo semel peccare coepit . Ad posteriorem vςro textum , dico revera quidem Diabolum ab initio mundi moraliter lumpto essς reum homicidii, quippe non sollim Caianum ad Abelis fratricidium impulit ded etiam ejus invidia mors introivit in orbem terrarum propter peccatum primi Parentis eius tentatione commistum, quocirca merito ChristuνJudais sibi mortem inserie conantibus dixit, illos esse ex Patre Diabolo, eo quod Diaboli saevitiam imitarentur . Non itaque i nde colligitur Daemones pratiam sanctificantem nusquam habuisse, imo contrarium posterioribus verbis elicitur et siquidem Dia Dolus dicitur in veritate no o stetisse , nam licet verbum sto, inte. dum in Scriptura idem significet, ac existo, frequentius tamen stabilitatem, & pe. manentiam in aliqua re inchoatam, vel in aliquo bono incoepto designat, maximC vc. o hoc loco.

195쪽

Velis suis reperit pravitatem: dicuntur enim Damones non fuisse stabiles, quia non perseveraverunt ingratia , quam acceperuns :Uuod utique signiscat christus dicendo Diabolum in veritate non stetisse; hic autem veritas innocentiam, & sanctitatem significat, quc madmodum de in illo q. Regum Cap. etc. ubi dixit Ezechias , Μe

mento quod ambulaterim coram te sn v ritate.

CONCLUSIO SECUNDA.

ΡRobabilius est Auesis omnes in prima suae

ereationis instanti gratiam μηθι antem excepisse. Haec pariter communior nunc est apud Iheologos , & probatur primo ex illo FZechielis 28. ubi de Lucifero sub figura Regis Turii dicitur: Perfectus in viis tuis 'aine conditronas tua, donec inventa est iniquitas in te . Hanc Veritatem expresie docet S.

Rugust. lib. ia. de Civitate Dei c. 9. ubi cum dixisset, ut superiori conclusione retulimus e Deum measse angelos , fimul in eis condendo naturam , is largiendo gratiam :de bonis Angelis subjungit: Unde fine bona

voluntate, Me es Dei amore , numquam sanctos Aneos mise credendum es . De malis autem: Isi quι eum boni creati essent , mali

sunt , aut minorem aeceperunt divini amoris gratiam quam uti, qua in eadem perstiterum; σut si utraque boni aequaliteν ereata sum , t smala voluntate eadentibus, illi amplius adiu-ri , ad eam beatitudinis plenitudinem , una enumquam easuros certissimi ferent , pere

aereunt.

Secundo Basilius in Psalmum 32. Nibilsaηctum est , me spiritus μηcti praesentia ,

Angelos namque ex nιbilo , ut essent , Herbum πνὶx omnium condissit , sanctificationem vero

mul illi, impendit spiritus sanctum. Non enim in infantili flatura sunι ereati, deinde paulatιm exercitati atque pejecti spiratus susceptione aigηi babiti sunt : sed in ipsa eo ιtutione , O, quasi quadam eonsper xe suae substan riae es infuciam babuere sanctitatem. Quod item de malis Angelis postea docet.

Tertio Gregorius libro 27. Morat. Cap. 23. Virtutes auelisae, quae in Emmo amore, Me perstiterunt, Me in munere retribut/ωιν ac ceperunt , ut in contemplatione Coniutoris fm fetustatis De permaneant , is in Mey- μηι conditae , aeterna sabssitate sis.

Probatur ratione , Angeli enim nonsuerunt creati in minori perseetione quam primus homo: sed fatentur omnes Thecilogi Proto parentem in iustitia originali suimueonditum. t rimo quia id vide ur insinuare Tridentinum sessione s. ubi dicit : Adam per pereatum, iustitiam, is, Ianctuarem perdidissem qua fuerat eo itutus . fecundo quia iΛaperte docet Anactetus Ilapa ep. l. dicens: Hominem ideo dier eondirem aa imagirem Deι. quia ia sua ereati e gratiam , is3 ea teras ba . buit virtutes. Tertio quia id Fcliptura non obscure testatur , dum ait Eccles. 7. Deus fecit bominem rectum, rectitudo enim in criptura , gratiam , Ac sanctitatem significat. Denique, quia filii qui ex Adam nati fuissint, si ille in statu innocentiae persevet asset , gratiam quasi congenitam habuissent : ergo & ipse Adam , qui erat ipsorum caput, & exemplar, illam a principio suae conditionis habuit.

Deinde, Deus pronior est ad miserendum quam ad damnandum: sed Angelos creavit eo in statu ut illico possent demereri, ade que damnati et ergo eos etiam produc re debuit in statu in quo poterant mereri, subindeque in statu gratiae sanctificantis , quae est meriti principium . Deniqur Deus a principio condidit Angelos omnes propter finem lupernaturalem, Ze sub convenientissima providentia ad consequendum illum : sed conveniens providentia P stulat , ut cuique rei medium necessarium ti ibuatur ad sibi debitum finem assequendum: ergo cum gratia sanctificans sit maxime necessaria ad beatitudinem promerendam, congruum fuit ut illam Deus Angelis omnibus statim ab initio Iargiretur . Congruum, inquam, fateor enim ad hanc veritatem suadendam nullam rationem demonstrativam suppeditari posse cum res de facto ex mera Dei voluntate , de liberalitate pendeat.

Obseries primo , illud cap. q. Jobi , nam ubi legimus , quod Deus in Angelis reperit pravitatem , in Habraeo habetur , in Angelis suis non posuit laudem vel lucem r sed gratia , & iustitia in sacris litteris , appellatur lumen, & lux, iuxta illud primς

Detri a. Vo ιιι eos in admirabile lumen suum : de S. Paulus Plerumque lustos , filios lucis appellat dicens : Eratis aliquando tenebrae , nunc autem lux in D

Confirmatur ex eo quod S. Augustinusti ἀ

196쪽

De Angelorum Gratia. I9

lib. I. de Gerasi ad sit f. eap. 9. dicit: angelicam creareram primo factam fuisse infσ-mem , is euestim dictam e deinde , aram Disse , ω lucem a pellatam : Frgo Angrulus ab initio gratiam sanctificantem non

obtinuit. Re*-deo, quod etsi praefatus textus I bi , interpretetur de laude vel luce non propterea omciet veritati conclusionis , siquidem significavit Angelos non habuisse laudem, vel locem consummatam, & persebam qualem habent beati Angeli , Qui idcirco ab eodcm cap. 38. dicuntur ι Asra

Ad sanctum autem Augustinum dico , equidem ipsum hac in decemenda veritate plui ibi videri ancipitem, & dubium ; ni,hilominus , quoniam ut supra diximus ,

eandem veritalcm alibi constanter edocet, benigne interpretandus est ne sibi contrarius appareat. Dico igitur, quod quando amrmat Ans los pini, sui se in f rmes quam sormatos , intelligit ves de sola prioritatenatui ae , non temporis : Vel qu d judico probabilius, loquitur de insormitate per carentiam visionis beatificae ac luminis gloriae , quae duratione beatitudinem princessit . Dices secundo , si omnes Angeli sument in gratia sanctificante creati, nullus eorum cadere potuisset: sed salsum consequens :ergo dc antecedens Minor constat , Daemoncs enim lapsi sunt. Probatur autem sequela majoris : si in gratia sanctificante creati suissent, etiam fuissent supernaturaliter ad Deum converti, non enim solet Deus gratiam sanctificantem conferre personis Propria voluntate utentibus, nisi ipsi, con-lcntientibus , Sc volentibus illam habere adeoque ad Deum conversis: sed si Angeli fuissent semel ad Denm conversi, nunquam ab eo averti potuisIent ν Tum quia Angelorum voluntas, vel omnino mutari non

potest ab eo, quod semeI elegit, veI dissicillime mutatur , & ideo postulat statim Confirmati in sua electione . Tum quiae si in primo instanti conversi essent in Deum

Per gratiam , meruissent beatitudincm : ergo in secundo instanti in sui meriti praemium eam accepissent , dc sic castere non potuissent. Nego muserem , & ad ejus probationem dico, quod quamquam: Angeli non ita facile ac nominex moveantur ab eo quod su- .mci L legerunt L tamen omnino in se non sunt in sua electione prorsus immobiles et ideo etiamsi Angelus in prima sua operati ne per gratiam sanctificantem conversus fuerit aΛ Deum, tamen ab illa conversic- ne recedere potuit, quippe cum liber esset.& adhuc in statu viae , 8c insuper , quia nova occasio peccandi ipsi occurrit, ut do. cet sanctus Gregorius Na ZianZenus Dratione 38. ubi de lapsa Ange Iorum cum dixisset , V Im dicere eoi immobiler ad malum , atque ad bonum dumtaxat agitat on in rubentes; ussotr Deum creet antes . ar er

ti rebelles Potestares , quae pre boni fugam vitium effecerunt, is nobi, contraxerunt. Dises 3 Gratia est medium inter natu ram, & gloriam: Ergo debuerunt Angeli prius creari in statu naturae Purae , pol modum gratia donari, & deinde beatitudinem promereIi. Nego consequentiam, Etenim si quid probaret , ctiam evinceret primum hominem non fuisse creatum in gratia - faeie quoaratio in antecedente posita est parvi momenti, multo enim melius est creaturae rationali semper in gratia Dei stetisse , quamvis

instanti immediate sequenti receptio mgratiae non sit beatitudinem receptura, quam fuisse aliquandiu in statu naturae purae status enim naturae purae non dicit persccti nem sicut dicit status gratiae . μιnde maior Dei potentia, de liberalitas apparet donando simul gratiam, cum natura , quam si prilis naturam , postmodum gratiam conferret I nulbaque apparet ratio cur Deu&gratiam Ange Iis conferre distulisset , ma-x C cum ut supra docebat sanctus Bambus , Angeli non fuerint creari infantes , idest non opus habuerint tempotis decursu ad sanctificationem, dc illuminationem reeipiendam ωDι ι q. Magis congruum erat gratiam conferre post naturam, siquidem utramque simul conferendo, gratia videretur Connaturalis : Ergo probabilius est Deum simul

intamque non contulisse ..plago antecedens: Licci enim gratia simul Cum natura Angelis fuerit collatae nullum tamen erat exinde pcriculum utramque confundendi , maxime clim Angeli nolle

197쪽

concessum ex mera Dei Iiberalitate pendere, & eorum vires naturales prorsus excedere: haec namque notitia maxime conducebat ad eorum constantiam, & humilitatem probandam. Dicet denique; Deus nihil frustra operatur : sed gratia Angelis in primo instanti frustra collata fuisset , quippe cum illa

nondum poterant deliberare , nec cons quenter poterant operari mediante gratia .

Deinde gratia fuisset frustranea in Daem nibus, quippe nullum fructum boni operis, & meriti ex illa perceperunt. Tandem Rngelus novisset se Creatum in gratia , subindeque se esse I ilium Dei, & consequenter tantam dignitatem ita facile n luisset deperdere : Ergo probabilius apparet ipsi non suisse concessam gratiam sanctificantem a

Nego conseq. & ad primum argumentum dico , gratiam non suisse frustraneam in primo instanti, siquidem maxime conducebat ad Angelorum persectionem, & insuper cum ea poterant deliberare sufficienter, R Operari , ut ultima conclusione pr babimus . ad seruiatim dico quod licet Daemones nullum gratiae fructum suerint sortiti, illa tamen non fuit cis frustra concessa 3 squidem medium erat ad finem debitum consequendum, conserebatque ad demonstramdam suavem ii Iam rectamque Dei providentiam qui vult omnes salvos fieri , de singula media ad salutem necessaria su ministrat. Ad rertium dico, quod quamvis Angelus se noverit Filium Dei, di in gratia constitutum, tamen ex libertate sua potuit iIIam dignitatem deperdere , agendo nempe contra gratiae inclinationem , & institi tum; siquidem gratia voluntatem non ne cessitat, sed juxta liberam suam conditi nem adiuvat, di promovet ad actus supernaturalcf.

CONCLUSIO TERTIA.

A Nelis gratiam inaequalem Deus emtulit IN Juxta moserem aut minorem perfectionem

naturalem eorum: Haec est communis apud

Theologos, & probatur primo authoritate sanctorum Patrum : imprimis enim S. Ambrosius lib. i. de Spiritu sancto C. 7.d , cet Angelis uberiorem gratiam quam hominibus collatam fuisse pso nM DI az Prae-

Art. I. Quaest. II.

stantiori suae conditionis dignitater si piniant, inquit, non eo spiritalem in angelis Ianctitatem, sed aliam quaviam gratiam ouae W prietate naturae, διι menstres profecto Angelos bais nuribusjudicabunt. Cum emm ipsi fateantvrquodoreisui sancto Angelos conferre non auis deant , nec possint ne are quos bominibus in fundaris Spiratus Ianaus , sanctificatis enim Spiritus donum. munusque divinum est; invenientur utique bomises, qui meliorem bainificationem

babem angetispraeferendi: sed eum Angeli , minibus is ad menitim istendant, intelligendum est quia ereatura quMem superior Angel rum Ist, qua plus reeipis grana Diritualis, effuse dem tamen in erga nos , illos munus au trurisA. Quibus verbis S. Ambrosius fatetur, idcirco Angelis uberiorem quam hominibus collatam suisse gratiam , eo quod sint praestantioris naturae; cum autem Angesi etiam alii sint aliis in natura praestantiores, eadem ratione sequitur illis uberiorem, pro cujusque naturae perfectione gratiam fuisse collatam. Hoc ipsum edocet S. Basilius lib. de Spiritu lancto cap. I s. dicens : Caelorum virtutes

non suapte natura sancta sunt, sed iuxta μ' .portionem qua se invicem supeνant, . Disitv --bent sanctificationis mensuram . Similem seret sententiam habet Damascenus lib. 2. c. Lait enim , Per Herbam omnes Angeli creati μην, μνsancta spiritus sanct cationem --

nes perrectιonas numeros acceperunt ι ita tamen

ut pro sua stisque dignitate , b, elasse luministratiaeque participes fiat . Videnturque suamlumpsiste sententiam ex S. Dionysio lib. de e elesti Hierarchia , ubi Angelos perfectiores in natura dicit propinquiores esse Deo , tum in ossicio, tum in splendoribus gloriae, & gratiae: Quod a praeceptore Paulo didicisse cap. 6. profitetur, re ita consequenter ib. ait. Primam Hierarebiam, Mutest με semet reliquis , ita primoribus DG spieu-ribtis maioνι Propinquitate e ioctam esse. Et c. 7. Alerisi prima illa caelestisfunctis is alti mirviritibus agitur, eum fit ονδε-mbus reo oratque sacratior , atque ad hunc modum de caeteris in sequentibus capitibus philosophatur. Et quamvis isti Patres expresse non Io quantur de primo instanti creationis: tamen., inquit Sua res lib. s. cap. Io. sine dubio idem cum proportione de illo sentriint : dum ex parte ini, quia videtur consentaneum sapientiae ejus, ut quos meliores in natura con debat, in altioribus sedibus gloiiae collocaret , & consequcnter etiam majoribu, g. aliis p a

198쪽

De Angelorum Gratia. In

praeveniret: Tum ex parte ipsorum Ange- & praestantiam non servat erga homines tIorum, quia ouo sunt natura persectioresiErgo nec eam servare debet erga Angelos. eo vehementius , & majori conatu periPatet antecedens ἔ Plures enim homines gratiam operantur, & ad illam se dispo-iconspicimus jngenio, & aliis animae facul-nunt; verum haec assertio dissicultate non talibus caeteris praestantiores, quos tamen Caret, quae ut appareat , Deus nec uberiori gratia donat, nec ad Dies I. Si Angelis Deus gratiam contu- obeunda divina munera seligit, aut ev Iisset iuxta naturae persectionem, sequere-icati Imo, inquit Apostolus, prima ad C tur Luci serum in primo instanti creationis rinth. I. Non multi sapientes se eundum ear- fuisse caeteris Angelis sanctiorem; sed hoc nem, non miali potentes, non multi nobiles , videtur absurdum : Frgo , &c. Patet se-lsed quae fulta sunt muηdi elegit Deus , quela majoris, Lucifer enim Omnium An-iConsequentia etiam constat , paritate ra- pelorum in naturalibus persectissimus erat. tionis, quippe cum nulla appareat ratio Minor etiam constat , Verisimile namque cur Deus erga Angelos in gratiisdistribuen- non fit Deum, illum Angelum in santa ibidis aliter se gerere dcbeat, quam erga h late aliis praetulisse quem sciebat non so- mines, maxime cum illud beneficium utrire in gloria cum illis collocandum. con-ique naturae prorsus sit indebitum. firmatur , inferius non potest este mensu- Nego consequentrum, quamquam enim nuI-ι a superioris: sed natura est inferior gra-ila nobis appareat ratio cur Deus ita se ge-tia : Ergo non potest esse mensura illius rat erga Anselos potius quam erga homi- collationis. nes, non minus res ipsa nobis debet esse

Nego minorem: Non enim est inconve- constantissima: maxime cum non omniumniens, quod si Lucifer perfectior fuit om-IDei consiliorum ratio nobis affulgeat. Quenibus Angelis in natura, etiam eis sanctior madmodum non miniis certum est Deum extiteIit & abundantiorem habuerit gra- non apprehendisse Angelos, sed si mentiam quam caeteri inseriores Angeli, quip- Abrahae, ut cum ipso hvmstati uniretur. pe cum Deus gratiam non conserat jux ra licct ejus praeserentiae nulla suppeditetur alia praescientiam eventus suturi, sed secundum ratio quam ipsa divina voluntas, quae pro praesentem dispositionem : Nec major gra-Isuci nutu quam voluit naturam adoptavit: tia majorem scmper inseri conformitatem Ita etiam placuit homines ad varios gra- ad illam , quod exemplo Iudae si comidus gratiae pro sua voluntate cligrae: An- pertum, plures enim gratias excepit quamigelis vero placuit gratiam distribuere sero Ierique ianctis periit tamen ille; hi vero vata proportione ad ingenitam eorum prς-ἱn aeternum salvantur . stantiam , propter scilicet rationes con- Ad confirmationem distinguo maiorem: Ins fgruitatis in conclusione praemillas; maxi-xius non potest esse superioris regula prin- mc vero id constat propter auctoritatem ceps aut formaIis, concedo: Occasionalis, sanctorum Patrum , idiplum asserentium . aut instrumentalis, nego. Ad minorem dico,rIgitur non licet ab hominibus ad Ange- Naturam Angelicam esse mensuram gratiς, los, aut c converso argumentari: & sor-& ejus distributionis inter Angelos , non lasse noluit Deus utroque hoc diverso quidcm regulam principem , di formalem: modo gratiam hominibus, & Angelis Iar-Primaria enim regula distributionis gratiae, giri , ut se liberalem gratiae donatorem tam intcr Angelos quam inter homines , ostenderet, ut pote cum eam quibuslibet,

est ipsa divina voluntas dividens singulis & quomodolibet distribuat .

prout vult, ut loquitur Apostolus primae Dices 3. Si ingenitae Angelorum praecel- ad Corintb. II. Nihilominus ipsa Angelicarientiae essent rationes cur amplior gratia natura potest esse regula occasionalis, qua-ripsis infunderetur , sequeretur quod cum tenus nempe Deus ex pura Ii ralitate di- aequali gratia, unus Angelus plus mereretur stributurus gratiam Angelis, sapienter v iquam alius : scit salsum consequens: Ergo Iuerit eam distribuere iuxta proportionem antecedens. Probatur sequela ma oris 3 Id- Persectionum naturalium, ut qui praestan- circo unus Angelus ampliorem gratiam ob- Iiores erant in ordine naturali, etiam di tinuit , quia nempe praestantiorem habuit In supernaturali praecellerent . . naturam , & facultates vegetiores , adeΟ-

γαι 2. Dcus illam proportionem in di-ique ad ipsam gratiam excipiendam sese nostribuendio gratiis iuxta n Murae dignitatem, bilius, & essicacius dispotuit : Ergo a pari, si unu1

199쪽

Trach. L Disp. III. Art. I. Quaest. III.

si unus Angelus cum aequali gratia maj rem adhibeat conatum in implendo sibi praescripto divino mandato quam alius , etiam praestantius habebit meritum : non propter gratiam . quae supponitur aequalis: Ergo propter malorem conatum , adeinque illa meriti exuberantia refundenda est in vires pure naturales . . Negant sequelam maioris communiter Theologi, amplioris namque meriti ratio desumenda est, inquiunt, ex parte gratiae,& Consequenter cum aequali gratia si duae potentiae oyus aliquod implerent, quarum una vegetius ageret quam altera, non propterea abundantius , sed omnino aequale cum altera haberct meritum . Verum quoniam hanc responsionem non probant Scotistae contendentes etiam cum aequali lumine gloriae Deum ab intelleetii perspicaciori, & vegetiori clarius videri , idcirco nego minorem , & ad eius probationem dico , illam meriti amplitudinem major m in uno quam altero , non esse refundendam in solas naturae vires, scd in facultatem per gratiam elevatam, ut ait mili diximus agendo de principio inaequalitatis laminis gloriae .

QUAESTIO TERTIA.

an , O, quomodo aueli gratiam sanctifiean

rem . 6 Iuam beatitudinem ex propria operatisne, in merita fuerint securi. NOMMum I.. ex Seraphico Doctore lib. exdis Theologici co II. C uod meratum est boni operis efficacia adis obtinendum id quod non habetur , velis ad habendum justius , quod habeturis Unde per meritum de non debito fit ,, debitum, S ipsum debitum fit magiso dc bitum. Sicut Rex dat equum quem is miles non meruit 3 sed per usum equia, meretur eumiam equi m jam datum .is Meritum autem generatim triplex di- , , stinguitur, scilicet, congrui, digni, &D Condigni. Μerisum eo'νui est per quod is disponitur subiectum, ut possit recipere gratiam secundum rationcm divinae ,, Iussitiae, istud vocatur dispositio mat ri riae , scilicet cium quis facit , quod in is se est . Hretium digna dieit idoneitatem is operantis ad assequendum id quod meis retur . inritum condigni dicit aequalit ,, tem Dac Iut ad remunerationcm : Dico autem aequalitatem non arithmeticam, , ,

sed geometricam , id est non quantitatis, is sed proportionis, & hoc patet, quia is

Deus scmper remunerat supra meritum, ,,

sicut punit citra condignum. Unde non riest inter meritum, & praemium aequalis ,, quantitas , sed proportio , quia apud is Deum non est justitia commutativa, ju- is stitia sori, qua datur unus panis pra uno is denario, vel ulna panni pro solido, iu- is stitia vero distributiva est principium , ,, quo distribuuntur dona, secundum pro- ,, portionem ad merita, & ista est apud is Deum. Unde Apostolus primae ad Co- rinth. 3. Unusquaque propriam mercedem ,, accipiet secundum suum labolem. Unde in- is seri Seraphicus Doestor , quod nullus is meretur sibi primam glatiam merito di- is gni. vel merito condigni, sed tantum- is modo merito congrui. bimiliter existens is in charitate non potest alteri mereri pri- is mam 3ratiam merito condigni, sed -- is rito digni, de merito congrus. Potest is autem existens in gratia mereri sibi aug- is mentum gratiae ex condigno , & per is consequens merito digni , & merito , ,

congrui. UNotandum a. Fx eodem ibidem c. 3. is quod opera meritoria totaliter sunt agra- , .cia, di totaliter sunt a libero arbitrio , licet principaliter a gratia , quia gratia ,, comparatur ad liberum arbitrium , sicut is setar ad equum: Sicut enim sessor equum is diligit 3 ita gratia dirigit liberum arbi- ,, trium in exercitio virtutum I per nos ,, enim malum facere possumus, sed non is bonum. I ver ad emcaciam merendi , ,, tria valent: Primum est di cultas ope- ,, ris, quod patet in martyrio. secundum is promptitudo voluntatis; nam, inquit, is Apo1tolus secundae ad Corinth. S. Hila- is rem datorem diligit Deus: Drnum est ma- ,,gnitudo charitatis , ipsa enim charitas ,, pondus est sanctuarii secundum quod is omnia, quae erant in templo, Ponder ribantur; ut legitur Levitici II is

Ru us, ut aliquod onus lit merit - ririum, tria requiruntur: Primo, quod i in is sum opus fiat in charitate, quia opera, quae fiunt extra charitatem mortua sunt, sicut carbo extinctus. securio, quod fiat is ex charitate: multa enim fiunt in chari- latc, quae tamen non sunt meritoria, ex ,, eo, quod non fiunt ex charitate et idust, ,, Quia non Iclar lux ad finem debitum. ,, - tim

200쪽

De Angelorum Gratia. I99

Tertio, quod ipsum opus sit restribileri ad bonum : Mala enim non possuntis bona intentione fieri, alioquin seque-M retur absiarditas, quod idem opus essetis meritorium, Ze demeritorium . Denique tria attenduntur in merito ex

parte hominis, scilicet sisIectum , hoe est

anima, pram ei tum , idest liberum arbitrium, Se intentio fimr : uibus tria respondent ex parte Dei, scilicet gratia , virius, ch Iitas Gratia quidem reddit subjectum Deo gratum : Virtus autem habilitat liberum arbitrium : Charitas vero dirigit intenti

nem ad debitum finem . Notandum 3. Ex eodem ibidem e. I s. quod opera bona sunt meritoria trium , scilicet vitae aeternae, augmenti gratiae , remissionis maenae . Primum respondet radici operis , scilicet charitati, ει hoc est proemium substantiale vitae aeternae 3 pro tum vero accidentale respondet generi operis , sicut& augmentum gratiae , quia operibus excellentibus , & supererogativis meremur magis augmentum gratiae, quam allis operibus ; remissio autem pomae respondet Poenalitati operis, quia opera quo magis sunt poenalia, magis sunt meritoria remissionis poenae: Haec Seraphicus Doctor . Sciendum autem est, hic sermonem non institui de merito remissionis pCenae, quippe cum Angelis peccantibus non Pepercerit Deus, nec tempus ad poenitendum, &veniae gratiam concesserit ἔ solum itaque hic superest examinandum: mimum an Angeli propriis suis operibus cum gratia actuali sele disposuerint ad recipiendam gratiam sanctificantem. Fecundum, an revera bonis suis operibus S. Angeli beatitudinem suam meruerint . Tertium, quibus maxime virtutibus illam fuerint assecuti .

CONCLUSIO PRIMA.

ΡRobabilius est Omnes auros gratiam s. -- Ei antem a Nise per propriae volunt 1u eooperatιonem , veluti diis rionem :Haec est communior inter Theologos, eamque aperte docent S. I homas prima parte quaest.62. GLI. & omnes illius Discipuli . Quamvis autem Doctor subtilis de ipia veritate nihil expresia determinet, eam tamen' satis indicat, dist. s. quaest. I. numero S. ubi varios referens dicendi modos de durati

ne, & statu viae Angelorum, dicit, Ita possunt quatuor mora H gnari, in quarum ηιma omnes Angrii fuerunt in naturatibus : Instranda omnes in gratia: in tertia boni flet runt, is meruerunt in gratia , mati deli querunt: In quarta, is bi, uti fuerunt intermino. Cuam assertionem licet probabiliorem non iudicet, ut explicat infra, re rius existimando Angelos omnes in gratia sanctificante fuisse creatos illam tamen non

improbat, sed probabilem existimat .s detur conclusio mimo: Angeli sanctificati fuerunt nobiliori modo , qui creatu ram rationalem decebat: sed saωifieatio , quae fit per propriam dispositionem, Ionge nobilior est, & Praestantior, quam quae fit per puram Dei misericordiam, de liberaliutatem: quia ex iuo genere ac caeteris paribus, semper est pertastius habere aliquid a se, quam ab alio tantiim, iti esse saltem ex parte causam suae perfectionis, quam illam totaliter ab altero emendicare: qui autem ad gratiam habitualem se preparat Per pro prium actum, est saItem ex parte causa suς sanctificationis, quippe cum concurrat Cum auxilio ae uali ad illam gratiam habitualem,& sanctificantem recipiendam. Hinc C-- muniter Theologi distinguunt duplicem sanctificationem; unam quidem Ad ultorum, qui secundit in proprium actum sanctificaritur: Alteram Puerorum , qui non sanctificantur per proprium actum fidei; sed secundum fidem parentum , vel Ecclesiae et Fatentur autem primam sanctificationem esse persectiorem quam secundam eo , quod aetas sit persectior quam habitus: Habitus enim ordinatur ad actum, adeoque perlaetius fuit in Angelis sanctificari per propriam dispositionem , quam per simplicem Dei concessionem . Adde quod , qui se disponit ad gratiam habitualem seu sanctificantem , illam impetrat a Deo , & mer tur saltem de congruo, Deumque aliquatenus excitat , & allicit ad illam gratiam sibi conserendam, ac subinde aIiquo modo est causa suae gratiae sanctificantis , con currit nempe cum auxilio supernaturali actuali ad illam ita promerendam .serando, Homines adulti non recipiunt gratiam sanctificantem nisi mediante proria dispositione , eo quod libertatis usum abeant quo carent Parvuli in quibus illa praevia dis ostio non exigitur : sed Angeli conditi fuerunt cum persecto usii liberi arbitrii: Neque enim, inquit , Basilius in Psalm. 32. in infantili flatura sunt creati, de iuue paulatim exercitati 1 sed ab initio suae

prin

SEARCH

MENU NAVIGATION